EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber sex principiorum
Saeculo XII
editio: incognita
fons: utoronto.ca/pking


LIBER SEX PRINCIPIORUM


[1] DE FORMA

[01] /35/ Forma uero est compositioni contingens, simplici et inuariabili essentia consistens.

[02] Compositio etenim non est, quoniam a natura compositionis seiungitur; compositionum enim unaqueque alteri adueniens compositioni maiorem se coniunctam quodam modo efficit, in forma autem hoc minime est. Nam in eo quod corpus album est, non dicitur maius et minus se ipso non albo; nec si non album intelligatur, destructio compositionis uel minoratio aliqua facta est sed alteratio sola.

[03] Quoniam autem fortasse in aliis contingit idem proferri, additum conuenienter existimo "inuariabili essentia consistens"; in anima enim alteratio contrarietatis reperitur, ut tristitiae et gaudii.

[04] Sed quoniam, ut aiunt, quiddam simplicitati <quidem>, nulli uero uariationi subiectum est, ut ea que mundi est anima, dissocians hanc ab omnibus addidi "compositioni contingens". Erit itaque terminus forme dicta definitio; neque enim superfluum neque minus continere, si quis subtiliter inuestigauerit, reperietur.

[05] Habet autem dubitationem, ex precedenti, utrum nulla forma, inuariabilis sit. Hoc autem uidetur ut in pluribus; nam eadem /36/ oratio ueri et falsi susceptiue est, et albedo claritatis et obscuritatis, et ratio eius quod in re est et non est. Sed non est ita; nam nihil differt albedinem claram dicere quam subiectum clarum dicere; non est autem oratio contrariorum susceptiue, nec ratio eius quod in re est et non est; sed sunt notae eorum que sunt in anima passionum. De his autem alibi dictum est.

[06] Substantiale uero est quod esse confers ex quadam compositione (compositioni ut in pluribus) quod impossibile est deesse, ut ratio et sensus, siue horum similia, ut continuum et discretum. Hoc uero erit ut materia uel ut forma, ut corpus quidem est materia hominis, anima uero forma. Erit itaque substantiale ut est corpus, homo, atque ratio. Haec autem in his que de categoriis sunt, expeditae sunt.

[07] Videtur autem forma quedam a natura esse, quedam uero in actu; ratio etenim a natura est, calor uero et passio quedam in actu consistunt. In quibusdam autem dubitatio est utrum a natura an ab actu incipient, ut in figura incisionis (nam nihil additionis fit, sed separatio quedam partium); dico autem figuram esse a natura, sentiri uero ab actu; sed quae coniunctionis est, actus est, ut domus. Manifestum est autem de his.

[08] Sed in his quae in pluribus sunt palam non est; nam ea quae in pluribus sunt, in actione esse impossibile est, a natura uero non uidetur fieri, quondam ea quae a natura sunt, a creature existente principium sumunt; palam uero est creatures non esse /37/ (nihil enim rationis omnino quare huiusmodi creaturae sint poterit explicari).

[09] Natura igitur occulte in his operatur; nam sicut ex plurium coniunctione constitutio quaedam priorum excedens quantitatem efficitur, sic ex singularium discretione unum quiddam intelligitur eorum excedens praedicationem. Quapropter communitas omnis naturalis est quoniam a singularitate procedit, quae creationi coaequatur.

[1O] Subtiliter autem speculantes, sicut naturam in actionibus latenter operari inuenimus, sic creaturarum creatorem in natura ex actu; numero etenim naturam stabiliuit. Sed haec hactenus; alterius enim considerationis sunt.

[11] Forma uero alia quidem est in subiecto et de subiecto dicitur, ut scientia in subiecto quidem est anima et de subiecto dicitur ut de grammatica; quaedam uero est in subiecto, de subiecto autem nullo dicitur, ut albedo Socratis (similiter autem his quaecumque formarum sunt indiuiduae); quaedam uero dicuntur de subiecto, in subiecto autem nullo sunt, ut rationale atque mortale.

