There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XXIV Liber XXVI 

1 Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis.

2 ita certe recondunt qui pauca aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta veterum perirent. at, Hercules, singula quosdam inventa deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria referente.

3 non aeque haec cura eorum mira est in iis, quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quoque montium invita et solitudines abditas omnesque terrae fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus vertentes.

4 Minus hoc quam par erat nostri celebravere, omnium utilitatium et virtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille M. Cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. post eum unus inlustrium temptavit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas.

5 Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inveniam, Pompeius Lenaei Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto. namque Mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vita fuisse argumentis, praeterquam fama, intellegitur.

6 uni ei excogitatum cotidie venenum bibere praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad illum Asclepiadis medendi arte clari volumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnavit.

7 is ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae victoria illa.

8 Praeter hos Graeci auctores prodidere, quos suis locis diximus, ex his Crateuas, Dionysius, Metrodorus ratione blandissima, sed qua nihil paene aliud quam difficultas rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum atque ita subscripsere effectus. verum et pictura fallax est coloribus tam numerosis, praesertim in aemulationem naturae, multumque degenerat transcribentium socordia. praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripertitis varietatibus anni faciem mutent.

9 Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare quaerere volentibus. nec est difficilis cognitio: nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari scientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in ea arte nostro aevo, visendo hortulo eius, in quo plurimas alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut vigore concussis. neque aliud mirata magis antiquitas reperietur.

10 inventa iam pridem ratio est praenuntians horas — non modo dies ac noctes — solis lunaeque defectuum; durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam praevalere. certe quid non repleverunt fabulis Colchis Media aliaeque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta?

11 unde arbitror natum, ut Aeschylus e vetustissimis in poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, multique Circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam nunc durante in Marsis, a filio eius orta gente, quoniam esse domitores serpentium constat. Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus alias in admiratione Circae, gloriam herbarum Aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur Aegyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta.

12 herbas certe Aegyptias a regis uxore traditas Helenae suae plurimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiae veniamque adferens et ab Helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria novit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum Musaeus et Hesiodus polium herbam in quantum mirati sint diximus. Orpheus et Hesiodus suffitiones commendavere.

13 Homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo Pythagoras clarus sapientia primus volumen de effectu earum composuit, Apollini, Aesculapio et in totum dis immortalibus inventione et origine adsignata; composuit et Democritus, ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegypti Magis, adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit etiam incredibilia dictu.

14 Xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eademque Tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et Iuba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit.

15 inde et plerosque ita video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit Herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certum est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum, qui pedibus iter confecerint.

16 Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quaerendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus.

17 insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vocant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret filio bibendam. in Laeetania res gerebatur, Hispaniae proxima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis incipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis, ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea quisquis auxilium simile temptavit.

18 alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore volumine eiusdem nomine diximus.

19 est huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo apparet serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere, si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret.

20 Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur. stomacacen medici vocabant et scelotryben ea mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur Britannica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram.

21 sucus eius exprimitur et e radice. florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu anginae praestat. Frisi, gens tum fida, in qua castra erant, monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte confines oceano Britanniae veluti propinquae dicavere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum Britannia libera.

22 Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum.

23 qua quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora excogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, non ob alios fere morte conscita.

24 A Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est, ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque M. Varro, Servium Clodium equitem Romanum magnitudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea parte corporis.

25 sed quis fuit venia monstrandi qua mentes solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque praestatum vitae salutaris dixisse, . . . . ac postea inventas.

26 Clarissima herbarum est Homero teste quam vocari a dis putat moly, et inventionem eius Mercurio adsignat contraque summa veneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa Pheneum et in Cyllene Arcadiae tradunt specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepae, folio scillae, effodi autem non difficulter.

27 Graeci auctores florem eius luteum pinxere, cum Homerus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum medicis qui et in Italia nasci eam diceret adferrique e Campania autumni aliquot diebus, effossam inter difficultates saxeas, radicis XXX pedes longae ac ne sic quidem solidae, sed abruptae.

28 Ab ea maxima auctoritas herbae est, quam dodecatheon vocant omnium deorum maiestate commendantes. in aqua potam omnibus morbis mederi tradunt. folia eius septem, lactucis simillima, exeunt a lutea radice.

29 Vetustissima inventu Paeonia est nomenque auctoris retinet, quam quidam pentorobon appellant, alii glycysiden. nam haec quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi nuncupatur. nascitur opacis montibus, caule inter folia digitorum IIII, ferente in cacumine veluti Graecas nuces IIII aut V. inest his semen copiosum, rubrum nigrumque. haec medetur et Faunorum in quiete ludibriis. praecipiunt eruere noctu, quoniam, si picus Martius videat, tuendo in oculos impetum faciat.

