Orationes/De repetendis fontibus doctrinarum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 De recta in jure disputandi ratione De canone interiore 
De repetendis fontibus doctrinarum
1701-1704

editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide

DE REPETENDIS FONTIBUS DOCTRINARUM


Quoniam scientiae fere omnes vel ad naturales referuntur causas vel ad cognitionem divinitatis vel ad morum et legum notitiam humanarum, ac naturales quidem causae sensibus et experimentis eruuntur, cognitio divinitatis oritur e religionis oraculis, mores vero et leges civilibus continentur institutis, hinc tres jam inde ab initio uberiores doctrinarum patuere fontes, quos non raro ambitiosi praeceptores, artifíciis occuluere suis, ut ab eis non vero primaevis ex originibus literae peterentur: natura scilicet rerum, quae sede est philosophiae, sacri codices, quae sunt germanae theologiae templa, et juris romani justinianea volumina, quibus integra jurisprudentia conservatur.

Etenim antiquissimi philosophorum, quo minus abundabant libris, eo naturae arctius haerebant, animisque suis diutius in rebus ipsis, quam in aliorum cogitationibus habitabant, libereque peragrabant omnem rerum universitatem: utpote quorum ingenia nullis authoritatibus contraherentur, neque irretirentur certis praescriptisque definitionibus; quarum ad formulam posteriores philosophi, sectarum auctores, rerum infinitatem redegerunt, quibusque cogitationes ac facultates intercepere nostras. Vetustiores namque illi qui nullo populari plausu auferebantur, solo studio veritatis duce notitiam causarum experimentis evocabant, itaque de universa natura disserebant, ut cum innumera de ratione rerum universarum, praeclaraque de motu siderum, de ortu et interitu sublimium et inferiorum specierum, de animis et affectionibus humanis invenirent; numquam tamen ponerent nostrae cognitioni fines, neque spem posteris adimerent plurium deinceps inveniendorum, quibus investigando, facis instar, praeibat ratio magistrorum.

Quamobrem Plato, qui scriptis suis doctrinam comprehendit omnium ante se sapientum, sive graecorum sive barbarorum, exemplo veterum, quaerere magis quam decernere assuetus, non tam adstruendo quam evertendo docet; institutaque ambigendi arte detegit humanam ignorantiam, ut qui prius magna opinione scientiae inflabamur, post Platonis lectionem non aliam sapientiam agnoscamus praeterquam conscientiam erroris nostri; quoque magis ratiocinando progredimur, eo amplius nescire atque ignorare discamus.

Sed cum ad eam diem natura rerum omnibus ad observandum occurreret, recessit fere ab oculis, postquam posteriores philosophi mentes hominum ab rebus ipsis ad propria decreta, sive singularum dogmata scholarum averterunt, ut veritas, quasi tota in praeceptorum scripta commigrasset, non amplius a natura sed ex illorum sententiis peteretur. Quique primi praecipuis definitionibus et enunciatis universa concluserint, Aristoteles fuere, Crisippus et Epicurus. Quorum primus academicorum veterum, alter stoicorum, postremus democriticas doctrinas in rerum infínitatem tendentes finitam ad rationem artemque coangustarunt. Cumque antea sapientia per manus familiariter traderetur, in publicam lucem prodiens involvit thesauros suos, forasque promsit pro vulgi sensu tantum colores veritatis, ita ut velamenta magis illius ad nos quam veritas ipsa pervenerint.

