Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/261

Haec pagina emendata est
251
capita ccxvi-ccxvii


CAPUT CCXVI
IUS PRAETORIUM TRADUX IURIS ANTIQUI

Atque eo pacto, uti ius civile commune fuit tanquam surculus, ex quo ius gentium maiorum in ius gentium minorum effloresceret[1], ita ius praetorium fuit tanquam tradux, quo ius civile antiquum legis XII Tabularum in ius civile novum constitutionum traduceretur.

CAPUT CCXVII
DE REIPUBLICAE MUTATIONIBUS A IURE OPTIMO
Ius optimum, deinde quiritium, virtute partum, virtute custoditum.

[1] Atque ex hac perpetua successione caussarum iuris optimi, quas a prima usque humanitate contexuimus, vides ius optimum a maioribus gentibus paternis imperiis clientelisque fundatum[2], ut virtute partum[3], ita virtute fuisse custoditum. Nam, ut patrum inertia laxatum est aut amissum, ita insignes in republica romana fecisse mutationes[4].

Duplex: publicum, privatum — Super duplici iure romana
respublica fundata: patriae potestatis et nexi.

[2] Id enim, moribus receptum a romanis in ius quiritium[5], divisum est duplex: alterum publicum, quod auspiciis gentes, connubia, magistratus, sacerdotia patribus custodivit; privatum alterum, quo agrorum dominia continebantur[6]. Et, ut iure patriae potestatis, et multo magis iure nexi respublica fundata est, ita eadem utroque aucta et amplificata, ut latius in legis XII Tabularum disquisitione, libro secundo, explicabimus.

  1. Cap. CXXXIV.
  2. Cap. CI, CII, CIII, CIV.
  3. Dicto capite CIV, § «Sic optimi» et § «Atque id est ius optimum» [16 e 21].
  4. Vide Notas, 40 [postilla marginale],
  5. Cap. CXXIII et cap. CXXXIII.
  6. Cap. CXXIV et cap. CXXIX.