30 Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscriptum. unum quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario genere frugum religio est ac terrae piamentum.

31 ubi et quoniam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. —

32 Alterum genus Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus. —

Tertium panaces Chironium cognominatur ab inventore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. —

33 Quartum [genus] panaces, ab eodem Chirone repertum, centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gratiam adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius.

34 Heracleon siderion et ipsum ab Hercule inventum est, caule tenui, digitorum IIII altitudine, flore puniceo, foliis coriandri. iuxta lacus et amnes invenitur omniaque vulnera ferro inlata efficacissime sanat.

Est Chironis inventum ampelos, quae vocatur Chironia, de qua diximus inter vites, sicuti de herba, cuius inventio adsignatur Minervae.

35 Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris aut a rabie aliis altercum, apud Graecos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus paene purpureis, spinosum calice, nascitur in Galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque vertigines.

36 quartum genus molle, lanuginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inprobaturque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et per se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina.

37 quippe constat etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam IIII bibant; . . . . etiam antiqui in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine, ut cogant etiam venena prodesse.

38 Linozostis sive parthenium Mercuri inventum est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam, apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis . . ., densis alarum cavis multis, semine in geniculis dependente, feminae copioso, mari iuxta genicula stante et rariore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido.

39 folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix supervacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere, si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve folia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et II vel III spicis, donec cogatur.

40 decoctum dari iubent et herbam ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per triduum, quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris laudibus in mulierum usum praedicavit has, at hunc modum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle vel rosaceo vel irino vel lilino admovit, item ad ciendos menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit. instillavit auribus olidis sucum, inunxit cum vino vetere alvo.

41 folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis decoctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem solvendae vel in febri decoquitur quantum manus capiat in II sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle admixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque dandam sive cum malva decoctam. thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus dicemus suis locis.

42 Invenisse et Achilles discipulus Chironis qua volneribus mederetur — quae ob id Achilleos vocatur — ac sanasse Telephum dicitur. alii primum aeruginem invenisse utilissimam emplastris — ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in volnus Telephi —, alii utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem Heracliam, alii sideriten et apud nos milifoliam vocant, cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis vestitam ab imo.

43 alii fatentur quidem illam vulneribus utilem, sed veram Achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis quercus; hac etiam praecisos nervos glutinari. faciunt alii et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi odoris;

44 etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exulibus, triangulis, folio felicis pediculo longo, betae semine, omnes volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, scopas regias vocant. medetur anginis suum.

45 Invenit et Teucer eadem aetate Teucrion, quam quidam hemionion vocant, spargentem iuncos tenues, folia parva, asperis locis, austero sapore. numquam florem neque semen git. medetur lienibus, constatque sic inventam: cum exta super eam proiecta essent, adhaesisse lieni eumque exinanisse.

46 ob id a quibusdam splenion vocatur. narrant sues, qui radicem eius edint, sine splene inveniri. quidam ramis hysopi surculosam, folio fabae, eodem nomine appellant et colligi, cum floreat, iubent — adeo florere non dubitant — maximeque ex Ciliciis et Pisidiae montibus laudant.

47 Melampodis fama divinationis artibus nota est. ab hoc appellatur unum hellebori genus Melampodion. aliqui pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse Proetidas furentes . . . . . quam ob rem de omnibus eius generibus dici simul convenit.

48 Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo, nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus.

49 plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum, uno eius loco circa Pyram. nigrum ubique provenit, sed melius in Helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum Oetaeum Ponticum, tertio loco Eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium, quod adulteratur Aetolico ex vicino. nigrum ex his Melampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni.

50 hoc et religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advolavit, moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi praesumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque fodiatur.

51 nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon. purgat per inferna, candidum autem vomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum, ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda acrius quae commentabantur, saepius sumptitaverint. Carneaden responsurum Zenonis libris . . .

52 Drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates vero bellum Marsicum inputavere, constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia veratrum vocat. Farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum.

53 leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis operatam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim XXX annis ferunt.

54 Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydropicis, dum citra febrim, podagris veteribus, articulariis morbis. trahit ex alvo bilem, pituitas, aquas. datur ad leniter molliendam alvum plurimum drachma una, modice IIII obolis. miscuere aliqui et scamonium, sed tutius salem. in dulcibus datum copiosius periculum infert.

55 oculorum caliginem fotu discutit; ob id quidam et inunxere trito. strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistulas tertio die exemptum. verrucas tollit cum squama aeris et sandaraca. hydropicorum ventri inponitur cum farina hordeacia et vino. pecorum et iumentorum pituitas sanat surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora exempto, scabiem quadripedum cum ture, cera ac pice vel cum pisselaeo.

56 Album optimum, quod celerrime movet sternumenta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine venis emisso.

57 iam vero et cum prospere cedat, terribilius varii coloribus vomitionum et post vomitiones observatione alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur.

