Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/72

Haec pagina emendata est
330
pars posterior - caput iv


nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte — libertate — humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.

Libertatis partes duae: dominium et tutela — Tres legum et
rerumpublicarum fontes primi.

[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est[1]. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus[2], atque adeo omnis humanitas condita est.

Auctoritas naturalis.

[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem[3].


  1. Libro superiore, cap. CXXII.
  2. Ibidem, cap. LXXIII.
  3. Ibidem, cap. LXXXIX cum duobus sequentibus.