[10] Quare patres sua connubia plebi denegabant illa, apud Livium, ratione: quod plebei ne in magistratu quidem haberent auspicia, nempe maiora seu publica. Quare, eruditis rei romanae, tribunatus plebis verus magistratus non est et, ob id, non imperando, sed intercessione seu vetando, valebat.
[11] Atque hac ratione earum locutionum duarum «filius spurius» et «vulgo quaesitus» nativa significano aperitur.
[12] Nam ab clientelis usque sub theocratiis orta illa divisio sapientum et vulgi, de qua diximus quoque in Consectaneis de poeseos origine[1], qua sapientes et sacri, seu divini, seu vates, erant inclyti, qui tenebant deorum religiones et divinam linguam, seu auspiciorum scientiam callebant; vulgus autem profanum, res divinas ab inclytis docendum, erant clientes. Ex cuius ultimae antiquitatis poetica lingua loquitur Horatius, quum canit[2];
Odi profanum vulgus et arceo, |
Cum his ipsis proprietatibus in rebuspublicis optimatium tum illi tum hi fuere patres et plebes[3].
[13] Igitur, usque ad legem XII Tabularum, filii patrum «patricii», qui patrem nomine, seu iure, ciere poterant; filii plebeiorum «spurii», ex qua voce facta est nota «S. P.» («sine patre»), qui patrem iure ciere non poterant, «vulgo»