Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/36

Haec pagina emendata est
26
de congruentiis primi gradus
unde colligitur

Ceterum palam est, plerumque commodius fore, si de conditionibus remanentibus eae quae ex una eademque conditione evolutae erant seorsim recolligantur, quum hoc nullo negotio fieri possit; e. g. quando ex conditionibus , etc. aliquae abierunt: quae ex reliquis restituitur, haec erit, secundum modulum, qui est productum omnium modulorum ex etc. remanentium. Ita in nostro exemplo ex conditionibus , ea ex qua ortae erant sponte restituitur. Porro hinc sequitur, haud prorsus perinde esse, quaenam ex conditionibus superfluis reiiciantur, quantum ad calculi brevitatem: sed haec aliaque artificia practica, quae ex usu multo facilius quam ex praeceptis ediscuntur, hic tradere non est instituti nostri.


36.

Quando omnes moduli etc. inter se sunt primi, sequenti methodo saepius praestat uti. Determinetur numerus secundum unitati, secundum reliquorum modulorum productum vero cifrae congruus, sive sit valor quicunque (plerumque praestat minimum accipere) expressionis per etc. multiplicatus (vid. art. 32); similiter sit et , et , etc. Tunc si numerus desideratur, qui secundum modulos etc. numeris etc. respective sit congruus, poni poteritManifesto enim, ; reliqua autem membra etc. omnia : quare . Similiter de reliquis modulis demonstratio adornatur. Haec solutio priori praeferenda, quando plura huiusmodi problemata sunt solvenda, pro quibus moduli etc. valores suos retinent; tunc enim numeri etc., valores constantes nanciscuntur. Hoc usu venit in problemate chronologico ubi quaeritur, quotus in periodo Juliana sit annus, cuius indictio, numerus aureus, et cyclus solaris dantur. Hic , , ; quare,