58 Themison binas, non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia purgatione data vomitiones sistit.

59 Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento date. reddi post IIII fere horas incipit; totum opus septenis peragitur horis.

60 medetur ita morbis comitialibus, ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non desinant, tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.

61 Vetant dari senibus, pueris, item mollis ac feminei corporis animive, exilibus aut teneris, et feminis minus quam viris, item timidis aut si exulcerata sint praecordea vel tumeant, minime sanguinem excreantibus causariisve latere. faucibus medl extra corpori inpositum, eruptionibus pituitae cum axungia salsa inlitum, item suppurationi veteri. mures polentae admixtum necat. Galli sagittas in venatu hellebore tingunt circumcisoque vulnere teneriorem sentiri carnem adfirmant. muscae quoque necantur albo trito et cum lacte sparso. eodem et phthiriasis emendatur.

62 Ipsi Mithridati Crateuas adscripsit unam, Mithridatiam vocatam. huic folia II a radice, acantho simile, caulis inter utraque sustinens roseum florem.

63 alterum Lenaeus, scordotim sive scordion, ipsius manu adscriptam, magnitudine cubitali, quadriangulo caule, ramosam, querna similitudine foliis lanuginosis. reperitur in Ponto campis pinguibus umidisque, gustus amari. est et alterius generis, latioribus foliis, mentastro similis, plurimosque utraque ad usus per se et inter alia in antidotis.

64 Polemoniam alii Philetaeriam a certamine regum inventionis appellant, Cappadoces autem chiliodynamiam, radice crassa, exilibus ramis, quibus in suumis corymbi dependent nigro semine, cetero rutae similis, nascitur in montosis.

65 Eupatoria quoque regiam auctoritatem habet, caulis lignosi, nigricantis, hirsuti, cubitalis et aliquando amplioris, foliis per intervalla quinquefolii aut cannabis, per extremitates incisis quinquepertito, nigris et ipsis plumosisque, radice supervacua. semen dysintericis in vino potum auxiliatur unice.

66 Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem, quare aliqui Chironion vocant. folium sunt lata et oblonga, serrato ambitu, densi ab radice caules ternum cubitorum, geniculati — in his capita ceu papaverum —, radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, madida suco, amara cum quadam dulcedine.

67 nascitur in collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Messenia, Pholoe, Lycaeo, et in Apibus vero plurimisque aliis locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. vis in vulneribus tanta est, ut cohaerescere etiam carnes tradant, si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris in vino. medetur et febrium morbis decoctae sucus.

68 Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis foliis, quod aliqui libadion vocant, quoniam secundum fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus foliis, anguloso caule, palmum alto, fruticosum, flore lychnidis, radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc centaurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta potum e corpore exigat per alvum.

69 Tertia est centauris cognomine triorchis. qui eam secat, rarum est ut non vulneret sese. haec sucum sanguineum emittit. Theophrastus defendi eam inpugnarique colligentes tradit a triorche accipitrum genere, unde et nomen accepit. inperiti confundunt haec omnia et primo generi adsignant.

70 Clymenus a rege herba appellata est, hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore gravi et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando.

71 Gentianam invenit Gentius rex Illyriorum, ubique nascentem, Ilyrico tamen praestantissimum, folio fraxini, sed magnitudine lactucae, caule tenero, pollicis crassitudine, cavo et inani, ex intervallis foliato, III aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra, sine odore, quosis montibus subalpinis plurima. usus in radice et suco. radicis natura est excalfactoria, sed praegnantibus non bibenda.

72 Invenit et Lysimachus quae ab eo nomen retinet, celebrata Erasistrato. folia habet salicis viridia, florem purpureum, fruticosa ramulis erectis, odore acri. gignitur in aquosis. vis eius tanta est, ut iumentis discordantibus iugo inposita asperitatem cohibeat.

73 Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque.

74 ipsius duo genera: altior latioribus foliis, altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, simplici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum uva maturescit, odore non iniucundo. quam quidam botryn, alii ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur.

75 Nymphaea nata traditur nympha zelotypia erga Herculem mortua — quare Heracleon vocant aliqui, alii rhopalon a radice clavae simili —, ideoque eos, qui biberint eam XII diebus, coitu genituraque privari. laudatissima in Orchomenia et Marathone. Boeoti mallon vocant et semen edunt.

76 nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua et aliis ex radice, flore lilio simili et, cum defloruit, capite papaveris, levi caule. secatur autumno radix nigra, in sole siccatur. adversatur ita lieni. est et alia nymphaea in Thessalia, amne Penio, radice alba, capite luteo, rosae magnitudine.

77 Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit Musae, a quo divum Augustum conservatum indicavimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tantum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus.