Translata igitur ad harum trium sectarum principes omni auctoritate ac potestate doctrinarum, curae hominum, quae ante rebus ipsis incubabant, convolarunt omnes ad interpretationem sententiarum cujusque sectae doctorum, qui res ad vulgi gratiam deflectentes, nostramque investigandi libertatem circumscribentes infinitam rerum varietatem e nostris mentibus excluserunt. Hinc investigatio causarum, quae feliciter ad Platonem usque processerat, quaeque antea novi semper aliquid proferebat, exortis tribus illis sectarum principibus ac finitoribus doctrinarum, continuo institit atque quievit: donec proximis saeculis eruditorum studia Platonis auctoritatem jamdiu intermortuam simul cum ipsius nesciendi ac perscrutandi arte suscitavere; atque ejus lectione solvere nexus animorum, quo liberi excurrerent ad species ipsas naturasque rerum nudas et simplices, quarum luce vel nova efferentes vel ex oblivione vetera revocantes, vocem nobis reddidere veritatis.

Longe vero alia ratio est divinae sapientiae, quae cum humanas facultates exuperet et ad nos ab ipso rerum omnium auctore descenderit, non attollenda sed deprimenda mentis nostrae fiducia comparatur. Quominus enim nobis adrogamus, eo majora feremus a Deo, qui dona sua non pro acumine ac sublimitate ingeniorum, sed pro modestia et demissione animorum sua e solius benefícentia profert. Quo plus igitur divinis pertractandis mens humana sibi permittit, quoque suarum confidentia virium liberius exultat, eo minus assequitur longiusque a germano et nativo coelestium sensu dilabitur. Hinc non mirum si ea expressiora erant sub Apostolorum simplicitate quam sub nova illa subtilitate philosophorum, qui sacrorum librorum sensum a propria doctrina trahentes, plerumque tota erraverunt via; secumque tantam hominum turbam pertraxerunt, ut saepius ex intestinis factionibus Christianorum quam externis ab injuriis Ecclesia ingemuerit. Unde ut religionis veritas e disputationum ambagibus eriperetur convocanda fuit auctoritas et oraculum consulendum Ecclesiae universae in conciliis episcoporum, ubi communibus singularum ecclesiarum vocibus, privatarum opinionum seditio componebatur, editis canonibus, nempe regulis, quibus non modo sensus committeretur veritatis, cui haeretici suis argutiis insidiabantur, sed etiam comprehenderentur mores incorrupti veterum christianorum; quos mores prava vivendi consuetudo penitus delevisset, nisi universorum praesulum studia, testimoniis ex toto terrarum orbe conductis, duce atque auspice summo pontifíce christianae institutionis memoriam usque ab Apostolorum aetate repetiissent, ut in tota canonum serie per plurium saeculorum cursum ad nos usque deducta, imaginem apostolicae vitae, velut in speculo contemplemur.

Et quoniam verba nulla sunt ad sententiam exprimendam aptiora illis quae cum re ipsa in mente nascuntur, quaeque germana sunt primarum simulacra cogitationum, ideo sincerus apostolicae institutionis et Ecclesiae universae sensus non aliunde melius colligitur quam e lectione ipsa canonum, qui evangelicis sensibus et apostolicis conciliorum vocibus contexuntur. Quam nobis lucem prope abstulerunt immania volumina privatorum interpretum, quibus priscus candor obtenebratur, ut quo longius per interpretationes aliorum a primis auctoribus evagamur, eo turbatiores hauriamus opiniones. Nam sicuti rivus longius a fonte discurrens venam obliviscitur suam, imbuiturque terrarum sapore qua perfluit, ita procul a suo capite per aliorum ingenia traducta veritas affectiones imbibit singulorum, exutoque splendore nativo, colores mentium atque opinionum suscipit alienarum, ejusque lumen, veluti solis radius, de una rerum facie in aliam saepius remissus, crebris incisionibus et iteratis casibus elanguescit.

Quid igitur miremur amplius tantam nostrarum sententiarum et morum cura veteribus dictatis atque institutis dissensionem et pugnam, si veritatem amplius in domicilio suo non quaerimus, relictaque radice commentitios excutimus ramos, volvimurque assidue per ineptias interpretum eorum qui canonum verba violenter torquent ad ingenium ac tempus lucemque suum, quique pulsa e christianis moribus veteri severitate, novam ignotamque veteribus morum attulere licentiam, christianam institutionem ex austera et gravi remissam reddentes atque praefractam.