[12] Eorum uero quae in subiecto sunt, de subiecto autem indicibilia sunt, alia sunt sensibilia, alia insensibilia; sensibile uero est quod sensu comprehenditur (ut est albedo, sonus, sapor, odor et calor, percussio et dulcedo), insensibilia uero quae ratione (ut disciplina). Simpliciter autem nihil eorum quae de subiecto dicuntur sensibilia sunt.

[13] Manifestum autem ex his quae preposita sunt quoniam quaedam sunt sita alicubi, ut nigredo in /38/ oculo; quaedam uero difficile erit assignare, ut scientia et paternitas et filiatio, nisi forte in generantium et componentium complexione.

[14] Singulum uero eorum quae dicta sunt incomplexionis eius quae in uoce est notatio est. Hoc uero erit uel subsistens uel contingens. Eorum uero quae existenti contingunt singulum aut extrinsecus aduenit aut intra substantiam simpliciter consideratur (ut linea, superficies, corpus).

[15] Ea uero quae quod extrinsecus est exigunt, aut actus aut pati aut dispositio aut esse alicubi aut in mora aut habere necessario erunt. Sed de his quae subsistunt et quae solum in quo existunt exigunt, in eo qui De Categoriis inscribitur libro sufficienter disputatum est; de reliquis uero continuo.

[2] DE ACTIONE

[16] Actio uero est secundum quam in id quod subicitur agere dicimur, ut secans quis eo quod secet dicitur. Est autem alia: quidem animae, alia uero corporis; differunt autem quoniam ea quae corporea est, mouens necessario est id in quo est (idem enim et quod agens corpus est mobile est), anime uero actio non id mouet in quo est, sed coniunctum (anima enim, dum agit, inmobilis est, mouet autem corpus).

[17] Anima uero inmutabilis permanet, quoniam quidem nec secundum locum nec secundum aliorum motuum quemquam mouetur nisi secundum alterationem; non enim crementum suscipiendo mouetur neque decrescendo neque ad oppositum locum transeundo.

[18] Locus enim corpus /39/ est, anima uero non corpus; impossibile uero est non-corpus corpore moueri, quare nullam loci anima suscipit mutationem; solum enim corpus in eo quod de loco ad locum transit mouetur.

[19] Hoc autem quibusdam dubitabile apparebit; speculo enim inmobili permanente, imaginis motus fieri uidetur ad oppositi mutationem; impossibile ergo erit soluere, concesso quod uere ibi forma existat; si uero non, esse incredibilis error putabitur in uulgo (licet conuenientius sit) dicere.

[20] Scire autem oportet quoniam omne quod in motu est actio est; moueri etenim actio est; si quid igitur mouetur, agit necessario; omnis igitur actio in motu omnisque motus in actione firmabitur; proprium igitur actionis est in motu esse, sicut proprium motus in actione.

[21] Et in his quidem actionibus ex quibus generatio est aliqua palam est; de his uero quae corrumpuntur fortasse obicitur, nam qui destruit in motu est, nihil autem agere uidetur (nam nihil efficitur, sed quod factum est destruitur); dico autem actionem non aliquid, sed in quid agat, exigere.

[22] Non est autem motus actio, sed quale. Quiescere enim quale est, quare et motus cluale cluid erit; simpliciter enim quecumque contrariorum oppositionem suscipiunt, eiusdem recipiunt generis praedicationem.

[23] Naturalis uero proprietas actionis est passionem ex se in eo quod subicitur inferre; omnis enim actio passionis effectiua /40/ est omneque passionem inferens actio est. Contingit tamen actionem actione effici; actio enim eius quod per se mouetur eius actionis quod per aliud generatiua est; actio enim ab animali illata ab ea, quae animalis est, principium sumit.

[24] Nihil tamen interest siue agere siue pati animalis eius quod ab animali agere est principium dicatur (etsi actus quidem primordiale principium sit, pati uero permixtum); quamobrem actionis et passionis actus est generatiuus.