78 sed Iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum praeconium. invenit eam in monte Atlante, specie thyrsi, foliis acanthinis. vis tanta est, ut e longinquo sucus excipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino. umor lactis videtur defluens; siccatus cum coiit, turis effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra serpentes medetur quacumque parte percussa vertice inciso et medicamento addito ibi.

79 Gaetuli, qui legunt, taedio lacte adum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam levi gustu os accensum diu detinens et magis ex vero, donec fauces quoque siccet.

80 Celebravit et Themiso medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguae pecorum similis, caule anguloso in terram inclinato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, qua Graeci rheumatismos vocant.

81 Iungitur huic buglossos, boum linguae similis, cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi voluptates auget et vocatur euphrosynum.

iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad quartanas. — Est et alis similis ei, quae fert lappas minutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur.

82 Est et buphthalmus similis boum oculis, folio feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. quidam chalcan vocant. haec cum cera steatomata discutit.

Invenere herbas et universae gentes, Scythia primam eam, quae Scythice vocatur circa Maeotim nascens, praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae asthmata vocant. magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt.

83 Idem praestat quadripes eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique.

Ischaemonem Thracia invenit, qua ferunt sanguinem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa. serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et ciet sanguinem, eadem adalligata sistit.

84 Vettones in Hispania eam, quae Vettonica dicitur in Gallia, in Italia autem serratula, a Graecis cestros aut psychrotrophon, ante cunctas laudatissima. exit anguloso caule cubitorum II, a radice spargens folia fere lapathi, serrata, semine purpureo. folia siccantur in farinam plurimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum stomacho et claritati oculorum, tantumque gloriae habet, ut domus, in qua sata sit, tuta existimetur a piaculis omnibus.

85 In eadem Hispania inventa est Cantabrica per divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimamque. nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem, numerus tamen constat in nomine.

86 Nostra aetas meminit herbam in Marsis repertam. nascitur et in Aequicolis circa vicum Nervesiae; vocatur consiligo. prodest, ut demonstrabimus suo loco, deploratis in phthisi.

87 Invenit nuper et Servilius Democrates e primis medentium quam appellavit Hiberida, quamquam ficto nomini inventione eius adsignata carmine. nascitur maxime circa vetera monumenta parietinasque et inculta itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, semine vix ut aspici possit. radici odor nasturci. usus aestate efficacior et recenti tantum; tunditur difficulter.

88 coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica utilissima, viris plurimum quaternis horis, feminis minus dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in calidam et postea oleo ac vino perunguatur corpus, diebusque vicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio doloris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat occultos. inponitur non in ipsos inflammatione, sed inminuta.

89 Animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido . . . restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albicans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida.

90 sucus croci, mordax, semen papaveris. florent adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus florentibus exprimitur et in areo vase cum melle Attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, quae chelidonia appellantur ab ea.

91 Inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est haec animalis eius malignitas in alia herba maior. percussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed illam homine spectante non decerpit.

92 Simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam,

ostendere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur.

93 pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnun enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, veram quidem dictamnum non nisi in asperis.

94 est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa Potnias vero et asini.

95 Inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse gravidae videntur, quoniam esset ἀριστη λεχουσαῖς. nostri malum terrae vocant et quattuor genera eius servant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter mlvam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, radice longa, IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit praecipua vis, quae et clematitis vocatur, ab aliis Cretica.

96 omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt bacula parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et quae plistolochia vocatur, quarti generis, tenuior quam proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine.

97 hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. efodere eas messibus tempestivum; in desquamato terreno servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur.

98 piscatores Campaniae radicem eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae polyrrhizos cognominatur convulsis, contusis, ex alto praecipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse.

99 Verum et effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum radix e vino, Chironii et flos et semen potum inlitumve ex vino et oleo, privatim quae cunila bubula appellatur, Polemonia vel Philetairis radicis drachmis IIII in mero,

100 Teucria, sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues, pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii maioris radix drachma in vini albi cyathis III, Gentiana praecipue adversus angues II drachmis cum pipere et ruta in vini cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiae odorem fugiunt.

101 datur ex vino percussis chelidonia; morsibus inponitur Vettonica praecipue, cui vis tanta perhibetur, ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum III cyathis vini vel farina drachmis III sextario aquae — farina et inponitur —, Cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in vini hemina, sed saepius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin omnino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes;

102 argemonia quoque radicis denarii pondere in vini cyathis III poto. plura de ea convenit dici ceterisque, qua primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia habet qualia anemone, divisa apii modo, caput in cauliculo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat.

103 Agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa Bosporum colore candido; dantur oboli IIII contriti cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia nascitur, infirmius habetur. praeterea mas spissior amariorque — hic et capitis dolores facit —, femina solutior. initio gustus dulcis mox in amaritudinem transit.

