There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Sermo XII Sermo XIV 
B
SERMO XIII [Al. XII].
De Jejunio decimi mensis II.
 
Synopsis.Jejunium mensis decimi cur institutum; ejusdem et Christianæ erga pauperes misericordiæ laus.
 
Quod temporis ratio et devotionis [1] nostræ admonet consuetudo, pastorali vobis, dilectissimi, sollicitudine prædicamus, decimi mensis celebrandum esse jejunium, quo pro consummata perceptione omnium fructuum, [2] dignissime largitori eorum Deo continentiæ libamen offertur. Quid enim potest efficacius esse jejunio, cujus observantia appropinquamus Deo, et resistentes diabolo, vitia blanda superamus? Semper [3] enim virtuti cibus jejunium fuit. [4] De abstinentia prodeunt castæ cogitationes, rationabiles Cvoluntates, salubriora consilia. Et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur. Sed quia non [5] solo jejunio animarum nostrarum salus acquiritur, jejunium nostrum misericordiis pauperum suppleamus. Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperis, abstinentia jejunatis. Studeamus viduarum defensioni, pupillorum utilitati, lugentium consolationi, dissidentium paci. Suscipiatur peregrinus, adjuvetur oppressus, vestiatur 44 nudus, foveatur ægrotus; ut quicumque nostrum de justis laboribus auctori bonorum omnium Deo sacrificium hujus pietatis obtulerit, ab eodem regni cœlestis præmium [6] percipere mereatur. Quarta igitur et sexta feria 173 Ajejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum apostolum pariter vigilemus, cujus suffragantibus meritis, quæ poscimus, impetrare possimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
 

  1. Codices collect. 5, vestræ.
  2. Variant hoc loco libri editi et mss. Alii enim, quos Quesnellus secutus est, habent, diligentissime; alii, dignissimo. Melior visa est lectio editionis primæ et Rainaudi, quam alii codices confirmant.
  3. Addidimus enim ex nostris codd.
  4. Duo mss., De abstinentia denique.
  5. Unus ms. S. Petri, in solo jejunio.
  6. Idem codex, recipere.