There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


Qui Vasconum nomine comprehendantur.

CAPUT PRIMUM.

recensere

VASCONUM nomine hîc comprehendimus etiam eos, quos vulgò Cantabros vocant: iam enim obtinuit usus, non in scholis solùm inter grammaticos: sed etiam in publicis literarum monumentis apud celeberrimos nostrae & superioris aetatis scriptores, è quibus Iovium, Iulium, & Iosephum Scaligeros, Thuanum, Ferronum, Florianum Ocampo, Petrum Martyrem, M. Delrium, & Marianam nominare libet, ut quos Galli Bascos, seu Biscainos, Hispani Vascongados appellant (ii sunt propriè Vascones) Cantabri Latinè dicerentur, eorumque lingua quae his Vascuenze: illis Baſca, aut Biſcaina eſt, multumque à communi aliorum Galliæ atque Hiſpaniæ populorum ſermone diſcrepat pro Cantabricâ haberetur: ideò fortè quòd Cantabris vicini ſint & vt ab aliis Vaſconibus diſtinguerentur, qui in illa Aquitaniæ parte, quæ antiquis Nouempopulania erat, collocati, hodie, leui literæ V in G mutatione Aquitanis admodum familiari. Gaſcones nuncupantur. Conſtat tamen à Floriano, Martyre, Mariana, aliiſque Hiſpanicarum rerum ſcriptoribus non omnes prorſus qui ea lingua vtuntur, quæ ipſis Cantabrica eſt, Cantabrorum nomine comprehendi: ſed eos duntaxat qui multis ab hinc annis Caſtellæ Regno contributi Viſcaini, Alauenſes & Ipuſcuates dicuntur: At Ambroſius Morales lib. 8. cap. 53. lib. 11. cap. 63. & alibi paſſim Cantabriam prorſus cum Viſcaia confundit: Lucæ verò Tudenſi, qui & ipſe Hiſpanus Scriptor circa annum Chriſti 1230. florebat, Cantabri ſunt ij populi, qui Regibus Pompelonenſibus ſuberant, Nauarri vulgò dicti; quorum regio magna ex parte veteri Vaſconiæ reſpondet: ipſos denique Pompelonenſes Reges non alio ferè nomine, quam Cantabrienſium aut Cantabriæ Regum indigetat: cuius ſententiæ acceſſiſſe videtur Prudentius Sandouallius in Catalogo Epiſcoporum Pompelonenſium dum Pompelonem facit metropolim Cantabriæ, hancque Oceano, Pyreneis montibus, Ibero, Aragone, aut Gallico amnibus definit. Quantum autem hæ regiones à vera Cantabria abſint, capite ſequenti innoteſcet.