There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput VI Caput VIII 
* * * * * * * * * * * * * * * * * *
CAPUT VII:
De Politia.

In Principatu Potuano successio haereditaria, et quidem linealis, integros mille annos viguit et adhuc sancte observatur. Monstrant quidem annales, semel ab ordine successionis deflexisse Potuanos; nam cum recta postulare videatur ratio, ut imperantes prudentia et animi dotibus subditis praestent, necesse existimarunt nonnulli, virtutum potius quam natalium rationem habendam, ac illum eligendum, qui inter cives praestantior credebatur. Hinc, sublata antiqua successione, Principatus omnium suffragiis delatus fuit Philosopho cuidam, nomine Rabaku. Idem prudenter initio ac placide adeo rempublicam moderabatur, ut regimen illius visum sit exemplar, ad quod alia exprimerentur. Attamen exiguae durationis fuit, adeo, ut sero tandem animadverterint Potuani; falsum esse, quod vulgo dici solet: nempe beatum esse regnum, ubi Philosophi ad clavum sedent. Nam cum novus Princeps e sordidis initiis ad summa creverat, solae eiusdem virtutes et regnandi artes venerationem illam ac maiestatem, quae reipublicae robur ac caementum est, parere ac tueri nequibant. Qui nuper illius aut aequales, aut superiores fuerant, vix adduci poterant, ut pari aut inferiori morem gererent, et ut eam novo Principi praestarent obedientiam, quam subditi imperantibus debent, ideoque, quoties, molestum quid et arduum illis imperatum fuit, murmura passim edebant, haud attendentes, qualis tunc esset Princeps, sed qualis ante promotionem fuisset.

[§ 3] Hinc more supplicantis cuncta eblandiri coactus fuit. Sed blanditiis parum profecit; nam imperata ac leges illius insuper habentes, ad quodvis edictum frontem contrahebant. Videns tunc Rabaku, aliis opus esse mediis ad subditos in officio tenendos, a clementia et popularitate ad severitatem delabitur. Sed altero hoc extremo scintillae, quae sub cinere latuere, in apertum incendium eruperunt, inque Principem palam insurgere coeperunt subditi, unaque male sopita rebellio initium erat sequentis. Tandem, cum animadverteret, rempublicam stare nequire, nisi sub moderatore, illustri prosapia orto, et cuius natales populo venerationem imprimere solent, se ipsum sponte abdicans, insignia Principatus transtulit in Principem, cui iure nativitatis debebantur. Ita cum antiqua domo regnatrice pax rediit, et procellae istae quibus diu vexata fuerat respublica, detumuerunt. Cautum ex eo tempore est capitali supplicio, ne quid in ordine successionis in posterum innovaretur.

Est igitur hic Principatus haereditarius, et verisimile est, veterem successionis ordinem inconcussum semper mansurum, adeo, ut non nisi urgente extrema necessitate a primogenito discedatur. Mentio quidem in annalibus Potuanis fit philosophi, qui regiam hanc legem infracturus temperamentum aliquod commentus est. Suasit ille, a regia quidem prosapia non esse discedendum, sed, delectu filiorum defuncti Principis habito, sceptra illi deferenda, cuius virtutes maxime enitebant, et quem huic oneri maxime parem subditi iudicarent. Idem, postquam legem hanc proposuerat, tentamini se more patrio subiecit, collo, dum de utilitate consilii suffragia ferrentur, in laqueum inserto. Habito vero senatu, ac numeratis suffragiis, legis istius rogatio tanquam temeraria ac reipublicae exitialis damnata fuit. Credebant scilicet, multarum turbarum hoc fomitem fore, ac seminibus discordiarum inter liberos regios ansam daturum, satius proinde fore antiquum obtinere, ac tutius esse, ut ad Principem primogenitum ius principatus devolveretur, quamvis natu minores animi dotibus essent praestantiores. Antiquata igitur lege, novatoris gula laqueo frangitur. Nam soli, qui in hoc Principatu capite puniuntur, sunt novatores: credunt quippe Potuani, quamvis mutationem ac reformationem, licet bene digestam, motibus ac procellis causam dare totamque rempublicam fluctuantem reddere; si vero male digesta ac praecox sit, praecipitium ac ruinam afferre. Imperium Principum Potuanorum, quamvis nullis legibus circumscribatur, paternum potius quam regium est. Ingeniis enim, non legibus iustitiam colentes, principatum ac libertatem, res alibi dissociabiles, constanter miscent.

