sequerentur: unde in rebuspublicis optimatium regnavit iurisprudentia rigida, quam libro superiore[1] placuit «spartanam» appellare.
[11] Quare Minoi legislatori additus a poetis frater Rhadamanthus, severissimus iudex, ut quod severae leges caverent, iudices strictissime sequerentur[2]. Quod doctissimus antiquitatis poeta[3] significare videtur eo versu:
qui, tanquam praetor, iudices sortiatur iisque formulas dictet.
[12] Atque hac ratione summa severitas legum poenalium, quae in rebuspublicis optimatium latae sunt, fundarunt, natura coniunctas, et ordini iuris auctoritatem, et plebi hanc iuris aequi adversus iniuriam libertatem. Nam non distinguebant patricius ne an plebeius fecisset iniuriam: immo ob id ipsum non distinguebant, quia a patriciis natae primum erant iniuriae.
[13] Ea aequi iuris de vi et iniuriis communione, plebes civitatum partes factae sunt, et civitas sive respublica hac formula «patres et plebs» mansit significata; eaque libertas adversus ipsorum patrum, nedum aliorum plebeiorum, iniurias, plebibus mercedi parendi imputata est. Exinde edam plebei caedes, tanquam aequalis, «perduellio» dicta est.
[14] Quare illud in romana historia mirum: quanquam patres haberent plebeios vel aetatem nexos in carcere, unde