EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fato
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus


Quaeritur de fato, an sit, quid sit, utrum neccessitatem imponat rebus et an scibile sit et in quo genere causae incidat.


Art. I. An fatum sit

recensere

Ad primum obicitur sic:

(1) Nihil diffinitur, nisi quod habet esse; fatum a Boethio diffinitur in IV De Consolatione Philosophiae; ergo habet esse.

(2) Item, in II De generatione dicit Aristoteles, quod unumquodque mensuratur periodo; mensura autem per aliquid sui minimum, iteratum super quantitatem mensurati, certificat et numerat quantitatem ipsius. Si ergo vita et esse inferiorum mensura circuli, quae vocatur periodus, mensuratur, est accipere in mensura circuli aliquam partem, quae per se vel aequale sibi esse et vitam inferiorum numerando certificat. Per gradus ergo circuli distinctos secundum duodecim domos certificatur esse et vita inferiorum. Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis et his quae accidunt eis ex situ et radiatione. Igitur ex stellis caelestis et radiatione et situ earum scitur et numeratur omne esse et vita et partes esse et vitae inferiorum; hoc autem fatum vocatur; ergo fatum habet esse.

(3) Item, dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod esse in tempore est a quadam parte temporis mensurari. Tempus autem, cum unum sit numero et non multiplicetur per multitudinem temporalium, oportet, quod per unum aliquid ad durationem temporalium omnium referatur. Hoc autem non est nisi motus circuli caelestis. Ergo per motum circuli caelestis causatur et numeratur esse et vita omnium inferiorum; et hoc fatum vocatur; ergo fatum est; "motus" enim circuli, ut dicit Aristoteles, est "tamquam vita existentibus omnibus".

(4) Si forte dicatur, quod ex motu caelesti inhaeret dispositio quaedam inferioribus, sed haec vincitur a qualitatibus materiae et sic excluditur, contra: inferiores causae, quae sunt in materia, ordinatae sunt ad superiores sicut materialia ad sua formalia et sicut locata ad sua loca et sicut mota ad sua moventia; ergo superiora informant, continent et movent inferiora. Informantia autem, continentia et moventia semper vincunt; ergo omne esse et vita inferiorum vincitur et trahitur ad dispositionem superiorum.

(5) Si dicas, quod verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere in V De civitate dei, quod "afflatus sidereos" possumus dicere valere usque ad corpum transmutationes, non autem ad animae, contra: vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam; si ergo harmonia regatur afflatibus sidereis, per consequens et operationes animae sensibilis et vegetabilis afflatibus sidereis regulabuntur.

(6) Ulterius etiam hoc videtur de anima rationali, quia dicit Philosophus, quod intellectus noster est cum continuo et tempore. Temporalia autem et continua sensu et imaginatione percipiuntur; habitum autem est iam, quod talia subiacent afflatibus sidereis, ergo per consequens et operationes intellectus.

(7) Item, dicit Philosophus, quod anima est instrumentum inteligentiae et quod intelligentia imprimit in eam et illuminat eam; ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectuali. Sed inter movens et motum non est medium, ut probat Aristoteles in VII Physicorum; ergo intelligentia sic movens erit immediata animae; aut ergo est immediata per seipsam aut per aliquod medium deferens causalitatem suam ad animam. Non per seipsam, quia philosophice loquendo intelligentia est motor orbis. Oportet ergo, quod medium sit, quod deferat illuminationes eius ad animam. Medium autem hoc non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris. Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectualis animae. Hoc per simile videre possumus; cor enim, quod secundum Aristotelem "est principium vitae et vegetationis et sensus", membris distantibus a se virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus; et sic est in omnibus moventibus et motis, quae distant ab invicem. Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.

(8) Item, somnia, ex quibus pronosticantur futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula sive intelligentiae sive prophetiae, sunt in nobis tripliciter, sicut dicit Aristoteles in II De somno et vigilia, scilicet per signum vel per causam vel per accidens; quod, inquam, accidens causae per se, non accidens communiter. Est autem somnium passio somni; ergo per aliquid dormitionis, accidit somnium dormienti. Accidens autem dormitionis quod est pronosticum futuri, non potest causari a calido et humido, frigido et sicco, quae sunt in materia. Oportet ergo, quod causetur a forma aliqua, quae est forma ordinis et regula vitae inferiorum; et haec forma non potest esse nisi a circulo caelesti. Ergo per circulum caelestem aliquid adhaeret inferioribus, per quod regulatur tota vitae dispositio; et hoc fatum vocatur; ergo fatum est.