Inter huius Principatus leges maxime salutaris est illa, qua Principes aequalitatem, quantum respublica patiatur, inter subditos tueri conantur. Hinc nullae hic sunt dignitatum classes, tantum inferiores superioribus obtemperare, et iuniores seniores colere ac venerari coguntur. Monstrant quidem annales subterranei, ante aliquot saecula in usu fuisse dignitatum classes, easdemque legibus publicis fuisse ordinatas; sed patet simul, magnis has motibus causam dedisse: nam fratri natu maiori durum atque acerbum videbatur, fratri suo minori loco cedere, et parentibus intolerabile erat liberis posthaberi, adeo, ut altera arbor alterius praesentiam fugeret, et tandem omnes conversationes ac sodalitates penitus cessarent. At non sola erant haec incommoda. Distinctionibus his procedente tempore effectum est, ut praestantiores ac digniores arbores, quas natura maximis animi dotibus et plurimis ramis decoraverit, ultimis ac infimis subselliis in conviviis ac sodalitatibus locarentur. Nam omnis arbor, cui valor aliquis erat internus, quaeque virtute ac prudentia conspicua satis erat, adduci non poterat, ut titulum aut proedr¡as characterem ambiret. Arbores vero nauci ac nullius pretii, quo naturale vitium et inanitatem splendidis honorum titulis quodammodo tegerent, absque intermissione Principem tamdiu petitionibus fatigabant, donec titulum quendam extorquerent. Hinc effectum, ut tituli tandem vilissimarum arborum haberentur notae ac indicia. Miras igitur ac ridiculas scenas advenis exhibebant congregationes solennes ac convivia, cum viderent, vepres aut dumos honoratioribus subselliis, palmas vero, cedros et conspicuas quercus decem vel duodecim ramorum scamnis aut infimis sedilibus locari: nam, durante hoc statu, pauci erant vepres sine aliquo charactere. Foeminis tituli dabantur consiliariarum oeconomiae, moderationis aut aulae, et maiores in sexu sequiore quam virili turbas istud ciebat. Nonnullarum arborum vana ambitio eo usque progrediebatur, ut, quamvis duobus tantum aut tribus ramis essent a natura donatae, titulos tamen decem vel duodecim ramorum venarentur, et, quae vepres aut dumi erant, palmae vocari gestirent. Id quod aeque ridiculum esser, ac si deformis aut monstrosus homo titulum formosi (Wohlgebohren), aut infimo loco natus titulum illustris prosapiae (Edelgebohren) ambiret. Hinc cum malum istud in summum excrevisset, ac tota regio quasi ad primum chaos redacta fuisset, cunctis inanes umbras ac sine honore nomina aucupantibus, ausus est incola quidam civitatis Keba legem proponere de abroganda hac consuetudine. Idem more maiorum cum laqueo in forum abstractus est; at senatu coacto ac suffragiis initis, con silium illius, nemine intercedente aut abrogante, utile reipublicae iudicatum est. Quo facto, florea corona redimitus in triumphum per civitatem, comitante ac plaudente toto populo, ductus est. Et cum processu temporis animadversum fuerit, quantam utilitatem abrogatio huius consuetudinis attulisset, Kadoki sive magnus Cancellarius factus est.

Ex eo tempore sancte observata est lex de aequalitate inter cives perpetuo conservanda. Attamen consuetudinis huius antiquatione non cessavit omnis aemulatio, sed sola virtute ac meritis alter alterum superare conatus est. Pater ex historia subterranea, unum solum novato rem ex eo tempore exstitisse, qui legem de classibus dignitatum revocare bis tecte molitus est, sed ob primum conatum ad venae sectionem damnatus est, et, cum accusatus fuerit in molimine isto persistere, ad firmamentum denique relegatus est. Nullae hinc dignitatum aut titulorum classes hodie in hoc Principatu obtinent, tantum supremus Magistratus distinctione quadam certas professiones aliis nobiliores declarat, qua tamen declaratione nemini ius datur primum locum in conventibus sibi vindicandi. Distinctio haec cernitur ex edictis aut literis Principis, quae claudi solent his verbis: mandamus et iniungimus agricolis nostris, fabricarum inventoribus, mercatoribus, opificibus, philosophis, artificibus, aulae ministris, etc.

