Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus
NOTITIÆ
VTRIVSQVE VASCONIÆ.
LIBER PRIMVS.
Præfatio summam operis continens.VASCONVM nomen celebre olim in Hispania citeriore fuit. Hi bello & militia clari cum Annibalem expugnatâ Sagunto victorem in Italiam sequuti fuissent, & sub eius signis diu adversus Romanos strenuè militassent; interiecto tempore contra eundem, & Carthaginenses utriusque Hispania Imperio inhiantes unà cum reliquis citerioris populis Romanos sibi societate & amicitia coniunxerunt: in quâ ipsi deinceps constantissimè perstiterunt, cum aliae passim gentes mutato confilio à fide discederent, Romanosque eatenus armis & maleficiis lacesserent, quoad ab ipsis vincerentur. Gothis postea in Romanorum locum succedentibus, & universa provincia ab iis occupata, & velut sub iugum missa, ipsi nihilominus libertatem suam egregiè propugnarunt: Suos verò fines ita tutati sunt, ut etiam illatis ultrò bellis in proximas Autrigonum, Caristorum, Vardulorum, & Aquitanorum sedes proferrent. Sarracenos denique Hispaniam cum innumerabilibus copiis ingressos, & fusis proelio Gothis undequaque grassantes non modo sustinuerunt: sed etiam eosdem bello adorti Ducibus hinc Regibus Pompelonensibus, hinc Aragoniae Principibus, ita continuis proeliis & multiplicatis stragibus per quadringentos circiter annos fregere, ut soli unà cum Cantabris atque Asturibus, qui eadem sub Regibus Legionensibus alia ex parte praestabant, liberatae Hispaniae authores dici possint. Huius gentis res domi forisque gestas exponere cum difficile sit, eo quòd nulla extent de illis conscripta vetera monumenta, summa tamen aliqua tradenda est, tum congestis iis quae apud peregrinos Authores de eadem sparsa leguntur, cum descriptis Principum in ea familiarum stemmatibus, quatenus ea vel ex publicis tabulariis, aut ex privatis optimatum aliquot scriniis eruere licuit.
CAPUT PRIMUM.
recensereCAPUT II.
recensereCANTABRIA à recentioribus variè describitur aliis alios fines ei assignantibus. Florianus Ocampo lib. 4. cap. 3. putat hoc nomine comprehensos esse Vis¬ cainos. Alauenses, & qui hinc totum illum tractum, qui ad Lucronium Rioiæ oppidum patet, incolunt: vbi etiam cxtare ait, hactenus Cantabriæ nomine vicum in edito colle, qui huic regioni nomen dederit. Florianum sequi. tur Garibaius lib. 6. cap. 27. vbi præter iam dictas ditiones, Ipuscuam & montanam Regionem illis adiacentem, Cantabriæ adscribit. Huic suffragantur Mariana, Ludo. uicus Nonius. Ambrosius salazarius. aliique non pauci. Prudentius sandouallius in commentario rerum Mona. sterii sancti Amiliani a se edito fol. 56. his verbis illam describit. La tierra de Cantabria llegava hasta los montes vergidios donde estan el Monasterio de Sant Millan, bolvia por gran̄on hasta la villa de Cereço y de alli tocava en treviño de suerte que lo-groño, que fue cabeça desta provincia, Clavijo, Albelda, Viguera, Nayara y otros lugares estaban en las entrañas de Cantabria cuya parte se llama agora Rioxa y antiguamente Ruconia. In quo sequutus est Rodericum Toletanum & Lucam Tudensem, qui Cantabriæ nomine Rioiam potissimum & circuniectas regiones intelligunt. Idem sandouallius parum sibi constans in vita Pelagii Regis pag. 85. de Cantabria verba faciens hæc habet: Y nο es como algunos pensaron lo-groño ni Navarra ni Rioxa sino las montañas de Santillana val de buron desde san Vincente de la Barquera hasta Mier y Trasmiera baxando por el Rio Ezla hasta donde agora es Sahagun y Carrion y era la cabeça donde residia el que tenia en honor y gobierno esta tierra la ciudad de Cea , que era grande y fuerte desde que los Romanos fueron señores de España . Ioannes de Puente in eo libro, cui titulus eft. De la Conuenientia de las dos Monarchias,, lib.3 . cap. 23. Cantabriâ contineri vult præter Ipufcuam , Alauam , Viſcaiam , & Rioiam , Afturias de Santillana dictas usque ad locum , cui nomen llanes , & quidquid terràrum ab Ibero amne ad montem Idubedam interiacet. Nos etfi certum Cantabria fitum repræfentare vfquequaque haud poffumus , affirmare tamen audemus maximo illos in errore verfari , qui ipfam eifdem cum Viſcaia, Alaua, Rioia, & Ipufcua finibus circumfcribunt , quarum ne vna quidem vlli illius parti annumeranda eſt , quod veterum Geographorum præfertim Ptolemei , Mela , & Plinij libros legentibus palam fiet , nam Ptolemeus feptentrionale Hifpaniæ latus defcribens,primos ab occafu ponit Artabros , & iuxta hos ad ortum Aftures , mox Cantabros, deinde Autrigones atque Cariftos & tandem Vardulos in confinio Galliæ : A Ptolemeo ftant Mela & Plinius , nifi quod vterque Autrigones , ac Cariſtos fub Vardulis videtur comprehendere; quod fi Cantabros admittimus in Viſcaia , Alaua & Ipufcua , quæ vltimæ gentes à parte Pyrenei claudunt Hiſpanias , vbi terrarum fedes fuas accipient Autrigones , Carifti , & Varduli , quas inter Cantabros, & Pyrenei iugi promontorium obtinere debuerant ? Certè fi verum attendimus Ipufcuates & Alauenses Vardulis & Caristis , at Viscainos & Bureuenses Autrigonibus, Rioianos denique Beronibus respondere comperiemus. Nam primò vt ab Ipufcuatibus & Vifcainis ordiamur : Deuam fluuium per Ipufcuam labi nemo est qui nefciat : at eius oftia Ptolemeus in Cariftis ponit : Mela autem hunc amnem Tritium Tobolicum Vardulorum oppidum ( quod H. Coquus Mondragon effe putat ) attingere affirmat. Idem Ptolemeus oftia fluuij Nefuæ, vel Neruæ ( vtramque enim lectionem reperio in exemplaribus editis ) ad Autrigonũ fines trahit , eundémq ; per Autrigones & Origeuiones defcendere, Mela author eft :fed hunc amnem ipfummet effe , qui per Bilbao & Portugalete Viscaię oppida fluens non procul inde Oceano infunditur , ne ij quidem negant ; quorum fententiam hîc oppugnamus , è quibus Florianus lib . 1. cap. 2. & Andreas Poça illius regionis incola in eo tractatu , cui De las antiquas poblationes de España , titulum fecit , Florianus quoque,Iacobus Galdastus , Garibaius, Iosephus Moletius, Tarapha atque Morales Flauiobrigam, quam Ptolemeus in Autrigonibus, Plinius in Vardulis collocat , in Viscaia statuunt , putantque fuiffe vbi nunc Bilbao vel Vermeo vrbes fitæ funt. Vt autem quod de Viſcaia , & Ipuscua diximus , idipsum de Alaua pronuntiemus multis mouemur rationibus : nam & hæc regio in Vardulis erat ( Bardyetæ & Bardyali vocantur Straboni ) quorum fines etiam vlteriùs verfus meridiem & occidentem proceffiffe Alauâ , quemadmodum & Caristorum; ita vt proxima Pompelonenfis ditionis loca contingerent , patet ex eo quod Ptolemeus Tullonium & Tritium Tubolicum Vardulorum ciuitates in eodem gradu latitudinis cum Pompelone locat & quod Author Itinerarij Antonino tributi, Afturicâ Burdigalam petentibus inter Virouefcam , quæ adhuc nomen retinet in regione Bureba & Pompelonem, post Vindeleiam & Deobrigam Autrigonum vrbes , post Beleiam item & Suissatium ( quod Ptolemei Suessatium esse affirmat Çurita notis in Itinerarium ) Cariftorum oppida, Tullonium & Albam Vardulorum ciuitates in itinere oftendit 47.tatùm milliaribus passuum Pompelone diftantes , quæ duodecim leucas noftras fi æquant vix certè fuperant . Vnde manifeftum fit , fancti Vincentij atque Lagardiæ oppida , quæ non ita pridem Nauarræ Regibus fuberant, in Vardulis olim conftitiffe aut faltemfub Cariftis , inter quos & Cantabros etiam ex hac parte inrerpofiti erant Autrigones, ( Allotrigæ, vt videtur, dicti Straboni, ) latè vltra citraque Iberum effusi. Horum vrbs Virouefca nunc l. circiter milliaribus passuum àfinibus A lauæ diftat Occidentem verfus vnde, antequam ad Cantabros perueniatur, occurrit rurfum Tricium aliud Vardulorum oppidum , tefte Plinio , XI. mil. pas. à Viroueſca diftans diuerfum à Tritio Tobollico, quod in Vardulis Deux flumini infidere docuimus ex Mela & Ptolemeo , licet vtrumque confundat Çurita ; diuerfum item à Tritio Metallo , quod inter Beronum vrbes nominat Ptolemeus .Denique ne vel in Rioia Cantabros confiftere patiamur prohibent Strabo & Ptolemeus ,dum ille Cantabros Conifcos Beronibus finitimos esse testatur: hic autem Autrigonibus ad meridiem statim Berones subiicit , quorum vrbem Variam ad traiectum Iberi amnis fitam Lucronium effe exiftimat Morales; At Garibaius & Çurita Vaream vicum modico à Lucronio interuallo fitum. Aliam eiufdem gentis vrbem Tricium Metallum nomine Naïaram effe volunt Sampyrus Asturicensis , Rodericus Toletanus , Lucas Tudenfis , aliique Nauarricarum rerum Scriptores : Çurita autem notis ad Itinerarium,manere adhucTritij nomen vico iuxta Naiaram, affirmat : Atqui cum hæc tria oppida, Lucronium, Varcam & Naiaram,hodie Rioia poffideat, vnà cum circumiectis vicis atque agris Bureuam versus , quis tam caecus qui non videat, Cantabrorum fines multis olim milliaribus ab Alaua & Rioia , abfuiffe? Quod autem Florianus atque eum fecuti Garibaius , Sandouallius & alij plerique Cantabriam vrbem,caput gentis, in ora Iberi amnis,non procul à Lucronio , fitam fuiffe, arbitrantur, noménq ; adhucferuare locum, vbi condita erat, in edito colle, affirmant, nihil hoc ad veterem Cantabriam pertinet, cum nullus Author,antiquæ aut mediæ ætatis, huiusmodi vrbis meminerit, conftétque ex his, quæ iam diximus, Lucronij fedem olim in Beronum & Vafconum confiniis extitiffe .
