There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 De repetendis fontibus doctrinarum Pro romanis legibus 
De canone interiore
1701-1704

editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide

DE CANONE INTERIORE


ad suos juris pontificii auditores

Habita Romae anno mdcciii


Vestra, juvenes, in hoc Archigymnasio assiduitas atque modestia vestraque discendi cupiditas postulare videtur a nobis ne proximis vacationibus vos absque aliqua utilitate atque occupatione studio vestro digna dimittamus. Cum autem quotidie sacros a nobis exterioris disciplinae canones accipiatis, decet sane ut instantibus jam solennioribus poenitentiae temporibus, recurrentibusque annuis diebus funeris illius unde nobis beatae vitae processit aeternitas, referatis hinc vobiscum interioris disciplinae rationem, ex qua quisquis vestrum, ab studio legum jus reddere aliis addiscit, sciat in posterum, quod est longe difficilius, jus reddere ipsi sibi atque ab animo suo propulsare injurias corporis: quique totos dies a civili scientia docetur alios regere, norit, quod magis interest hominis, regere semetipsum; nec modo cum civibus, dum in hac vita mortali moratur, verum et cum propriis affectionibus tuto ac tranquille ad beatam spem immortalitatis habitare. Quid enim prodest tribuisse unicuique suum, exsteriorisque justitiae usu composuisse lites alienas, quando animi nostri litigiis discindimur et nobiscum perpetuare injustitiam exercemus, tradentes mentem in corporis potestatem iramque atque cupiditatem supra rationem attollentes, permutatis contra naturae legem singularum facultatum officiis?

Quo igitur simul cum tranquillitate publica quisque propriam assequamur, oportet omnes juris regulas introrsum retrahere, artemque justitiae transferre ad animum nostrum, ut iisdem sapientiae luminibus, quibus injustitiam compescimus aliorum, injustitiam propriam, nempe nostrarum cupiditatum intemperantiam perdomemus.

Igitur, quia pars nostri quasi lumen et oculus interior cognoscendis discernendisque rebus vacat, pars vero alia coeco appetitu ducta volvitur in sensuum tenebris, ne simus, obsecro, adeo nobis injuriosi ut naturae dissolvamus armoniam, sed potius ex divina institutione regimen dominiumque nostrorum omnium, providenti facultati, verumque a falso et aequum ab iniquo distinguenti unice permittamus. Ubi enim nobis ratio, quae gubernaculum est animorum, imperaverit, justitiam pariet interiorem; perinde atque lex civitatibus praesidens, justitiam creat externam: cum ratio lex privata sit, lex autem ratio publica, quae de multorum ratione consiliisque coaluit, ut in communes cederet mores. Has boni et aequi arbiter assertorque futurus, nisi noverit in semetipso locare partes, numquam extra se certe profecerit, quantumcumque hauserit e fontibus civilis et pontificii juris. Vir enim injustus, quo peritior fuerit juris, eo peccabit profecto liberius, quia poenas cavere didicit ac peccandi tempus novit locumque tutiorem.

Facultates autem animi recte locare atque intra hominem fundare justitiam, humana simul docet ac divina sapientia. Prae qua, etsi humana caliget, utemur hac tamen veluti cortice utuntur nare incipientes, neque omnino philosophiae munera negligemus, quae naturalis justitiae vires explicavit, asseruitque regnum rationis humanae: in qua velut in tabula divinitas cum notitia sui honestatis leges insculpsit aeternas. Quas profecto leges vitiis in hominibus consepultas exuscitavere philosophi, provocantes cognitionis igniculos ac divinae naturae simplicitatem pandentes tollentesque multitudinis deos, quorum auctoritate atque exemplis mortales miseri vitia diu aluere sua, dum ab diis ipsis, quibus humanas affectiones adscribebant, criminum omnium exordia ducerent.