Et ne reviviscente veterum canonum studio fraudis suae redarguantur, auctoritatem nituntur omnem vetustati detrahere, tamquam veterascere queat is quod est aeternum ac temporis expers, qualis est sapientia virtusque divina, quae immutabilis cum sit de se ita praedicat:

Dominus possedit me ab initio viarum suarum,
antequam quidquam fieret a principio.
Ab aeterno ordinata sum
et ex antiquis, antequam terra fieret[1].

Aut tamquam Christi praecepta perinde atque eorum ingenia temporibus et potentiae famulentur, vel tamquam recta ratio simul cum humanis moribus convertatur.

Quamobrem privatas opiniones privatosque sensus unius aut alterius familiae non tam a divinarum, quam ab humanarum rerum studio profectos, pro doctrina sententiaque Ecclesiae universae fraudolenter obducunt, ut apte in eos cadat illud Antonii ad alterius factionis homines: «Castra Pompei senatum appellatis»[2]. Atque ita audent corruptelas suas antiquitati praeferre, quasi ratio christianae institutionis et lex interior, exteriori mutatione ac novis interpretum deliriis extingueretur.

An enim Ecclesia dimiserit umquam susceptum semel pietatis et justitiae sensum, qui divinae portio est et immutabili immortalisque naturae? An versatilem Christus nobis tradidit volucremque doctrinam, ut quae Apostolorum tempore vera fuit ratio pietatis, ea mutatis moribus hominum dilabatur? An quia non amplius Ecclesia exigit a nobis exteriores illas poenas, ideo condonatos nobis reputabimus actus internae virtutis, quibus poenae illae respondebant, quique laboriosis earum adspectibus exprimebantur?

Etenim exteriora opera pietatis, qualia scilicet ab Ecclesia injunguntur, quid aliud sunt, rogo, nisi pietas interior, tamquam arborum succus in fructus et palmites erumpens? Quid nisi virtus animorum occurrens oculis et corporeae imagines internae sanctitatis? Haec si non omnia, neque semper, neque ab omnibus Ecclesia poenis judicialibus in vita reposcit, nihilotamen minus exigit a nobis animum ad ea pronum atque compositum, Qui si vera poenitentia teneatur, ultro subibit moerores et luctus coelestium curarum umbras et nativos sincerae pietatis colores; ultroque corpore ac mente jejunans abstinebit voluptatibus iis, unde culpam contraxit ac sponte sua poenas amplectetur peccatorum ultrices et comites voluntarios virtutum christianarum.

Humanam nimirum naturam ad divinitatem potiundam ab initio procreatam ac deinde progenitoris nostri vitio a spe illa prolapsam, pristinum in gradum ac sortem Deus restituit, eadem nostra natura induenda, suscipiendisque hominum in se culpis, quas oblatione sui ipsius et vitae profusione, mirabiliter expiavit. Etenim nihil perfectioni magis quam vitium adversatur: unde, ut a Deo reciperemur, malum infinitum, infinita bonitate fuit exhauriendum. Nos vero Christi morte reviviscentes, vires identidem adquirimus ad divinarum virtutum imitationem, in quibus nisi vitam transegerimus, vita migrantes, divinitatis commercium frustra speremus. Nihil enim Deus amplectitur sibi dissimile: solis autem virtutibus divinae naturae imaginem reddimus; nimirum si poenitendo Christi merita nobis adsciverimus, caventes in posterum ne amore caducarum rerum immortalibus, mortalia praeferentes infínitaque injuria, quod ad nos attinet, naturam divinam afficientes, in imum denuo miseriarum devolvamur.