104 Echios utriusque generis puleio similis, foliis coronat; datur drachmis II ex vini cyathis IIII. item altera, quae lanugine distinguitur spinosa, cui et capitula viperae similia sunt; haec ex vino et aceto. quidam echion personatam vocant, cuius folio nullum est latius, grandes lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant potui. — Hyoscyamum contusum cum foliis ex vino datur peculiariter contra aspidas.

105 Nulla tamen Romae nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant. haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac Iovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. genera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis.

106 ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi, folia miniora quam quercus angustioraque, divisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa, sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare nullique non morbo mederi.

107 colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur triclinium, in qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus serpentes conteritur ex vino.

108 Est similis verbasco herba, quae saepe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. haec abiecta blattas in se contrahit ideoque Romae blattaria vocatur.

Molemonium sucum lacteum emittit conscrescentem cummis modo, umidis locis. datur denarii pondus in vino.

109 Quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga gignendo commendetur; Graeci pentapetes aut pentaphyllon aut chamaezelon vocant. cum effoditur, rubram habet radicem; haec inarescens nigrescit et angulosa fit. nomen a numero foliorum. et ipsa herba incipit et desinit cum vite. adhibetur et purgandis domibus.

Adversus serpentes bibitur et eius radix, quae sparganion vocatur, ex vino albo.

110 Dauci genera quattuor fecit Petronius Diodotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae duae, probatissimi in Creta, mox in Achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi similitudine, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto, radice suavissimi gustus et odoris.

111 hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque, nec nisi pingui solo . . . . . foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis, radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius cummino simile, prioris milio, album, acre, odoratum omnibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque parce sumi debet.

112 si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine blongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex aliis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad serpentes. bibitur e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis.

113 Therionarca alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem adfert.

Persollata, quam nemo ignorat, Graeci arcion vocant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec ex vino bibitur denariorum II pondere;

114 item cyclamini radix contra serpentes omnes. folia habet minora quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus purpureis, radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro.

115 nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et ebrietatem repraesentari adda in vinum. radix et siccata, scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri.

116 Est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos, geniculatis caulibus supervacuis a priore distans, circa arbores se volvens, acinis hederae, sed mollibus, flore candido, specioso, radice supervacua. acini tantum in usu, gustu acres et lenti. siccantur in umbra tusique dividuntur in pastillos.

Mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cognomine chamaecissos, uno omnino folio, radice ramosa, qua pisces necabantur.

117 Sed inter prima celebratur peucedanum, laudatissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis ei tenuis, longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu autumni. placent tenerrimae et altissimae radices. hae conciduntur in quaternos digitos osseis cultellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur.

118 et alius sucus invenitur caulibus adhaerens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. —

119 Ebuli quoque, quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes.

Privatim adversatur scorpionibus polemoniae radix, vel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris minoribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis IIII in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum.

120 Verbascum Graeci phlomon vocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelisphaci, alta, ramis lignosis.

121 sunt et phlomides duae hirsutae, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, ab aliis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari.

122 Thelyphonon herba ab aliis scorpion vocatur propter similitudinem radicis. cuius tactu moriuntur scorpiones; itaque contra eorum ictus bibitur. scorpionem mortuum si quis helleboro candido linat, reviviscere aiunt. thelyphonon omnem quadripedem necat inposita verendis radice, folio quidem intra eundem diem. quod est simile cyclamino, ipsa geniculata. nascitur in opacis. — Scorpionibus adversatur et Vettonicae sucus ac plantaginis.

123 Sunt et ranis venena, rubetis maxime, vidimusque Psyllos in certamen e patinis candefactis admittentes, ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion in vino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion, floribus parvis, radicibus multis, nervosis, bene olentibus.

124 item alcima, quam alii damasinon, alii lyron appellant. folia erant plantaginis, nisi angustiora essent et magis laciniosa convexaque in terram, alias etiam venosa similiter, caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis.

125 alterum genus eiusdem in silvis, nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque adversus ranas et lepores marinos drachmae pondere in vini potu. lepri marino adversatur et cyclaminos. veneni vim canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cynorrhodum, de quo diximus; plantago et ad omnes bestiarum morsus pota atque inlita, Vettonica ex mero vetere.

126 Peristereos vocatur caule alto, foliato, cacumine in alios caules se spargens, columbis admodum familiaris, unde et nomen. hanc habentes negant latrari a canibus.

127 Proxima ab his malis venena sunt, quae sibimet ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta exigit per alvum, Vettonicae semen in mulso aut passo vel farina drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere cogendi atque iterum bibere.

128 iis, qui cotidie gustent eam, nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto veneno aristolochia subvenit eadem mensura qua contra serpentes, quinquefolii sucus, agaricum, postquam vomuerint, denarii pondere ex aquae mulsae cyathis III.