Didici in archivo Principis servari catalogum dignitatum huius tenoris:

CLASSES DIGNITATUM
  1. Qui opibus suis rempublicam sublevarunt difficillimis temporibus.
  2. Ministri, qui serviunt gratis ac absque stipendio.
  3. Rustici et agricolae octo ramorum et supra.
  4. Agricolae septem ramorum et infra.
  5. Fabricarum sive manufacturarum conditores.
  6. Opifices, qui opificia necessaria exercent.
  7. Philisophi et mitra donati Doctores utriusque sexus.
  8. Artifices.
  9. Mercatores.
  10. Aulae Ministri, qui stipendio fruuntur 500 Rupatorum.
  11. Iidem, quibus annuum stipendium est 1000 Rupatorum.

Valde ridiculus mihi visus est hic honorum index, cui nemo in orbe nostro album calculum adiiceret. Subodorabar equidem, quaenam esset inversi ordinis ratio, quonam fundamento niteretur, et quibus argumentis eandem propugnarent subterranei. Sed fateor, adhuc mihi paradoxon esse, quod capere nequeo.

Inter alia notatu dignissima notabam sequentia. Quo pluribus beneficiis quis a republica cumulatur, eo modestiorem ac submissiorem se exhibet. Ita saepe videbam, Bospolak, virum inter Potuanos opulentissimum, tanta humilitate obvios in itinere cives excipere, ut omnes submitteret ramos capitisque inclinatione cuivis plebeiae arbori gratum animum testaretur. Quaerenti mihi causam respondetur, ita fieri debere, cum in civium neminem plura beneficia essent collata, ac proinde maximus is reipublicae debitor existeret. Ad hunc tamen cultum nemo lege obligatur, sed cum Potuani sane ac cum iudicio omnia expendant, sponte hanc virtutem exercent, existimantes se ad talem, quem grata mens dictitat, cultum obstringi: aliter sane ac apud nos, ubi ii, qui maximis honoribus maximisque emolumentis cumulantur, pauperiores alto supercilio despiciunt. Cives vero meritissimi, quos omnes colere ac venerari iubentur, sunt numerosae sobolis auctores. Heroës hi subterranei sunt, sacraque apud posteros memoria eorundem manet. Soli etiam sunt, quibus nomen magni confertur. Longe aliter ac apud nos, ubi Magni dicuntur humani generis eversores. Hinc facile est coniicere, quid de Alexandro Magno aut Iulio Caesare statuerent subterranei, cum uterque sine prole mortuus aliquot hominum myriades neci dederit. Memini epitaphium rustici cuiusdam videre Kebae hac inscriptione ornatum: hic iacet iochtanus magnus, trigin- ta liberorum pater, sui temporis heros. Notandum tamen est, ad gloriam istam acquirendam non sufficere solam sobolis procreationem, sed opus esse, ut et liberi honeste sint educati.

In legum ac edictorum latione omnia lente procedunt; nam veterum fere Romanorum ritu leges hic conduntur. Novae legis rogatio cunctis civitatum curiis affigitur. Et tunc liberum est civibus eandem examinare, ac monita sua ad Prudentum collegium, eum in finem in civitate Potuana constitutum, deferre. Serio hic perpenduntur omnia, quae de legis latione, obrogatione aut abrogatione, approbatione, correctione, limitatione aut extensione allata sunt. Et cum iureconsultorum limam omnia sic subierint, tandem ad consensum ac subscriptionem Principis mittitur promulganda lex. Cunctatio haec ridicula quidem nonnullis videri potest; at effectus huius cautionis est aeterna legum duratio, et fama accepi, nullam huius Principatus legem quingentorum annorum spatio minimae mutationi fuisse expositam.

In custodia Principis est catalogus arborum maxime insignium, una cum earundem testimoniis tam doctrinae, quae ab Examinatoribus sive Karattis dantur, quam vitae morumque, quae a vicinis et tribulibus emeruere. Hinc reipublicae non desunt idonei viri, qui vacantia munera implebunt. Istud inprimis memorabile est, quod nemini ius habitationis in urbis regione aut vico concedatur, nisi munitus sit testimonio regionis aut vici, ubi olim habitavit, cautionemque exhibeat vitae futurae.

