Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/133

Haec pagina emendata est
127
cronica

IIII docet, scilicet: Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, ideo promeruit, ut in Evangelio commendaretur a Domino dicente: A sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie, tamquam a termino a quo usque ad terminum ad quem, id est a pastore usque ad sacerdotem, qui duo optime copulantur, ut qui sacerdos est sit etiam pastor. Dicit enim Amos III: Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Quasi dicat ‛non’. Item beatus Ieronimus multum videtur esse sollicitus ad querendum istum Zachariam, cum tamen faciliter eum nobis demonstrare potuisset. Nota etiam quod omnes filii Zacharie cum eo lapidati sunt preter unum postumum, qui postea dictus est Zacharias.


Quid demeruit Ioas propter malignitatem suam, quid etiam populus eius, et de damnificatione, quam homo propter peccatum incurrit.
Quod multum prodest habere bonam societatem et multum nocet habere malam; et de correctione tractatur hoc loco, et quod aliqui bene inchoant et male finiunt, et aliqui e converso. Require similiter infra carta...


  Ioas vero rex Iude demeruit, quia in sepulcris regum propter suam indignitatem sepultus non fuit. Nam mortuo Ioiada, a legittimis Dei declinavit. Cuius exemplo et optimates vitiati sunt, quia, sicut dicit Ecclesiasticus X: Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et habitantes in ea. Item Prover. XXIX: Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Item ibidem: Peccantem virum iniquum involvet laqueus. Qualis fuit Ioas, qui langorem pessimum incurrit, eo quod divinos honores sibi volebat impendi, ut dicunt Hebrei, et quia contempsit audire Zachariam, qui eum corripiebat. De quo scriptum est Prover. XXI: Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo. Sed dicitur [[Vulgata Clementina/Liber Proverbiorum|Prover]. XVII: Plus proficit correctio apud prudentem quam centum plage apud stultum. Ideo audi Prover. XXIX: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Qualis fuit