[25] Facere uero id quod quale est ex se gignit; qualitas etenim calor est, efficit autcm eam quae calefacere est actionem. Qualitatum uero particularium positio effectrix est et quantitatum (asperitas enim et lene et similia qualia sunt, linea uero et superficies et soliditas sunt quantitates, uniuersa autem haec a situ substantiam et generationem habent).

[26] Quantitas autem quantitatis (ut longitudinis linea, latitudinis planum, altitudinis uero solidum corpus); qualitas etiam qualitatis (ut caliditatis calor); situs autem agere et pati (in dispositionis namque compositione quaedam generatio simplicium fit, quam in motiua actione consistere necesse est); ubi uero locus; habere autem corpus (ea enim quae circa corpus sunt habere dicimur).

[27] Eorum uero quae in subiecto non sunt indiuiduorum corruptio quidem in primis, generatio uero in his quae mox post primorum destructionem consistunt; eorum uero quae de ipsis praedicata sunt, ea a quibus nulla omnino /41/ est praedicatio (ut omnes quidem homines eius hominis qui communis et uniuersalis est).

[28] Recipit autem facere et pati contrarietates et magis et minus; secare enim ad plantare contrarium est, et urere ad humidum quidem facere contrarium est; et calefieri magis et minus dicitur, et infrigidari, et siccari et humidum fieri, et tristari et gaudere magis et minus dicitur.

[3] DE PASSIONE

[29] Passio autem est effectus illatioque actionis secundum quam haec quidem patiuntur, illa uero minime, secundum quod quaedam animantiora sunt (ut animantius quidem brutum arbore est, animantius uero rationale irrationali).

[30] Omnia uero quae de generatione dicta sunt, eadem etiam dici possunt de ea quae in rebus est actione; quaedam uero prolatione non recta sed in transmutatione.

[31] Est enim pati eorum quae multipliciter dicuntur. Anime enim actionum unaqueque passio dicitur, quas quidem sub actione locauimus; ut amor odium, tristari gaudere, quae omnia passibiles actiones anime appellamus. Dicitur quoque passio quod in naturam agit, ut morbus, febris et egritudines et reliqua quae qualia dicta sunt. Passio uero est, ut dictum est, prima actionis generatio.

[32] Non est autem in agente passio, sed in eo in quod agitur et quod operantis actum suscipit; percutiens etenim pati non dicitur, sed materia ictum suscipiens. Et de passione quidem haec dicta sufficiant; ea autem quae nunc relinquuntur in eo qui De Generatione est tractantur. /42/

[4] DE QUANDO

[33] Quando uero est quod ex temporis adiacentia relinquitur, tempus autem quando non est; utriusque autem ratio coniuncta est: ut tempus quidem preteritum quando non est, effectus autem eius et infcctio quae est secundum quam aliquid dicitur fuisse quando quidem est.

[34] Instans quoque quando non est (sed secundum quod aequale uel inaequale est), eius autem affectio qua aliquid dicitur nunc et in instanti esse quando est; futurum similiter tempus quando non est, sed id quod futurum est, quoniam contingere necesse est secundum quod aliquid dicitur futurum esse.

[35] Est igitur quando aliud quidem ex eo quod abiit, aliud uero ex eo quod instat, alind uero ex eo quod contingere necesse est.

[36] Dictum est enim in Categoriis praeteritum et futurum quantitates esse et, quod magis est, continuas ad presens. De praeterito autem hoc dictum est, non quod in substantia permaneat, sed quoniam in excessu suo nondum praeteriit; de futuro uero quoniam necessarium est contingere quod tantumdem est ac si instaret; nulla enim differentia est in eo quod permanet et quod futurum est et quod nunc abiit.

[37] Quamobrem et de futuris agitur, et secundum ea aliquid dicitur, et nuncupationem existentium sortiuntur ut:

    Cras orietur sol
    Cras erit nauale bellum
    Heri obiit Socrates

et aliquid dicitur secundum tempus id quod futurum est eo quod nascitur necessario futurum de eo quod est ut:

    Callias disputabit cras

et:

    Non disputabit

'disputabit' enim futuram actionem significat; nihil autem est quod in substantia adhuc sit.