(9) Item, Ptolemaeus dicit, quod elector melius pronosticatur, qui signa futurorum accipit a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, qui apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus vel aliquo huiusmodi; ex hoc habetur, quod effectus stellarum adhaerent inferioribus, ex quibus futura dispositio vitae et esse causatur et noscitur. Hoc autem fatum vocant mathematici; ergo fatum est.

(10) Item, Boethius in V De consolatione philosophae loquitur de casu et fortuna, quae causantur ex duabus causis per se concurrentibus, sicut quando aliquis intendit suffodere thesaurum et postea alius in eodem loco intendit fodere sepulcrum, consequitur ex fortuna inventio thesauri, et sic fortuna causatur ex duabus causis per se concurrentibus, ut dicit Boethius; has autem "causas concurrere facit ordo ille inevitabili conexione" causarum, qui "de fonte praescientiae procedit": conexio autem huiusmodi causarum a Boethius fatum vocatur; ergo fatum est.

(11) Item, Boethius ibidem: Quae summa praevidit providentiae simplicitas, "fatum singula digerit in motum locis, formilis, temporibusque distributa"; ergo fatum est.

(12) Si dicas, quod fatum est ordo praescientiae divinae, hoc non repugnat his quae dicta sunt, quoniam praescientia divina ea quae praeordinavit, exsequitur et administrat ministerio causarum naturalium, et explicitus ordo esse et vitae ab huismodi causis fatum vocatur.

Contra:

(13) dicit Gregorius in Homilia de epiphania Domini: "Absit a fidelium cordibus, ut fatum aliquid esse credatur", et reddit rationem: "quoniam stellae factae sunt propter hominem, non homo propter stellas". Si ergo stellarum motus esset ratio vitae hominis, minister regularet vitam domini, cui ministrat; quod est inconveniens.

(14) Item, Augustinus in libro De doctrina christiana fatum dicit nihil esse; et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri operatione daemonum ad deceptionem infidelium.

(15) Item, si est fatum, aut est causa causatum. Non causatum, quia hoc regulatur fato, ut dicunt mathematici; ergo erit causa. Si causa, aut inferior aut superior: non inferior, quia illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quorum nullum est fatum, nec superior, quia causa superior est circulus caelestis cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed causam fati; ergo fatum nihil est.

(16) Item, res non habent nisi duplex esse, ut dicit Augustinus, scilicet in causa prima, in qua sunt vita et lux, quorum neutrum est fatum, et in seipsis; sed nec esse rei in seipsa est fatum, ut dicunt mathematici, sed potius regulatum a fato; ergo fatum nihil est.

(17) Item, Augustinus dicit, quod inferiorum sufficit dicere voluntatem Dei esse causam, quia omnia fiunt vel deo volente vel Deo permittente; voluntas autem dei non est fatum; ergo ipsum nihil est.

(18) Item, omne quod habet esse, tenet ordinem, ut dicit Boethius: sed fatum non tenet ordinem, quia videmus indignos exaltari et dignos deici, quod inordinatum est; cum igitur fatum circa talia esse ponatur, fatum nihil esse videtur.

(19) Item, si fatum est effectus circuli caelestis, ea quae sunt unius circuli, videntur esse unius fati; sed Iacob et Esau, "ex uno concubitu Isaac, patris nostri", concepti, unius sunt circuli, et tamen non fuerunt unius fati, sicut consequens probavit eventus; ergo videtur fatum nihil esse.


Art. 2. Quid sit fatum

recensere

Ulterius quaeritur, quid sit fatum.

(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".

(21) Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum, quod Graeci ymarmenen dicunt, est causarum complexio singulis temporaliter distribuens, quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.

