Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/184

Haec pagina emendata est
178
salimbene de adam

est corpora pura et munda et sancta erunt, que membra sunt Christi et templum Spiritus Sancti, ut dicit Apostolus I ad Cor. VI. De quibus nichil ad presens. Indicitur autem sanctificatio fidelibus omnibus, maxime autem religiosis, sacerdotibus et prelatis. Unde Dominus ait ad Moysen Numeri XI: Populo dices: ‛Sanctificamini, cras comedetis carnes’. Non utique illas carnes, de quibus dicitur: Et pluit super eos sicut pulverem carnes. De quibus etiam dicitur: Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, sed carnem illam, que est agni inmaculati, qui tollit peccata mundi. De qua dicit ipse agnus Io. VI: Caro mea vere est cibus. Pro qua conficienda et administranda et comedenda et requiritur et indicitur sanctificatio et est penitus necessaria. Ideo Dominus precepit Moysi Exo. XIX: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur, ne percutiat eos. Percussit enim Dominus Ozam, eo quod archam Domini tetigisset, ut habetur II Reg. VI. Tradunt Hebrei quod illa nocte cum uxore dormierat, id est uxorem cognoverat. Et quia pestilente flagellato stultus sapientior erit, ut dicit sapiens in Prover. XIX, ideo Primo Paralipo. XV dicitur: Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levite, ut portarent archam domini Dei Israel. Igitur prelatus sanctam vitam debet habere, quia ille, cuius locum tenet, sanctus sanctorum est, et ideo debet implere quod dicitur: cum sancto sanctus eris. Ut autem sanctus sit, faciat quod Ecclesiasticus XXI docet: Quasi a facie colubri fuge peccata. Nam, ut dicitur Tobie XII: qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt anime sue. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Ideo dicit Io. prima III: Ommis qui facit peccatum et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Ideo dixit Achior Iudith V: Deus erim illorum — scilicet Iudeorum et Christianorum — odit iniquitatem. Tu quoque fac simile, quisquis dominaris in orbe. Ideo dicit Psalmista: /Iniquitatem odio habui et abhominatus sum, legem autem tuam dilexi. Et quoniam qualis pater, talis filius, ideo sicut perfectionem preceperat pater in veteri Testamento dicens Deutero. XVIII: Perfectus eris et absque macula cum domino Deo