[38] Differt autem quando ab eo quod ubi est, quoniam in quocumque tempus est uel erit uel fuit, in eodem et quando est uel /43/ erit uel fuit, quod secundum tempus dicitur; quando enim quod ex instanti est cum ipso instanti insimul in eodem est, quando uero ex eo quod abiit et quod futurum est numquam insimul erunt; ubi autem et locus a quo fit numquam in eodem (ubi enim circumscriptio est, locus autem in complectente).

[39] Distat autem quando quod ex praeterito est ab eo quod ex futuro procedit, quoniam quando quod ex praeterito est praeterito posterius est, quod uero ex futuro est prius futuro est. Quando autem unum et idem, primum quidem ex futuro est, secundo ex presenti, posterius uero ex praeterito; quemadmodum et tempus primum nunc quidem futurum est, postea uero presens, demum praeteritum.

[40] Sicut autem et tempus aliud quidem compositum aliud uero simplex (est autem compositum quod in composita actione consistit, simplex uero quod cum simplici recedit), ita et quando aliud simplex aliud uero compositum: simplex quidem ut in momento esse et nunc esse, compositum autem ut in hora, die, hebdomada, et similibus.

[41] Amplius autem, quemadmodum et temporis partes sibi sine mora succedunt, similiter et quando; quando quippe praeteriti et futuri ad presens copulatiue reducuntur.

[42] Distat autem tempus ab eo quod quando est quoniam secundum tempus aliquid mensurabile est, ut annus quidem dicitur tempore diuturnus, et motus multus dicitur eo quod multo /44/ tempore permaneat; at secundum quando nihil mensuratur sed aliquando dicetur esse, et secundum idem temporale et uariabile pronuntiabitur.

[43] Inest autem cluando non suscipere magis et minus; non enim dies magis et minus a die dicitur, nec unus quidem diuturnior altero. Similiter autem et de aliis, quare omni quidem quando inest non dici magis et minus.

[44] Quando quoque nihil est contrarium; etenim quando quod ex presenti est, unum et idem ex futuro et praeterito est; impossibile autem erit duas de eodem praedicari contrarietates indiuiduo.

[45] Amplius autem contraria numquam in eodem insimul erunt; quando autem quod secundum presens et praeteritum et futurum est, insimul in eodem sunt; idem namque quod est, fuisse uerum est et permansurum; contrariorum uero rationis est numquam in eodem insimul existere neque de eodem dici indiuiduo in eodem tempore, quare contrarietas in eo quod quando est non annunciabitur.

[46] Est autem quando in omni eo quod cepit esse, ut corpus quidem uniuersum aliquando est et in tempore; suscipit enim temporum alterationes (alteratur enim corpus in estu, hieme, uere et autumno). Similiter autem et anima; acutius etenim quidam in hieme, quidam in estate, quidam in uere speculantur secundum instrumenti complexionem; anima enim coniuncta complexiones /45/ comitatur, ut qui aride et gelide compaginationis dementiores se ipsis in autumno saepe sunt, quibus uero sanguis principatur, in uere.

[47] Similiter autem et de aliis secundum similitudinem animalium et temporum. Erit igitur in tempore quidquid, temporum suscipiens uariationes, alteratur secundum corpus; huiusmodi uero sunt quae dicta sunt, de paucis autem uel de nullis aliis conueniens erit proferre.

[5] DE UBI

[48] Ubi uero est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, locus autem in eo quod capit et circumscribit; est igitur in loco quidquid a loco circumscribitur, non autem in eodem locus et ubi, locus siquidem in eo quod capit, ubi autem in eo quod circumscribitur et complectitur.

[49] Videtur autem non omni adesse; anima etenim nusquam est, nullum etenim locum occupat neque implet; animatum namque aliud capere potest, numquam autem contingere palam est occupatum quidem aliquo locum aliud capere et complecti posse occupante permanente.

