Praeterea cum actus venereus aequaliter se habet ad omnem mulierem si impeditur. impeditur etiam ad omnem mulierem. sed hoc est falsum. ergo et primum. quod falsum sit docet experientia cum tales qui dicunt se maleficiatos sunt potentes ad alias. licet non ad illas quas cognoscere non possunt. quia videlicet non vult. unde nihil potest in re. In contrarium et pro veritate est. c. Si per sortiarias. XXXIII. q. VIII. Item omnium theologorum et canonistarum sententia ubi tractant de maleficiali impedimento matrimonii. Item ratio alludit cum maior sit potestas daemonis quam hominis. et homo impedire potest potentiam generativam sive per herbas frigidissimas sive per alia impedimenta etc. ut quisque imaginari potest ergo et daemon qui acutioris scientiae existit hoc facere peramplius potest. Responsio ex duobus quae supra tacta sunt veritas satis patere potest licet modus impediendi non sit speculative declaratus. Nam tactum est quod maleficium non est solum in opinione hominum quasi nihil in re. immo effectus innumeri maleficiales accidere possunt vere et realiter Deo permittente. Ostensum est etiam quod Deus amplius permittit super vim generativam propter maiorem eius corruptionem quam super alios actus humanos. Sed de modo quo tale impedimentum procuratur est advertendum quod non procurat solum circa vim generativam sed etiam circa vim imaginativam seu phantasiam et super hoc notat. Petrus de Palude. in suo. IIII. dist. XXXIIII. quinque modos. Dicit enim quod quia daemon ex hoc quod est spiritus habet potestatem super creaturam corporalem ad motum localem prohibendum vel faciendum. Ideo potest corpora impedire ne sibi appropinquant directe vel indirecte interponendo se quandoque in corpore assumpto. sicut accidit sponso qui desponsaverat idolum. et nihilominus contraxerat cum iuvencula. nec propter hoc poterat eam cognoscere. Secundo modo hominem inflammare ad actum illum vel etiam refrigerare ab actu illo adhibendo occulte virtutes rerum quas optime novit ad hoc validas. Tertio modo turbando aestimationem et imaginationem qua reddit mulierem exosam. quia potest ut dictum est in imaginationem imprimere. Quarto reprimendo directe rigorem membri fructificationi congruenti. sicut etiam motum localem reprimere potest. Quinto prohibendo missionem spirituum ad membra in quibus est virtus motiva: quasi intercludendo vias seminis ne ad vasa generationis descendat vel ne ab eis recedat. vel ne excidat vel emittatur et multis aliis modis. Et subdit hoc quod supra tactum est ab aliis doctoribus concordando dicens. Plus enim permittit Deus super hunc actum per quem primum peccatum diffunditur quam super alios actus humanos. sicut et super serpentes qui magis incantationibus deserviunt quam alia animalia. et post pauca dicit. Idem etiam de muliere est. quia potest imaginationem eius sic dementare ut exosum habeat virum quod pro toto mundo non permittit se cognosci. Post vult dare rationem quare plus maleficiuntur viri circa talem actum quam mulieres. et dicit quod quia tale impedimentum fit interdum per obstructionem vasis. vel etiam per motum localem reprimendo rigorem membri. quae potius et facilius in viris contingere possunt. ideo plures viri maleficiantur quam mulieres. Posset etiam quis dicere quod ideo quia plures mulieres superstitiosae sunt quam viri. et potius allicere cupiunt viros quam mulieres. vel etiam in despectum hoc faciunt mulieris coniunctae ut utrobique faciant occasionem adulterandi. dum vir alias cognoscere potest et non propriam. et similiter uxor etiam alios habeat quaerere amatores. Addit etiam quod Deus permittit amplius saevire in peccatores quam in iustos. Unde angelus dixit Tobiae. In illos qui libidini vacant accipit daemon potestatem. licet etiam aliquando in iustos sicut in Job. sed non circa vim generativam propter quae debent facere confessiones et alia bona ne ferro manente in vulnere frustra sit medicinam apponere. haec Petrus. sed de amotione talis effectus patebit in tertia parte operis.
¶ Incidentaliter aliqua dubia declarantur.
INcidentaliter vero si quaeritur. Quare actus ille aliquando impeditur respectu unius mulieris. et non respectu alterius? Responsio secundum Bonaven. haec est. vel quia sortilegus seu malefica ad hoc respectu personae determinatae diabolum immutavit. vel quia Deus respectu personae cuiuslibet impedire non permittit. Occultum enim Dei iudicium hic latet: ut patet in uxore Tobiae. Et addit. si quaeritur. quomodo diabolus hoc facit. Dicendum quod impedit vim generativam non impedimento intrinseco laedendo organum sed extrinseco impediendo usum. Unde quia est impedimentum artificiale non naturale. ideo potest impedire ad unam quod non ad alias. vel tollendo excitationem concupiscentiae ad illam et non adversus aliam et hoc per virtutem propriam vel herbam. vel lapidem vel per aliquam naturam occultam. Et haec conveniunt cum dictis Petri de Palude. Praeterea cum in potentia talis actus beneque ex frigiditate naturae seu naturali defectu contingit. Si quaeritur quomodo potest discerni quod ex maleficio vel non