Quamobrem Socrates, cum justitiam videret metu deorum non satis munitam, disputationibus suis prodidit poenas interiores in animis injustorum, ad praesentem quoque criminum ultionem excubantes: quo intelligeremus vitia secum suos perpetuo circumferre carnifices, moerorem, nempe, taedium, poenitentiam et odium fugamque sui. Quibus calamitatibus sibi cognatis injustitia regios inter apparatus miserrime torquetur et in opulentia fastuque suo cruces inveniens, acerbissime laniatur. Contra vero justitiam, etsi opibus omnibus exutam, continere tamen erumpentem ex sese ipsos inter cruciatus, beatitudinis fontem animumque optime sui conscium in medio flammarum ingenti laetitia perfundentem, eaque poenas omnes corporis exuperantem. Quibus notionibus, tamquam alis explicatis, Plato adeo superne pervolavit ut in libris De republica imaginem etiam adumbrarit infinitae ac divinae justitiae, quae humanitatis vitium emendavit.

Quid mirum igitur si majores nostri et Ecclesia universa longa tredecim saeculorum serie uni et summo philosophorum Platoni scholas aperuere christianorum? Quid mirum si tam exiguum discrimen inter platonicam nostramque doctrinam post veteres Patres divus Augustinus animadvertit? Quid denique mirum si platonici ante alios ab ipso exordio religionis nostrae ad christiana castra transeuntes, ad eam propugnandam se Apostolis obtulerunt? Illud vero mirum est maxime quod sophistarum primores ne a magistris redire cogantur ad discipulos assidue garriunt, Platonem nempe, utpote nobis magis affinem, exulare a nostris debere scholis. Quasi tutius cum hostibus quam cum amicis foedera ineantur, ac rectius nos homunciones consulamus, quam Dionysius Areopagita, Justinus martyr, Athenagoras, Irenaeus, aliique discipuli ac familiares Apostolorum. Adimunt igitur nobis platonicam doctrinam, quae priscis christianis erat quasi quaedam naturalis initiatio pietatis, dum novam virtutis vitam ingressuros, veterum vitiorum illecebris exolvebat.

Verum enimvero philosophi emendandam quidem naturam humanam autumabant, resectis desideriis inanibus, non tamen radicis ipsius vitium animadverterunt atque corruptelam humanitatis universae, a qua nisi tota discesserimus, numquam exibimus a vitiis. Atqui non potuissent illi totum veterem hominem tollere, cum novum alium et meliorem substituendum non haberent. Suboluerat enim fortasse per Hebraeorum doctrinam alicui sapientum vetustissimo, haec humanae naturae contagio, veluti Herodoto, qui ex Othani persona dixit: φθόνος δὲ ἀρχῆθεν ἐνεμφύεται ἀνθρώπῳ[1]; «homo ab ipsamet origine sua malignitatem contrahit». Sed quisnam alius caput hoc malorum, nempe hominem ipsum per naturam genitum, praecidisset, nisi Deus ipse, qui, humana carne suscepta, loco veteris novum reddidit hominem per gratiam procreatum? Cui alendo sacramentorum nobis reliquit et evangelicae doctrinae coelestem ubertatem, per quam dum nosmetipsos abiicimus, eosdem nos longe felicius invenimus.

Nos enim ipsos abalienantes, excutimus opum honorumque cupiditatem et livorem et invidentiam, aliasque periculorum et anxietatum et laborum radices. Quibus amotis, non modo temporariam sed immortalem tranquillitatem impetramus, deponentesque caducum hominem, divinum in aeternitate subimus. Quae merces immortalitatis non permutatone sed contemtu nostri et infinita aestimatione meritorum Christi comparatur. Quibus induemur si omnes appetitiones nostras divinitati contrarias extinxerimus. Unde a Christo admonemur ut si per oculos cupiditates et libidines concipiamus, ipsosmet nobis eruamus oculos: hoc est vitia illa quae sunt nobis cariora ipsis oculis extirpemus, ne, dum eis fruimur, totum corpus, nempe vitam beatam et spem divinitatis, amittamus. Hinc et ab evangelica doctrina homini sui ipsius amor eximitur. Cum enim homo sit concretio vitiorum, dum se quisque diligit, asserit sibi vitia illa ex quibus miserias contrahit suas, ut nullius odium tantopere noceat, quam amor cujusque proprius. Hinc qui semet oderit, hoc est vitiositatem humanae naturae abominetur, eadem opera sese plurimum diligit. Liberatur enim a vitiis, quae saevius tumultuantur in amatore sui ipsius, dum indulgendo sibi noxiarum cupiditatum intra se alit incendia. Hinc eadem divina sapientia nos hortatur ut condamus thesaurum in coelo, ubi nulla aetate, nullo raptore consumitur, opesque negligamus humanas, quas longo labore paratas et ingenti periculo custoditas, fruendas relinquimus aliis aut potius profundendas. Opes enim nemo magni faciet, nisi qui earum quaerendarum laborem periclitetur, ut, cum quaesitis ab se per mortem imminentem nemo fruatur, et relictas ab alio quisque contemnat, nullae divitiae dominis prosint suis. Unde cogor si per te, Clemens xi, licuerit verbis tuis elegantissimis exclamare: «O fallaces divitias, Christi paupertate damnatas!».