Solutio:

Fatum multipliciter dicitur. Fatum aliquando dicitur mors dispositione periodi inducta, sicut dicitur in Anticludiano: "Livor post fata quiescit". Hoc enim modo decursum vitae tribus fatalibus deabus attribuit Plato, inceptionem scilicet Clotho et Lachesi progressum et conclusionem termini Atropo, sicut dicitur: "Clotho colum baiulat, Lachesis trahit, Atropos occat". Et hoc modo non quaeritur hic de fato.

(20) Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferiorum. Quae dispositio cum sit aeterna, constat, quod nihil ponit in rebus, sed cum explicatur in effectu, tunc effectus ille per res digeritur et expletur temporibus et locis opportunis, sicut etiam praeordinatio et praedeterminatio alicuius in mente de gerendis negotiis suis per aliquem nuntium nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur, quando nuntium dirigit et negotia sibi iniungit; et hoc modo Boethius in "[De] Consolatione philosophiae" loquitur de fato. Et hoc modo iterum non quaeritur hic de fato. Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.

(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum; et hoc modo Hermes loquitur de fato, deos vocans stellas et sacramentum deorum immobilem dispositionem esse et vitae inferiorum. Est autem haec forma non forma dans esse, sed potius forma cuiusdam universalis ordinis esse et vitae, simplex in essentia, multiplex in virtute; et simplicitatem essentiae habet a simplicitate circulationis circuli communis, multiplicitatem autem virtutis habet a multitudine eorum quae continentur in circulo. Fluit enim a multis stellis et sitibus et imaginibus et radiationibus et coniunctionibus et praeventionibus et multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum caelestium corporum et productione radiorum super centrum, in quo solo, sicut dicit Ptolemaeus, omnes virtutes eorum quae sunt in caelesti circulo, congregantur et adunantur. Haec autem talis forma media est inter necessarium et possibile; necessarium enim est, quidquid est in motu caelestis circuli, possibile autem et mutabile, quidquid est in materia generabilium et corruptibilium. Forma autem ista causata ex caelesti circulo et inhaerens generabilibus et corruptibilibus, media est inter utrumque. Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, licet in aliquo teneat proprietatem causae, tamen esse suum non est, nisi quantum permittit possibilitas subiecti, in quo est; omne enim quod recipitur, ut dicunt Boethius et Aristoteles in VI Ethicorum, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem causae, a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur processiones divinae, sicut est vita et ratio et sapientia et huiusmodi, quae secundum quod procedunt longius a deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et potentiae materiali et privationi permixta, cum tamen in deo sint simplicissima et aeterna et immutabilia et immaterialia. Et similiter est de forma ordinis esse et vitae, quae in caelesti circulo est necessaria et immutabilis, hoc est inalterabilis, in rebus vero generatis propter mutabilitatem esse ipsarum est recepta contingenter et mutabiliter. Unde Boethius in De consolatione philosophiae figurat multos circulos, in quorum centro cardo et causa est fati et fatalium. Et in circulo primo propinquo centro est immutabilitas fati, secundum quod refertur ad causam, et in circulo distante, in quo continentur generabilia et corruptibilia eiusdem fati, est contingentia et mutabilitas per esse generatorum et corruptorum. Et sic centrum est dispositio esse et vitae in mente motoris primi; circulus iuxta centrum propinquus est eadem forma dispositionis, prout est in periodo caelesti, circulus autem a centro distans designat eandem formam dispositionis, prout mutabiliter adhaeret rebus generatis et corruptis. Forma autem haec, cum sit imago periodi, potentialiter et virtualiter praehabet totum esse et operationem durationis generatorum et corruptorum; et sic, licet sit ex necessario, tamen est mutabilis et contingens. Cuius causam optime assignat Ptolemaeus in Quadripartito, dicens, quod virtutes stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus, per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas et passivas inhaerent inferioribus; per accidens autem, quia cum haec forma effluat a causa neccessaria et immutabili, accidit ei habere esse in rebus contingentibus et mutabilibus. Ex duobus ergo habet mutabilitatem, scilicet exqualitatibus elementorum, per quas defertur ad generata, et ex esse generatorum, in quo est sicut in subiecto. Hoc igitur est fatum.

(1) Et sic primae rationi consentimus; concedimus enim, quod hoc modo esse habet.

(2) Et hoc modo secundam rationem concedimus, quod quae sunt, mensurantur periodo.

