Haec pagina emendata est
474
CONTENTA.
- Alia methodus congruentiam xx = A solvendi pro eo casu ubi A est negativus, art. 327.
- Duae methodi, numeros compositos a primis dignoscendi, illorumque factores investigandi, 329.
Sectio septima. De aequationibus, circuli sectiones definientibus p. 412.
- Disquisitio reducitur ad casum simplicissimum, ubi multitudo partium, in quas circulum secare oportet, est numerus primus, art. 336.
- Aequationes pro functionibus trigonometricis arcuum qui sunt pars aut partes totius peripheriae; reductio functionum trigonometricarum ad radices aequationis , art. 337.
Theoria radicum huius aequationis (ubi supponitur, n esse numerum primum).
- Omittendo radicem 1, reliquae (Ω) continentur in aequatione .
- Functio X resolvi nequit in factores inferiores, in quibus omnes coëfficientes sint rationales, 341.
- Propositum disquisitionum sequentium declaratur, 342.
- Omnes radices Ω in certas classes (periodos) distribuuntur, 343.
- Varia theoremata de his periodis, 344 sqq.
- His disquisitionibus superstruitur solutio aequationis X = 0, art. 352.
- Exempla pro n = 19, ubi negotium ad duas aequationes cubicas unamque quadraticam, et pro n = 17, ubi ad quatuor quadraticas reducitur, artt. 353. 354.
Disquisitiones ulteriores de hoc argumento.
- Aggregata, in quibus terminorum multitudo par, sunt quantitates reales, 355.
- De aequatione, per quam distributio radicum Ω in duas periodos definitur, 356.
- Demonstratio theorematis in Sect. IV commemorati, 357.
- De aequatione pro distributione radicum Ω in tres periodos, 338.
- Aequationum, per quas radices Ω inveniuntur, reductio ad puras, 359.
Applicatio disquisitionum liraecedentium ad functiones trigonometricas.
- Methodus, angulos quibus singulae radices Ω respondeant dignoscendi, 361.
- Tangentes, cotangentes, secantes et cosecantes e sinubus et cosinubus absque divisione derivantur, 362.
- Methodus, aequationes pro functionibus trigonometricis successive deprimendi, 363.
- Sectiones circuli, quas per aequationes quadraticas sive per constructiones geometricas perficere licet, 365.
Additamenta. p. 465.
Tabulae. p. 467.
Goslariae ex Officina E. W. G. Kircher.