There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Angli et Saxones Origo Reipublicae Africanae 
COMMENTARII DE VITA MEA
AD VENTAM BELGARUM
ANNIS MDCCCXCIX ET MDCCCC
X. Res Africanae
[Recapitulation of Verbs.]

31. Kalendae sunt hodiē Octōbrēs. Apud magistrum meum iam septem diēs sum. Quī, cum mē vīdit, “Salvē” inquit; “ut valēs? Fuēruntne tibi fēriae prosperae?” Et ego “Satis rēctē” inquam. Et ille “Ubī fuistī per fēriās?” “In Cantiō fuī” inquam “apud patruum meum, quī tē salvēre iubet.” “Num quid novī” inquit “inter fēriās vīdistī?” “Castellum Rutupīnum” inquam “vīdī: mēcum ūnā fuērunt Mārcus et Alexander.” “Rēctē” inquit; “num ostreās illīc nātās gustāvistis?” “Nūllās gustāvimus” inquam; “sed cūr interrogās?” “Quia temporibus antīquīs ostreae Rutupīnae praeclārae fuērunt” inquit. Et ego rīdēns “Piget mē” inquam “quod mihi ante hunc diem nihil dē rē nōtum fuit.” Tum ille “Num pater tuus” inquit “tibi ex Āfricā Merīdiānā litterās nūper dedit?” “Nōn dedit” inquam. Et ille “Magna discordia est” inquit “inter Ministrum nostrum quī Colōniīs praeest et Patruum Paulum, ut vocātur, cui cognōmen est Krüger: is praefectus est Reīpūblicae Āfricānae Batāvōrum.”

South Africa c 1900
[Third ConjugationPresent, Active and Passive.]

32. Tum ego “Quae est causa, quaesō, discordiae?” Et ille “Longum est dīcere. Sed inter Britannōs et colōnōs Batāvōs quī regiōnem trāns Vahalem sitam colunt, multae fuērunt causae discordiārum. Nunc dē peregrīnīs, quī Rempūblicam Āfricānam incolunt, disputātur. Dē hāc rē litterae ā Ministrō nostrō ad Patruum Paulum et ab hōc ad illum iam per multōs mēnsēs mittuntur. Sed aquam perdimus: currit hōra. Patruus Paulus in hunc modum scrībit: ‘Peregrīnōs illōs’ inquit ‘in cīvitātem nōn admittō, quia nimis multī sunt, et quia nōn bonī cīvēs erunt.’ Et rē vērā plūrēs sunt numerō quam cīvēs Batāvī. ‘Tantam multitūdinem’ inquit ‘in quā sunt nōn sōlum Britannī sed etiam Americānī, Germānī, Francogallī, Helvētiī, Iūdaeī, cēterī, in cīvitātem admittere nōn possum.’ Sed Minister noster sīc dīcit: ‘Oportet eōs admittī: nam nōs Britannī peregrīnōs, quī in Colōniam nostram migrant, omnēs in cīvitātem admittimus. Cūr igitur Britannī quī in rempūblicam vestram migrant in cīvitātem nōn admittuntur?’ Sed Patruus Paulus ‘Haec omnia ad Britanniam nōn pertinent,’ inquit: ‘Britannōs rēs suās cūrāre oportet.’ Difficilis est quaestiō. Sed maxima causa īrae est quod Batāvī peregrīnōs iniūriīs contumēliīsque vexant; ignāvōs vocant, quibus ūsus armōrum dēnegātus est.”

 Angli et Saxones Origo Reipublicae Africanae