(3,4) Ad id autem quod tertio obicitur et quarto, dicimus, quod inferiora quidem nata sunt oboedire superioribus, sed inferius et superius dupliciter referuntur ad invicem. Si enim relatio fiat per unam et simplicem formam, quam dat superior et accipit inferior motor, verum est, quod superiori movente de necessitate movetur inferior; et talis forte relatio est inter motores superiores et inferiores orbium caelestium. Si autem inferior motor sit in forma una, quam non accipit a superiori, sed refertur ad ipsum sicut directus ab ipso et instrumentum eius, nihil prohibet, quin per contrarium suae formae vel aliam dispositionem ad aliud inclinantem impediatur, ita quod a superiori motum non suscipit; et sic est de calido et frigido relatis ad virtutes caelestium; calidum enim per propriam formam, non caelestem, est congregativum homogeneorum et disgregativum heterogeneorum, et frigidum e contrario. Et ideo istae qualitates, per contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum materiae saepe excludunt effectus motus caelestis. Propter quod Ptolemaeus dicit, quod sapiens homo dominatur astris; ubi dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis minorando humores corpora disponit ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens per calida et humida corpora disponit ad sanguinem et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.

1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium. Cum tamen dispositio fatalis exclusibilis sit et impedibilis ab oppositis dispositionibus inventis in materia, exclusibilis etiam est ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili. Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis, quod faciunt dispositiones activarum et passivarum qualitatum in corporibus; unde imaginatione mulieris concepta, totum corpus transmutatur ad venerea. Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum. Si igitur apprehensa sint contraria motui caelesti, excludunt effectum eius, sicut per contrarias dispositiones excluditur a corpore. Per convenientes autem motui caelesti dispositiones corporales et apprehensiones animales iuvatur caelestis effectus. Et hoc est quod dicit Messehallach, quod caelestis effectus, quem ille alatir vocat, iuvatur a sapiente astronomo, sicut in producendis terraenascentibus iuvatur aratione et seminatione.

(8) Ad hoc quod obicitur de causa somniorum, de plano videtur mihi esse concedendum, maxime de somniis, quae fiunt per imaginarias visiones.

(7) Ad hoc quod obicitur de illuminatione intellectus animae rationalis, secundum philosophiam dupliciter respondetur: Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt, quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem et inferior oboedit ei, sicut in fascinationibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes eius; dicunt enim, quod virtute alicuius naturae superioris, sive intelligentiae sive stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in inferiori, et tunc inferior nata est mutari ab apprehensione superioris, et sic fieri fascinationem, et quod dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non est medium, non dicunt intelligi semper de immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et inferioris, ponentes exemplum de eo quod prius inductum est, quia organum imaginationis non est immediatum vasis seminariis et tamen imagine mulieris concepta extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter praecipiens et id cui praecipitur. Hoc autem secundum sententiam Peripateticorum non bene convenit, quia sine dubio inter agens et movens et motum immediatio debet esse coniunctionis et contactus. Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis: uno modo, prout est motus corporis orbicularis, et sic movet corpora; alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.

Quaecumque alia ad hanc partem obiecta sunt, plana sunt.

(13) Ad dictum Gregorii dicendum est, quod ipse loquitur de fato, secundum quod a quibusdam philosophis et haereticis necessitatem rebus imponere dicebatur, secundum quod dicit poeta de Paride:

"Te tua fata trahunt, ne coepta relinquere possis".

(15) Ad hoc quod quaeritur, utrum fatum sit causa vel causatum, dicendum, quod est similitudo causae universi ordinis vitae et esse, et sic est aliquid causae, licet non sit vera causa. Et secundum quod adhaeret rebus generatis, est dispositio causata, licet causae similitudinem exprimat; est enim forma continens decursum esse et vitae mobiliter et contingenter.

(19) Ad hoc quod obicitur de geminis, dicendum, quod licet possemus dicere, quod in uno concubitu semen per vices proicitur et per vices a matrice glutitur, et sic non esse unam horam conceptus geminorum, tamen etiamsi demus <eos> in una hora concipi, centrum tamen cordis eorum, a quo incipit conceptus formari, non est unum; et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio. Et sic tota periodus efficitur diversa, et per consequens adhaerens rebus natis dispositio fatalis necessario variatur.