CAPUT III.
recensereCUM ibi ab ortu inciperent fedes Cantabrorum, vbi definebat regio Autrigonu, non puto multùm à vero aberrabimus fi Cantabria initium in co tractu, quià Villafrancâ montium de Oca dictâ ad portum Laredo nomine in Oceani Cantabrici littore pofitum excurrit, statuamus: diftat enim Villa-franca duabus tantum leucis Virouescâ Autrigonum oppido: Laredo autem quatuor circiter leucas recedit à Nefua eiufdem gentis fluuio: Ad Occidentem verò Cantabriam finiemus, non vico sanctæ Iulianæ, vt Sandouallius, neque portu llanes nuncupato, - vt Ioannes à Ponte , nec denique Saliâ flumine (vulgo Rio de Sella) vt voluiffe videtur Fredenandus Pintianus noris in Melam ,fretus vt putat authoritate ipfius Mela & Plinij, sed vlteriùs æftuario maris Luarca dicto, & fpatio illo terrarum, quod inde ad locum , qui Tierra de Vierço dicitur & montes contiguos , tendit : A Luarca enim vfque ad fluuium illum , qui in confinio Afturiæ atque Galicia , Caftropolij & Ribadei oppida interfluit, fex circiter leucarum eft interuallum, quem fluuium Melfum Strabonis effe arbitramur , cum haud alius in ea regione occurrat,cui melius verba Strabonis conueniant:à Melfo autem Afturiæ fluuio parùm diftare Noegam vrbem & inpropinquo effe Oceani æftuarium, quodAfturesa Cantabris diuidit, author eft idem Strabo. Porrò è montibus illis , qui terram de Vierço circumftant , oritur Silus fluvius , qui cum Minij aquas augeat inter eius fontes censeri potest : quodfi quem fubeat mirari Cantabria fines à nobis tàm latè ad Occidentem porrigi , perpendat velim à Poffidonio, apud Strabonem lib. 3, caput Minij amnis ad Cantabros referri; ab Orofio quoque lib. 6. cap. XI. Medullium montem , qui ad eamdem gentem pertinet ,Minij aquis annecti : quod nisi de Silo intelligas , qui nascenti Minio miscetur, producendi erunt Occidentem versus adhuc multò latiùs veteris Cantabria fines ad intimam vfque Galliciam , vbi hodie Minij fontes existere nemo eft qui nefciat. A Septentrione alterum Cantabria latus excipiebat Oceanus : alterum verò ad meridiem descendebat in planam regionem , quæ montibus Ouetanis fubiecta est, atque per agrum Legionensem & pagum illum, vbi nunc terra de Campos est, Legione vrbe & Vaccæis ac Turmodigis populis ad dexteram relictis, penetratoq; Idubedâ monte, perueniebat ad proxima Beronibus loca, quibus locis, referente Strabone,habitabant olim Cantabri Conifci , aut Coniaci dicti : nifi Concanos legere malis apud Strabonem cum Delrio notis in Hypolitum Seneca : quin & vlteriùs ex hacparte proceffiffe Cantabros ad confinia fcilicet Intercatia , Telæ, & Pintiæ vrbium , quæ Vacceorum gentis erant, coniicere quis poffet ex eo, quod Author Itinerarij, Afturicâ Cæfarauguftam per Cantabriam iter facturos, per ea oppida ducit. Cæterum in illa planitie, vbi nunc eft terra dicta de Campos, fita erat Amaya vrbs Cantabria, tempore Gothorum Regum, non ignobilis vel potius arx primaria, vt ex Chronico Ioannis Biclarienfis colligere licet , nec procul inde tempore Romanorum Camarica alia eiuſdem regionis vrbs : fiquidem , vt fentit Çurita, eadem eft cum Camala, quam author Itinerarij in itinere, quod à Virouefca Legionem tendit, collocat. Alias præterea vrbes in Cantabria memorat Ptolemeus, Concanam, Ottauiolcam, Argenomefcum, Vadiniam, Vellicam, (hæc Belgica est Orosio lib. 6. cap. 2.) Iuliobrigam & Moroccam, quibus -Strabo lib. 3.ex Afclepiade Myrleano, addit Opficellam à Laconibus , vt credit , conditam , quod miror Ludouicum Nonium, cap. 44. fuæ Hifpanix, Iuliobrigæ tribuere, contra Strabonis authoritatem, quam nihilominus eo loco vfurpat. Arracilli etiam oppidi meminere Florus lib. 4. cap. 12. & Orofius vbi fupra, quod tempore belli Cantabrici ab Augufto Cæfare captum atque dirutum eft; Vrbem denique maritimam Noegaucefiæ nomine defignat Ptolemeus , cuius nomen licet à vulgatis editionibus LatinisPtolemei abfit, extat tamen in manufcripto exemplari Græco Bibliotheca Regia Parifienfis. Portum infuper Cantabrorum nomine Victoria Iuliobrigenfium celebrat Plinius xl. mil. passuum à fontibus Iberi diftantem. Idem author lib. 3. cap . 3. quatuor tantùm populos Cantabriæ agnofcit è quibus folos memorat Iuliobricenſes. Iuliobrigam Garibaius lib. 6. cap. 22. & H. Coquus in -tabula Hifpaniæ, putant fuiffe in ea regione, vbi nunc est Aguilar de Campo , quorum fententia mihi nequaquam afpernanda videtur , cum non multùm hic locus diftet à fontibus Iberi , quem' Plinius lib. 3. cap. 3. nonprocul à Iuliobriga oriri ait , ac de cætero in amoena planitie iaceat ; Andreas tamen Poça libro quem de antiquo idiomate Hifpanorum fcripfit . Santander oppidum in Oceani littore fitum efle mauult . At ego eò loci non tàm Iuliobrigam ipfampofitamfuiffe exiftimo, quàm portum Victoriæ luliobrigenfium , quem xl. mil . paff. diftare ab Iberi fontibus obferuat Plinius. Cæterùm omni prorfus ratione carent , qui Iuliobrigam cum Lucronio Vafconum oppido confundunt , cum multis milliaribus hic focus distet à vetere Cantabria & ab Iberi fontibus. Celebrat etiam Plinius fluuium Cantabrorum Sadam, vel Sangam, quem eundem cum Salia Melæ esse perfuafum est Pintiano. Saliam autem ipfummet effe, qui hodie Sella indigenis dicitur, arbitratur Morales lib. 13. cap. 2. Plures itidem fluuios in hac regione agnofcit Mela, à quibus tamen nominandis abstinet, eo quod nostro, vt ait, id eft Latino ore concipi nequeant, nifi quod obiter Saurij meminit, quod præter Cantabros Salenos etiam alluere testatur, hic forsan est, qui hodie Pisuerga Hispanis dicitur, & à Salenis populis mansisse videtur nomen Saldañæ vrbi inea regione.
CAPUT IV.
