There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Pax Romana Angli et Saxones 
VIII. Castellum Rutupinum
[Questions and Exclamations.]

18. Postrīdiē inter ientāculum amita mea “Caelum hodiē serēnissimum est” inquit: “cūr nōn Rutupiās hodiē ambulātis?” Et ego “Cūr nōn tū quoque, amita, et Lȳdia nōbīscum ambulātis?” “Nimis longa est via” inquit. Sed patruus meus “Vehiculō commeāre potestis. Quota hōra nunc est?” Et illa “Nōndum tertia hōra est.” Tum ille “Quīntā hōrā in viam vōs date: ante nōs Rutupiās adventābitis. Cum ruīnās castellī spectāverimus, omnēs in vehiculō ūnā domum properābimus.” Tum Lȳdia “Quantopere dēlectābor sī ruīnās Castellī Rutupīnī aliquandō spectāre poterō!” Et amitae meae prōpositum grātissimum erat. “Sed nōnne melius erit” inquit “in castellō cēnāre? Nam sīc nōn necesse erit domum festīnāre.” Tum nōs puerī exclāmāvimus: “Euge optimē! prandium nōbīscum portābimus; post prandium ruīnās castellī vīsitābimus. Deinde in castellō cēnābimus. Sīc erit!” Et amita mea “Quandō in viam vōs dabitis?” inquit. Et nōs “Statim sine morā” inquimus.

[qui, quae, quod and quis, quidin questions.]

19. Inter viam Mārcus patruum meum dē victōriā illā ā Calēdonibus reportātā interrogāvit.

MārcusQuis fuit ille Galgacus? Num rēx antīquus Scōtōrum fuit?

Patruus meusNūllī Scōtī eō tempore in Calēdoniā erant. Nōndum in Calēdoniam migrāverant. M.Quid igitur erat nōmen incolārum Calēdoniae, sī nōn Scōtī erant?

P.Calēdonia eō tempore ā Pictīs aliīsque gentibus Calēdoniīs habitābātur.

M.Quī erant Pictī?

P.Difficilis est quaestiō. Dē orīgine Pictōrum virī doctī disputant.

M.Quō tempore Scōtī in Calēdoniam migrāvērunt?

P.Quīntō saeculō post Chrīstum nātum.

M.Quā ex terrā migrāvērunt?

P.Ex Hiberniā eōs in Calēdoniam migrāvisse scrīptōrēs historicī affirmant.

M.Quem igitur prīmum rēgem Scōtōrum fuisse affirmant?

P.Fergus prīmus rēx Scōtōrum nōminātur.

M.Cuius partis Calēdoniae rēx fuit?

P.Partis merīdiānae.

M.Itaque Galgacus fortasse Pictus fuit.

P.Fortasse; sed nihil dē eō nōtum est.

[qui, quae, quodin clauses which are not questions.]
20. Tum Alexander “Calēdonia” inquit “ut spērō, nunquam subiecta fuit Rōmānīs: nam maiōrēs meī ex Calēdoniā oriundī sunt.” Nōs cachinnāmus. Et patruus meus “Calēdonēs per quattuor illa saecula saepe rebellāvērunt, et Rōmānōs bellō vexāvērunt. Itaque necesse fuit Hadriānō, quī secundō saeculō post Chrīstum nātum prīnceps Rōmānōrum fuit, magnum illud vallum inter Luguvallium et Pontem Aelium vel Segedūnum aedificāre; cuius reliquiae hodiē spectantur. Et
Vallum Hadriani
Antōnīnus Pius, quī post eum prīnceps fuit, alterum vallum in ipsā Calēdoniā inter Clōtam et Bodotriam aedificāvit: cui nōmen hodiernum est Graham’s Dyke. Initiō tertiī saeculī Septimius Sevērus, quem Rōmānī paucīs annīs ante prīncipem creāverant, maximam expedītiōnem contrā Calēdonēs comparāvit; posteā autem ipse aegrōtāvit et Eburācī exspīrāvit. Quō annō quīnquāgintā mīlia Rōmānōrum ā Calēdonibus trucīdāta fuisse narrantur.” Tum Alexander exclāmat “Euge, optimē! Ō sī sīc omnēs.”