Hinc ad infantium et parvulorum conditionem ac statum a Christo revocamur: non modo ut recentem ab eo naturam, expulsa veteri, accipiamus, et ad puerilis animi candorem ac simplicitatem remigremus, verum etiam ut vilibus et exiguis atque parabilibus contenti simus, ne quaerendis majoribus ac difficilioribus, longius a Deo et a nobis, aberremus.

Et quoniam, opinione nostra, falso naturales necessitates augentur, absurdum fore ostendit si natura, quae volucribus et plantis cibum vestemque paravit, victum et indumenta inviderit hominibus, quibus non modo terram sed et coelum Deus benignissime patefecit. Ipsi nimirum nos propriis cupiditatibus necessitates nobis attraximus, cum hominem, ad mentis cultum procreatum, traduximus ad cultum corporis, variis deliciis, veluti venenis, debilitantes robur nostrum: ut praeter naturae dona opem petere cogamur ab artificiis hominum; et cum nulli sua regio sufficiat, victum et vestitum procul expectemus, vitamque totam in parandis vitae subsidiis occupemus.

Superbiam vero et iram quibus assidue jactamur, duobus potentissimis remediis compescuit, animi dimissione, quam humilitatem dicimus, et caritate: qui enim de se humiliter existimat, neque honoribus anteire concupiscit, neque loco motus ob acceptam injuriam excandescit, utpote suae imbecillitatis conscius. Quam sane imbecillitatem quisque profiteretur, si humanae naturae languorem et appetitionum vanitatem animadverteret, ut nihil aliud sit animi dimissio, nisi ponderatio humanitatis ac recta aestimatio cujusque sui. Quam si veram nostri cognitionem accipiemus, neque bonis dignos nos, neque malis indignos arbitrabimur. Unde neque indignabimur si non extollemur, neque si deprimemur omnino contristabimur, atque ita subacto animi tumore, cruciatus effugiemus, qui non in parandis modo et amittendis, sed et in gerendis honoribus perferuntur. Impetratorum enim bonorum gaudium exhaurit statim aviditas anxietasque novorum, ut non tam laetum sit praestare minoribus, quam superioribus cedere molestum. Aucta enim dignitate, crescit ambitio, quae si attigerit summum, nec habeat quo evagetur, tum veluti Charybdis undas resorbens suas, intra se vehementius exaestuat et omni spe feliciter defuncta, cupiditas vertitur in moerorem. Qua de tempestate nos a Christo instituta humilitas sola eripuerit: iram vero et prolem illius odium livoremque christiana sola extinxerit caritas, quae amorem hominis cujusque proprium sursum extulit atque ad unam reflexit infinitam divinamque naturam. Quae cura sit orbis bonorum omnium, jure suo, sibi vindicat amorem nostrum, cum extra se nihil bonum atque amabile inveniatur, nisi quod ipsius Dei causa ejusque jussu proponitur diligendum: quale ipsum est hominum genus proximorum nomine veniens, sine quorum amore mutuo nulla vel publica civitatum vel privata pax extiterit singulorum. Non minus enim animus hominis odio et ira quam seditionibus civitas turbisque discerpitur. Unde non mirum si amor cujusque proprius, caritati oppositus, motum et bellum excitat discordium inter se affectionum, quibus cum privatim tum publice componendis, caritas mutuam inter homines incommodorum tolerantiam et commodorum voluntariam communionem instituit. Quamvis igitur aliquibus philosophorum interluxerit veritas haec humanitatis ab origine sua vitiatae, quod quidam significare videtur, cum ait praeceptorem suum intellexisse:

Vitium vas efficere ipsum
omniaque ipsius vitio corrumpier intus[2].