129 Antirrinum vocatur sive anarrinon lychnis agria, simile lino, radice nulla, flore hyacinthi, semine vituli narium. et hoc perunctos venustiores fieri nec ullo malo medicamento laedi posse vel si quis in bracchiali habeat, arbitrantur Magi.

130 similiter ea, quam eupliam vocant, traduntque ea perunctos commendatioris esse famae. Artemisiam quoque secum habentibus negant nocere mala medicamenta aut bestiam ullam, ne solem quidem; bibitur et haec ex vino. — Adversus opium alcima privatim potens traditur, pota ut adversus ranas.

131 Pericarpum bulbi genus est. duae eius species: cortice rubro, alterum nigro, papaveri simile, sed vis maior quam priori, utrique autem in excalfaciendo. ideo contra cicutam datur, contra quam et tus et panaces, Chironium praecipue; hoc et contra fungos.

132 Verum et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. Alopecias emendat nymhaeae Heracliae radix, sive una . . . . trita inlinantur. polythrix distat a callitriche, quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant et densant.

133 item lingulaca, circa fontes nascens, cuius radix [admixta] combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quoque excipitur, ut eius suis, quis numquam pepererit; sol deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini radicis. — Porriginem veratri radix tollit in oleo decocta vel in aqua. —

134 Capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis adalligata hora vel diutius, si pati possit, comitante balinei usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum melle in nares adda et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos.

135 Cacalia sive leontice vocatur, semen margaritis minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus fere. huius grana XV in oleo macerantur, atque ita adverso capillo caput inungitur.

Fit et ex callitriche sternumentum. folia sunt lenticulae, caules iunci tenuissimi, radice minima. nascitur opacis et umidis, gustatu fervens.

136 Hysopum in oleo contritum phthiriasi resistit et prurigini in capite. est autem optimum Cilicum e Tauro monte, dein Pamphylium ac Zmyrnaeum. stomacho contrarium, purgat cum fico sumptum per inferna, cum melle vomitionibus. putant et serpentium ictibus adversari, tritum cum melle et sale et cumino.

137 Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem est quae xiphion aut phasganion, quamquam cuspidi similis semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et plura quam in caule, capitula personis comicis similia, parvam exserentibus linguam, radicibus praelongis. nascitur in sitientibus,

LXXXVIII

recensere

138 e diverso xiphion et phasganion in umidis. cum primum exit, gladii praebet speciem, caule II cubitorum, radice ad nucis abellanae figuram fimbriata, quam effodi ante messes oportet, siccari in umbra. superior pars eius cum ture trita, aequo pondere admixto vino, ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore suppuret vel si calcata sint ossa serpentis; eadem contra venena efficax.

139 Caput and dolore veratro in oleo vel rosaceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo vel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et vertigini. perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, quoniam caustica vis ei est.

140 Psyllion alii cynoides, alii crystallion, alii Sicelicon, alii cynomyiam appellant, radice tenui, supervacua, sarmentosum, fabae granis in cacuminibus, foliis canino capiti non dissimilibus, semine autem pulici, unde et nomen. hoc in bacis, ipsa herba in vineis invenitur. vis ad refrigerandum et discutiendum ingens. semen in usu. fronti inponitur in dolore et temporibus ex aceto et rosaceo aut posca; ad cetera inlinitur.

141 acetabuli mensura sextarium aquae densat ac contrahit; tunc terere oportet et crassitudinem inlinere cuicumque dolori et collectioni inflammationique. — Vulneribus capitis medetur aristolochia, fracta extrahens ossa et in alia quidem parte corporis, sed maxime capite; similiter plistolochia. — Thryselinum est non dissimile apio; huius radix commanducata purgat capitis pituitas.

142 Oculorum aciem centaurio maiore putant adiuvari, si adda aqua foveantur, suco vero minoris cum melle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide. nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vinumque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent.

143 facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plantaginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit, Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosace. psyllium inlitum fronti epiphoras suspendit.

144 Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo hae inunguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci drachma in vino.

145 mirum quod feminam pecora vitant aut, si decepta similitudine — flore enim tantum distant — degustavere, statim eam, quae asyla appellatur, in remedium quaerunt. a nostris felis oculus vocatur. praecipiunt aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita praecipuas esse vires. de Euphorbeae suco satis dictum est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, item cum . . . Vettonicae farina conveniet.

146 Aegilopas sanat herba eodem nomine, quae in hordeo nascitur, tritici folio, semine contrito cum farina permixta inpositaque vel suco. exprimitur hic e caule foliisque praegnantibus dempta spica et in trimestri farina digeritur in pastillos.