[50] Granum etenim modio adueniens retineri non posset aere quo implebatur quiescente; aere autem expulso granum utique recipitur; nequaquam ergo duo in eodem esse poterunt nec idem in diuersis; quamobrem nec anima quidem localis erit cum locum nullatenus occupet. Similiter autem et quecumque a corporis ratione deseruntur loci circumscriptione carent.

[51] Mouet autem quis fortasse questionem idem in diuersis et pluribus concludens. Etenim uox in auribus diuersorum est; uox /46/ autem, si aer non est, esse non poterit, quare aer in auribus diuersorum est; quare et corpus idem in diuersis locis est; uox etenim omnino una et eadem in diuersis quidem aeris partibus esse non potest.

[52] Concedentibus itaque nobis unam et eandem uocem omnino in auribus diuersorum sentiri, utique et confiteri oportet unam omnino aeris particulam ad aures diuersorum peruenire; simpliciter enim unum et idem in pluribus totum impossibile est inueniri; quamobrem et concedere cogimur uel diuersum quidem in auribus sentiri, uel unum et idem omnino in pluribus quidem locis relinqui.

[53] Eligitur autem diuersorum quidem sensus esse imaginabiliter se generantium et similiter; quare et uox quaedam non animalis est (ea enim quae imaginabiliter fit et similiter animalis non est, quoniam ab animali non profertur). Ad haec autem dicimus omnem quidem uocem animalis esse; quis enim ab initio uocem audiuit in silentio quidem simpliciter animalium? Quare et uox quidem cuiuslibet animalis dicitur, quaecumque ipso quidem proferente fit; unius igitur uox ad aures diuersorum dirigitur, una autem et eadem non contingit esse.

[54] Ubi autem aliud quidem simplex aliud uero compositum; simplex quidem est quod a simplici loco procedit, compositum autem quod ex coniuncto. Locus autem simplex est origo et constitutio eius quod continuorum est, locus uero (ut dictum est quidem) /47/ compositus habet particulas quidem ad eundem terminum copulates ad quem et corporis particule coniunguntur, corporis uero parses ad punctum. Loci ergo parses iuxta punctum necesse fieri; erit itaque locus simplex in quo punctum adiacere constabit, loci uero particule soliditatis particulas claudunt; etenim loca quidem simplicia minim) corporis occupatiua sunt. Quare nec locus sine corpore nec soliditas sine loco erit.

[55] Contentio autem oritur de spere extremitate. Nihil enim extra idem; in eo autem locus esse non poterit (ut dictum est, a superioribus) quod ab eo quidem loco ambitur; confitentibus igitur nobis speram localem, confiteri utique et necesse est aliud quidem prefer idem esse in quo extremitatis locus existat; nihil autem prefer idem est, quare extremitas quidem in loco non est. De huiusmodi autem insolitum quidem et occultum est pronunciare, et contra sensibilia.

[56] Caret autem ubi intensione et remissione; non enim alterum dicitur altero magis in loco esse uel minus, licet et minorem et maiorem locum possidere, non autem secundum ubi uel quantitatem aliquam, sed secundum id quod quale est.

[57] Inest autem nihil ubi esse contrarium, eo quod nec loco quidem contrarietas inest; locus enim loco contrarius non est. Quoniam autem /48/ nec aliis manifestum est; sursum autem esse et deorsum esse contraria pluribus uidentur (multum etenim distare uidentur id quod sursum est esse et id quod deorsum est esse, quemadmodum et sursum et deorsum); quare contrarietas ubi maxime uidetur circa sursum esse et deorsum esse, quemadmodum et quantitatis circa locum.

[58] Contingit autem duo in eodem contraria esse; sursum enim esse et deorsum in eodem sunt (idem enim sursum et deorsum est ad diuerse quidem sumptum; nam turris altitudo sursum est ut ad nos, spere uero extremitati comparata inferior).