recensereEXPOSITO situ Cantabriæ, quantum in tam obruta vetustatis caligine facere licuit, operæ pretium facturi videmur, si quâ parte bellum Cantabricum , olim ab Augusto Cæsare gestum fuerit excutiamus : sunt enim variæ hac de re Authorum sententiæ, quarum pleræque, quia cum iis quæ capite fuperiori afferuimus, pugnant, ruere illa necesse est, nisi hæ conuellantur. Carolus Nauarræ Princeps bellum Cantabricum fcribit fuiſſe geſtum in Nauarra inter Eulatem fcilicet & Amefcuam, non longè à Peralta vico: hunc fequitur P. Antonius Beuterus lib. 1. cap. 23: sed quemadmodum hæc opinio nullo nititur veræhiftoriæ fundamento, fic toto cœlo aberrat Garibaius lib. 6. cap. 27. vbi illud ad Ipufcuam patriam fuam trahit ductus affinitate vocum Vinnii vel Vindii, Medullii seu Edullii, Segisama, & Arracilli, quæ in huius belli narratione occurrunt cum nominibus Hirnio vel Hernio, Menduria, Beiçama & Arrexil, quæ etiamnum in Ipufcua durant, quamquam, vt verum fatear, Garibaius huius sententiæ non tam Author, quam comprobator fuit: illam enim, iam ante, traditam reperio à quodam nobili Ipuscuate in libello inedito cui titulus, Recopilation de Cosas de Guipuscua his verbis: Oydia se veen vestigios en lo mas alto llamado Aldaba y assi se vee oy en dia en mucha distantia que cae todo cerea Beiçama donde Octaviano assentò su Real y aviendo expugnado el lugar de Regil los Cantabros subieron à la montaña Hiernio que aora llaman ernioa. Et paulò pòft. Hazese mention de Beiçama y hurristil hastaoy retienen sus nombres y del monte de Medulia que agora se llama Maduria y de Hurnio llamado comme es dicho Hernio de los quales hizo mention Nebricense y todo ello Cae en Guipuzcoa quasi en medio della. Sed, amabo, quantum abit vox Vindii ab Ernio, Medullii à Maduria, Segisamae à Beiçama, & Arracilli à Rexil. Deinde cum Medullium montem Minio flumini imminere dicat Orosius, quomodo hoc Maduriae Ipufcuae monti convenire potest, qui octo ad minus dierum iter à Minio distat? Certè cum ex Dione, Floro & Orosio perspicuum fit hoc bellum in ipfa Cantabria geftum effe,nequicquam hi Authores ad Ipufcuam , quæ ad Vatdulos fpectat, trahunt : vt inde suæ genti magnanimitatis famam concilient : tutior multo sententia Moralis videtur, qui lib. 8. cap. 57, bellum hoc, aut potius bella à Legatis Augufti gefta fuiffe circa oppidum Gijon & Vallem de Coraco dictam, non procul à Monafterio beata Maria Couadonga, colligit ex veteribus sepulchris & inscriptionibus , quæ non ita pridem iis locis extabant : quamquam , ne quid diffimulem , non tam contra Cantabros quàm contra Aftures ibi dimicatum putat, ideò scilicet, quia vtrumque locum in regione Afturum, vti nunc, fic olim fuiffe exiftimat , cuius tamen contrarium ex iis, quæ fupra attigimus , clarè elucet. Nunc vt de Vinnio & de Medullio montibus aliquid dicamus, Vinnium quidem,inter veteres fcriptores Ptolemeus, inter recentiores verò Florianus , Coquus & Poça in medio Asturiarum collocant, vbi montes, præ cæteris Hifpaniæ, in immenfam altitudinem exfurgere notant Morales & Sandouallius. Vtriusque verba digna sunt quæ hic referantur, Morales lib. 13. cap. 2. Dos leguas Pequeñas destas dos poblationes de cangas en à quella sierra llamada Auseua esta la cuenca llamada Conadonga. Et paulò pòst. Esta este sitio dentro de las montañas llamadas de Europa à las vertientes, que ya son de Asturias, porque siendo estas sierras las muy celebradas en Castilla con solo nombre de montañas, por àquella parte que sierran los llanos del Reyno de Leon, las llamaban communamente de Europa, y parten con sus cumbres las Asturias de Oviedo y Santillana. Assi que siendo todas las vertientes del medio dia, del Reyno de Leon: las Setentrionales que van luego à la mar, son de ambas Asturias y aunque no es possible dar à entender del todo con palabras la estrañeça de aquel sancto Lugar, por lo fragoso de la sierra, por lo bravo y espantoso de la roca y por las grandes maravillas que en el se representan à quien attentamente lo considerara: más toda via prosiguiendo se aqui llañamente la description, se comprehendera mucho de lo que ay en todo, & c. Sandovallius autem in eo libro quem de Monasterio sancti Toribii conscripsit, his verbis montes istos describit. La provincia de Lievana es una de las montañas mas asperas de España cuyas sierras particularmente las que llaman de Europa à vista del mar de san Vincente de la Varquera, parece que llegan al Cielo llaman se Asturias de Santillana o santa Iuliana, es tierra fertil de pan &c. No tiene grandes poblationes de Lugares que el Mayor es la villa de Potes que tendra docientos vezinos, mas ay solares muy antigos de Casas muy nobles de Hidalgos y Cavalleros: no se sabe que los Mores granassen esta tierra, antes parece que no llegaron à ella, ny era possible por su mucha aspereça, y assi se conservaron en ella sus antiquissimos moradores, y della commenço Don Pelayo la restauration de España saliendo contra los Moros que le acometieron por Covadonga tierra alli vezina. Idem in vita Pelagii Regis pag. 85. Por ser esta tierra tan brava (loquitur de Cantabria) y del govierno de Fafila padre de D. Pelayo, acogio se en ella D. Pelayo huyendo de Vitiza, y agora se valio en ella llevantandose contra los Moros recogiendo los Christianos que tuvieron animo para resistir al enemigo y se hizieron fuertes en Valdeon y en Covadonga y en otros montes asperissimos donde no podian yr gruessos exercitos. Medulium autem montem, si in orâ Galliciae ubi constituitur ab Orosio investigemus, reperiemus superesse adhuc vestigia huius nominis circa terram de Vierço dictam & Sili fluminis caput, quod Minium ex parte componit, ut testimonio ipsius Moralis constare potest; haec enim habet in tractatu defcriptionis Hispaniae fol. 46. Esta à la salida de Galicia ( loquitur autem de monte insigni qui olim auri argentique venis abundabat ) en la tierra llamada el Vierço, no lexos de Vila-franca, y muy cerca del insigne Monasterio de Cerracedo de la Orden de Cister, es encima de la Ribera del Rio Sil cuyas comarcas son muy celebradas en Plinio por muy abondosas de oro, que todo lo demas, llaman aquella montaña de las Medulas. Minij autem nomine etiam Silum comprehenfum fuisse à veteribus, suprà diximus, nec ratione id caret , cum Minio ( vnde nomen amni datum teftatur Iuftinus lib. 44. ) magis abundet Silus quam alij fontes Minij amnis, teſte Morale vbi fupra fol. 48. his verbis. Pues al rio Miño se le dio el nombre deste metal o color que en latin se llama Minium, los Gallegos Dizen agora que se le dio sin Razon al rio el nombre, pues no se halla en sus riberas el vermellon si no en las de otro rio llamado el Sil, que entra en el. Porrò frustra sunt, qui Segesamam, vbi Auguftus Cantabriam aggreffurus, caftra pofuit , alibi quam in Vaccæis quærunt ( erat hic populus vicinus Cantabris ) nam Segifamam vrbem Vacceorum agnofcunt Polybius apud Strabonem, & Ptolemeus lib. 2. cap. 6 : Idem Morales lib. 8. cap . 57. putat Auguftum Cæfarem bellum,quod contra Cantabros coeperat, aduerfus Callaicos, aut Gallecos prosequutum, perfuafus verbis Orofij, qui lib. 6. cap. 21. Cantabris ad Vellicam & Arracillum fufis , Antiftium & Firmium Legatos vlteriores Galleciæ partes , quæ montibus fyluifque & Oceano terminantur, magnis grauibufque bellis perdomuiſſe narrat : Sed hic Orofium non de Gallecis populis , qui iam pridem pacati erant, nihilque tunc mouebant, fed de ipfifmet Cantabris loqui, qui Vellica & Arracillo pulsi, ad inacceffa & prærupta loca montium fuæregionis, quæ ad Galleciam vergunt , concefferant, facilè iudicauerit quifquis verba Orofij ritè expenderit; præcipuè fi cum iis, que de eodem bello fcripfere Dio atque Florus, conferantur. Gallecia autem ideò mentio iniecta eft ab Orosio, quod totum trans Durium tractum verfus Septentrionem & Aftures, Cantabrofque Callaicam vocabant veteres, tefte Strabone lib. 3. quin & ipfos Cantabros & Aftures Gallecia portionem fuiffe affirmat Orofius. Ex iam dictis perfpicuum effe arbitror Cantabriam veterem maximam partem Legionenfis Regni ambitu fuo complexam fuiffe, vtramque fcilicet Afturiam tam de Santillana quàm de Ouiedo dictam,vnà cum terra de Campos, & parte Legionenfis agri & Caftellæ veteris , quibus in locis ac præfertim circa Aufeuam & Couadongam , quæ Vindij montis partes funt , cum Pelagius prima Regni fui fundamenta iecerit adiutus ope incolarum & aliorum Chriftianorum , qui eò tanquam ad tutiffimam arcem confugerant, videtur tandem Cantabrorum virtus, quæ iam à tot feculis inter mortua & quaſi ſepulta iacebat, in hocpereuntis Hifpanię momento commodùm reuixiffe.
CAPUT V.
recensereNON tamen iisdem semper finibus ftetere Cantabri: Etenim cum Cæfar Auguftus eos poft decennale bellum viciffet, de montanis locis in campestres transtulit, vt ex Dione & Floro liquet; quorum vterque cum de regione in quam translati sunt, sileat, quidni suspicemur eos in Beronum & Turmodigorum convalles proximas, necnon ad ultimas desinentis Vasconiæ oras, descendisse ; indéque nomen Cantabria huic tractui communicatum. Certè non video quò opportunius hanc gentem efferam & contumacem , traducere potuerit Auguftus, quam ad illos tres populos, quos femper pacatos & fidos experti funt Romani. Vt vt fit, certum eft iam à tempore Gothorum Regum Rioiam & confinem agrum ad Iberi ripam vfque Cantabriæ nomen vſurpaſſe. Author namque vitafancti Æmiliani huius nominis Monafterium, in media Rioia pofitum, tempore cladis Cantabricæ à Leuuigildo Rege illatæ, excidiffe affirmat, illudque excidium fancto viro diuinitùs reuelatum fuiffe. B. quoque Ildefonfus in Commentario rerum à Rege Vuambâ geftarum, hunc Regem narrat, cum expeditionem contra Vafcones suscepisset, ad eos debellandos in partibus Cantabria ſubſtitiffe: Rodericus Toletanus & Lucas Tudenfis, Sanctio Garcia Pompelonenfi Regi, Innici nepoti, tribuunt Cantabria armis acquifitæ laudem , ob partas Nageram & Vigueram Rioiæ vrbes; Iberus quoque amnis, qui Vafconiam praeterlabitur, ideóque aliàs Vafconis cognomentum tulit apud Prudentium in Hymno Laurentij Archileuitæ & Feftum Auienum, Cantaber amnis dictus eft Eulogio in epiſtola ad Vuilieſindum Pompelonenfem Epifcopum. Itidémque Garcia Pompelonenfi Regi, in quodam diplomate anni 946, apud Sandouallium in hiftoria Monafterij fancti Æmiliani §. 39. Quod fi antiquiora tempora reuoluas, vnde hoc vt Calagurritanos, qui verè Vaſcones erant, Iuuenalis fatyra 15, nunc Vafconum, nunc Cantabrorum nomine defignet, nifi fortè ex vnius gentis, circa eum tractum cum altera permiftione? Hinc puto fatisfier Floriano, Garibaio & aliis, Cantabriam vrbem fuiffe, non procul ab Ibero sitam contendentibus, fi dixerimus extitiffe quidem (sive vrbs sive arx illa fuit;) sed post devictos ab Augusto Cantabros, vel ab iisdem in hanc oram translatis, conditam, vel (quod magis crediderim) longo post interuallo temporis, à Regibus Pompelonensibus, contra Sarracenorum citra Iberum irruptiones, munitam.