147 Antiqui et mandragora utebantur, postea abdicatus est in hac curatione. epiphoris, quod certum est, medetur et oculorum dolori radix tusa cum rosaceo et vino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur. mandragoran alii Circaeon vocant. duo eius genera: candidus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustioribus quam lactucae foliis, hirsutis et caulibus, radicibus binis ternisve rufulis, intus albis, carnosis tenerisque, paene cubitalibus.

148 ferunt mala abellanarum nucum magnitudine et in iis semen ceu pirorum. hoc albo alii arsena, alii morion, alii hippophlomon vocant. huius folia alba, alterius foliis latiora, ut lapathi sativae. effossuri cavent contrarium ventum et III circulis ante gladio circumscribunt, postea fodiunt ad occasum spectantes. sucus fit et e malis et caule deciso cacumine et e radice punctis aperta aut decocta. utilis haec vel surculo; concisa quoque in orbiculos servatur in vino.

149 sucus non ubique invenitur, sed, ubi potest, circa vindemias quaeritur. odor gravis ei, ut et radicis et mali, gravior ex albo. mala matura in umbra siccantur. sucus ex iis sole densatur, item radicis tusae vel in vino nigro ad tertias decoctae. folia servantur in muria efficacius; salsus rore tantum sucus pestis est; sic quoque noxiae vires gravedinem adferunt etiam olfactu.

150 quamquam mala in aliquis terris manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu quidem largiore etiam moriuntur. vis somnifica pro viribus bibentium; medio potio cyathi unius. bibitur et contra serpentes et ante sectiones punctionesque, ne sentiantur; ob haec satis est aliquis somnum odore quaesisse. bibitur et pro helleboro II obolis in mulso — efficacius helleborum — ad vomitiones et ad bilem nigram extrahendam.

151 Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et viridis estur a plerisque et in patinis. levis hic et geniculatus ut calami, nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, folia coriandri teneriora, gravia odoratu, semen aneso crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis refrigeratoria vis; sic et necat: incipiunt algere ab extremitatibus corporis.

152 remedio est, priusquam ad vitalia perveniat, vini natura excalfactoria. sed in vino pota inremediabilis existit. sucus exprimitur foliis floribusque, tum enim maxime tempestivus est; melior semine trito expressus et sole densatus in pastillos. necat sanguinem spissando — haec altera vis ei —; ideo sic necatorum maculae in corporibus apparent.

153 ad dissolvenda medicamenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrigerandum stomachum malagma. praecipuus tamen est ad cohibendas epiphoras aestivas oculorumque dolores sedandos circumlitus; miscetur collyriis. et alias omnes rheumatismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloremque et epiphoras sedant.

154 Anaxilaus auctor est mammas a virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda censetur, non equidem praeceperim. vis maxima natae Susis Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae, in Graecia vero Megaricae, deinde Atticae.

155 Cremnos agrios gremias tollit oculorum inpositus, tumorem quoque polenta addita.

Nascitur vulgo molybdaena, id est plumbago, etiam in arvo, folio lapathi, crassa, hispida. hac commanducata si oculus subinde lingatur, plumbum, quod est genus vitii, ex oculo tollitur.

Capnos trunca, quam pedes gallinacios vocant, nascens in parietinis et saepibus, ramis tenuissimis sparsisque, flore purpureo, viridis suco caliginem discutit; itaque in medicamenta oculorum additur.

156 Similis et nomine et effectu, sed alia est capnos fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore purpureo. nascitur in hortis et segetibus hordeaciis. claritatem facit inunctis oculis delacrimationemque ceu fumus, unde nomen. eadem evolsas palpebras renasci prohibet.

157 Acoron iridis folia habet, angustiora tantum et longiore pediculo, radices nigras minusque venosas, cetero et has similes iridis, gustu acres, odore non ingratas, ructu faciles. optumae Daspetiacae e Galatia, mox Creticae, sed plurimae in Colchide iuxta Phasin amnem et ubicumque in aquosis. recentibus virus maius quam vetustis, Creticae candidiores Ponticis.

158 siccantur, ut iris, in umbra digitalibus frustis. nec non inveniuntur qui oxymyrsinae radicem acoron vocant, ideoque quidam hanc acorion vocare malunt. vis ei ad calfaciendum extenuandumque, efficax contra suffusiones et caligines oculorum, suco eiusdem poto contra serpentes.

159 Cotyledon parvula herba est, in cauliculo tenere, pusillo folio pingui, concavo ut coxendices. nascitur in maritimis petrosisque umidis, radice olivae modo rotunda. oculis medetur suco. est aliud genus eiusdem sordidis foliis, latioribus densioribusque circa radicem velut oculu cingentibus, asperrimi gustus, longiore caule, sed pergracili. usus ad eadem quae sativi aizoi.