Et per hoc patet solutio ad ea quae quaesita sunt de hoc articulo.

(16-18) Alia sunt levia et per se patentia unicuique.


Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat

recensere

Consequenter quaeritur, utrum fatum necessitatem rebus imponat.

(1) Et videtur, quod sic. Cuius enim causa necessaria est, ipsum etiam necessarium est; causa autem fati est caelestis circulus, qui necessarius est; ergo et fatum est necessarium et necessitatem rebus imponit.

(2) Item, fatum est mensura et regula totius esse et vitae; regulatum autem necessario refertur ad regulam; sed regula est necessaria; ergo videtur, quod fatum rebus fatalibus imponat necessitatem.

(3) Item, fortiora sunt superioria quam inferiora; ergo superiora ad sui dispositionem necessario trahunt inferiora; cum autem fatum sit vinculum, per quod inferiora trahuntur ad superiora, videbitur fatum necessitatem imponere rebus.

(4) Item, Aristoteles dicit, quod inter moventia superiora et inferiora concors est harmonia sicut in concordis citharae; sed ad harmoniam necessarium est, quod inferiora per omnia consequantur dispositionem superiorum; ergo dispositio superiorum adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis.

Contra:

Fatum est adhaerens rebus mobilibus, ut supra dictum est, et per mobiles res adveniens; sed motis mobilibus moventur ea quae in ipsis sunt: ergo fatum est dispositio in diversa mutabilis; contingenter igitur se habet ad res et non imponit necessitatem.

Solutio:

Dicendum, quod fatum mutatur multiplici de causa, sicut superius diximus; et ideo nullam necessitatem imponit rebus, sed inclinat ad effectus caelestium, si non sit opposita dispositio fortior in materia in contrarium movens. Et indeo huiusmodi moventia assimilat Aristoteles in II De somno et vigilia duplicibus consiliariis; sapientes enim consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casis obviantes dissuadent, et tunc solvitur lex consilii sapientum. Et est suum verbum tale, quod saepe supervenientibus aliis consiliis consilia mutantur sapientum; regula enim, ut dicit Aristoteles Lesbiae aedificationis mutatur ad aedificatum. Est autem Lesbia insula, in qua lapides non ad rectam lineam sunt dolabiles, et ideo oportet, quod regula, secundum quam dolantur, aliquantulum curvetur ad ipsas aedificationes. Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod causa fati neccessaria est; sed ex hoc non sequitur, nisi quod sit ipsum neccessarium esse, sed non sequitur ulterius, quod neccessitatem imponat rebus, quia non inhaeret eis secundum potestatem caelestium, quae neccessaria sunt, sed secundum potestatem inferiorum, quae omnino mutabilia et contingentia sunt.

(2) Ad secundum dicendum, quod relatio, quae est inter regulans et regulatum, neccesaria est sicut relatio, quae est inter patrem et filium. Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.

(3) Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superioria quam inferioria, tamen ex impotentia inferiorum contingit, quod non omnia possunt assequi superiorum effectus, et quoad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.

(4) Ad quartum dicendum, quod solutio temperantiae chordarum dissonantiam inducit in cithara; et similiter mutatio et alteratio inferiorum dissonantiam facit ab effectu superiorum; unde dicit Damascenus, quod superiora inferiorum quaedam sunt signa, nostrorum autem actuum nullo modo sunt causa.


Art. 4. An fatum sit scibile

recensere

Consequenter quaeritur, an fatum sit scibile.

(1) Et videtur, quod non; cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.

(2) Item, circulus continet datorem vitae et datorem fortunae et datorem sensus et intellectus, qui hyleg et alchochoden a matemathicis vocantur; aliter enim non esset mensura totius vitae, quia principium vitae non includeret; hora enim principii omnium horarum est hora enim principii omnium horarum est hora casus seminis in matricem. Hanc autem quoad nos non contingit scire. Ergo ignorabitur forma dispositionis totius vitae, et sic ignorata erit fatalis dispositio rerum.

(3) Et hoc videtur ex effectibus. Sunt enim quaedam, quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem, et causam huius non contingit scire ex caelestis circuli effectu.

(4) Similiter est, quod natus in octavo mense moritur ut frequentius et natus in septimo vivit.