In legem semel latam, ac publica auctoritate sancitam, prohibitum est sub poena capitis commentari, adeo, ut in rebus politicis restrictior sit libertas, quam in sacris. Causam huius instituti hanc afferunt: si quis in religione aut rebus fidei aberret, suo solo periculo errat; at si quis leges publice sancitas in dubium vocet, aut interpretationibus suis in alium sensum detorquere moliatur, societatem turbat.

De statu aulico et de eiusdem oeconomia superius a me allata sunt nonnulla. Monstravi, Kadoki, sive magnum Cancellarium supremum inter aulicos locum tenere. Huic proximus est Smirian, sive magnus aerarii praefectus. Spartam hanc eo tempore obibat vidua septem ramorum nomine Rahagna, ob integritatem et egregias animi dotes ad tanti ponderis officium admota. Diu hoc munere functa erat, et quidem aliquot annos ante obitum mariti, qui, quamvis et ipse in rebus aerarii apprime versatus esset, coniugis tamen consilio ac nutu regebatur, adeo ut nihil proprio arbitratu ordinaret, hinc vicarium potius quam maritum diceres. Literas quidem et edicta proprio nomine edidit, quoties illa aut puerperio aut morbis impedita, negotiis vacare nequibat, nihil tamen ratum ac authenticum censebatur, antequam uxoris subscriptione aut sigillo esset munitum. Duos Rahagna habuit fratres, quorum alter cellae aulicae inspector erat, alter lanio aulicus, nec ausi sunt ob tenuitatem ingenii, licet sororem haberent in tanto honoris fastigio positam, maiora ambire: tanta his iustitia distribuuntur munera.

Ipsa Rahagna, quamvis arduis negotiis distenta teneretur, infanti tamen posthumo mamillas praebebat. Munus istud nutricationis nimis molestum ac tanta matrona indignum mihi iudicanti, respondebant subterranei: Ecquid credis, naturam foeminis “mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non alendorum liberorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? In moribus inolescendis magnam partem ingenium altricis et natura lactis tenet. Quae partus suos aliarum nutricationi committunt, vinculum istud, coagulumque amoris ac animi interscindunt”. Hinc cunctae huius Principatus matronae proprio liberos lacte alunt.

Princeps haereditarius erat iuvenis sexennis, in quo erat indoles et magnarum virtutum semina, ac iam sex ramis erat instructus; id quod rarum est in viridi adeo aetate: nam nemo nisi cum quinque aut sex ramis nascitur, caeteri cum aetate excrescunt. Praeceptor eiusdem, sapientissima totius Principatus arbor, instruebat discipulum in notitia Dei, in Historia, Mathesi et Philosophia morali. Vidi celebratissimum istud Systema morale sive Compendium Politicum, quod in usum Principis composuerat. Eidem compendio titulus est: Mahalda Libab Helil, quod lingua subterranea denotat Clavum Reipublicae. Complectitur praecepta admodum solida ac salutaria, quorum nonnulla adhuc memoria retineo; suntque sequentia.

