Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/38

Haec pagina emendata est
xxx
PROLEGOMENA

inmunditia, inpone: subportantes: disrumpit. Contra assimilatio insolita est: quemammodum, summitti, ammiramini. Modo est temtare, modo temptare (nusquam tentare). Plerumque sumsi scriptum est, aliquoties sumpsi. Item legitur dampnatio, sed semper redemtio. In his vero omnibus, ut iamiam significatum est, pauca sunt quae eodem ubique modo scribuntur; pleraque saepe vel plerumque peculiarem formam habent, sed passim variant. Quae quidem inconstantia, paucis exceptis[1]), in editione nostra servata est.

Porro pauca de formationis doctrina videamus.


  1) in nominibus. Declin. III. nom. sing. promiscue in es et is exit: cives, messes; Iohannis, nubis. Genitivus es pro is habet: meliores, Basilides, Apelles. Accusativus em ubi vulgatum im: navem, turrem, Syrtem; item in declin. I. et III. n ubi vulgatum m: Caiaphan, Barnaban, Barabban, Zenan, Thoman, satanan, Iohannen. Ablativus e pro i habet: de mare, in mare. Genitivus sing. decl. II. i pro ii habet: Publii, rursusque vocativus ii pro i: filii David. Item nom. pl. saepe est hii; contra fili pro filii. Abl. sing. declin. IV. passim o pro u habet: moto. Pluralis nominativos decl. III. in is pro es habet: potentis estis, potestatis, traditionis; accusativos decl. II. in us pro os: 1 Thess. 5, 14. Apoc. 3. 18. (Mc 9, 1. solus?) ac saepius in argumentis et capitulis (etiam Ioh VI. renatus?); ablativum quis pro quibus. Adiectiva in is formantur ubi vulgatum est us: infirmibus, austeris (nom. sing.). Similiter diacones pro diaconi scribitur, item lampadae pro lampades.
  2) in verbis. Inveniuntur infinitivi perfodiri, mergeri: imperativi cadete, confidete, timite. e et i inter se commutantur (coniugatione II. et III. promiscue adhibita?) in personis II. et III. praes. sing., ut seducet (Apoc 12, 9.) confidet (Mt 27, 43.) praecedet (2 Ioh 9.), sedit (Apoc 7, 10.) persuadit (Lc cap. XLVI.) audit (Rom 10, 20.) vidit (Ioh cap. XXXV.); dices (Apoc 3, 17.) permittes (Apoc 2, 20.), respondis (Mt 26, 62. Mc 15, 4. Ioh 18, 22.). Item e et i promiscue ponuntur in his: accepitis (1 Co 6, 7.) accipimus (Rom 1, 5.) praecipimus (Act 5, 28.): deficisti (Apoc 2, 3.) exigissem (Lc 19, 23.) accipistis, suscipistis. Item acciperis (1 Co 4, 7. 7, 28.) transferemini (Gal 1, 6.). Mt 13, 13. est audient pro audiunt. Legitur obstipuerunt et obstupuerunt, adsteterunt et adstitit. Rom 11, 26. est firet. Item viveritis Col 3, 7., collexistis Mt 25, 35 et 38., item strixit et adstrixissent
________________________

  1. ) Haec accurate notata sunt, suo quodque loco, nisi quod in epislula Hieronymi ad Damasum constanter edidi Mattheus, quum passim esset Matheus.