There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Sermo XIII Sermo XV 
SERMO XIV [Al. XIII].
[1] De Jejunio decimi mensis III.
 
Synopsis. — I. Ager cordis colatur ac fecundetur. — II. Diabolum magis tunc in fideles sævire, cum bona opera vel indicuntur vel exercentur.
 
Cap. I. — In Dominico agro, dilectissimi, cujus operarii sumus, oportet nos prudenter atque vigilanter spiritalem exercere culturam, ut perseveranti Bindustria, quæ legitimis temporibus sunt exsequenda, curantes, de sanctorum operum fruge lætemur. Quæ si pigro otio et inerti desidia negligantur, terra nostra nihil generosi germinis pariet, et spinis ac tribulis [2] obsita, non producet quæ condenda sint horreis, sed quæ urenda sint flammis. Ager autem iste, dilectissimi, rorante desuper gratia Dei, fide munitur, jejuniis [3] exercetur, eleemosynis seritur, orationibus fecundatur, ut inter plantationes rigationesque nostras nullius amaritudinis radix pullulet, nec se incrementa cujusque noxiæ stirpis attollant; sed enecato [4] omnium semine vitiorum, coalescat seges læta virtutum. Ad quam diligentiam omni quidem nos tempore [5] pietas adhortatur, sed in his diebus qui huic operi sunt specialius præstituti, major animositas et cura est excitanda ferventior, ne quod Cpium est agere non indictum, impium sit negligere prædicatum.

Cap. II. — Decimi itaque mensis jejunium, ad quod charitatem vestram religioso proposito novimus 45 præparatam, unanimiter, auxiliante Christo, [6] celebrandum hortamur, monentes ut unusquisque secundum mensuram possibilitatis quam accepit a Deo, in bonis operibus enitescat. Quia et inimici nostri, qui nostra sanctificatione torquentur, in his diebus quos ad majorem observantiam nobis dispositos esse noverunt, vehementius sæviunt, et subtiliore insidiantur astutia; ut aliis immittendo metum 174 Ainopiæ de largitatis expensis, aliis [7] injiciendo tristitiam de labore jejunii, quamplurimos a consortio hujus devotionis abducant. Contra quas tentationes, dilectissimi, vigilet in nobis pii cordis intentio, et a Christianis mentibus cogitationes diffidentiæ repellantur. Modicum est enim quod pauperi [8] satis est. Nec victus illius nec vestitus onerosus est. Vile [9] enim est quod esurit; vile est quod sitit, et nuditas [10] quæ indiget operiri poscit, non ornari. Et tamen Dominus noster tam pius operum nostrorum arbiter, tam benignus est æstimator, ut etiam pro calice aquæ frigidæ sit præmium redditurus. Et quia justus inspector est animorum, non impendium solum operis, sed etiam affectum est remuneraturus operantis, per Christum Dominum nostrum.

 

  1. In editis ex codd. collect. 3 titulus hujus et sequentium sermonum hic est : De jejunio decimi mensis, et eleemosynis ejusdem. Additamentum ex cæteris mss. sustulimus.
  2. Sic ex Lectionario S. Petri. Al., subdita.
  3. Idem ms., exaratur.
  4. Ita du mss. Vat. et S. Petri. Al., omni. Ex iisdem mss. et alio Bon., coalescat reposuimus pro convalescat.
  5. Alias, pietatis magister. Quesn. — Et infra duo codd. et prima editio, instituti pro præstituti.
  6. Ita ms. Bonon. et prima editio. Al., celebrantes. In ms. S. Petri, ut unanimiter auxiliante Christo celebremus, hortamur. Paulo post ms. S. Petri, in nostra sanctificatione.
  7. Sic ex Lectionari S. Petri, et duobus aliis mss. Vat. Al., immittendo.
  8. Aliqui codd., sat est.
  9. In codice S. Petri omittitur enim.
  10. Sic melius ex ms. S. Petri. Alias, quæ indiget operiri, non poscit ornari.