There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput VII Caput IX 
* * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAPUT VIII:
De Academia.

In hoc Principatu tres sunt Scholae superiores sive Academiae, quarum prima est Potu, altera Keba, tertia Nahami. Studia, quae in iisdem excoluntur, sunt Historia, Oeconomia, Mathesis et Iurisprudentia. Quod ad Theologiam attinet, cum concisa adeo et compendiosa sit, ut duabus fere paginis tota pandi et explicari queat; cumque praecepta ista tantum contineat, ut amore et veneratione prosequamur Deum, rerum omnium creatorem ac moderatorem, qui in altera vita virtutes remunerabit, et scelera puniet, ita nullum est studium academicum, nec esse potest, cum legibus solicite cautum sit, ne quis de Dei essentia eiusdemque attributis disputer. Nec Medicina hic inter studia academica numeratur; nam cum arbores hae sobrie vivunt, morbi interni plerumque ignorantur. Nil dicam de Metaphysica et transcendentalibus studiis, cum nuper monstraverim, disputantes de essentia divina, de angelorum qualitate deque animarum natura, post venae sectionem in nosocomia aut ergastula compingi.

Exercitia academica haec sunt. Tenentur studiosi iuvenes tempore tyrocinii difficilium ac curiosarum quaestionum analysin reddere. Nodi hi solvendi statis temporibus proponuntur, certo iis statuto praemio, qui scitissime et elegantissime aenigmata explicant. His mediis verus uniuscuiusque profectus elicitur: et perspiciunt studiorum moderatores, quanta cuique sit hasta, et qua in re magisterium polliceri queat. Nemo nisi uni soli disciplinae operatur. Nam polymathiae studium fluxi ac vagi ingenii notam autumant. Hinc fit, ut studia, cum intra limites adeo angustos coarctantur, brevi maturescant. Ipsis quoque Doctoribus annua incumbunt specimina exhibenda. Philosopho morali difficile quoddam problema datur enucleandum. Historici est historiam aut partem quandam historiae contexere. Oeconomus et Mathematicus abdita detegere ac scientiis suis novis commentis lucem affundere tenentur. Iurisconsultorum specimina sunt aptae ac scite compositae orationes: nam soli hi sunt, qui in Rhetorica aut arte dicendi se experiri coguntur; cum soli sint, quibus haec exercitia in posterum proderunt, ac ad obeunda advocatorum munera, quae in vi dicendi consistunt, idoneos reddent. Hinc, cum narrarem, cuncta apud nos specimina academica in re oratoria fieri, istud institutum palam improbantes: Si omnes, aiebant, opifices in suendis calceis exempla exhiberent, pleraque specimina cruda atque incondita fore, ac solos sutores praemia et coronas emerituros. Mentionem tantum feci artis oratoriae, de disputationibus nil ausus dicere, cum eaedem hic inter spectacula ludicra numerentur. Doctores publici, quae utilia monitu suasuque sunt, non severe, non imperiose praecipiunt, uti philosophis nostris mos, sed festivos delectabilesque apologos commenti, res salubriter animadversas cum audiendi quadam illecebra inculcant.

Mirum est, quanta gravitate quantoque decore actus academici celebrentur, ac promotiones hic procedant. Nam cautio summa adhiberi solet, ne quid in actibus academicis deprehendatur, quod risui ansam dare aut speciem ludicri spectaculi exhibere queat; quippe existimant, ritus academicos gravitate ac decore distingui debere a ludis theatralibus, ne artes liberales ob earundem exercitia parum decentia sordeant aut vilescant. Hinc non ausus sum mentionem facere rituum, quibus gradus ac promotiones in nostro orbe celebrantur, cum id, quod mihi acciderat Kebae, promotiones nostras Doctorales describenti, satis gravis causa esset perpetui silentii.

Praeter has Academias cunctae civitates maiores sua habent seminaria, sua gymnasia, ubi solicite delectus habetur ingeniorum, quo mature perspici queat, quaenam sit Rhodus, in qua quisque saltabit, aut in quo studii genere spem maxime polliceri possit. Dum in seminario Kebano tyrocinii rudimenta deposui, commilitones habebam quatuor iuvenes summi sacerdotis filios, qui omnes in re militari erudiebantur; quatuor alios Senatorii generis in opificiis et rebus manuariis; et duas virgines, quae in re navali instruebantur. Nam respicitur tantum tyronum indoles, nulla sortis aut sexus ratione habita. Habita ingeniorum exploratione, testimonia unicuique dant seminariorum moderatores, ea qua superius monstratum est fide. Testimonia haec sincera admodum et absque studio partium data censentur, quamvis secus mihi videretur, cum testimonium, quod ego a seminario Kebano obtinueram, stultum, absurdum atque iniquum crederem.