CAPUT VI.
recensereNON deerunt fortè qui minus probent quod Viscainos, Alavenses & Ipuscuates, strenuas & bellicosas gentes, à Cantabris abiudicem, perinde quasi eo ipso obscuris & imbellibus Autrigonum, Caristorum & Vardulorum populis, veniant ascribendi. Mihi verò non hæc ftat fententia; quin potius existimo horum populorum genus magnâ ex parte, vnâ cum nomine, iampridem excidiffe, eorumque patriam à gente aliqua forti, & pugnaci occupatam tempore Gothorum Regum: hactenus enim ftetit Vardulorum nomen (fub quo etiam Autrigones & Cariftos comprehenfos fuiffe fuprà docuimus:) nec quod fciam vllus Author, Idacio ętate pofterior, huius populi meminit : At quorfum, inquies, fin Vardulorum fedibus nouos incolas admittere expedit, Cantabros inde excludimus habitatione proximos, viribus potentes & inuadendis vicinis regionibus iam à tempore Romanorum affuetos? Ideò certè quia iis bellis, quæ cum Augufto Cæfare atque eius Legatis geffere , ita totum Cantabricæ gentis robur interiit, vt exinde nihil vnquam generofum , nihil tanta gente dignum exequi aut meditari aufi fint : quinimò deſtituta fuis cultoribus regio , patuit iniuriis & irruptionibus exterorum. Nec moueor vanis quorumdam Ipuscuensium fcriptorum fermonibus, Cantabros (cuius gentis nomine defignari fe putant) numquam à Romanis victos fuiffe contendentium; illius autem belli, quod Auguftus Cæfar contra eos fufceperat, aleam omnem trecenorum vtrimque militum certamini permiffam, victores Cantabros effeciffe, déque eo bello ipſummet Auguſtum v. libros edidiffe quorum adhuc, fi Deo placet, extare fragmenta in Bifcaiâ iactant : funt enim hæc mera vigilantium fomnia, nec aliâ refutatione indigent, quàm quod, nullo certo authore, ex obfcura ignobilium quorumdam fcriptorum officinâ prodeunt & cum his, quæ de hoc bello ab antiquis & fide dignis hiftoricis Dione , Floro atque Orofio tradita funt , ex diametro pugnant: quod vt clariùs liqueat ipforum verba hîc referre non pigebit. Dio itaque lib. 53. poftquam de Cantabris atque Asturibus, à Carifio & Caio Furnio Augufti Legatis, acie victis & in servitutem redactis verba fecit, hæc fubiungit. Cantabrorum pauci viui in hoftium poteftatem venerunt , nam cum de libertate defperaffent , vitâ quoque contemptâ, incenfis munitionibus fe ipfos interfecerunt aut vnà conflagrarunt, alij publicè sumpto veneno obierunt, ita maxima ac ferocifsima pars Cantabrorum perijt: Et eodem libro , defectione corum qui in eo bello capti & pofteà , dominis fuis interfectis, domum reuerfi fuerant, expofitâ; quid Agrippa, fumptâ in eos expeditione gefferit, his verbis declarat. Cantabros, qui essent militari aetate, omnes propè deleuit: reliquos dearmavit & demontanis locis in campestres transtulit. Florus quoque lib. 4. cap. 12. & Orosius lib. 2. cap. 21. postquam de prælio ad Belgicam facto , in quo Cantabri ab Auguſti Legatis fufi fugatique fuerant, ac de Arracillo oppido expugnato, obfeffoque Medullio monte egere, his verbis narrationem iftius belli concludunt. Flori verba; Postquam extrema barbari vident certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi vulgò ex arboribus taxis exprimitur, præcepere mortem, séque pars maior à captiuitate quae videbatur vindicauere. Hæc per Antistium, Firmium, Agrippam Legatos hybernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit, ipse præsens hos deduxit montibus, hos obsidibus adstrinxit, hos sub coronâ iure belli venundedit: Orosii verba ; Itaque ubi se gens hominum trux naturâ & ferox, neque tolerandæ obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit, nam se poenè omnes certatim igne, ferro aut veneno necauerunt. Sed & longo , ante Augufti ætatem, interuallo, Cantabros à Romanis fubactos fuiffe difcimus ex his Flori lib.48.Epitomes Liuianæ verbis, vbi de P.Cornelio Aemiliano hæc tradit. L. Lucullus Consul, cui Claudius Marcellus successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos cum videretur Vacceos, Cantabros & alias regiones, & iterum alias incognitas nationes in Hispaniâ subegit. Mansisse autem eos exinde in fide Romanorum, usque ad bellum ciuile inter Pompeium & Cæfarem exortum, ipsius Cæfaris lib. 1. de bello ciuili verbis edocemur, quæ sic habent; His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae à Petreio, Celtiberis, Cantabris, Barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur : An autem potiori conditione aut fortunâ sub Gothis vixerint quam sub Romanis, ea quæ mox dicturi sumus demonftrabunt. Auctor eft Idacius, in Chronico, non ita pridem, à Iacobo Sirmundo edito, temporibus Auiti Imperatoris & Martiani ( circa annum nempe Chriſti 455. ) Herulos mari aduectos per Cantabria & Varduliæ loca maritima impunè graſſatos fuiſſe : vniuerfam autem Cantabriam, non ita multò poſt, ab extraneis gentibus occupatam fuiffe,eofque qui occuparant, à Leuuigildo Rege pulfos , difcimus ex Ioanne Biclarienfi : eamdem rurfus à Francis captam & poffeffam fuiffe, eorumque duce Francione mortuo, in poteftatem militum Conſtantinopolitani Imperatoris deueniffe, & tandem iis vi armorum eiectis, à Sifebuto Rege Imperio Gothorum annexam , affirmant Fredegarius cap. 33. fui Chronici atque Aymonius lib.4.cap.13.hiftoriæ Frácica: Tempore denique Vuamba Regis Vafcones impreffione factâ eamdem inuafiffe , teftatur Roderic. lib. 3. cap. 3. Nulla itaque ratio fuadet vt Cantabros domi ad proprios tuendos lares imbecilles, aliò victricia arma intuliffe credamus & longè expeditius videtur , iftud Varduliæ armis partæ facinus finitimis Vafconibus tribuere; quorum vires regnantibus in Hifpania Gothis integre erant; ideoque seu odio Gothorum, feu ftudio propagandorum finium, frequentes in vicinas regiones excurfiones faciebant. Occurrunt infuper alia huic fententiæ confirmandæ argumenta non leuia, à ratione nominis, similitudine morũ, & comercio vnius linguæ inter vtramq; gentem defumpta ,namque tres illos populos Bifcainos inquam, Alauenfes & Ipufcuates Galli vno nomine Bascos appellant, quæ vox folo declinandi & pronuntiandi modo à nomine Vaſconum difcrepat Hifpani autem ipsos Vascongados, corum autem linguam Vaſcuence nominant, ab iisdem Vafconibus ductâ vtrâque denominatione. Habitu autem & moribus , quantum cum reliquis Vasconibus confentiant, norunt qui in iis regionibus diutiùs verfati funt. Accedit authoritas Ioannis Biclariensis & Sebastiani Salmanticensis, è quibus hic bellum, quod Froila Rex Legionensis huius nominis primus contra Vafcones gessit, contra Alauenses speciatim gestum fuisse indicat, dum Adefonsum Froilae filium, è regno à Mauregato deiectum, Alauam ad propinquos matris suæ aufugisse commemorat; mater enim Adefonfi nomine Munimina è gente Vafconum erat, eamque Froila pater bello Vafconico captam fibi coniugio copulauerat , tefte eodem Sebaftiano; Biclarienfis quoque, cum Leuvigildum Regem anno Regni fui 13. partem Vafconiæ occupaffe & ciuitatem quæ Victoriacum nuncupatur, ibi condidiffe narrat, Vafconiæ nomine Alauam videtur defignaffe: fi quidem in hoc pago duntaxat & nufquam alibi in totâ Vaſconiâ, extat ciuitas huius nominis,quam multis poft feculis à Sancio Pompelonenfi Rege cognomento Sapiente inſtauratam fuiffe crediderim, non autem de nouo conditam, vt volunt aliqui.
Caput VII.
recensereVASCONIA olim sita erat ubi nunc Nauarra, latiùs tamen patebant eius fines quam hodiernæ Navarrae: si quidem trans Iberum continebat Calagurrim & Graccurim (quae urbs non multùm distabat à territorio oppidi quod nunc Alfaro dicitur:) à meridie verò veterem Comitatum Aragoniæ ; at à Septentrione attingebat Oceanum Cantabricum in ea parte Ipufcuae vbi nunc Fontarrabia eft. Et de Calagurri quidem eam in regione Vaſconum fuiffe teftantur Strabo & Ptolemeus qui eam Calagorinam vocat , quibus fuffragatur Iuuenalis fat. 15 : De Graccuri verò author nobis eft idem Ptolemeus qui eam inter Vafconum vrbes enumerat; à Septentrione autem ad Oceanum vfque proceffiffe, hinc colligitur quod Manlafci fluuij oftia in Vafconum regione ponit idem Ptolemeus ( licet in hoc non confentiat cum vulgatis editionibus , manuſcriptum exemplar Ptolemei , quod in Bibliotheca Regia afferuatur , ibi enim hic fluuius Vardulis non autem Vaſconibus tribuitur:) Strabo quoque Idaſunam vrbem Vafconum , vel potius Oidaffunam , vt habent quidam fcripti libri , tefte eruditiffimo Cafaubono, ad ipſum Oceanumfitam effe affirmat , qui fitus hodie Fontarrabiæ oppido non malè conuenit ; conditum enim eft in littore ferè Oceani , alluiturque fluuio qui etiamnum Vidaffonis nomen feruat , idemque videtur effe cum Eafone Mela. Iam quod fpectat ad Comitatum Aragonenfem, hunc in Vafconibus fuiffe clarum eft ex Ptolemeo, qui Iaccam, caput eius regionis, inter Vaſconum vrbes enumerat . Porrò qui laccetanos Strabonis ab hac vrbe deducunt, longè errant ; hinc enim procul aberant verfus meridiem & ad eampartem Aragoniæ , vbi Ilerda vrbs, (nunc Lerida) fita erat, vergebant, vt tam ex Strabone quam ex Ptolemeo cognofcimus: Itaque Iaccetani ſpectabant ad eam Hifpaniæ Tarraconenfis partem, vbi hoc tempore definit Aragonia & incipit Catalonia; erantq; interiecti, Vafcones inter & Iaccetanos, Ilergetes, vt ex defcriptione Ptolemei clarè liquet, quos autem Strabo Iaccetanos vocat, eofdem effe cum Lacetanis, quorum frequens apud Cæfarem, Liuium & Plinium mentio, fenfit Interpres Ptolemei, itidemque Fulvius Ursinus notis ad librum 1. Cæfaris de bello ciuili, quibus ego libenter fubfcribo ; in eo tamen quod Vrfinus mendum fubeffe putat in vulgatis Cæfaris, Liuijatque Plinij codicibus, legendumque exiftimat Iaccetanis pro Lacetanis, fretus authoritate Strabonis & Ptolemei, qui hanc vocem à litera I, incipiunt, Ego contra censeo, emendandum fcilicet Strabonis locum legendumq; apud eum Lacetanipro Iacetani, & similiter apud Ptolemeum: nam cum femel tantum aut bis apud Strabonem hæc vox Iaccetani reperiatur, Ptolemei verò exemplaria varient (nam pleræque editiones Accetani habent non Iacetani) vocabulum autem Lacetani ſæpius apud veteres Authores occurrat (siquidem illud omnia ferè Cæfaris, Liuij & Plinij exemplaria retinent) propius verò eft vnius literæ mendum in vnicum Strabonis locum irrepfiffe, quam in tot aliorum Authorum libros. Lacetanos autem proximos fuiffe Ilergetibus, adeò vt etiam sæpè pro vna eadémque gente vfurpentur, discimus ex Livio decadis 3. lib. 8. Idem author, Lacetanos finitimos facit Aufetanis , qui Iberi ripas accolebant. Urbes Vasconum enumerat Ptolemeus, praeter iam dictas Iturissam, Pompelonem, Biturim, Andelusium, Nementurissam, Curnonium, Bascontum, Ergaviam, Tarragam, Muscariam, Setiam & Alavonam. Iturissae situs in pago Vastanensi quaerendus est, circa vicum qui sancti Stephani Lerinensis nomen obtinet , non autem in adversâ plagâ ad meridiem, ut volvere interpretes Ptolemei & Andreas Scotus in Melam, neque circa Tolosetam in Ipufcuâ, ut sensit Gastaldus, eumque sequutus Moletius. Plinius lib. 3. cap. 3. in recenfendis his populis, qui Cæfarauguftani conuentus erant, meminit Cafcantefium, Graccuritanorum,Arocelitanorum, Calaguritanorum, qui Fibularenfes cognominantur, Carenfium, Ergauicenfium, Ituriffenfium & llumberitanorum, quos omnes hactenus Nauarra complectitur, feruatis veteribus appellationibus, fi Graccuritanos excipias, Ergauicenfes & Ituriffenfes, quorum primos circa Alfarum oppidum collocauimus, (Falluntur enim qui ad Agredam trahunt) proximi fortè ab Arga fluuio nomen acceperunt, at poftremi dici nunc poffe videntur Vaſtanenſes: Iturissae enim fitum in iis partibus fuiffe difcimus è Mela , Ptolemeo & Authore Itinerarij. Caeterùm pofterioribus feculis, mutata eft aliquantum Vasconiae facies; nam Gothis in Hifpania rerum potientibus, cum Vascones neque eorum Imperium ferre poffent, neque fatis eis virium ad refiftendum, æquislocis, ipforum potentiæ fuppeteret, dimifsâ planâ regione in fuos fe montes receperunt, indéque ad proximas Vardulorum, Autrigonum & Aquitanorum montanas regiones se effuderunt.