(5) Similiter in geminis, quorum unus est masculus et alter femina, rarissime contingit masculum vivere, femina autem aliquando supervivit; et causam horum aut impossibile aut valde difficile est assignare ex caelesti circulo.

(6) Item, quod luminaribus existentibus in capite Algol sive Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit, natus, ut dicit Ptolemaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncatus suspendetur in cruce.

(7) Item, de hoc quod dicit, quod luna in Leone existente vestimenta nova ne induas, difficile est valde causam invenire ex caelesti circulo, et si huiusmodi conclusiones essent scibiles, essent ad haec principia ex quibus via syllogistica concluderentur, ordinata. Nunc nulla via rationis videtur esse; non enim sequitur: Luna est in Leone, ergo malum est induere vestes novas. Aut: luminaria sunt in capite Gorgonis, et respicit ea inimica radiatio Martis a quadrato vel ab opposita diametro; ergo natus tunc suspendetur in cruce.

Solutio:

Dicendum, quod duae partes sunt astronomiae, sicut dicit Ptolemaeus: una est de sitibus superiorum et quantitatibus eorum et passionibus propriis; et ad hanc per demonstrationem pervenitur. Alia est de effectibus astrorum in inferioribus, qui in rebus mutabilibus mutabiliter recipiuntur; et ideo ad hanc non pervenitur nisi per coniecturam, et oportet astronomum in ista parte secundum aliquid physicum esse et ex signis physicis coniecturari. Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio. Cum enim huiusmodi signa sint communia et mutabilia, non potest haberi ex ipsis via syllogistica, eo quod nec in omnibus nec in pluribus includunt significatum, sed quantum est de se, sunt iudicia quaedam multis de causis mutabilia, sicut patet per antedicta. Et ideo saepe astronomus dicit verum et tamen non evenit, quod dicit, quia dictum suum fuit quoad dispositionem caelestium verissimum, sed haec dispositio a mutabilitate inferiorum exlusa est.

(1) Ad primum dicendum, quod quidem multa et quoad nos infinita consideranda essent, sed considerantur paucissima, quibus oboediunt alia, et ex illis pronosticabilis habetur coniecturatio. Propter hoc dicit Ptolemaeus, quod elector non nisi probabiliter et communiter iudicare debet, hoc est per causas superiores communes, quas propriae rerum causae frequentissime excludunt.

(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur; vel accipiatur ascendens ad nativitatem ex utero.

(3) Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio coniecturalis; sed tamen imperfectio scientiae non impedit, ut dicit Ptolemaeus, quin hoc inde sciatur, quod inde sciri potest, sicut etiam est in pronosticatione somniorum. Non enim habitudo syllogistica est inter imaginem somnialem et interpretationem somnii; et sic est in omnibus existimationibus coniecturalibus.

(5) Ad hoc quod quaeritur de disparitate sexus in geminis, dicendum, quod sexus femineus semper fit per occasionem defectus alicuius principiorum. Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam; sed cum melius fieri non possit ex natura universali, fit adiutorium generationis et non generans proprie; et haec est femina. Et hoc est, quod intendit dominus dicere Gen. II, 18: "Non est", inquit, "bonum hominem", hoc est virum, "esse solum; faciamus ei adiutorium simile sibi". Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti. Quod autem in talibus geminis mas ut frequentius moritur, contingit ex hoc quod cum tales gemini ex uno semine diviso generentur, fuit materia male terminabilis a virtute formativa, quia si bene fuisset terminabilis, utrumque formasset in marem. Materia autem masculi maiori et meliori indiget terminatione quam materia feminae, et ideo masculus remanet aegrotus et debilis et ex interminatione quam materia feminae, materiae causam mortis habens, femina autem, cui parva sufficit terminatio, propter mollitiem corporis aius aliquando supervivit; frequentissime tamen ambo moriuntur.

