discedere codicem notare debebat praetermisit ac saepissime correctiones pro primae manus scriptura habuit, ita haud raro lectiones codicis peculiares vel minus accurate vel prorsus male attulit, vel etiam temere finxit. Quod ne inique a nobis dici videatur, quamquam si cuius intersit haud difficile erit quae Fleckii sunt cum nostris comparare, aliquid exemplorum afferendum erit. Plane praeteriit quod Mt 10, 12. in codice deest dicentes Pax huic domui, item quod Rom 13, 9. deest Non falsum testimonium dices. Rom 9, 25. notat deesse et, sed desunt verba et non dilectam dilectam 1 Co 15, 16. habet „Versiculus totus omissus,“ sed tantum dimidia eius pars omissa est Contra Act 8, 37. totus versus a prima manu deest; Fleckius notat deesse autem: item Act 18, 3. totus versus a prima manu deest, sed Fleckio duae eius differentiae a vulgatis laudantur: item Act 24, 6ss. non vidit duo fere integros versus a prima manu deesse. Pessime vero tractavit locum Act 6, 10. ubi haec notat „qui loquebatur quod redargue ·//. Tunc (sic cum hoc signo).“ Quem locum vide supra pag. XV.
Plane finxit lectiones quibus locis codex cum vulgata facit. Rom 4, 10. „an etiam in praeputio“ 4, 16. „ut ei“ 7, 3. „soluta est“ 1 Co 7, 1. „scribsistis“ Philipp 3, 19. „confusione eorum“ 2 Tim 1, 13. „formam habes“ Mc 6, 23. „et dabo“ 6, 49. „viderunt et“ 7, 10. mortem moriatur Lc 2, 1. „exivit“ 15, 21. „et iam non sum“. Quale vero hoc est quod ad Rom 11, 7. notat „ex cecatis (pro excaecati sunt)“, quum recte in codice sit excecati sunt. Rursus saepe aliquid de vulgata lectione in codice deesse dicit quod non deest, nisi quod passim aliter positum est. Huiusmodi sunt Rom 4, 12. nostri Abrahae 8, 5. secundum spiritum 12, 8. in 1 Co 10, 28. est Philipp 4, 1. magis 1 Tim 1, 12. fui Mt 25, 44. te Mc 12, 6. filium 14, 27. omnes 15, 43. ab Lc 8, 27. et. Quomodo denique ipsas proprias codicis lectiones attulerit, clarum erit ex his epistulae ad Romanos locis. 13, 11. codex habet *flectetur omne genu, **flectent omnes genu. De quibus omnibus Fleckius „flectet (at syllaba ur erasa est).“ 14, 10. notat „fratrem tuum in non manducando (hoc invenitur ad vocem fratrem tuum secundo loco positum)“. At prima manus nihil prorsus addit ad fratrem tuum; secunda vero priore loco addit in non manducando, altero in manducando. 7. 15. affert „bonum quod volo hoc ago sed malum quod“: at bonum
________________________
Amiatinum transferat, quippe quem ex notis Fleckii non discrepare viderit. Eiusmodi errores haud levi momento in sola apocalypsi hos sex notavi. 3, 18. omisit et 9, 15. omisit partem 10, 10. omisit angeli 18, 6. habet illis pro illi 21, 3. omisit de, item v. 4. neque clamor.