CAPUT VIII.
recensereQuis status effet Vafconum, ante aduentum Pœnorum in Hifpaniam, incompertum est: at ab eo tempore & post expugnatam Saguntum, cum Annibale Italiam petente, contra Romanos arma coniunxisse, ex sequentibus Silij Italici locis colligitur: & primo quidem Silius libro 2. populos illos, qui Annibalem in Italiam sequebantur, enumerans, Vasconum his versibus meminit.
- Nec Cerretani, quondam Tyrinthia castra
- Aut Vasco insuetus galeae, ferre arma morati.
Lib. 5. in narratione proelii contra Flaminium Consulem gesti.
- Erumpunt multusque Maces Garamasque Nomasque
- Tum quo non alius, venalem in proelia dextram,
- Ocyor attulerit, conductaque bella probarit
- Cantaber & galeae contempto tegmine Vasco.
Lib. 9. de pugna Cannensi agens.
- — subiere leves, quos horrida misit
- Pyrene, populi, varioque auxere tumultu
- Flumineum latus, effulget cetrata iuventus
- Cantaber, ante alios, nec tectus tempora Vasco,
- Ac torto miscens balearis proelia fundo.
Lib. 10. de eadem pugnâ & Paulo Consule Romano verba faciens.
- Ac iuvenem quem Vasco levis, quem spicula densus
- Cantaber urgebat, lethalibus eripit armis.
Non tamen diuturna fuit haec societas, imo brevi Vascones, perinde atque alios Hispaniae citerioris populos, in partes Romanorum concessisse, ut credam facit hic Livii locus lib. 1. decad. 3. Cnaeus Scipio in Hispaniam cum classe & exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyreneosque montes circumvectus, Emporis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus à Lacetanis usque ad Iberum flumen, partim renovandis societatibus, pattim novis instituendis Romanae ditionis fecit; inde conciliata clementiae sama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit, nec pax modo apud eos, sed societas etiam parata est, valideque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscripta sunt. Solos hic nominat Liuius Lacetanos: fed, cum alios deinde populos etiam mediterraneos & montanos adiungat, vix est vt Vafcones præteritos voluerit, qui omnium maximè Lacetanis proximi erant paritérque Ilergetibus, quos etiam, licet hîc non expresserit, fuisse tamen inter eos quibus cum focietatem contraxerat Scipio, indicat codem libro, his verbis. Vixdum digresso eo (loquitur de Scipione, qui Tarracone Empurias recesserat) Asdrubal aderat, & Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipforum iuuentute, agros fidelium Romanis sociorum vastat. At subinde Vascones illos, qui sub signis Annibalis in Italiâ militabant, domum reuocatos fuisse, coniicio ex hoc loco, eiusdem authoris decad. 3. lib. 5. vbi postquam de recepta à Romanis Sagunto, differuit, hæc subiicit: Celtiberûm iuuentutem, eâdem mercede, quae pacta cum Carthaginensibus erat, Imperatores Romani ad se perduxerunt & nobilissimos Hispanos supra 300, inde in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Annibalis erant, miserunt. Quin autem Romanorum amicitiam sanctè exinde semper coluerint Vascones, nullus dubitandi locus relinquitur, veterum, qui res Romanas scripsere , libros legentibus: siquidem cæteris ferè omnibus populis Hifpaniæ à Romanis deficientibus, nihil vmquam ab hac gente turbatum , nulla etiam contra illam bella à Romanis fufcepta reperire est, nisi quod bello ciuili , quod inter Syllam & Marium exarsit, soli inter tot Vasconum populos, Calagurritani Sertorio Marianarum partium Duci adhæserunt, pro quo vltima quæque perpessi, singulare inuiolatæ in Ducem fuum fidei & inuicti animi Vasconum, documentum fuere; ipfos quoque viciffim à Romanis, semper amicè & gratiosè habitos, credere æquum est, vt veros & fidos socios decebat ab illo populo, qui beneficio, quàm metu obligare homines mallet, exterasque gentes fide ac societate iunctas habere, quam tristi subiectas servitio, (verba sunt Scipionis Romani Ducis Hispanos apud Livium decad. 3. lib. 3. alloquentis) ita vt nullâ in re, Vasconum libertatem læsam, nullas in illorum regionem colonias miffas , nullas eorum ciuitates ftipendiarias factas (quod in plerifque aliis Hifpaniæ populis vsu venit) vsquam legamus ; fed eos integris viribus , florente republica, moribus , linguâ & patriæ finibus immutatis vfque ad Gothorum in Hifpaniam aduentum perduraffe, plurimis veterum Authorum teftimoniis admoneamur. Quanti autem apud Romanos fuerit huius gentis virtus & fortitudo, hinc æftimare licet , quod in longinquis & gravibus expeditionibus, Vasconem militem adhibebant; Testis enim est Tacitus lib. 4. histor. cap. 7. in eo bello, quod Vitelliani contra Britannos & Germanos eorumque Ducem Civilem sustinuere, inclinantem iam in hostes victoriam, Vasconum cohortes fervente proelio accitas, Romanis asservisse.
CAPUT IX.