[59] Amplius contrarium quoque idem sibimet fore continget; si enim sursum esse et inferius esse contraria sunt, cum idem sursum et deorsum sit, colligitur idem sibimet contrarium fieri. Non est ergo contrarietas ulla in eo quod in loco esse est.

[6] DE POSITIO

[60] Positio uero est quidam situs partium et generationis ordinatio secundum quam dicuntur uel stantia uel sedentia uel: aspera uel lenia uel quomodolibet aliter disposita; sedere autem et iacere positiones non sunt sed denominatiue ab eis dicta.

[61] Solet autem et questio induct de curuo et recto, aspero et leni, quadrangulo et triangulo, bicubito et tricubito, magno et /49/ paruo, breui et longo, et similibus; quamdam enim partium positionem significare uidentur (asperum enim dicitur cuius partium una alteri supereminet, lene autem cuius quidem particule equaliter porrecte sunt, similiter autem et de reliquis).

[62] Non sunt autem positiones ea quae dicta sunt omnia, sed qualia circa situm existentia; ex eo namque quod partes sic disposite sunt, ex eo talia sensibus iudicantur, non autem, ex eo quod talia, idest aspera et lenia uel tricubita uel bicubita, sunt; similiter autem et de aliis huiusmodi quae in partibus dispositionem habent. Erit igitur unumquodque praedictorum non positio, sed quale quod circa positiones nascitur.

[63] Suscipere autem uidetur situs contrarietates; nam sedere ad id quod est stare contrarium uidetur (contraria enim sunt quae in indiuiduo eodem tempore impossibile est reperiri, uicissim possibilia esse; sedens enim ilico stare potest et stans sedere, quoquam autem sedente impossibile est eundem stare).

[64] Ponentibus autem nobis haec contraria esse, inconuenientia recipere cogimur haec, quod unum sit plurium; secundum etenim collectionis continentiam non magis sedere ad id quod stare contrarium /50/ quidem est quam ad accumbere (similiter enim et quemadmodum sedere et stare numquam in eodem insimul reperiuntur, ita et sedere et accumbere, et stare et accumbere). Secundum igitur huiusmodi disputationes situi nulla contrarietas inerit.

[65] Fortassis autem nec insolitum quidem putabitur unum plurium esse: pallor etenim ad nigrum et album contrarium uidetur, nam, sub eodem genere cum sins, numquam in eodem inueniuntur et uicissim transmutantur; relinquitur igitur unum pluribus aduersum esse. Non est autem pallidum ad nigrum uel album contrarium; etenim cum utroque in eodem est; pallidum enim et colores reliqui ex albo et nigro conficiuntur; nccessarium ergo est, in quocumque pallidum est, in omni quidem eo esse album et nigrum. Similiter autem et de caeteris quidem coloribus.

[66] Amplius autem contrariorum quidem ratio est circa idem natura existere, sedere autem et iacere non circa idem natura, sed seiuncta (etenim sedere circa rationabilia proprie, iacere uero et accumbere circa aduerse; huius autem signum est equi et hominis similitudo, quibus sine dubio accubitus esse probatur).

[67] Proprium autem positionis est neque cum magis neque cum minus dici; sedere namque non magis positio est quam accumbere neque minus, neque sedens alterum altero magis /51/ uel minus dicitur neque accumbens, neque uniuersaliter secundum aliquam aliam positionum.

[68] Magis proprium autem uidetur esse positionis substantie propius assistere omnibus quidem aliis formis superpositis; positio enim nihil aliud est quam naturalis ipsius substantie ordinatio quae uel a principio quidem innata est, ut ea quae asperis uel lenibus, equalibus uel inequalibus inest, uel a natura quidem motu consueto, ut sessio et accubitus et similia. Quidquid igitur est proxime substantie assistens, id necessario positio est; et omnis quidem positio huius rationis suscipit praedicationem.

