sertim quum aversa a ratione mens est, ea visa suscitare quæ assensionem trahunt. Nostra igitur est perturbatio, quatenus assensi sumus; non nostrum utique est ab ea nos recipere.
Imo, si Chrysippeam sententiam approbes, fieri potest ut, oblata veritate, non cedat animus, perstetque perturbatio. — Obscurata autem ratione simul et voluntate, quæ rationis consors utique est, quomodo nobis ex errore remeare liceat, non liquet. — Non necesse quidem est nos in eo permanere, quandoquidem nulla est in nobis causa erroris ; nam error manca tantum ac mutila cognitio est. — Fieri tamen potest ut fataliter in eo resideamus. — In nostra igitur potestate sita est perturbatio si ejus originem intuearis, non, si progressionem.
Atqui haud scio an Stoici omnes ad id satis attenderint : et hic nonnulli sæpius ambiguis verbis usi videntur. — Eam enim intelligi a Stoicis voluntatem vidimus, non quæ arbitratu suo e contrariis alterum utrum eligat, sed quæ rationem sequatur, firma ac stabilis, si ratio recta sit, imbecilla vacillansque si ratio sit obscurata : ratione regitur, non rationem regit. — Verumenim quum de vita ac moribus agitur, sæpius eam voluntatem intelligere videntur[1] quam nos liberum arbitrium vocamus. — Dupliciter igitur sæpe dicitur apud Stoicos voluntas, alioque sensu quum de ea parte quae dialectica appellatur, alio quum de usu vitæ quæstio est, intelligi videtur.