(4) Ad hoc quod obicitur de octavo mense, falso dixerunt quidam, quod ut frequentius octavo mense natus moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cuius frigus et siccitas natum interficiunt. Hoc enim falsum probatur per hoc quod multi in astronomia filii Saturni esse dicuntur, qui diu supervivunt. Causa ergo non est in caelesti circulo, sed in principiis naturae. Luna enim est magis dominativa, ad cuius conversiones mensurantur conceptus et impraegnationes, ut dicit Aristoteles. Luna enim est alter sol, eo quod lumen a sole recipit, et quod sol facit in anno, luna facit in mense. A prima enim incensione usque ad hoc quod est dimidia, est calida et humida sicut vernum tempus; a mediatione usque ad plenilunium est calida et sicca sicut aestas; a plenilunio usque ad secundam mediationem est frigida et sicca sicut autumnus; a seconda meditatione usque ad coniunctionem est frigida et humida sicut hiems. Quod autem nata sit movere humorem, patet in accessu et recessu maris, qui accessus et recesus maris in media lunatione, quae est quattuordecim dierum, ad circulum in descendendo et ascendendo. Si enim minimus sit fluxus maris, ad idem punctum parvitatis revertetur die quarta decima. Licet enim luna in media lunatione non transeat nisi medietatem circuli sui, tamen motus augis ex opposito occurrens sibi complet aliam circuli medietatem. Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et coniunctione cum sole. Luna enim in coniunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus numquam longe distet a sole et Venus habeat movere humorem seminalem, luna quando soli coniungitur, acquirit Veneris virtutem. Et sic ex virtute propria movet humorem, ex virtute solis influit vitam humori moto et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes. Et quia Mercurius etiam est cum sole, Mercurius habet commiscibilem virtutem ex multis gyrationibus eius, quas habet super omnem alium planetam, et luna hanc virtutem meretur ex coniunctione ad ipsum, et ex illa coniunctione semen viri et feminae movet in commixtionem. Sic ergo luna conversionibus suis commixtiones, conceptus et impraegnationes causat et regulat. Sunt autem in genitura septem mutationes necessariae. Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formam cordis, ad quam totum aliud formatur. Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum. Et ideo in secunda mutatione adhaerent puncto cordis tres vesiculae, quas facit spiritus delatus ad locum cerebri, hepatis et vasorum seminalium. Tertia mutatio est distinctio materiae, quando vesicula cerebri ascendit sursum et vesicula hepatis aliquantulum inferius ad dextrum, et ad ultimum descendit vesica vasorum seminalium; et hunc descensum et ascensum facit exsufflatio spiritus, qui est in corde. Quarta mutatio est totius materiae distinctio, ut distribuatur locis membrorum secundariorum, quae creatrices virtutes non habent: et hanc distinctionem iterum facit cordis exsufflatio. Quae exsufflatio et perforat et distendit materiam et perforando quidem facit vias venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit uniuscuiusque membri materiam in locum proprium. Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum, quam figuram non reciperet nisi esset humida et hanc mutationem facit vis formativa cordis vecta in locum membrorum per spiritum exsufflatum. Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem motivam et operativam nisi per consolidationem et colligationem, quae sexta mutatione complentur per calorem cordis cum spiritu diffusum in membra, qui exsiccans superfluum humidum consolidat et confortat iuncturas et conexiones. Septima mutatione motus per virtutes motivas omnibus membris a corde in fluitur. Et cum omnis motus geniturae sit a luna, sicut iam dictum est, oportet, quod septem conversionibus lunae in homine, quod est animal perffectissimum, compleatur. Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses. Et in animalibus aliis ab homine non haec ita regulariter observantur propter ignobilitatem suarum complexionum, sed alia diutius ut elephas, alia breviori tempore impraegnantur. Perfectis autem his septem conversionibus seminis embryo habet ea quae ad necessitatem exiguntur. Sed, sicut dicit Galenus, virtus formativa tripliciter se habet ad materiam; aliquando enim materia est diminuta et virtus abundans, aliquando sunt secundum aequalitatem proportionata, aliquando virtus est deficiens et materia superabundans. Et quando quidem virtus est abundans et materia diminuta, terminata est completo septimo mense; et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus. Quando autem sunt adaequata virtus et materia et quando est superabundans materia, tunc non est completa septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem, quae est mensis octavus, et completa terminatione in nono mense facit motum ad exitum et nascitur nono mense et convalescit; et haec est ut in pluribus fere omnium nativitas. Si autem est virtus deficiens ex inoboediantia materiae, ex angustia facit motum in septimo mense, quando virtus motiva data est, et ex defectu non complet ipsum nisi mense octavo, et tunc nascitur et moritur ut in pluribus; et hoc non contingit ex periodo, sed ex corruptionem pricipiorum naturalium. Haec autem quae dicta sunt, ut in pluribus sunt vera; multum enim variationis faciunt complexiones feminarum et complexiones climatum. Propter quod ego vidi unam, quae peperit in undecimo mense puerum maximae quantitatis; et Aristoteles dicit se vidisse unam, quae peperit in mense decimo quarto.