  1. Accusationi aut laudi non temere fidem habendam; at suspendendum iudicium, donec matura rerum acquiratur notitia.
  2. Si quis criminis alicuius arcessitus et convictus sit, examinandum est, utrum reus quid boni olim fecerit; atque ita bonarum ac malarum actionum comparatione facta, ac ratione simul habita, sententia tandem pronuntianda.
  3. Molestis et crebro conrradicentibus Consiliariis, tanquam cordatioribus subditis, confidat reipublicae moderator: nam nemo pro dicenda veritate se ipsum periculo exponit, nisi is, cui patriae utilitas propria salute sit carior ac antiquior.
  4. In Senatum non recipiat nisi latifundiorum dominos; nam eorundem commoda cum commodo publico sunt coniuncta: contra, qui bona immobilia in Principatu non possident, regionem non pro patria, sed pro stabulo quasi peregrinantes habent
  5. Ministerio quidem mali viri pro tempore, si ad certa negotia idoneus sit, uti potest; sed eundem peculiari vel favore dignari inconsultum erit: nam si improbus aut odiosus vir inter amicos Principis recipitur, patrocinio eiusdem pessimae notae cives emergunt ac munera publica invadunt.
  6. Illos quam maxime habeat suspectos, qui saepissime aulam frequentant, ac atriis illius perpetuo inerrant; nam qui limina principum crebrius et haud rogati terunt, ii sunt, qui facinus aut perpetrarunt aut moliuntur.
  7. Ardentissimos honorum captatores minimo honore dignetur: nam, cum nemo stipem petit, nisi qui inops est, et fame premitur, ita nemo quoque honores avide venatur, nisi qui virtute ac meritis nullam aestimationem sibi acquirere potuit.
  8. Praeceptum est revera quidem utilissimum, sed cui adstipulari nequibam ob odiosum, quo illustratur, exemplum. Praecepti verba haec fere sunt; nullum civem prorsus inutilem iudicandum; nam nemo tam hebes atque obtusus est, qui non, si verus fit delectus, usui alicui inservire, imo in certa re excellere queat. Exempli gratia: ille iudicio pollet, hic ingenio, ille robore animi, hic corporis; ille iudicis, hic scribae officium implebit; ille in rebus inveniendis aut detegendis sagax, hic in rebus exsecutioni dandis strenuus est: ideoque pauci sunt, qui plane inutiles dici queant. Nam, quod tot creaturae tales videantur, non creatoris culpa est, sed eorum, qui vires uniuscuiusque non rite perspiciunt, et eo, quo iubet Minerva, ducunt. Thesin hanc meo exemplo illustrat his verbis: vidimus aevo nostro animal superterraneum, quod omnium suffragiis ob praecox ingenium tanquam inutile terrae pondus habitum fuit, ob gressus tamen celeritatem et pedum praestantiam non exiguo nobis usui fuisse. Lecta hac paragrapho, tacite ita mecum locutus sum: Prologus est honesti viri, sed epilogus ac finis est nebulonis.
  9. In arte regnandi praecipuum istud iudicat, ut imperator solicite circumspiciat idoneum haereditario principi praeceptorem, eligatque pietate et eruditione maxime monstrabilem, cum ex institutione futuri successoris salus reipublicae fluat. Nam quod in viridi aetate discimus, in naturam abit. Necesse hinc esse, ut iuvenis moderator sit patriae amans, qui amorem in proprios subditos principi instillet: eo enim cuncta, quae iuveni dat, praecepta collineare debere.
  10. Necesse est, ut indolem subditorum penitus scrutetur Princeps, eidemque se conformet; et, si vitiis subditorum mederi velit, exemplo potius quam legibus reformet.
    ... Velocius et citius nos
    Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
    Cum subeant animos auctoribus ...
  11. Ut neminem otiosum esse patiatur, cum otiosi viri patriae sint oneri: nam industria continuisque laboribus crescunt et roborantur vires reipublicae ; mala vero consilia ac subdolae machinationes dissipantur et evanescunt. Hinc consultius statui est, ut subditi rebus inutilibus, nugis ac ludis occupentur, quam ut indulgeant otio, pravorum consiliorum fomiti.
  12. Officium Principis est, ut concordiam inter subditos servet; quamvis non male faciat, si aemulationem quandam inter consiliarios suos foveat, cum hoc modo saepe detegitur veritas, velut veram causae cognitionem e iurgiis advocatorum hauriet iudex.
  13. Prudenter agit Princeps, si in rebus momentosis totius senatus sententias audiat; tutius tamen est singulorum senatorum seorsum, quam totius coacti senatus uno eodemque tempore mentem explorare: nam in toto coacto senatu, ubi sententiae palam dicuntur, fieri solet, ut disertissimus saepe senator torrente eloquentiae suae caereros abripiat, et sic pro multis unicam tantum sententiam audiat Princeps.