Qui rerum caducarum amor in singulos actus nostros assidue obrepens, poenitentia est etiam assidua depascendus et abstinentia extenuandus, ut unde ille cedit, eo subeat amor divinitatis ac studium virtutum aeternarum, quarum impedimenta poenitentiae operibus removentur, ut quae videtur disciplina severior, ea revera sit ducenda mitior, cum praeparet abdicationem sui ipsius, quo unice spectare debemus et abstinentiae consuetudine acerbitatem extinguat illam, qua humani sensus afficiuntur; cum primum abducuntur a diuturno usu voluptatum, unde certe sumus abducendi, si propositum nobis finem attingere cupiamus. A quo nisi aeternum aberrare velimus, praestanda nobis erunt ea quae Christiana religione profitenda spopondimus. Et quia Deo placere non possumus nisi displiceamus nobis ipsis, cum studio rerum creatarum, sui etiam ipsius amor est in primis abdicandus, nec fructus mortalium bonorum, sed usus tantummodo capiendus, itaque in hac vita manendum, tamquam singulis momentis sit exeundum.

Ad quem animus habitum sola poenitentia comparatur, quae subtrahendis rebus ac sensibus atterendis vitam traducit ad consuetudinem mortis: ut quo pluribus viventes abstinemus eo morientes minus amittamus minusque contristemur, cum vivendo totidem mortis gradus superaverimus, quot sensus nobis extinximus rerum humanarum. Unde quod voluptuosis extremum est vitae, id poenitentibus extremum est mortis et vitae immortalis exordium.

Abeant igitur sua cum doctrinae lenitate magistri nostrates, qui abstinentiae desuetudine tenacius implicant animos rebus caducis, quique negligentia poenalium operum in vita, difficultates omnes coacervant ad tempus mortis, ut cum hominem tamdiu prodiderint cupiditatibus, cogant eum contra dominos et diuturnos suos possessores dimicare postquam opes viresque omnes longaeva mentis et proxima corporis aegrotatione consumserit. Facessant a christianorum scholis fallaces illae distintiunculae liquidorum et solidorum, quibus jejunium restinguendarum cupiditatum remedium potentissimum sustulerunt; quibusque, ut divi Hieronymi verbis utar, abstinentiae nomen quaesivere deliciis, ut audeant, o frontem hominum!, praeter horas cibo statutas, permittere jejunantibus indicas potiones, non modo contra jejunii naturam et legem tristitiae nutrientes ac sensus oblectantes, verum etiam contra commune fas hominum veritas cupidines incendentes. Ultro a nobis fraudolentae illae honoris exaequationes cum vita, quibus interpretes privatam injuriae ultionem inter christianos inducentes patientiae legem penitus evellerunt. Exulet etiam et pontificiae vocis imperium aliquando vereatur opinio eorundem illa, quae cum carnis usu reliquam abstinentiae obligationem exolvebat.

Ac ne per singula portenta opinionum in infinitum excurramus, respiciant aliquando divini juris fontes, ejusque non verba sed vim potestatemque tenentes, dimittant captiunculas illas suas, quibus verborum apiculas assidue aucupantes, honestaque nomina vitiis imponentes, humani commercii pestes fallaci sacrorum canonum explicatione in priscae disciplinae perniciem sibi adrogata tandiu protegunt.

Enim vero pudeat vos, divinitatis interpretes, integritate atque candore sententiarum superari a veteribus jurisconsultis, qui cum nulla vera religione sed sola honestate naturali emendarentur, controversias tamen morum longe definiere severius et interpretationis regulas longe tradidere graviores. Quas utinam praeceptores vos nostri, aut ab illis arripuissetis aut arreptas rerum humanarum causa non abiiciatis. Dupliciter Paulli et Ulpiani sententia lex infringitur, aut cum contra legem aliquid committitur, aut cum callida interpretatione sensus illius eluditur: illud contra legem esse dicunt, hoc in illius fraudem: «Contra legem facit — inquit Paullus — qui id facit quod lex prohibet: in fraudem vero, qui salvis verbis legis sententiam illius circumvenit»[3].

