Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/249

Haec pagina emendata est
230
DE MONARCHIA.


tia, quam et Astræam vocabant. Saturnia regna dicebantur optima tempora, quæ et aurea nuncupabant. Justitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam, sive Imperium. Ad evidentiam subadsumptæ propositionis sciendum, quod Justitia de se et in propria natura considerata, est quædam rectitudo sive regula, obliquum hinc inde abjiciens. Et sic non recipit majus et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata: sunt enim hujusmodi formæ quædam compositioni contingentes et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister sex principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus hujus qualitatis ex parte subjectorum, a quibus contrariantur, secundum quod magis et minus in subjectis de contrariis admiscetur. Ubi ergo minimum de contrario Justitiæ admiscetur, et quantum ad habitum, et quantum ad operationem, ibi Justitia potissima est. Et vere tunc potest dici de illa, ut Philosophus inquit: Neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est. Est enim tunc Phœbæ similis, fratrem diametraliter intuenti de purpureo matutinæ serenitatis. Quantum ergo ad habitum, Justitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi adsit Justitia, non tamen omnino inest in fulgore suæ puritatis: habet enim subjectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens: propter quod bene repelluntur, qui judicem passionare conantur. Quantum vero ad operationem, Justitia contrarietatem habet in posse; nam cum Justitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est, quomodo quis operabi-