Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/129

Haec pagina emendata est
119
congruentiae non purae.


De congruentiis secundi gradus non puris.
152.

Hactenus congruentiam puram tractavimus, ipsiusque resolubilitatem dignoscere docuimus. Radicum ipsarum investigatio per art. 105 ad eum casum est reducta, ubi est aut primus aut primi potestas, posterior vero per art. 101 ad eum, ubi est primus. Pro hoc autem casu ea, quae in art. 61 sqq. tradidimus, una cum iis, quae in Sectt. V et VIII docebimus, omnia fere complectuntur, quae per methodos directas erui possunt. Sed hae ubi sunt applicables plerumque infinities prolixiores sunt quam indirectae quas in Sect. VI docebimus, adeoque non tam propter utilitatem suam in praxi quam propter pulcritudinem memorabiles. — Congruentiae secundi gradus non purae ad puras facile reduci possunt. Proposita congruentia secundum mod. solvenda, huic aequivalebit congruentia i. e. quivis numerus alteri satisfaciens etiam alteri satisfaciet. Haec vero ita exhiberi potest unde omnes valores ipsius minores quam , si qui dantur, inveniri possunt. Quibus per , , etc. designatis, omnes solutiones congr. prop. deducentur ex solutionibus congruentiarum ,  etc. quas in Sect. II invenire docuimus. Ceterum observamus, solutionem plerumque per varia artificia contrahi posse, ex. gr. loco congr. prop. aliam inveniri posse illi aequipollentem, et in qua ipsum metiatur; haec vero, de quibus Sect. ultima conferri potest, hic explicare brevitas non permittit.