  14. Poenae non minus necessariae sunt, quam praemia; nam illis sistuntur mala, his promoventur bona. Hinc opus est, et malum virum ob rem bene gestam praemio mactare, quo ad munera rite obeunda acuantur alii.
  15. In promotionibus ad dignitates ac publica munera docet dexteritatis in primis habendam esse rationem. Nam licet pietas et integritas per se virtutes sint magis commendabiles, hae tamen sunt, quarum specie saepe fallimur. Nam unusquisque pietatem simulat, cum sciat, hac virtutis ostentatione viam sibi ad honores pandi. Unusquisque etiam eodem intuitu probum atque integrum se profitetur. Huc adde, quod de pietate aut integritate viri non facile sit iudicare, antequam ad munus admittatur, in quo, tanquam in conspicuo theatro, specimina virtutum editurus est. Dexteritatem vero praevio examine facile est explorare. Nam stupido ac ignaro difficilius est stupiditatem ac ignorantiam, quam hypocritae impietatem, aut nebuloni iniquitatem tegere. Porro capacitas ac probitas non sunt contrariae semper virtutes, quin in uno eodemque homine facile coalescant, veluti stupor cum probitate non semper est coniunctus. Si vero vir capax simul sit probus, omnibus numeris est absolutus. Stupidus vir aut bonus aut malus est; si malus, notum est, quot monstra alat ignorantia, quando cum malitia est coniuncta; si vero bonus est, ob stuporem virtutes, quas possidet, exercere nequit. Et, si ipse vel nequeat, vel non audeat facinora machinari, audebit servus aut minister, cuius opera utitur. Nam stolidus fundi dominus vulgo astutum villicum habet, et stupidus iudex dolosum scribam, qui absque metu fraudes exercet, cum, quicquid peccat, domini corio peccat. Hinc in distributione munerum in primis respicienda est dexteritas.
  16. Nemo, tanquam ambitiosus, temere damnandus, ac ob id solum a limine honorum removendus est, quod munera, quibus parem se credit, ambiat. Nam si in distributione officiorum hanc regulam nimis stricte sequitur Princeps, humilitatis larvam induet ambitiosissimus quisque, certus, quod hac via tutius et celerius ad metam perveniat. Princeps vero acerrimos honorum venatores contra mentem suam promovebit, quia specie humillimos circumspicit, id est eos, qui, vacante aliquo munere, fugam simulant ac latebras quaerunt, quique per amicos disseminant, ab omni se dignitate, ab omni honore publico abhorrere. Affert huc exemplum viri cuiusdam, qui, vacante perspicuo quodam et salivam illi maxime movente munere, per literas Principi indicat, pervenisse ad aures suas, quod Serenitati suae statutum sit, dignitatem, quam multi solicite ambiunt, in se conferre, quocirca splendidum istud munus, cui imparem se profitetur, deprecatur et, ut in alium magis idoneum conferat, humillime rogitat, in primis cum ipse statu suo praesenti contentus ad maiora non adspiret. Motus adeo Princeps hac humilitatis testatione est, ut praeter mentem suam deprecantem ad eandem dignitatem eveheret. Mox tamen didicit, falsa humilitatis specie se circumventum, cum novus minister fastu ac impotentia animi omnes excederet.
  17. Pauperem, qui non est solvendo, Senatorem vel Quaestorem aerarii constituere idem esse, ac famelicum cellae promptuariae praeficere. Idem dicendum de divite avaro: ille enim nil habet, hic vero nunquam sat habet.
  18. Nulla legata aut fundationes confirmare, quae ad alendas otiosas arbores ac ad earundem inertiam fovendam solum tendunt. Hinc cuncta huius Principatus monasteria, cuncta collegia, non nisi navas ac frugi arbores admittunt, eas scilicet, quae aut opere aliquo manuario rempublicam sublevare, aut studiis ac literis societatem, cuius membra sunt, ornare queunt. Excipiuntur tantum pauca quaedam monasteria, quae arbores alunt effoetas ac senio marcidas; hae enim aetatis privilegio omni labori sunt exemptae.
  19. Quando vitia status reformationem poscunt, lento incedere gradu necesse est. Nam cuncta simul inveterata vitia uno veluti ictu exstirpare velle est idem ac aegroto vomitum, purgationem ac venae sectionem uno eodemque tempore praescribere.
  20. Qui audacter cuncta pollicentur, et plura in se negotia simul suscipiunt, aut stolidi sunt, qui proprias vires ignorant, et pondera rerum non perspiciunt, aut mali ac spurii cives, qui sibi ipsis, non reipublicae serviunt. Prudens homo lacertos experitur, antequam molem subeat; et genuinus civis, cui patriae salus sit cordi, nil perfunctorie agendum existimat.

 Caput VI Caput VIII