Tamen mederi malo non poterant primo quia totum hoc divinum erat reparationis opus, deinde quod coelesti hoc ministerio duarum caruere virtutum: quarum altera cupiditatem, altera oppressit iram, ut philosophi tantum ad excindendam, hae vero divinae satellites ad evellendam arborem vitiorum incumbant. Qui sese igitur contemserit, haud indigne feret si ab aliis contemnetur, et laesus poenas non reposcet, sed ultro remittens ultionem, immo et novae sese offerens injuriae, non modo exarmabit alienam iram, sed pudore afficiet aggressorem, eumque ab inimico sibi amicum et obnoxium reddet sola patientia, seu potius magnitudine animi. Magnificentius est enim condonare quam vindicare injuriam: non enim condonamus nisi victo, nec ulciscimur nisi majorem aut parem: ut qui obliviscitur injuriarum, si non potentia corporis at celsitudine mentis vincat inimicum, sibique atque aliis tranquillitatem pariat; ultio enim geminat multiplicatque odia et pericula, remissio vero vertit odium in amorem. Ac si de nobis humiliter sentiendo, aliosque Dei causa diligendo, facile feremus injurias inimicorum, longe facilius aliorum ac praecipue amicorum vitia sustinebimus. Introspicientes enim animi nostri labem trabemque oculis nostris objectam expendentes, pro nihilo ducemus aliena ulcera et festucam in oculis amicorum: ideo aliis parcendum putabimus si nobis, ut parcatur, expetamus.

Quid vero dicam de molestiis, quae veniunt a rebus insensibilibus: de morbis, de tempestatibus, de jactura rei familiaris, de morte atque calamitate necessariorum? Haec omnia, quae neque militum copiis, neque opum abundantia, neque imperii magnitudine vincuntur, sola nimirum patientia Christiana superantur.

Hac eadem enim virtute, qua dominamur animis nostris, res etiam subiicimus nobis externas, a quibus pro modo cupiditatum in acquirendo gaudium et in amittendo tristitiam capimus.

Etenim ubi mentem conjecimus in aeternitatem, nostra rerum caducarum opinio statim extenuatur, et earum sive adquisitionem sive jacturam tanti non putamus, ut ex felici aut tristi eventu admodum commutemur. Unde nobis difficile non fuerit invicta tolerantia graves atque acerbos levare ac lenire casus. Hanc vero adversorum ferendorum facilitatem opulentiores vix assequantur: utpote qui plura possidentes, tenacius haereant rebus caducis, quarum amore irretiti, alas frustra tollere conantur ad divinitatem, ad quam pauperes, utpote a rebus externis expeditiores, longe felicius convolarint. Subtractis enim divitiis et honoribus, quae sunt alimenta vitiorum, surgunt continuo germina per Christum conspersa virtutum, quae si radices egerint interius, in exteriorem etiam cultum perfundentur et instar arboris bonae ad aliorum etiam exemplum saepe florebunt.

