There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Britannia Pacata Castellum Rutupinum 
VII. Pax Romana
[Comparitives of Adjectives.]

14. Postquam hoc caput in vītā Agricolae lēctitāvimus, patruus meus “Haec narrat Tacitus ipse” inquit: “sed sī testimōnium eius vērum est, nūllus victor Rōmānus hūmānior, nūllus clēmentior fuit quam Iūlius Agricola. Nūlla autem prōvincia turbulentior fuerat quam Britannia. Nūllī hostēs Rōmānōrum fortiōrēs, nūllī audāciōrēs fuerant quam Britannī et Calēdonēs et gentēs Cambriae. Quis ex omnibus Rōmānīs sē iūstiōrem in hostēs dēbellātōs praestitit, quis clēmentiōrem, quis minus saevum et crūdēlem, quam Agricola? Sed quid inhūmānius, quid saevius est quam bellum? Atque nūllī hostēs in bellō crūdēliōrēs fuērunt quam Rōmānī. Nihil minus clēmēns erat quam hostēs dēbellātōs in servitūtem dēportāre. Nam mors pulchra minus misera est quam servitūs. Omnibus hominibus vīta cāra est; sed virīs līberīs lībertās cārior est quam vīta. Atque nūllī hominēs unquam ācriōrēs dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt quam Britannī. Nihil pulchrius exīstimābant quam lībertātem, nihil miserius quam servitūtem.”

[Superlatives of Adjectives.]

15. “Omnia bella saeva et inhūmāna sunt. Omnium autem bellōrum saevissima et inhūmānissima fuērunt bella illa temporibus antīquīs contrā gentēs barbarās pugnāta. Rōmānī hostēs crūdēlissimī plērumque fuērunt. Sed quid ūtilius fuit tōtī orbī terrārum quam imperium Rōmānum? Et imperiō Rōmānō nūllum maius perīculum erat

Caelleva atrebatum
quam rebelliōnēs populōrum barbarōrum. Pāx illa Rōmāna etiam populīs subiectīs ūtilissima fuit. Hominēs ferōs et inhūmānōs ā studiō bellandī ad vītam hūmāniōrem et ad litterās, artēs, scientiās revocāvit. Rōmānī Britanniam viīs optimīs et aedificiīs pulcherrimīs celeberrimīsque, templīs, basilicīs, forīs, vīllīs, lūdīs litterāriīs, ōrnāvērunt. In lūdīs litterāriīs fīliī prīncipum Britannicōrum linguae Latīnae operam dabant. Itaque Britannī īram iniūriāsque suās paulātim oblīviōnī dabant. Lībertātis suae dēfēnsōrēs fortissimī et ācerrimī fuerant. Sed tribūtum Rōmānum tolerābant, sī iniūriae aberant. Multae hodiē exstant in Britanniā reliquiae aedificiōrum illōrum Rōmānōrum. Callevae Atrebatum reliquiās pulcherrimās basilicae, forī, templī, amphitheātrī, balneārum, mūrōrum spectāvī; et in īnsulā Vectī exstant pavīmenta tessellāta vīllae Rōmānae, prīmō saeculō post Chrīstum nātum aedificātae. Sed iam ante tempora Agricolae nōnnūllae ex gentibus Britannicīs mediocriter hūmānae fuerant. Incolās Cantiī Caesar in librō quīntō Bellī Gallicī ‘omnium Britannōrum hūmānissimōs’ vocat.”
[Passive Voice of 1st ConjugationPresent, Past Imperf., Future.]
16. Medius erat mēnsis September cum patruus meus haec dē Britanniā Rōmānā explicāvit. Mārcus et Alexander tum aderant: nam prīdiē Dubrīs adventāverant et apud nōs pernoctāverant. Et patruō meō necesse erat eīs dē rebelliōne Galgācī et Calēdonum narrāre. Nam historia patriae suae magnopere dēlectantur. Tum ille “Nōnne rēctē”
Pavimentvm tessellatum villae Romanae in insula vecti sitae
inquit “Agricola ā Tacitō laudātur? Nam ab aliīs imperātōribus Rōmānīs oppida expugnābantur, agrī vastābantur, nātiōnēs barbarae dēbellābantur; sed Agricola Britannōs nōn sōlum dēbellāvit sed etiam ad vītam hūmāniōrem revocāvit.” Et Alexander “Magnopere dēlector” inquit “sī victor iūstus et clēmēns fuit. Sed num hic vir omnia illa aedificia Rōmāna aedificāvit?” Et ille “Britannia per quattuor saecula aedificiīs Rōmānīs ōrnābātur. Multae ex illīs reliquiīs posteriōris aetātis sunt.”

17. Tum Mārcus “Num fīliī prīncipum Britannicōrum studiō linguae Latīnae dēlectābantur?” inquit. Et ille “Fīliī Britannōrum antīquōrum animō ācrī et impigrō erant; linguae Latīnae libenter operam dabant. Agricola eōs aptiōrēs esse ad studia litterārum affirmābat quam Gallōrum puerōs. Et Mārtiālis, poēta Rōmānus illīus aetātis, Britannōs carmina sua cantāvisse affirmat. Vōs hodiernī pilā et folle dēlectāminī.” Et ego “Nōnne tū ipse, patrue mī patruissime, corporis certāminibus dēlectāris? Magna est scientia pilam dextrā laevāque captāre.” Et ille “Adulēscentulus” inquit “illā scientiā satis dēlectābar; cum senex fuerō, fortasse nōn dēlectābor.” Nōs cachinnāmus. “Nam patruus meus lūdō trigōnālī magnopere dēlectātur. Tū, mī patrue, huius lūdī perītissimus es:

Nēc tĭbĭ mōbĭlĭtās mĭnŏr ēst, sī fōrtĕ vŏlāntĕm
Aūt gĕmĭnārĕ pĭlām iŭvăt aūt rĕvŏcārĕ cădēntĕm

ut est apud poētam Rōmānum. Mūtātō nōmine dē tē, patrue, fābula narrātur.”

 Britannia Pacata Castellum Rutupinum