Quid enim conserves mihi dictum, si sententiam dissolvas, licereque putes quidquid nominatim non prohibeatur? Cum praeter expressa occurrant alia innumera, quae occulto legum judicio damnantur, quaeque fidus et candidus interpres, uti rectus minister earum ad tribunal pertrahit conscientiae singulorum: qui nisi sibimet auctoritate fallacium interpretum assentarentur, in sententiam legis ultro concederent. Cum multo majora comprehendat sensus legis, quam sonus verborum, quia, ut ajunt jurisconsulti, longe plura sunt negotia quam vocabula. Hinc subiicit Ulpianus: «Fraus legi sit ubi quod fieri noluit, fieri autem non vetuit id fit et quod distat ῥητὸν ἀπὸ διάνοιας; idest dictum a sententia, hoc distat fraus ab eo quod contra legem sit. Non enim oportet, ut leges ipsae clamant, jus civile captare neque calumniari, sed qua mente quidque dicatur attendere»[4].

Tu vero noster misericors, qui aliis libenter indulges, ut largius indulgeas tibi ipsi; quo gratior ubique sis et proceribus praesertim acceptior, dum verba legis teneas, nihili pendis consilium legislatoris, ut, si quis extremam paupertatem hac formula imperaverit «pecuniam ne attingito», tu noxam omnem amotam putes dum quis manus a nummis abstineat suas, dextera vero praeter necessitatem utatur et opera ministrorum. Quae, si ratio valeret, nihil pauperius esset regibus atque tetrarchis. Mendacium aliis noxium leges universae damnant: at tu (bone) confestim crimine liberas eum, qui verbum jaculetur anceps, ut audiens in fraudem inducatur: quasi leges verba mendacii prohibuerint, non animum nixumque fallendi, nec tibi videris dissolvisse legem, quando statuentium voluntatem hac praestigiarum arte frustraris, qua ubi e re tua fuerit nigra, in candida continuo vertis. Quamobrem vos ita notavit comicus illis versibus[5]:

Rogationes plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam,
quasi aquam ferventem frigidam esse ita vos putatis leges.

Atqui non ita Lacedaemonii divitiarum interdictionem a Licurgo, neque mendacii prohibitionem a suis venientem legibus Persae acceperunt. Christiani vero, qui exemplis innocentiae atque candoris populos ad nos olim traximus universos, nunc, proh pudor!, adeo affectionibus propriis purissimae ac simplicissimae legis verba conturbamus, ut offuciis nostris justi atque injusti discrimen fere ab universorum oculis abstulerimus.

Quamobrem, quaeso vos novarum interpretationum auctores, si quem Christo habetis honorem, cui profecto credo vos habere plurimum, nolite, obsecro, committere amplius ut illud in nostros mores ab hostibus conferatur, quod suis de temporibus Livius pronunciavit: «Nondum — inquiens — quae nunc tenet saeculum negligentia deorum venerat, nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad eas accommodabat»[6].

Nolite denique nos obtundere amplius ac regerere commentitium illud vestrum Ecclesiae silentium, quasi tacendo illa contra innovationes vestras antiquas pietatis leges abrogaverit. Neque surdi cum simus, mutam existimemus Ecclesiam: «In plateis — inquit Salomon — divina sapientia clamitat, in summis excelsisque verticibus supra viam in mediis semitis stans, juxta portas civitatis, in ipsis foribus»[7].

Loquitur nimirum Ecclesia, loquitur semper et perpetuo clamitat sacrorum canonum vocibus, quamvis nos longa desuetudine non amplius exaudiamus.