21. Et patruus meus “Tūne, Alexander” inquit “Pictus es?” Et ille “Scōtus sum” inquit. Et patruus meus “Sed nōn Celticā orīgine es: nam nōmen tuum et frātris tuī Germānicum est. Pictī et Scōtī illī quī in Calēdoniam migrāvērunt Celtae erant.” Et ille “Nonne tōtī īnsulae nostrae nōmen est Britanniae? Nōnne omnēs Britannī sumus?” Et patruus meus “Ita est” inquit; “nōmen Britanniae ā Britannīs oriundum est. Sed nōs ipsī ex multīs et dīversīs nātiōnibus oriundī sumus. Maxima pars Anglōrum et Scōtōrum hodierōrnum Germānicā orīgine sunt.” Tum ego “Parentēs meī” inquam “Celticā orīgine sunt; nam nōmen nostrum Celticum est.” Sed patruus meus “Tū, Antōnī, in Āfricā Merīdiānā nātus es; itaque Āfricānus es!” Et ego “Āfrica Merīdiāna pars imperiī Britannicī est; itaque Britannus sum.” Et ille “Ita est” inquit; “ubi lībertās, ibi patria est.”

[Second ConjugationPresent, Past Imperfect, future. Active.]

22. Sed iam prope fīnem ambulātiōnis nostrae erāmus, cum Alexander “Ecce, Rutupiās videō!” inquit. Et castellum nōn procul aberat. Amita mea et Lȳdia, quae ante nōs adventāverant, cum nōs vident, “Salvēte!” inquiunt; “gaudēmus quod ad tempus adestis. Sed nōnne fatīgātī estis?” Et patruus meus sīc respondet: “Bene nōs habēmus. Sed nōs nōn pigēbit hīc paulum sedēre et prandiō nōs recreāre. Hinc castellum in oculīs habēbimus. Vidētisne ruīnās? Ut aetās omnia dēlet!” Illae rīdent; nam rēvērā fatīgātī erāmus. Castellum Rutupīnum, tertiō saeculō ā Rōmānīs aedificātum, in prōmunturiō lītoris situm est. Hodiē procul ā marī iacet; sed temporibus Rōmānōrum tōtus campus, quī nunc inter castellum et ōram maritimam iacet, pars maris erat. Post prandium ad castellum ipsum ambulāvimus. Ruīnae praeclārae sunt. Pars mūrōrum lateribus Rōmānīs aedificāta est; sed multīs locīs dēlētī sunt. Mūrus quī ad septentriōnēs spectat quadringentōs quadrāgintā pedēs longus est, vīgintī vel trīgintā pedēs altus. Sed quondam maiōrem altitūdinem habēbat; nam fundāmenta mūrōrum altē sub terrā iacent. In angulīs mūrōrum fundāmenta turrium vidēs.

[Fourth Declension and Passives of Second Conjugation.]
23. Temporibus antīquīs portus celeber hīc erat, cui nōmen erat Portuī Rutupīnō; nāvēs ex Galliā in Britanniam nāvigantēs ad hunc portum plērumque applicābantur. Nam omnium portuum Britannicōrum hic optimus erat. Castellum in
Castellum Rutupinum
lītore portūs stābat. Intrā mūrōs castellī est ārea lāta. In mediā āreā fundāmentum aedificiī antīquī vidēs, quod fōrmam crucis habet. Hodiē “Crux Sānctī Augustīnī” vocātur, sed temporibus Rōmānīs fundāmentum phārī erat, ut cūstōs castellī affirmāvit. Sub hāc cruce est aedificium subterrāneum, quattuor et quadrāgintā passūs longum; quod intrāvimus. Cēreōs in manū tenēbāmus, quōs cūstōs dederat; nam locus obscūrus erat. Ab hōc aedificiō cunīculus, in fōrmam quadrātam excavātus, sub magnam partem āreae pertinet. Dum per cunīculum ambulāmus, amita mea “Cui erat ūsuī hic cunīculus?” inquit. Et cūstōs sīc respondet: “Piget mē quod dē ūsū cunīculī nihil affirmāre possum. Ūsuī fortasse erat, sī castellum obsīdēbātur: ecce puteus altus, ex quō aquā praebērī poterat.” Postquam haec spectāvimus, iterum circum mūrōs ambulāvimus. Dum ad dextrum cornū castellī stāmus, patruus meus nōbīs reliquiās amphitheātrī Rōmānī mōnstrāvit, quod nōn procul aberat. Magna multitūdō nummōrum Rōmānōrum in castellō servantur; ex quibus ūnum mihi cūstōs vēnumdedit. Tum cūstōdem valēre iubēmus, et ad cēnam properāmus.

 Pax Romana Angli et Saxones