Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/186

Haec pagina emendata est
180
salimbene de adam

Eccli.: et risus dentium, hoc est quod alibi dicit Eccli. XXI: Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit. Quod autem sequitur: et ingressus hominis enuntiant de illo, hoc verum est tam corporaliter quam spiritualiter. De corporali ingressu dicitur III Reg. XIIII: Ingredere, uxor Jeroboam. Quare aliam te esse simulas? De spirituali ingressu dicit Apostolus ad Phili. III: Multi enim ambulant, quos sepe dicebam vobis. Nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Verumtamen quantum ad intentionem nostram pertinet, possumus dicere quod aliqui ita inhoneste ambulant, ut magis videantur iumenta, que trottant, ut ita loquar, quam homines honestate compositi.
  Difficile tamen est iudicare alieni cordis occulta. Ideo Ecclesiasticus dicit XI: Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. Nota quod dicit: Non laudes virum in specie sua, quia in hoc deceptus fuit Samuel, qui, cum vidisset Helyab fratrem David maiorem, ait I Reg. XVI: ‛Num coram Domino est christus eius?’ Et dixit Dominus ad Samuel: ‛Ne respicias vultum eius neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis indico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor’. Et sic dixit Dominus de singulis usque ad David, qui minimus erat. Quod autem additur in auctoritate Eccli.: neque spernas hominem in visu suo, in hoc decepti fuerunt illi qui Saul contempserunt, dicentes I Reg. X: ‘Num salvare nos poterit iste?’ Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera. Ile vero dissimulabat se audire. Ideo dicit sapiens Prover. XXII: Callidus videt malum et abscondit se. Item Prover. XII: Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat iniuriam, callidus est. Nota quod illi qui Saul contempserunt in libro Regum X filii Belial appellantur; qui ‛absque iugo’ vel ‘absque domino’ interpretantur. Mali enim nec sub iugo nec sub dominio esse volunt. Per quod datur intelligi quod prelati, etiam boni, persecutores et oblocutores et contemptores habent. Contempse-