[7] DE HABITU

[69] Habitus autem est corporum et eorum quae circa corpus sunt adiacentia secundum quam haec quidem habere illa uero haberi dicuntur; hoc autem non secundum totum, secundum autem particularem diuisionem, ut armatum esse, calciatum esse. His autem neque simplicia quidem nomina posita sunt quibus ea appellarentur, sed sint eis nomina 'armatio' et 'calciatio'; horum autem ad proportionem et reliquis.

[70] Suscipit autem habitus amplius et minus; armatior enim eques pedite dicitur, et calciatior qui cum caligis et calciamentis est quam qui solum caligis uel calciamentis utitur. Quibusdam autem uerum non est quod cum magis et minus praedicetur, /52/ ut uestitum esse et similia.

[71] Habitui quoque nihil est contrarium; etenim armatio calciationi contraria non est (idem etenim calciatus et armatus est), quoniam autem aliis contraria non est palam est. Similiter autem his et alia.

[72] Proprium autem habitue est in pluribus quidem, ut in corpore et his quae circa corpus sunt, existere (adiacet enim corpori et his quae circa corpus sunt); hoc autem -- ut dictum est -- fit secundum eam quae in partibus est diuisionem.

[73] In paucis autem aliis principiis huiusmodi inuenies; in quantitate enim solum et his quae ad aliquid sunt similia reperies; ad aliquid autem, ut figuraliter dicatur, ut similitudo et dissimilitudo, quae pluribus similibus et dissimilibus insunt; quantitas autem ut numerus, qui et in numeralibus inest utique -- semper crescens secundum unitatum multifariam ascensionem (simpliciter autem nihil inuenies tot distribui partibus possibile ut numerum).

[74] Non autem omnis quidem quantitas aut relatio talium est, habitue autem omnis in pluribus necessario consistit, ut in corpore et in his quae circa corpus sunt, omneque in corpore et his quae circa corpus sunt consistens habitue nomen sortitur. Quare magis proprium /53/ quidem habitus erit, corpore et circa-corpus existentibus, secundum eam quae partium est diuisionem ut in pluribus existere.

[75] Dicitur autem habere multis modis. Habere enim dicimur alterationem ut albedinem et nigredinem, et quantitatem ut longitudinem; nihil tamen aliud dicere est albedinem aut longitudinem habere quam album aut longum esse.

[76] Dicitur autem uas habere aliquid, ut modius triticum, quod nihil aliud est dicere quam continere. Habere quoque et in membro dicimur, ut in digito anulum, quod tantumdem est dicere quantum et digitum in anulo esse.

[77] Dicitur autem et uir habere uxorem et recipere uxor uirum; hic autem insolitus est habendi modus, ubi quod habetur habens habere dicitur; hoc autem habere nihil aliud significat quam cohabitare.

[78] Quare modi habendi qui dici consueuere quinario numero terminantur. Fortasse autem alii quidem erunt praeter hos qui numerati sunt; sed, si qui sunt, diligens inquisitio inueniat.

[79] Et quidem de principiis haec dicta sufficiant; reliqua autem in eo quod De Metaphysicis est quaerantur.

[8] DE MAGIS ET MINUS

[80] Dicitur autem magis et minus suscipere tripliciter. Aiunt enim quidam secundum crementum uel diminutionem eorum quae /54/ suscipiunt subiectorum: aliter autem et alii ipsa quidem quae suscipiuntur in suscipiente et diminui et crescere autumant; alii autem secundum utramque amborum, diminutionem et augmentationem.

[81] A primis itaque inchoantes quae eorum firma et rata sit sententia manifestabo. Si quis uero et primam et secundam destruxerit utique et tertiam destruct quae ex utrarumque efficitur coniunctione.

[82] Non igitur secundum suscipientium ipsorum crementum uel decrementum cum magis et minus aliqua uocentur; nulla enim ratio obuiaret dicenti hominem quidem et animal et substantiam et caetera similia cum magis et minus dici, concedentibus nobis secundum subiecti intensionem et remissionem quelibet cum magis et minus dici.

