Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/185

Haec pagina emendata est
179
cronica - liber de prelato

tuo, sic et filius in novo perfectionem indicit, Mat. V: Estote perfecti, sicut et pater vester celestis perfectus est. Vult etiam quod abundet iustitia perfectorum plusquam scribarum et Phariseorum, ut habetur ibidem Mat. V. Sic iustitia et sanctitas vite prelatorum et sacerdotum et religiosorum amplius abundare debet quam hominum secularium. Ideo dicit beatus Bernardus: Altissima est professio vestra, fratres. Celos transit, par angelis, angelice similis puritati. Non enim solum vovistis omnem sanctitatem, sed et omnis sanctitatis perfectionem et omnis consummalionis finem. Non est nostrum circa communia precepta languere. Aliorum est Deo servire, nostrum est Deo adherere. Aliorum est Deum credere, scire, amare et revereri, nostrum est sapere, cognoscere, intelligere et frui.
  Tertio, prelatus debet habere bonos mores. De quibus dicit Apostolus ad Hebre. XIII: Sint mores sine avaritia contenti presentibus. Cognoscuntur autem boni mores in homine secundum doctrinam Eccli. XIX: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Nota quod dicit: Ex visu cognoscitur vir. Ideo dicit sapiens Prover. XXVI: Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis illo spem habebit stultus. Item Prover. XXIX: Vidisti hominem velocem ad loquendum, stultitia magis speranda est quam illius correctio. Item XXVII: Quomodo in aguis resplendent vultus prospitientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Nota etiam quod dicit, quod ab occursu faciei cognoscitur sensatus, quia, sicut dicit sapiens in Prover. XVII: In facie prudentis lucet sapientia. Nota quod dicit: Amictus corporis. Ex hoc enim Samaritana cognovit Christum esse Iudeum. Vidit enim quod in habitu finbrias habebat, sicut Iudei habere tenentur ex lege. Voluit enim per omnia fratribus similari, sicut dicit Apostolus ad Hebre. II, ne dicerent: ‛Dissimilis es patribus, et ideo nolumus credere tibi’. Deutero. XXII: Funiculos in finbriis facies per III angulos pallii tui, quo operiris. Alium enim habitum habent layci seculares, alium hystriones, et alium sacerdotes et religiosi habere tenentur. Quod autem additur in auctoritate