Contra vero Pharisaeorum pietas, quorum numquam copiam defuturam Paullus et Christus ipse praedixit, instar arboris malae, malos etiam ferebat fructus: non enim gignebat nisi simulatores pietatis, pares magistris, quia ritibus tantum occupabantur externis, interius vero volvebant avara et ambitiosa consilia; quibus expediundis imaginem sumsere sibi perfectae virtutis, cujus opinione pravitatem animi sui regentes, majori auctoritate apud populum et magistratus vitam calumniabantur eorum, super quorum ruina dignitatem sibi molirentur. Hinc a Christo sepulcris comparabantur, quae magnificentiam suam omnem promunt extrorsum, introrsum vero nil nisi putorem tabemque recipiunt. Hinc ab illo hypocritae appellabantur, sive histriones, propterea quod adplicarent vitiis personam probitatis et livorem suum religione praetexerent. Quibus fraudibus in hac vita, veluti in scena tantopere attollebantur, ut ab omnibus damnandi damnarent omnes, jus dicentes iis quorum ipsi judicium subire debuissent, et praeceptorum partes agentes, cum transire oportuisset ad discipulos, non solum ut aliorum acciperent, sed ut veteratoriam suam deponerent artem vaferrimamque doctrinam: cujus fraudolentia serpens per novas divinarum legum interpretationes, aeterna jura furtim subiiciebat affectionibus humanis, et opinandi licentia implebat adeo vela cupiditatum, ut professores illius postquam rapacitati suae pietatis causam praetendissent, neque a captandis haereditatibus, neque a circumveniendis pupillis, neque a devorandis viduarum substantiis abhorrerent.

Iidemque illi qui laqueos tendebant legibus, easque ancillas ambitionis propriae reddebant, in rebus tamen exigui momenti, tantam religionem adhibebant, ut refugerent, homines nempe meticulosi et simplices, aegrotos curare sabbatho, divinumque praeceptorem nostrum arguerent, quod beneficentiam suam hominibus eo die praeberet. Unde illis ostendit non hominem propter sabbathum, sed sabbathum ritusque alios hominis causa fuisse institutos; ideoque novos mosaicae legis doctores a sensu ejus aberrare longius, quod superstitiosa simul et captiosa verborum interpretatione voluntatem legum, nempe caritatem extinguerent: cui nutriendae lex ad homines per Mosen a Deo processerat.

Cavendum igitur, adolescentes, ne leges quas addiscitis, sive caesareas sive pontificias, animo impuro contrectetis, vestroque vitio sensus earum corrumpatis, atque adnitendum, ut interiorem identidem excolatis legem, expromentes ex vobis atque afferentes ad haec studia honestatem, caritatem et fidem: quibus discipulorum virtutibus nihilominus quam praeceptorum vocibus leges illuminantur. Vertit enim eas quisque in proprias affectiones, tribuens illis animum suum, ut pravus animus pravas etiam opiniones ex invitis utcumque legibus protrahat, quas tuentur argutiis dialecticorum. Unde non mirum si non modo judicia sed et mores hominum opinionibus regantur a sententia legum et canonum alienissimis.

Quamobrem ei, mea sententia, Deus fuit maxime propitius, qui parum inter sophistas nostros habeatur acutus. Is enim, facultate carens tuendorum errorum, armisque falsitatis exutus, minime norit vitium cum virtute componere, neque audebit perfricta fronte dolum, ultionem, rapinas, injurias, usuras et nefarium qualecumque scelus, legum auctoritate propagare. Unde communi sensu ductus humanitatis jura, sive humana sive divina, in partem accipiet candidiorem, tantoque amplius in cognitione veritatis et boni et aequi arte profecerit, quanto minus in verborum fraudibus excelluerit.

Utinam vero illa perpetuo deploranda tempora, quae acute delirando et incassum obstrependo, cum vulgi stupore vulgarique pompa, ingenti sumtu transiguntur, cultu latinae linguae, civilisque ac sacrae historiae studiis a juventute occupentur! Longe profecto minus esset vobis in addiscendo difficultatis et laboris nobis in docendo subeundum. Acceptis enim priscis loquendi formulis, cognitisque ab historia moribus, tum romanae reipublicae, cum veteris Ecclesiae, clavim jam legum et canonum teneretis atque radices attigissetis eorum. Quam gravem sane ac noxiam jacturam temporis, incremento laborum censeo reparandam, simulque incumbendum ut exteriorem disciplinam, quam hinc aufertis, perpetuo animi cultu ad interiorem naturae atque Evangelii legem revocetis. Dixi.



  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or22
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or23