160 Duo genera eius: maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui buphthalmon appellant, alii zoophthalmon, alii stergethron, quia amatoriis conveniat, alii hypogeson, quoniam in subgrundiis fere nascitur; sunt qui ambrosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoëtes, Italia sedum, sed aeque aizoum utrumquem, quoniam vireat semper.

161 maius et cubiti altitudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia in cacumine linguae similia, carnosa, pinguia, larga suco, latitudine pollicari, alia in terram convexa, alia stantia ita, ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum alto caule. radix inutilis.

162 Huic similis est quam Graeci andrachnen agrian vocant, Italia inlecebram, pusillis latoribus foliis et breviore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere. medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis, purgat enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit, palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum ictibus, aconito vero maius aizoum praecipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri negant.

163 Medentur et aurium dolori, item sucus hyoscyami modicus, item Achilleae et centaurii minoris et plantaginis, peucedani cum rosaceo et meconio, acori sucus cum rosa — omnis autem strigili calefactus infunditur —, cotyledon etiam purulentis cum medulla cervina calefacta, ebuli radicis tritae sucus linteo colatus, mox in sole densatus et, cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus. Parotidas verbenaca, item plantago sanat, item sideritis cum axungia vetere.

164 Narium ozaenas emendat aristolochia cum cypero.

Dentibus remedio sunt panacis radix commanducata, praecipue Chironiae, item sucus collutis, radix hyoscyami et plantaginis radix, aut colluuntur in aceto decoctae suco; et folia esse utile, vel si sanguine gingivae putrescant; [vel] semen eiusdem apostemata et collectiones gingivarum sanat.

166 et aristolochia gingivas dentesque confirmat, verbenaca cum radice commanducata et decoctae ex vino aut aceto sucus collutus, item quinquefolii radicis decoctae ad tertias in vino aut aceto. prius quam decoquatur, aqua marina aut salsa lavatur; decoctum diu tenendum in ore. quidam cinere quinquefolii fricare malunt. et verbasci radix decoquitur in vino ad colluendos dentes, et hysopo colluuntur et peucedani suco cum meconio vel radicum anagallidis, magis feminae, suco ab altera nare, quam doleat, infuso.

167 Erigeron a nostris vocatur senecio. hanc si ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita, ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubicundis. nascitur in tegulis et in muris. nomen hoc Graeci dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose dividitur lanugine, qualis est spinae, inter divisuras exeunte; quare Callimachus eam acanthida appellavit, alii pappum.

168 nec deinde Graecis de ea constat. alii erucae foliis esse dixerunt, alii roboris — at minora multo —, radice alii supervacua, alii nervis utili, alii poto strangulante. e diverso quidam regio morbo cum vino dederunt et contra omnia vesicae vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus harenam dixere.

169 ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinavere, torminibus quoque et in passo utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedicantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes. nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epiphoris, tosta cum mica salis strumis.

170 Ephemeron folia habet lilii, sed minora, caulem parum, florem caeruleum, semen supervacuum, radicem unam digitali crassitudine, dentibus praecipuam concisam in aceto decoctamque, ut tepido collunatur. et ipsa etiam radix sistit; cavis, exesis inprimitur. chelidoniae radix ex aceto trita continetur ore, erosis veratrum nigrum inprimitur, mobiles utrolibet decocto in aceto firmantur.

171 Labrum Venerium vocant in flumine nascentem. est ei vermiculus, qui circa dentes fricatur aut cavis dentium cera includitur. cavendum ne vulsa herba terram tangat.

172 Ranunculum vocamus quam Graeci batrachion. genera eius IIII: unum pinguioribus quam coriandri foliis et ad latitudinem malvae accedentibus, colore livido, caule alto, gracili et radice alba. nascitur in limitibus umidis et opacis. alterum foliosius, pluribus foliorum incisuris, altius caulibus. tertium minimum est, gravi odore, flore aureo. quartum simile huic, flore lacteo.

173 omnibus vis caustica, si cruda folia inponantur, pusulasque ut ignis faciunt. ideo ad lepras et psoras iis utuntur et ad tollenda stigmata, causticisque omnibus miscent. alopeciis inponunt celeriter removentes. radix in dolore commanducata diutius rumpit dentes; eadem sicca concisa sternumentum est.

174 nostri herbarii strumum eam vocant, quoniam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa, in quo scelere et plantagine utuntur. oris ulcera intus sucus plantaginis emendat et folia radicesque commanducatae, vel si rheumatismo laboret os, ulcera faetoremque quinquefolium, ulcera psyllium.

175 Conposita quoque contra faetores, vel maxime pudendum vitium, trademus. ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus simul terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu est, vel hederae bacas cum casia et murra pari pondere ex vino. naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint. suggillata hysopo emendantur, stigmata in facie mandragoras inlitus delet.

 Liber XXIV Liber XXVI