At si sacrorum canonum codices evolvere pigremur, quin mentem vertimus ad solennes Ecclesiae caerimonias et ad psalmos atque hymnos, qui sacris peragendis, quotidiano cantu funduntur: e quibus vocibus, quid aliud acceperimus nisi rerum omnium contemtum et abstinentiam voluptatum artemque nostrorum ulciscendorum criminum. Resonant perpetuo templa poenitentiae praeceptis et prophetarum, Apostolorum et Evangelistarum scriptis praelegendis abstinentiae legibus reboant aedes sacrae nunciantque parietes ipsi priscae praecepta virtutis per sacros omnes impressa ritus: nos vero, vel quia corpore praesentes, mente absumus, vel quia melodiam auribus, non vero pietatem animo captamus, vel quia longa negligentia obcalluerimus pro saliaribus carminibus et veterum mancipationum formulis documenta illa pietatis accipimus, et Ecclesiae vocem inde prodeuntem auresque nostras frustra verberantem quaerimus in privatorum quaestuosis opinionibus et sui ipsius amore corruptis, puramque canonum et sacrorum librorum scatebram deserentes, cisternas petimus dissipatas.

Verum, si ad verba canonum obsurduimus, oculos tamen attollamus ad istam vivam disciplinae veteris imaginem, quam, ut conspectior esset omnibus et temporibus et gentibus, insculpsit nuper Deus in ipsomet Ecclesiae capite Clemente xi, cujus ex ore atque operibus vera pietas vocem et faciem emittit suam. Neque enim ille alio nomine maximam, quam diu recusavit, sacrorum potestatem accepit, nisi ut summum subeundo molestiarum et extremum severitatis et abstinentiae sibi et suis imperando immortalibus concionum suarum verbis perennibusque christianarum virtutum exemplis panderet omnibus verum Ecclesiae sensum et priscae disciplinae lucem restitueret.

Atqui, si oblivione veterum canonum effluit nobis graviorum praeceptionum utilitas, nihilo majorem fructum capimus e legibus humanis, quas rabularum strepitus et procellae forenses pene merserunt. Quotusquisque enim eorum qui foro sunt operam daturi hac aetate studium romani juris ab ipso contextu legum auspicata, et non potius a jejunia et exili aliqua congerie sterilium definitionum ac puerilium regularum, quas ubi sex mensibus defunctorie percurrerint et aliquantisper indicem aliquem rerum judicatarum perreptaverint, continuo ad subsellia prodeuntes, tamquam ex tripode fundunt juris oracula: ut nostris temporibus frigida esset ac tenuis illa tua gloriatio. Marce Tulli, qui Servio Sulpicio, si tibi stomachum movisset, jurisprudentiam triduo professurum te minitabaris; id enim jam de se nobis audaculus quisque puerulus pollicetur, dum elementorum literariorum ordinem teneat memoriter, quo sit ad consulendos indices librorum idoneus, et primoribus labris sordes illas consceleratae latinitatis attigerit.

Proh vestram fidem, Quirites, quo ruunt mores, legesque illae, quibus condendis omnem graecam sapientiam ad vos traduxistis, quarumque salubritate nationum omnium vitia emendastis! En quo vergit sanctitas legum illa vestrarum, quae vobis jus in animos et corpora tribuere barbarorum, quibus bello perdomitis, communione romani juris, non servitutem inhumano et bruto Persarum Assyriorumque more, sed rectum asserebatis usum libertatis, quam leges vestrae distributione rationis et exercitatione justitiae a violentia et a vitiorum nexibus expediebant. Quo nomine, Quirites, justa bella semper et pia gessistis, justumque in orbem terrarum imperium vobis parastis. Jus enim naturae ipsum, quo immanitas rationi subiicitur, subegit legibus vestris barbaras gentes, per vos ad humanitatem a feritate traductas.

