Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/77

Haec pagina emendata est
71
cronica

respondi et dixi: ‛Domine, istas auctoritates intelligunt Iudei de Deo, qui legem Moysi dedit, et non de filio Marie, quem occiderunt suspendentes in ligno’. Et Dominus dixit: ‛Et tu non legisti a me dictum: Ego et pater unum sumus, et omnia que habet pater mea sunt?’. Et respondi et dixi: ‛Domine, legi et bene legi, sed Iudei nolunt credere tibi. Dic ergo apertius, ut vincantur et confundantur. De te enim scriptum est: Iustificeris, Domine, in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris’. Et ait Dominus: ‛Ysaias de me scripsit LVII: Iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordie colliguntur, quia non est qui intelligat. A facie enim malicie collectus est iustus. Centurio quoque de me dixit Luc. XXIII: Vere hic homo iustus erat. Et Iacobus ait ultimo: In die occisionis adduxistis et occidistis iustum, et non restitit vobis. Unde sapiens in Proverbiis ait XI: Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? A me quoque dictum est Luc. XXIII: Si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet? Quod autem dicunt Iudei, quod clamavi me derelictum, verum dicunt, quia dereliquit me pater, ut ab eis occiderer. Unde Iob dicit XVI: Conclusit me Deus apud iniquum — scilicet Pylatum — et manibus impiorum me tradidit, scilicet Iudeorum, Et Lucas in Actibus dicit IIII: Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pylatus cum gentibus et populis Israel facere que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Quod autem non dereliquerit me pater, testatur propheta, qui in persona mea loquens ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ysaias quoque ait LIIII: Ad puncium in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Fui itaque derelictus a patre ad tempus, quia manibus impiorum, scilicet Iudeorum, traditus, ut me pro salute mundi occiderent, et non fui derelictus, quia tertia die me resuscitavit a mortuis. Et ita verbum propheticum verum manet, quia non vidit David iustum dere-