Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/46

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

maleficio contigerit. Respondit Hostien. in summa. licet hoc non sit praedicandum publice quando virga nullatenus movetur et numquam potuit cognoscere. hoc est signum frigiditatis. sed quando movetur et erigitur perficere autem non potest est signum maleficii. Notandum insuper quod non solum fit maleficium ne quis actum illum exercere valeat. sed etiam aliquando fit ne mulier concipiat vel ut abortum faciat. Sed nota secundum canonum sanctiones. quod quicumque propter vindictae libidinem explendam. vel propter odium aliquid fecerit viro vel mulieri propter quod non posset generare vel concipere reputatur homicida. extra de homic. si aliquis. Et nota quod communiter loquitur. c. de amatoribus saeculi qui suis amasiis per pocula ne confusionem incurrant talia procurant. vel etiam per certas herbas naturam nimium infrigidantes absque auxilio daemonum. unde paenitentes sicut homicidae sunt puniendi. Malefici autem per maleficia talia procurantes sunt secundum leges ultimo supplicio puniendae. ut supra in prima quaestione tactum est. Et pro solutione argumentorum ubi difficultatur an matrimonialiter coniunctis talia contingere possint. Est ulterius advertendum quod licet ex his quae tacta sunt non pateat super hoc veritas tamen vere et realiter illis in matrimonio sicut et extra contingere possunt. Et prudens lector qui copiam librorum habet inveniet tam apud theologos quam canonistas praecipue. extra. et in materia de frigid. et maleficiatis. et in. IIII. di. XXXIIII. mutuo concordantes. et duos errores reprobantes: praesertim circa matrimonialiter coniunctos qui sentire videbantur quod tale maleficium non posset contingere inter matrimonialiter coniunctos motis illis rationibus quod diabolus non posset opera Dei destruere. Et primus error qui ab eis reprobatur est contra illos qui dicebant maleficium nihil esse in mundo. sed tantum esset in opinione hominum qui ex ignorantia causarum occultarum. et quas etiam nullus hominum scire potest aliquos effectus naturales maleficiis imputabant. quasi illos efficerent non occultae causae sed daemones per se vel maleficos. Et hic error licet ab omnibus aliis doctoribus sub simplici falsitate reprobatur. tamen a sancto Tho. acrius impugnatur ubi ipsum tamquam haeresim condemnat dicens. quod hic error ex radice infidelitatis procedit. Et quia infidelitas in Christiano haeresis dicitur. ideo tales ut haeretici merito sunt suspecti. De qua tamen materia etiam in prima quaestione tactum est. licet ibi non taliter sit declaratum. Nam si quis alia dicta Doctoris Sancti in aliis locis considerat. rationes invenit. quare asserit talem errorem ex radice infidelitatis procedere. Nam in quaestionibus de malo ubi tractat de daemonibus. et in. q. I. an daemones habeant corpora naturaliter sibi unita? Inter alia quae ibi recitantur mentio de illis qui singulos effectus ad virtutes caelestium corporum. quibus et subesse dicebant occultas causas effectuum inferiorum dicens. Considerandum est quod Peripatetici Aristotelis sectatores non posuerunt daemones esse sed ea quae attribuuntur daemonibus dicebant provenire ex virtute caelestium corporum et aliarum naturalium rerum. Unde Augus. dicit. X. de ci. Dei. Porphyrium visum fuisse quod herbis et lapidibus et animantibus ac sonis certis et vocibus ac figurationibus atque figmentis quibusdam etiam observatis in caeli conversione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates siderum idoneas variis effectibus exequendas. Ex quibus apparet error quod omnia reducebant in causas occultas siderum et daemones tantummodo fabricarentur ex opinione hominum. Sed quod haec positio sit falsa manifeste probat sanctus Tho. ex hoc ibidem. quod reperiuntur aliquae operationes daemonum quae nullo modo possunt ex aliqua naturali causa procedere. puta quod aliquis obsessus a daemone loquatur linguam ignotam. et multa alia inveniuntur opera daemonum tam in arrepticiis quam nigromanticis artibus. quae nullo modo possunt nisi ex aliquo intellectu procedere. ad minus bona secundum naturam licet mala secundum voluntatem. Et ideo coacti fuerunt propter inconvenientia tacta alii philosophi ponere daemones esse. licet post in varios errores inciderunt aliis putantibus animas hominum a corporibus exeuntes daemones fieri. Unde et multi haruspices pueros occiderunt ut animas eorum suos cooperatores haberent. et plures alii ibi errores recitantur. Unde patet quod non immerito Doctor Sanctus dicit talem opinionem ex radice infidelitatis procedere. Si cui placet legat Augus. in. VIII. et. IX. de ci. Dei. super varios errores infidelium circa naturam daemonum. quare etiam communis ratio omnium doctorum quae in praefata distinctione allegatur contra huiusmodi errantes scilicet qui maleficium aliquid esse negantes magnae est efficaciae in sententia licet brevis sit in verbis. ubi dicunt quod qui maleficium nihil esse in mundo asserunt. contrariantur omnium doctorum sententiis et sacrae scripturae declarantes daemones esse et daemones habere potestatem supra corpora et supra imaginationes hominum Deo permittente. unde et per eos malefici mira operari possunt circa creaturas. Unde et merito ipsorum daemonum instrumenta et ad quorum instantiam daemones interdum ad creaturarum nocumenta operantur malefici dicuntur. Et quidem quod per reprobationem huius primi erroris a doctoribus