Nemini hic permittitur libros scribere, antequam tricesimum annum impleverit, ac a studiorum moderatoribus maturus et idoneus ad scribendum sit iudicatus. Quocirca pauca, sed docta ac bene digesta scripta in lucem prodeunt. Hinc cum infra annos pubertatis quinque vel sex dissertationes scripsissem, nemini id detegere audebam, ne risui exponerer.

Satis hoc de gentis indole, de religione, politia et literis dictum. Restant alia nonnulla notatu digna et huic genti peculiaria memoranda.

Si arbor arborem in duellum provocat, provocanti in perpetuum interdicitur armorum usu; iubetur insuper tanquam infans sub tutela vivere, quoniam affectibus imperare nescit. Aliter ac apud nos, ubi provocationes eiusmodi notae atque indicia heroici animi censentur, maxime in septentrione nostro, qui originem huic pravae consuetudini dedit, cum provocationes inter Graecos, Romanos aliasque antiquiores gentes plane fuerint ignotae. In iure Potuano paradoxon istud notavi. Litigantium nomina occulta manent iudicibus, et lites non in locis, ubi sunt natae, dirimuntur, sed ad remotiores provincias diiudicandae ablegantur. Mirae adeo consuetudinis ratio haec est. Docet experientia, iudices plerosque aut praemio corrumpi, aut studio partium abripi. Igitur eiusmodi tentationibus obviam iri credunt, si nomina litigantium lateant, sique ignorentur actor et reus simul cum rebus, praediis ac fundis, quae in disceptationem veniunt. Sola argumenta utriusque partis ad forum arbitrarium, pro lubitu Principis, mittuntur cum notis quibusdam ac characteribus: exempli gratia: an A, qui est in possessione, rem possessam restituere debet, urgente et actionem movente B. Vellem equidem hunc morem apud nos introductum, cum, quid studium partium aut alia irritamenta efficere in iudicum animis queant, saepe simus experti.

Iura libere exercentur absque personarum respectu. Soli Principes ad interdictum non veniunt. Statim vero ac vivere desierint, accusatores publici sive reipublicae advocati dicam defuncto scribunt. In Senatu tunc maxime frequenti acta exstincti Principis ad examen vocantur, et tandem sententia fertur, quae pro meritis mortuorum certis characteribus distinguitur. Characteres vero hi fere sunt: laudabiliter, haud illaudabiliter; bene, non male; tolerabiliter, mediocriter. Quae notae voce Praeconis in foro coram populo enunciantur, mox lapidibus sive monumentis defunctorum imprimendae.

Consuetudinis huius talem Potuani dant rationem: Principem viventem in ius vocari non posse absque motu ac turbis; nam dum vivit, caecam illi deberi obedientiam ac perpetuam venerationem, qua respublicae maxime stare solent: cum Principis vero obitu solvi vinculum istud, quo imperantibus obstricti sunt subditi, ac proinde sui quodammodo iuris factos libere agere posse. Ita saluberrimo hoc, quamvis valde paradoxo, instituto securitati Principis prospicitur, maiestati summi imperii nil detrahitur, et tamen saluti reipublicae simul consulitur. Nam characteres hi, quamvis defunctis dati, totidem viventibus ad virtutem sunt stimuli.

Docet historia Potuana, per integros quadringentos annos duos tantum principes fuisse, qui infimum characterem, scilicet Mediocrem, tulerunt. Caeteri fere omnes Laudabilem aut haud illaudabilem emeruere, prout monstrant epigrammata uniuscuiusque monumenti, quae adhuc sarta tecta et a temporis iniuria invicta manent. Character Mediocris, qui dialecto Potuana dicitur Rip-fac-si, tantum in familia principali luctum ciet, ut successor defuncti Principis una cum eiusdem consanguineis, integros sex menses pullati incedant. Tantum abest, ut successores iudicibus ob ingratas eiusmodi sententias succenseant, ut stimuli illis potius sint ad res praeclare gerendas, et ut virtute, prudentia, iustitia et moderatione notam, domui principali inustam, deleant.

Cur vero horum Principum alter charactere hoc notatus fuerit, causa haec erat: in rebus bellicis exercitatissimi quidem sunt Potuani, nemini tamen bellum inferunt, sed illatum fortiter propulsant. His mediis effectum est, ut arbitri fiant inter alios belligerantes, variique huius globi populi iustae ac pacificae gentis imperio se sponte subiecerint. At Princeps Mikleta, avidus proferendi fines Principatus, vicinos bello adortus, eosdem brevi subegit. At, quantum gens Potuana hac devictae gentis accessione crevit, tantum decrementi passa est, amore vicinorum in terrorem ac invidiam verso. Et ingens ista existimatio iustitiae et aequitatis, qua sola creverant ac steterant res Potuanae, ex eo tempore nutare coepit. Hinc Potuani, ut benevolentiam aliarum gentium sibi rursus conciliarent, defuncti Principis memoriam hac nota affecerunt. Quaenam vero noxa fuerit alterius Principis, hoc charactere notati, non constat.