recensereLABASCENTE Romanorum in Hispania Imperio & Suevis ac Gothis provinciam ingressis, non eadem sorte cum iis vixere Vascones ; fed perpetuis ferè conflixere bellis, dum autfuos fines tuentur, aut alienos inuadunt ; Primum illis certamen, cum Rechiario Rege Sueuorum,fuit, quem ducta in vxorem Theodorici Regis Gothi filia, Vascones deprædatum fuisse narrat Idacius. Rursus Leuvigildo regnante , partemVaſconiæ ab eo occupatam fuisse, affirmat Biclariensis, quod de Alavâ regione non ita pridem à Vasconibus armis occupatâ intelligendum esse, fupra monuimus. At tempore huius filij , Recaredi Regis , crebras in Regnum Gothicum irruptiones, à Vafconibus factas fuisse, testatur Isidorus in Chronico; Meminit quoque idem author expeditionis à Gundemaro Rege contra Vaſcones susceptae, quae non alium habuit eventum, praeter vastationem agrorum: Sisebuto autem regnante, nouos motus in montibus à Vafconibus factos fuiffe, eosdémque à Rege cópreffos, difcimus ex Chronico veteri Moissiacenfi, nuper ab Andraea Duchesnio viro eruditissimo edito: Eosdem, tempore Suintillae Regis, crebris excurfionibus Terraconensem provinciam infestasse & Ologitim civitatem, quae hoc aevo contractè, Olite, dicitur , Vasconicè verò Erriberri (id eft urbs noua) ad Gothos pertinentem , & à se, ut videtur, eversam propriis impensis instaurare coactos, refert Lucas Tudenfis ex Isidoro: Sub Recenfuindo rurfus Rege , nouas irruptiones in Regnum Gothorum fecere, copiis Regiis quae prohibere conabantur, exitiofas, teste Isidoro Pacenfi cuius verba, quia apud Rodericum Toletanum corruptè leguntur, sicuti à Prud. Sandovallio ex ἀρχετυπῳ edita sunt, hîc inferenda iudicavimus. Huius, inquit, temporibus (id est Regis Recensuindi) eclipsim Solis, stellis in meridiem visentibus omnibus, Hispaniam territat, atque incursa tionem Vasconum, non cum modico exercitus damno prospectat. Demum regnante Vuambâ, quum Vascones quietis ignari, ut ait Rodericus Toletanus lib. 3. cap. 3, loca Pyrenaei & Cantabriam inuasissent, indignum Gothorum dignitate ratus Rex, diutius offensiones huius gentis perferre, eam Imperio suo subiicere statuit. Conflato itaque ingenti exercitu, Vafconum fines infesto agmine ingreditur, eosque post vastatos agros & incensa aedificia, pacem petere coëgit. Non sum nescius hanc cladem à Vuamba illatam, Vasconibus Aquitanis tribui à Roderico, sed maiorem fidem meretur Iulianus Archiepiscopus Toletanus, aequalis illorum temporum scriptor, qui eam Vasconibus Iberis imputat. Quae exinde ab hac gente, extincto Gothorum in Hispania Imperio, contra Sarracenos gefta sunt, hîc ideò praetermittimus, quia deinceps de iis, in historia Navarraea, opportunior sese offeret dicendi locus. Ea verò quae trans Pyrenaeum in Aquitania contra Francos fortiter praestiterunt, postremâ parte huius operis referentur. Hîc interim nolim omitti, ea quae inter ipsos & Caroli magni exercitum, citra Pyrenaeum contigere; insignem scilicet illam & toto orbe decantatam stragem, quam is excercitus, ad Roncavallim, anno Christi 778 passus est. Vascones libertatem quam illibatam sub Romanis conservarant, contra Suevos, Gothos & Sarracenos intrepidè defenderant, magna ex parte sub Carolo amisere. Hic enim dum Hispaniam ab Ibnabala Regulo Sarraceno sollicitatus, cum valido exercitu, contenderet, per Vasconum & Navarrorum terras iter faciens, utrumque populum suo subesse Imperio & ditioni coëgit & tributo imposito vectigalem fecit, Pompelonem etiam oppidum, Caput gentis, dirutis moenibus, per speciem defectionis praecavendae, in vici formam redegit, testibus Eginhardo & aliis illius seculi hiftoricis, qui res à Carolo gestas literis mandarunt: Perculsa itaque hac iniuriâ & contumeliâ bellicosa gens, dum vindictae occasionem quaerit, regredientis exercitus Francici extremum agmen in Pyrenæi faucibus animosè adoritur & licet militum numero impar, genere etiam armorum inferior, totum calamitosa clade prosternit: sed praestat audire Eginhardum loquentem cui, ut Regiae aulae Notario, Caroli res maximè notae fuere: Hic itaque in eo commentario, quem de istius Principis vitâ composuit, quid in hac expeditione Hispanicâ gestum sit, his verbis declarat. Ipse per bella memorata, primò Aquitaniam & Vasconiam, totumque Pyrenæi montis iugum, & vsque ad Iberum amnem qui apud Nauarros ortus & fertilissimos Hispaniae agros secans, fub Dertufae civitatis moenia, Balearico mari miscetur: deinde Italiam & c. ita perdomuit, vt eas tributarias efficeret De clade autem ad Roncavallem accepta, sic, Cum agmine longo, vt loci & angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Vuascones insummi montis vertice positis insidiis (est enim locus ex opacitate syluarum, quarum maxima est ibi copia, insidiis ponendis opportunus) extremam impedimentorum partem & eos qui novissimo agmine incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam vallem deijciunt, consertoque cum eis proelio, usque ad unum omnes interficiunt ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti, summâ cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto Vuascones & levitas armorum & loci in quo res gerebatur situs: è contra Francos & armorum gravitas & loci iniquitas per omnia Vuasconibus reddidit impares. In quo proelio Eghartus Regiae mensae Praepofitus, Anshelmus Comes Palatij & Rotlandus Britannici limitis Præfectus, cum aliis compluribus, interficiuntur, neque hoc factum ad præfens vindicare poterat quia hoftis, reperpetratâ, ita difperfus eft, vtnefama quidem remaneret, ubi nam gentium quari potuiffet. Idem Eginhardus, seu Ademarus, vel quisquis est Auctor Annalium Caroli Magni & Ludouici Pij quos primus Coloniæ Germanus Nuenarius Comes edidit, hanc cladem fic paucis perftringit: Pompelonem reuertitur (loquitur de Carolo Rege) cuius muros, ne rebellare poffet, ad solum vsque destruxit, ac regredi statuens, Pyrenai saltum ingressus est, in cuius summitate Vascones, insidiis collocatis, extremum agmen adorti, totum exercitum magno tumultu perturbant, & licet Francitam animis, quàm armis præftare viderentur, tamen & iniquitate locorum & genere imparis pugnæ inferiores effecti funt. In hoc certamine plerique aulicorum, quos Rex copiis prafecerat, interfectifunt: direpta impedimenta, & hoftis, propter notitiam locorum, statim in diversa dilapsus est: cuius vulneris accepti recordatio, magnam partem rerum faeliciter in Hifpania geftarum, in corde Regis obnubilavit .
CAPUT X.
recensereVASCONUM mores eosdem olim fuisse, qui Lusitanorum, affirmat Strabo lib. 3. Geogr. illos autem non aptiore penicillo depingere possim, quam ipsius Strabonis verbis, quæ è Græco in Latinum versa, sic habent. Ferunt Lusitanos esse insidiandi, indagandique peritos, celeres, leues, versatiles, aspide utuntur parvâ, cuius diameter duorum pedum, cava foras, loris suspensa: non enim fibulas aut ansas habent: ad hæc sica aut ensis, plerique lineis, rariloricatis utuntur thoracibus, aut tres cristas habentibus galeis, cæteri neruis contra ictus formatis aspidibus utuntur: pedites ocreas quoque ufurpant, spicula singulis plura, nonnulli etiam hastâ utuntur areâ cufpide: quosdam corum, qui ad Durium amnem accolunt, Laconicâ serunt uti vita ratione, bis unguento vtentes & candentibus lapidibus calefacientes & frigidâ lavantes, unoque cibi genere purè frugaliterque viventes: immolando student Lusitani, exta intuentur non exsecta, præterea & laterum venas inspiciunt, ac tangendo etiam diuinant , quin & ex captorum iextis coniiciunt sagis ea occultantes: deinde, cum ea pulsum edunt, infra primum ex cadavere aruspex futura prædicit: captivorum manus dextras amputant; diisque consecrant, omnes qui in montibus degunt victu utuntur tenui, aquam bibunt, humi cubant, crines mulierum in modum demittunt, mitris faciem velati pugnant, maximè capros edunt & Marti caprum immolant, prætereaque captiuos & equos; quin & ritu Graeco centurias victimarum, id est hecatombas, quotannis instituunt, vt & Pindarus ait, immolare centena omnia, certamina etiam gymnica armata & equestria edunt pugno, cursu, velitatione & instructo cohortatim proelio: montani duobus anni temporibus glande vescuntur quernâ, siccatam indéque contusam molentes, atque è farinâ panem conficientes, itaque eas adsuum tempus reponunt: Zytho etiam utuntur, vini parum habent & quod provenit statim in convivia cum cognatis insumunt: butyrum eis olei usum implet, coenant sedentes, habéntque ad parietes constructa in hunc usum sedilia: priora in sedendo loca aetati, dignitatique referuntur, coena circumgestatur, inter potandum ad tibiam saltant, & ad tubam choreas ducunt, interim exilientes & poplitibus flexis rectum corpus demittentes: In Bastetania id etiam mulieres faciunt una alteram manu tenentes, nigro omnes utuntur vestitu, plerumque in sagis degunt, in quibus etiam supra thoros herbaceos dormiunt, vasis utuntur cereis, ut & Celtae: mulieres vestibus utuntur floridis, loco pecuniae permutatione utuntur, aut de lamina argentea aliquid abscissum dant: morti addictos coniectos de saxis praecipites agunt, parricidas eductos extra fines aut flumina lapidibus obruunt, matrimonia more Graeco contrahunt : agrotos veteres Ægyptiorum consuetudine, in viis deponunt, ut qui eum morbum experti sunt iis consulant, coriaceis usi sunt navigiis usque ad Brutum, ob exundationes & paludes, nunc raris utuntur lintribus, sal illis purpureus, sed albus sit terendo. Talis ergo vita est montanorum, eorum qui Septentrionale Hispaniae latus terminant Callaicorum, Asturum, Cantabrorum usque ad Vascones & Pyrenam, omnes enim eodem vivunt modo.
Haec universè Strabo de omnibus populis qui Septentrionale Hispaniae latus incolunt: at speciatim Vascones aruspicinae admodum peritos fuisse, innuit Lampridius in vita Alexandri Severi: Tibiarum quoque usum iis proprium fuisse significare videtur vox Vascae tibiae (ab eo enim quod indigene in recto Vasco dicunt ritè formatur Latinum Vascus, ut aliàs dicemus.) Occurrit autem haec vox apud Iul. Solinum cap. 5. Servium in lib. XI. Æneidos & Auctorem veteris Glossarii Latino-Graeci, qui eam Graecè μελετητικὸν ἆυλον vertit, ideò fortè, quod non tam arte quàm assidua exercitatione eius tyrocinium constet: (etsi non desunt qui ibi μελικὸ scribendum censeant) tria enim tantummodo habet foramina, quibus quodlibet sonitus aut moduli genus, diftinctè & concinnè reddunt qui eius artem callent, Cur autem Servius eamdem πλαγιαυλὸν vocet, non aliam possum reddere rationem, quam quod non recto nec transverso positu, vt cæteræ tibiæ, sed obliquo staret in manu tibicinis eâ personantis, idque etiamnum comprobat hodiernus vfus tibiæ, qui apud Vascones maximè viget, nec enim alio ferè organo vtuntur in suis choreis & saltationibus; Alia tamen mens est doctissimi Salmasij quod attinet ad explicationem Vascae tibiae, suis in Flau. Vopiscum notis & in Plinian. exercit. ad cap. 5. Solini, neque ego authoritati tanti viri repugnare ausim. In bello autem levi armaturâ usos fuisse Vascones, coniicimus ex Eginhardo & aliis, qui de rebus Caroli Magni scripsere: galeae etiam usum contempsisse monet Silius Italicus pluribus locis. At citra bellum qualis esset eorum habitus notat hic locus è lib. 5. cap. 2. Aymonij desumptus, Cui filius Ludovicus (loquitur de Ludovico Pio) pro sapere & posse obedienter parens, occurrit ad patris praesentiam habitu Vasconum, cum coaevis sibi pueris indutus, amiculo scilicet rotundo, manicis camisiae diffusis, cruralibus distentis, calcaribus caligis insertis missile manu ferens: Haec enim delectatio voluptasque ordinaverat paterna.