Has obsecro leges, Quirites, eo ne tradidistis aliis, ut vos amitteretis, an potius ut in illis gloriam perpetuo servaretis vestram, et apud omnes populos latinae locaretis fundamenta virtutis, quo ubicumque jura vestra consistunt, ibi, erepta quamvis dominatione, nomen tamen et prudentia regnaret ac justitia numquam interitura Romanorum. Quae, dissoluta militari disciplina, per quam terrarum orbem diu coërcuistis, omnia tamen vivunt adhuc, viventque semper in latinis historiis et legibus: ad quarum contextum, si mentem referetis, et earum sententiam, quam vel ignorantia vel versutia forensis interpolavit, repetetis e scriptis ipsis conditorum et mentibus majorum unde descenderunt; occursu atque consuetudine similium ingeniorum priscarum virtutum semina continuo vestris in pectoribus reflorescent, alenturque memoria laudum legumque vestrarum: a quarum diuturna lectione rationem accipietis, qua casus omnes regatis humanos, vertentesque vos in veterum formam animorum, revocabitis romanos mores, discetisque ab illis lenitudinem cum severitate miscere, summumque jus aequitate temperare, providere ac praecidere captiones, tandemque assuescetis cogitare atque invenire similia. Eodemque studio patebunt etiam vobis aprici amoenique recessus non latinae modo sed graecae etiam eruditionis, quae nostris est interspersa legibus e graeca sapientia natis et graecarum disciplinarum fructu per jurisconsultos veteres enutritis.

Ut non mirum si contemta in foro cognitione antiquitatis, legum quoque usum amiserimus, earumque locum subierint opiniones inconsultae atque avarae pragmaticorum, sive potius tabellionum atque scribarum, quarum turbinibus adeo romanae sanctiones obruuntur, ut sublata juris potestate, ubique dominentur arbitria, nec jam homines legibus, sed leges hominibus obsequantur: neque ad aliud superesse videantur, nisi ad tristem reminescentiam antiquae majestatis. Adeo ut de nostris temporibus Plautum vaticinatum existimem, cum ait:

Mores perduxerunt leges in potestatem suam

At vos qui romana jura impune, immo et ingenti vestro cum lucro ac dignitate conturbastis, contenti saltem fuissetis vestra fallendi felicitate, neque librorum vestrorum pestilentiam post mortem vestram reliquissetis, in fraudem coniicientes posteritatem depulsam per vos, non modo a primis conditoribus juris, sed ab accursianis etiam et bartolinis aliisque melioris notae interpretibus, tamquam ab auctoribus nullius usus. Vah homines emortui pudoris! Ecquid erubuistis imperitiam vestram defendere, mentita legum desuetudine ac subducere aliis quae vos propter barbariem et ignaviam vestram et praecipue propter ignorantiam latini sermonis omnino desperastis? Itane vero? Quoniam orbem romanae justitiae ad universa patentem et humanos eventus omnes casusque singulos civilis vitae, vel expresse vel tacite comprehendentem, pro modo ingenioli vestri ad paucas contraxistis quotidianarum quaestionum: ideo nos reliquas controversias infinitas vobis ignotas, non ex legum codicibus neque ratione ulla ducta e radicibus juris, sed ex auctoritate, sive ex erroribus vestris definiemus, cogemurque universi desipere propter desipientiam vestram, qui labem hanc in jurisprudentiam effudistis, quique majestatem ac reverentiam legum transtulistis ad somnia privatorum et ad res judicatas, ut romana monumenta boni et aequi eversa videamus ab uno aut altero indocto et mercenario emptoque scriptore, cui auctoritatem peperit error in plurium scriptis aut fraudolenter, aut imperite multiplicatus.

Hanc obsecro librorum insaniam et legum vestrarum calamitatem atque contumeliam depellite aliquando et mercimonium hoc nugarum procul auferte, Quirites, redeuntes ad justinianeos libros, nempe ad sedes ipsas justitiae romanae, de qua si hominum pravitate opes haurire non licuerit tantas, quantae ab injustitia et ignorantia profluunt, animum tamen priscum illum inde recipietis vestrum opum fortunarumque contemtorem et immortalium bonorum compotem: virtutum nempe maximarum quae a romanis proficiscuntur institutis. Quibus e legum vestrarum sanctimonia suscitatis, latina justitia latinumque nomen in posterum imperabit.



  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or14
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or15
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or16
  4. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or17
  5. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or18
  6. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or19
  7. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or20