Doctores publici sunt ii, qui tertiam aetatem attigerunt. Ut explicatius hoc fiat, notandum est, vitam arborum in tres classes describi. Prima aetas earum est, quae in rebus publicis erudiuntur. In secunda aetate ea, quae didicerunt, publice exercent. In tertia vero aetate, a muneribus publicis honeste dimissae, alias instruunt. Hinc nemo publice docendi iure gaudet, nisi in administratione rerum publicarum consenuerit, cum nemo so lida praecepta dare existimetur, nisi qui ex usu plenam hauserit notitiam.

Si quis turpitudine vitae defamatus honestum ac rei publicae salutare consilium dederit, supprimitur nomen viri, ne sententia proba turpissimi auctoris contagio dehonestetur; et iubetur decretum ex viri honestioris nomine fieri: sic bona sententia manet, turpis auctor mutatur.

In articulo de religione didici, interdictum esse, de rebus fidei fundamentalibus, in primis vero de essentia et attributis Dei disputare: at liberum est, de aliis rebus iudicia proferre, et sententias particulares ventilandas proponere. Dicunt Potuani, incommoda, quae ex eiusmodi litibus nascuntur, comparari posse cum procellis, quae tecta atque arbores prosternunt, at simul purificant aërem, impediuntque, ne nimia tranquillitate putrescat. Cur paucos habeant dies festos, causa haec est, ne otio torpeat arboreum genus: credunt enim Potuani, in utili labore non minus, quam in votis ac precationibus esse cultum Dei.

Studium poëticum frigide tantum excolitur, licet Principatus hic non plane destitutus sit poëtis. At Poësis subterranea sola stili sublimitate differt a dictione soluta. Hinc tanquam puerile quippiam deridebant id, quod de pedibus ac rhythmis nostris narrabam.

Inter Doctores Potuanos sunt, qui Professores boni gustus dicuntur. Horum est, curam agere, ne vitiliginibus ac rebus nihili occupentur iuvenum animi, ne scripta nimis trivialia ac plebeii saporis, quorum lectio gustum depravat, in lucem prodeant; et ut e libris imprimendis deleantur ea, quae contra sensum communem sunt. Et hunc solum in finem institutae sunt censurae ac revisiones librorum; aliter ac in orbe nostro, ubi a censoribus optimae notae libri ob id solum supprimi solent, quod a regnante quadam opinione, sive adoptata quadam loquendi formula, paulum deflectant, aut quod vitia mortalium salse aut candide perstringant. Quo fit, ut studia sufflaminentur, et scripta sani coloris enitescere nequeant. At, quoniam liberum Potuanis cum conterminis gentibus est commercium, inter alias saepe merces libri nonnunquam triviales ac plebeii saporis irrepunt. Hinc instituti sunt censores, qui bibliopolia identidem frequentant. Vocantur hi Syla-Macati (i. e.) bibliothecarum purgatores: Nam, velut in orbe nostro certum est hominum genus, qui caminos ac fornaces quotanis verrunt, ita censores isti, examine librorum venalium habito, sordes solicite secernunt, ac in cloacas, quicquid est librorum trivialium, qui gustum depravare queunt, abiiciunt. Hinc mecum: Hei! quanta librorum foret strages, si id institutum in orbe nostro obtineret?

Maxime vero laudanda est cura eorum, qui e iuvenum indole, quem vitae cursum potissimum sequantur, exquirunt. Nam sicut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt: sic iudices hi atque animadversores virtutum ac vitiorum, magna intelligunt saepe ex parvis; ex oculorum obtutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex moestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia et ex similibus rebus facile iudicant, quid aptum cuique, et quid a natura discrepet.

Sed ut iam ad me ipsum redeam. Parum iucunde tempus transmisi cum paradoxis his arboribus, quibus contemptui ac derisui eram ob imputatum mihi praecox ingenium. Et aegre ferebam dicteria eo nomine in me coniecta: nam vulgo Skabba, id est, praecocem aut praematurum, me nominabant. Maxime vero dolebam, idem de me iudicium ferri a lotrice mea, quae, quamvis ex infima plebis faece esset, misera scilicet et triobolaris tilia, odioso tamen isto titulo me notare non dubitavit.

 Caput VII Caput IX