[83] Amplius autem equus quidem et augmenti et diminutionis motum frequenter sustinet; dicitur autem minor lapide quodam qui numquam neque intensionem neque remissionem passus est; mons etiam alio monte maior dicitur cum neuter crescat uel decrescat.

[84] Amplius autem et margarita quidem albior equo dicitur, qui pedem quamuis album /55/ contingit, hoc autem non secundum quod equus quidem in essentia a margarita superetur; colligere ergo oportet uel margaritam quidem albiorem equo pronunciari secundum magnitudinem subiecti uel paruitatem, uel non uerum quidem esse albiorem equo margaritam esse, uel nihil magis et minus dici secundum subiectorum magnitudinem uel paruitatem, neque secundum crementum uel diminutionem.

[85] Hoc autem palam est, quod secundum magnitudinem quidem subiecti margarita albior equo non dicitur; et quoniam quidem margaritam non albiorem esse equo falsum est, relinquitur igitur nihil secundum subiecti magnitudinem cum amplius uel minus dici; similiter autem et neque secundum paruitatem.

[86] Amplius autem neque secundum ea quae inficiunt; si enim secundum magnitudinem quidem albedinis uel alicuius caeterorum aliquid dicitur albius aliquo, uel secundum paruitatem minus album uel quomodolibet aliter, utique et magis albus equus uel homo uel quodlibet aliud animal albius margarita diceretur (etenim maior a]bedinis quantitas aequo accidit quam margarita).

[87] Amplius autem minus et paruius alterum altero dicitur non secundum subiecti neque accidentis crementum; quoniam autem non secundum subiecti crementum uel magnitudinem aliquid /56/ paruius aliquo dicatur manifestum est, neque quoque secundum ampliorem ipsius accidentis quantitatem. Etenim quantitas ultra subiectum protendi non potest (terminus enim quantitatis corpus est, paruitas autem quantitati supponitur); quare ultra paruum quidem subiectum paruitas ipsa non porrigitur; quanto igitur subiectum paruius efficitur, tanto et paruitatis quantitas minoratur.

[88] Patet itaque nihil cum magis et minus praedicari neque secundum subiecti solum augmentum uel diminutionem neque accidentis; quare neque secundum utrumque; oportet igitur alia inuenire quae cum magis et minus dicantur.

[89] Huiusmodi uero sunt ea quae sunt in uoce eorum quae adueniunt, non secundum subiecti uel mobilis crementum uel diminutionem, sed quoniam eorum quae sunt in uoce impositioni propinquiora siue ab eadem remotiora sunt. De his enim cum magis dicuntur quae propinquiora sunt ei quae in ipsa uoce est impositioni, cum minus autem de his quae remotiora consistunt.

[90] Ut 'album' dicitur id in quo pura albedo est; quanto igitur quid ad uocis impositionem accedens puriori inficitur albedine, tanto et candidius assignabitur; et 'paruum' dicitur quod quidem aliis comparatum stature dimensione et quantitate uincitur, quidquid igitur est quod in quantitatis mensura superatur, id continuo paruius pronunciatur. Similiter autem et de aliis. /57/

[91] Dubitabit uero aliquis quamobrem haec quidem cum magis et minus <sunt>, substantiae uero minime; hoc autem contingit quoniam substantiarum impositio in termino quidem est, ultra quem transgredi impossible est.

[92] Additur autem et de accidentibus quibusdam quae sine magis et minus dicuntur, ut quadrangulus et triangulus et similia (non enim magis quadrangulatum unum altero dicitur); contingit autem quoniam in substantiarum quidem designatione accipitur (etenim quadrangulatum et qualitas nuncupatur et corpus quadrangulatum).

[93] Vel eadem quae in superioribus ratio hoc uetat, quoniam in huiusmodi impositio quidem in terming facta est ultra quem transgredi non licet, quemadmodum et in superlatiuis; etenim albissimus et nigerrimus et huiusmodi sine amplius et minus sunt eo quoniam huiusmodi impositio in termino est ultra quem porrigi impossibile est.