[2] Actiones autem nihil aliud sunt quam rerum nostrarum legibus praeformatae tutelae[1].
Et dominium, potestas, obligatio, actio divinae originis proprietatem obtinent[2], ut omnia in patrimonio nostro numerentur, omnia sint in nostra libertate, de omnibus proditae sint actiones. Omniaque unum sunt patrimonium viventis, defuncti haereditas; et horum trium si unum desit, sive in summa, hoc est in ipsa rerum universitate, sive in singulis rebus, ius deest. Si desit dominium, quod nempe quis pater, dominus, creditor non sit, iure naturali deest potestas, obligatio, actio. Si libertas desit, ut in servo qui bello interna quoque iustitia iusto captus est, dominium, potestas, obligatio, actio iure naturali, iure gentium et civili deest. Si actio sit inefficax, quia aliqua exceptione elidatur, dominium, potestas, obligatio iure naturali et iure gentium deest, et iure tantum civili sustinetur.
[1] Haec, quae hactenus disseruimus, sunt cuique iuri civili communia. Sed ex hoc ipso iuri civili communi est celebre ius quiritium romanorum, actibus legitimis, quos Papinianus enumerat, agitatum[3]; quodque eruditi omnes romani iuris