CAPUT XI.
recensereErat solemne Romanis, populos, quos armis sub egerant, Latinae linguae affuefacere, docent id haec D. Augustini verba lib. 19. de ciu. Dei cap. 19. Data est opera, ut civitas Imperiosa, non solum jugum, verùm etiam linguam suam, domitis gentibus per speciem societatis imponeret. Inde est quod vernaculae linguae Gallorum juxta, ac Hispanorum, prorsus interciderint, Romanensi in earum locum substitutâ, si Britannos Armoricos & Vascones excipias, qui suas constanter ad hęc usque tempora retinuerunt, Vasconicam Magnus Scaliger Cantabrismum vocat in tractatu de Europaeorum linguis & diatriba de hodiernis Francorum linguis, numeratque inter matrices linguas Europaeorum, addito etiam elogio, in haec verba, Cantabrismus incipit à suburbicariis Baionae Lapurdensium & itinere sex aut septem dierum in intima montanae Hispaniae extenditur, Galli eos qui eâ linguâ utuntur vocant, Bascos vel Basculos: Hispani regionem, in qua illa dialectus locum habet, generali nomine Bascuença vocant, nihil barbari, aut stridoris, aut anhelitus habet, lenissima est & suavissima, estque sine dubio vetustissima & ante tempora Romanorum illis finibus in usu erat. Eâ nunc cis Pyrenaeum utuntur maxima pars Navarrae, universa Ipuscua, Alava, atque Biscaya: trans Pyrenaeum verò tres illae ditiones quae Vascitaniae seu Vascorum regionis nomine designantur, scilicet Lapurdum, inferior Navarra, & Sola. Huius linguae proprium esse pleraque vocabula singulari numero per A, plurali verò per AC finire asservit Marin. Sicul. lib. 4. cap. ult. rer. Hisp. In quo eum fefellit ratio: litera enim A in singulari numero & syllaba AC in plurali, nominibus Vasconicis addita in fine, articuli vicem fungitur ; ita ut, Vasconica vocabula hac ratione per A aut AC finire, perinde sit ac si quis dictiones Graecas ab ὁ, ἡ τὸ auspicari velit: sit in exemplum vox, Guiçon, haec suaptè hominem significat; at si cum articulo efferre velis, ut faciunt Graeci, qui τὸν ἄνδρα, Galli qui l'homme, & Hispani qui — el hombre dicunt, dicendum erit Guiçona & in plurali Guiçonac, id est οἱ ἄνδρες Græcè, les hommes Gallicè, & los hombres Hispanicè. In hoc errore sectatores habuit Marineus Garibaium lib. 4. cap. 4. sui compendii historici, & Paul. Merul. lib. 2. parte 2. cap. 8. Cosmograph. Venia danda est Marineo, & Merulae, quibus ut linguae Vafconicae ignaris, & procul ab ea regione, ubi ipsa in usu est, positis, non difficile fuit imponere: sed Garibaius non levis oscitantiae reus est, quod cum haec lingua ipsi vernacula esset, graviùs tamen quam alii in eundem errorem impegit, dum quae ii speciatim de quibusdam vocabulis Vasconicis dictum voluere, hic in universum de omnibus pronunciare non dubitavit.
CAPUT XII.
recensereIidem Marineus & Garibaius, universam olim Hispaniam non alia quam Vasconum seu Cantabrorum, ut ipsi vocant, linguâ locutam fuisse existimant: quorum authoritati magnum pondus accedit iudicium summi viri Iosephi Scaligeri idem sentientis diatribâ de hodiernis Francorum linguis. In eadem fuere opinione Paul. Merul. lib. 2. Cosm. parte 2. cap. 8. & Mariana lib. i. cap. 5. historiae Hispanica, cuius verba quia elegantia & tanto authore digna sunt (si illud excipias, quod eam linguam barbaram, cultumque abhorrentem esse pronunciat, & quod Cantabros vocat quos Vascones dicere debuerat) non puto taedio fore lectori, si hîc referantur. Soli, inquit, Cantabri linguam hactenus retinuerunt rudem & barbaram, cultum abhorrentem multumque à reliquis omnibus discrepantem & totius olim Hispaniæ communem (sic fertur) & antiquissimam priusquam eam provinciam Romanorum arma sermoque penetrassent. Gens enim agresti rudique ingenio, quae plantarum instar translata, tamen terrae bonitate mitigatur & montanis inaccessa locis, externi imperii iugum, vel admisit penitus numquam, vel excussit quam primum, atque cum antiqua libertate veterem gentis atque communem Provinciae sermonem conservatum fuisse fide non caret.
HANC tamen sententiam evertere conatus est, Morales lib. 9. cap. 3. collectis ex Plinio & aliis, quibusdam vocabulis Hispanicis, ut putat, quae in hodiernâ Vasconum linguâ, desiderari ait. Sed etsi concederemus Morali omnia illa vocabula pura puta Hispanica existere, an hoc tanti esset, ut ideò plures in eâ provinciâ linguas toto genere discrepantes admittere nos cogeret? An non etiam in aliis linguis hoc usuvenit, ut longâ temporis intercapedine mutentur voces aliquae atque loquendi modi? De Latina equidem testantur Polybii, Varronis, Quintiliani & A. Gellii verba quae sequuntur. Polybius lib. 4. Histor. Primùm igitur foedus inter utrumque populum initum est, statim post ejectum urbe Regium nomen L. Iunio Bruto & M. Valerio Consulibus, sub quibus etiam Iovi Capitolino templum dicatum duodetriginta annis ante primam Xerxis in Graeciam transfretationem quod quanto diligentius fieri potuit interpretati sumus, tanta enim facta est mutatio Romanae linguae ab ea tempestate in hodiernum diem, ut etiam qui antiquitatis peritissimi sunt, pleraque nonnisi difficulter intelligant. Varro lib. 4. de lingua Lat.
Quae ideò sunt obscura, quod neque omnis impositio verborum extat, quod vetustas quaedam delevit, nec quae extat sine mendo omnis imposita, nec quae rectè impofita cuncta manet, multa enim verba literis commutatis sunt interpolata, neque omnis origo est nostrae linguae è Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/56 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/57 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/58 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/59 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/60CAPUT XIII.
recensereIN hac ergo discrepantium inter fe fententiarum pugnâ, ego, vt pertinaciùs tueri nolim , vnicam fuiſſe antiquis temporibus Hifpanorum omnium linguam, præcipuè cum Strabo lib. 3. diuerfas fuiffe pronunciet, fic neque Vafconicam iifdem quibus nunc finibus circumfcribi probauerim : funt enim anguftiffimi, neque adeò verifimile eft, sagacem naturæ dispenfatorem, tantulæ genti propriam linguam tribuere voluiffe, nulli ferèrei opportunam : Ad exercendum verò commercium & tuendum cum finitimis populis conſortium, prorfus incommodam.Itaque, vt paucis meam sententiam aperiam, hanc vniuerfis illis montanis populis, qui Septentrionale latus Hifpaniæ incolebant, communem fuiffe exiſtimo, Vafconibus fcilicet, Vardulis, Autrigonibus, Cariſtis, Afturibus , Cantabris, Gallęcis ac Lufitanis, cum enim hos omnes populos iifdem vixiffe moribus eamdéinque vitæ rationem coluiffe conftet ex Strabone: linguâ quoque concordes extitiffe æquum eft credere; sed & aliorum Hifpanorum fermonem adeò huic abſimilem non fuiſſe , quin multa inter eos communia fuerint, & dialecto potius, quàm genere fermonis difcrepaffe (quemadmodum nunc difcrepant, Caftellani, Portugalenfes & Catalani) hinc perſuaſum eſt mihi, quod in hac hodiernæ Hifpanicæ linguæ compage, reliquiæ feu rudera quædam deprehenduntur, cum cæmentis Vafconicæ admodum congruentia; quamplurimæ, inquam, dictiones aut merę Vafconicę, aut ex his manifestò deductæ, quarum veluti laciniam quamdam è tribus primis Alphabeti literarum ordinibus decerptam hic exhibebo, vbi id obferuari velim , fyllabam ze vel te in fine verborum Vafconicorum pofitam, terminationem esse infinitiui præfentis aut nominis verbalis à Grammaticis dicti, Semiuocalem quoque s, minutâ figurâ expressam, proferendam vt, ç; duplicem verò z valere, ts, vel, ds.
Açuçena Hispanicè lilium, Vasconicè A-çucena, hoc rectum vel res recta, lilium autem omnium maximèscapum rectum & oblongum emittit.
Alcalde HISPANICÈ, Iudex, VASCONICE, Alcate idem.
Ahaxar Hispanicè manu contrectando aliquid immundum & rugosum reddere. Vafconicè Ahatsa, res contrectando immunda & rugosa reddita.
Acezar H. secernere, cribrare: V. Aiçaze idem, item vento exponere.
Ascua H. pruna: V. Auscua, materia cineris.
Achaque H. causa, occafio, prætextus: V. Achequia, idem.
Acequia H. incile , fossa riui : V. idem.
Ahorrar H. parcere , afferuare , à nomine Vafconico Ahorra, vel Ahurra, quod palmam compressam & semiclausam instar personæ rem aliquam seruantis & retinentis significat.
Ahilarse H. perire, emori : V. Hila mortuus, solent enim Hispani verbis à nominibus deriuatis vocalem A præfigere, vt in his, arrugar, arruynar, avéntar, quæ à ruga, ruina & vento deducuntur.