(6) Ad hoc quod obicitur de nato in capite Gorgonis, dicendum quod illae stellae funerae sunt et monstruosam indicant vitae terminationem; propter quod etiam ipse Perseus hoc caput averso vultu abscisum tenet. Sed hoc sicut primo diximus, necessitatem rebus non imponit, sed facile mutabilem inclinationem.

(7) Et idem modus solutionis est de nova veste induta, luna existentem in Leone; sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.

(8) Propter quod figurae imaginum magicarum ad aspectum stellarum fieri praecipiuntur.


Art. 5. In quo genere causae fatum incidat

recensere

Quod autem quaeritur, in quo genere causae incidat, iam solutum est per antecedentia, quoniam in veritate causa non est, sed est aliquid causae; est enim forma ordinis esse et vitae, imaginem habens virtutum caelestis circuli, sicut etiam dicimus aliquando, quod aliqua non vere sunt entia neque non entia, sed sunt aliqud entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna.

(1) Quidam tamen nituntur probare, quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causae rerum generatarum et regula esse et vitae earum. Inducit enim deum deorum loquentem ad deos corporales, qui sunt stellae, et dicentem: "Horum", idest generatorum in inferioribus, "sementem ego faciam vobisque tradam; vestrum erit par exsequi". Et praecipit eis quod simile sibi viderent in natura et pietatem colere et iustitiam diligere, quod "hoc" ad se sumant post nexus terreni dissolutionem, intelligens "hoc" de hominibus piis, quorum immortalis et intellectus et post mortem sidereas sedes accipiens, sicut a semente siderum in generationem descendit. Propter quod etiam dixit, quod descendens per circulos planetarum vires animae accipit, memoriam, inteligentiam et voluntatem et huiusmodi, sicut exponit Macrobius "Super somnium Scipionis".

(2) Hoc etiam videtur tangere Ovidius loquens de lacteo circulo et dicens: "Hac iter est superis ad magni tecta tonantis".

(3) Hoc etiam videtur per rationem, quia quorum est unus essentialis actus, illorum videtur esse una natura; intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis in conceptione veri videtur esse unus essentialis actus, ergo una natura.

(4) Inde ulterius: Quarumcumque formarum est una natura, illarum una relatio est ad corpus unius naturae, si in aliquo corpore esse dicantur; sed intelligentiae caelestis relatio est ad stellam vel ad orbem comparem sibi; ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.

(5) Hoc etiam videtur per dictum Commentatoris super XI Metaphysicae, ubi dicit quod finis prosperitatis intellectus hominis est, si post mortem continuetur motori caelesti.

Solutio:

Dicendum, quod falsum et haereticum est dicere quod animae intellectuales descendant a compare stella; Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares. Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima circa dulcedinem nutrimenti corporis. Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur; hunc autem subtiliatum in sphaera ignis et aëris necta deorum vocabant. Et hoc modo affectum terrenorum ad animas in stellis positas pervenire dixerunt. Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8): "Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo". His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.

(1,4) Quod ergo dicit Plato sementem animarum esse in stellis, ratione similitudinis, quae est in proportione intellectus humani ad intellectum inteligentiae caelestis, dictum est; nec stellae ex equuntur nisi per ministerium, sicut et ipse deus deorum dicit, quod ipse horum sementem facit; sementis enim haec non est in potentia, quae sit ante actum, sed est ipsa actio naturae intellectualis.

(2) Dictum autem Ovidii metaphoricum est, quoniam non nisi per viam candidam candore innocentiae et institiae pervenitur "ad magni tecta tonantis".

(3) Ad illud quod obicitur per rationem, dicendum, quod quorum ex aequo est unus essentialis actus, illorum est una natura. Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis. Sic autem per prius et posterius habere intelligere contingit ex superiori et inferiori natura, quae specifice differunt.

Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.