Albricias H. munera quæ dantur alicui, ob nouæ rei fauPagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/63 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/64 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/65 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/66 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/67 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/68 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/69 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/70 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/71 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/72 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/73CAPUT XIIII.
recensereQUANDOQUIDEM in hunc Vasconicae linguae campum, datâ occasione, ingressi sumus, placet in eo aliquantisper spatiari & in gratiam Φιλογλώττων, specimen aliquod illius linguae paucis exhibere: Ordiamur à nominibus. Primò in iis illud singulare est, quod nullum masculini, feminini aut alterius generis discrimen agnoscunt; Itaque finominibus guiçon, id est vir, emaste, id est mulier, abre, id est brutum, seu animal: arri, id est saxum, articulum aut adiectivum iungere volueris, vnica vox nihil immutata iis omnibus pariter inseruiet, dices enim guiçon-a on, id est, hic homo bonus, emaste-a on, haec mulier bona, abre-a on, hoc brutum bonum, arri-a on, hoc saxum bonum; Carent etiam nomina accusativo & vocativo, eorúmque vicem fungitur rectus. Declinandorum nominum ratio duplex est, alia sine articulo, alia cum articulo, vocemus hanc articulatam, alteram verò inarticulatam: Inarticulata unico utitur numero, qui promiscuè seu adiectivo seu verbo, singulari vel plurali annectitur; Exemplum: guiçon hura etorri da, homo ille venit, guiçon hec etorri dira, homines illi venerunt: Articulata verò duplici gaudet numero, singulari & plurali, Exemplum: guiçona etorri da, hic homo venit, l´homme est venu Gallicè : el hombre à venido Hispanicè: In plurali verò guicon-ac etorri dira, hi homines venerunt, les hommes sont venus, los ombres an venido: Inarticulatae declinationis forma casualis senaria est constatque nominativo seu recto, genitivo, dativo, ablativo & praeterea casu agendi & casu negandi seu dubitandi: Casus agendi est qui verbo actiuo praemittitur vice nominativi. Exemplum: nominativus, homo, apud Latinos tam verbo activo, quàm passivo, substantivo & aliis inservit; dicimus enim pariter homo est & homo facit: at non sic in Vasconicâ linguâ, nam cum verbo passivo quidem aut substantivo concurrit rectus guiçon, dicimusque guiçon da, homo est: sed ad disponendam constructionem verbi activi, componendus est proprius casus, qui vicem nominativi suppleat: dicendúmque non guiçon eguiten du, sed guiçonac eguiten du, id est homo facit. Casus negandi seu dubitandi est qui cum verbis & particulis negandi, dubitandi seu interrogandi concurrit, habétque semper aut expressum aut subintellectum nomen particulare aliquis: hic quamquam sustineat munus nominativi, est tamen ab eo diversus. Exemplum, ad exprimenda haec enunciata si est homo, est ne homo? non est homo, (supple autem in hisce omnibus vocem aliquis) non utar nominativo guiçon, sed alio casu proprio ab illo formato additâ in fine syllaba ic, dicam igitur esta guiçon-ic, non est homo, bada guiçon-ic si est homo , badeia guiçon-ic? est ne homo? subintellecto ut dixi, in his omnibus nomine particulari batere, id est aliquis. Construitur etiam aliquando hic casus absque iis particulis & verbis tunc scilicet cùm participio praeteriti vel Aoristi, verbi activi Graecorum respondet. Exemplum: hori eguinic nathor τοῦτο ποιήσας ἔρχομαι, ie viens ayant fait cela, Gallicè : vengo aviendo hecho aquello, Hispanicè. Formantur autem hi casus à recto hoc modo, activus adiecta consonante C in sine ultra quam, si rectus etiam per se in consonantem desinebat, interseritur euphoniae causa vocalis E, exemplum : à recto emaste, id est mulier, fit casus agendi emastec addito C: à recto guiçon, fit guiçonec, addito etiam C & præterea interserta vocali E inter vtramque consonantem finalem: Negatiuus formatur addita recto syllaba ic in fine, sic à guiçon fit guicon-ic: quod si rectum per vocalem exeat, interseritur ad vitandum hiatum liquida R; hoc modo à recto emaste, id est mulier, fit cafus negatiuus emaste-ric. Casus obliqui formantur similiter à recto, scilicet genitiuus addita in fine syllaba en, datiuus addita vocali j, & ablatiuus addita consonante s: quod si rectus exeat in vocalem, interponenda erit liquida R inter eam & syllabam en terminatiuam genitiui, & vocalem j finalem datiui ad vitandum hiatum: Contra verò si rectus in consonantem desinat, interponenda erit euphoniæ causâ vocalis E inter eam & consonantem S quæ ablatiuum terminare debet. Exemplum declinationis inarticulatæ petatur, à voce guiçon, id est vir, quæ sic declinatur.
Nominatiuus guiçon, id est, ἀνὴρ, seu ἄνδρες Græcè: homme vel hommes Gallicè: hombre vel hombres, Hifpanicè: Actiuus guiçonec, negatiuus guiçonic, genitiuus guiçonen, id eft, d´homme vel d´hommes Gallicè: de hombre vel de hombres Hispanicè: datiuus guiçoni, à homme vel à hommes Gallicè: à hombre vel à hombres Hifpanicè: ablatiuus guiçones, par homme vel par hommes Gallicè: por hombre vel por hombres Hispanice.
ARTICVLATORVM nominum forma casualis quinaria est, constátq; recto, actiuo, genitiuo, datiuo & ablatiuo, necnon duplici numero singulari & plurali. Declinandi autem ratio talis est vt nomen quidem ipsum maneat immutatum, articulus verò in fine pofitus (quem vnica littera A in singulari, syllaba verò AC in plurali effici suprà diximus) declinetur, & fingulari quidem numero declinandi lex eiusmodi est, qualem paulò ante inarticulatis præfcripfimus: pluralis verò sic à recto singulari formatur, vt nominatiuus adfcifcat in fine litteram C, actiuus fyllabam EC, genitiuus fyllabam EN, datiuus ER vel EI, ablatiuus ES quod insequenti exemplo clarius fiet; ab eadem voce, guiçon, id est, vir, quæsito.
SINGVLARI numero nominatiuus guiçon-a ὁ ἀνὴρ Græcè: l´homme Gallicè : el hombre Hispanicè: activus guiçon-ac, genitiuus guiçon-aren, de l´homme Gallicè: del hombre Hispanicè: datiuus guiçon-ari, à l´homme Gallicè: al hombre Hispanicè: Ablatiuus guiçon-as, par l´homme Gallicè: por el hombre Hispanice.
PLVRALI numero nominatiuus guiçon-ac, les hommes Gallicè los hombres Hispanicè: Activus guiçon-aec, Genitiuus guiçon-aen, des hommes, G. de los hombres, H. Datiuus guiçon-aer, vel guiçon-aej, aux hommes, G. à los hombres, H. Ablatiuus guiçon-aes, par les hommes, G. por los hombres, Hispanicè.
Hîc tamen observandum vocalem A, penultimam in omnibus cafibus obliquis pluralis numeri apud Vascones Aquitanos, sic in diphthongum coalescere, cum vocali E proximè sequenti, vt ipfius fonus nequaquam exaudiatur, sed tantum percipiatur fonus vocalis E productæ vel geminatæ: itaque pro guiçon-aec pronunciant guiçon-eec vel guiçonéc in recto plurali, idémque servatur in reliquis casibus eiusdem numeri. Hactenus de nomine, superest verbum.
DUAE sunt verborum infinitorum classes: Prior eorum que participium præteritum passivum in tu, finiunt, quod in plerifque ob concursum liquidæ L per du, effertur, mutata tenui T in mediam D, Altera eorum quę ipsum alio modo terminant: ab hoc autem participio, cum fit verum thema feu radix verborum, formantur alia infiniti modi tempora hoc modo: In verbis prioris claffis, infinitum præfens (quod potius apudnos nomen verbale nuncupandum cenferem) mutat fyllabam finalem, tu, vel du, participij præteriti, in ze, gerundium eamdem mutat in zeco, supinum in zera, participium præfens in zen futurum verò nihil mutat, sed tantum post syllabam tu vel du addit, co vel en, præfixa tamen syllaba, en, liquidâ, R, ad vitandum vocalium, V, & E, concursum: Exemplum, à participio præterito galtu, vel (vt nunc pronuntiatur) galdu, id est perditus, fit præfens infinitum seu nomen verbale galze, perdere, gerundium galzeco, ad perdendum, supinum galzera, perditum; participium præfens galzen, perdens : & futurum galduco vel galduren, perditurus: In pofterioris verò classis verbis, sic. Si participium præteritum in consonantem, N, desinat , infinitum præfens seu potius nomen verbale mutat eam in te; gerundium in teco; supinum in tera; participium præsens in ten; futurum verò nihil mutat, sed addit in fine syllabam en, aut co. Exemplum : A participio præterito Ioan, id est, qui abiit, fiunt seu infinitum præfens, seu verbale nomen Ioate, id est, abire, gerundium, Ioateco, ad abeundum; supinum Ioatera, abitum ; participium præfens, Ioaten, abiens; & futurum, Ioanen vel Ioanco, id est, abiturus: quod si thema verbi in vocalem exeat nihil mutatur, sed solum adduntur ei syllabæ formationis prædictæ; sic à themate seu participio præterito Ialqui, id eft , egressus, fiunt infinitum præfens seu nomen verbale Ialquitera, egredi; gerundium, Ialquiteco, ad egrediendum; supinum, Ialquitera, egressum; participium præfens, Ialquiten, egrediens; & futuPagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/79 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/80 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/81 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/82 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/83 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/84 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/85 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/86 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/87 Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/88 Io te soy; At, Nizaicu, Gallicè explicabitur per hæc verba: Ie vous suis, Hispanicè verò per hæc: yo os soi, vel yo soi a v.md. Exemplum subconiugationis verborum transitivorum & primò quidem ingenericæ sumemus à verbo Ais, id est, es, quod est secunda persona singularis verbi, Nais, id est, sum: flectitur itaque hæc perfona, isto modo, izait, id est, es mihi, izaio, es illi, izaigu, es nobis, izaie, es illis. Exemplum verò genericæ, en tibi: In prima persona singulari eiusdem verbi, masculino genere Nizaic, sum tibi, Nizaioc, sum illi, Nizaié, sum illis: secunda verò persona pluralis Nizaiçue, caret genere, quia non possumus eâ vti, nisi plures personas alloquamur: at suprà monuimus genera horum verborum ad singulares personas referri, non verò ad plures. Eadem persona Nais, foeminino genere sic inflectitur. Nizain, sum tibi, Nizaion, sum illi, Nizaien, sum illis , & c.
Caeterum in superioribus, declinationum & inflexionum regulis atque exemplis dialectum ferè Vascitanam secuti sumus, eam, inquam, quæ illorum è Vasconibus Aquitanis, qui Vasci vulgò dicuntur, propria est. Ab hac nonnihil differt Nauarrica, plusculum Vardulica, seu Ipuscuana & Alauensis, omnium maximè Autrigonica seu Biscaina, quas hic sigillatim exponere aut inter se conferre non est nostri instituti: sed iam absolutis iis quae universè de totâ Vasconum gente dicenda erant, ad ea quae de singulis illius populis & insignioribus familiis tradenda recepimus, expedienda accedamus.