Liber XXIII | Liber XXV |
1 Ne silvae quidem horridiorque naturae facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordia atque concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. 2 quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula.
3 surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue.
4 Hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenire istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur,
5 Arabia atque India remedia aestimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, magnitudine populus R. perdidit ritus, vincendoque victi sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperaverunt. verum de his alias plura.
II
recensere6 Loton herbam itemque Aegyptiam eodem nomine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis III.
III
recensere7 Glans intrita duritias, quas cacoëthe vocant, cum salsa axungia sanat. vehementiores iligna et in omnibus cortex ipse corticique tunica subiecta. haec decocta iuvat coeliacos. dysintericis et inlinitur vel ipsa glans. eadem resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppurationibus. folia et bacae vel cortex vel sucus decocti prosunt contra toxica. cortex inlinitur decoctus lacte vaccino serpentis plagae; datur et ex vino dysintericis. eadem et ilici vis.
IV
recensere8 Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. est autem genus ex eo in Africa fere et Asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideao scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera diximus.
9 Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam perforatam, item albam nigram, maiorem minorem. vis omnium similis; optima Commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingivis, uvae, oris exulcerationi. crematae et vino extinctae . . . . . coeliacis, dysintericis inlinuntur, paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quae phagedaenica vocantur. in vino autem decoctae auribus instillantur, oculis inlinuntur, adversus eruptiones, panos cum aceto. 10 nucleus commanducatus dentium dolorem sedat, item intertrigines et ambusta. inmaturae ex iis ex aceto potae lienem consumunt; eaedem crematae et aceto salso extinctae menses sistunt vulvasque procidentes fotu. omnis capillos denigrat.
[imago inanis] vi [imago inanis] 11 Viscum e robore praecipuum haberi diximus et quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, donec nihil innatet, quidam commanducantes acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quodque levissimum, extra fulvum, intus porraceum. nihil est glutionosius. emollit, discutit tumores, siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis generis. 12 quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo et ad vulnera utuntur. unguium scabritias expolit, si septenis diebus illinantur nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari.
[imago inanis] vii [imago inanis] 13 Roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo replent. — Cerri folia et cortex et glans siccat collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu, cui et insidere expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri adversatur scorpionibus. [imago inanis] viii [imago inanis] Suberis cortex tritus ex aqua calida potus sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur. [imago inanis] ix [imago inanis] 14 Fagi folia manducantur in gingivarum labrorumque vitiis. calculis glandis fagineaea cinis inlinitur, item cum melle alopeciis. [imago inanis] x [imago inanis] 15 Cupressi folia trita serpentibus ulceribus inponuntur, et capiti cum polenta, si a sole doleat, item ramici, qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori cum cera inlinuntur, capillum denigrat ex aceto. eadem trita cum II partibus panis mollis e vino Ammineo subacta pedum ac nervorum dolores sedant. pilulae adversus serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collectionibus inlinuntur. ramici quoque tenerae tusae cum axungia et lomento prosunt. bibuntur ex eadem causa. 16 parotidi et strumae cum farina inponuntur. exprimitur sucus tusis cum semine. qui mixtus oleo caliginem oculorum aufert; item victoriati pondere in vino potus inlitusve cum fico sicca pingui exemptis granis vitia testium sanat, tumores discutit et cum fermento strumas. radix cum foliis trita pota vesicae et stranguriae medetur et contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum ictibus adversantur.
[imago inanis] xi [imago inanis] 17 Cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat picem, quam cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vitam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. 18 vestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam in anginis hoc remedio utendum neque in cruditatibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque conluere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut vermibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. phthiriasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines. suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant.
19 et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.
[imago inanis] xii [imago inanis] 20 Cedrides, hoc est fructus cedri, tussim sanant, urinam cient, alvum sistunt, utiles ruptis, convulsis, spasticis, stranguriae, vulvis, contra aconita, lepores marinos, eadem quae supra, collectionibus inflammationibusque. [imago inanis] xiii [imago inanis] 21 De galbano diximus. neque umidum neque aridum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tussim veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischiadicis, lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. purulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi defectu. 22 abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur et in difficili partu gabae magnitudine in cyatho vini, vulvasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mortuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime toxicis, cum murra et vino. serpentes oleo et spondylio mixto tactu necat. nocere urinae existimatur.
[imago inanis] xiv [imago inanis] 23 Similis hammoniaci natura atque lacrimae, probandae ut diximus. mollit, calefacit, discutit, dissolvit. claritati visus in collyris convenit, pruritum, cicatrices, albugines oculorum tollit, dentium dolores sedat, efficacius accensum. prodest dyspnoicis, pleuriticis, pulmonibus, vesicis, urinae cruenae, lieni, ischiadicis potum — sic et avlum solvit —, articulis et podagrae cum pari pondere picis aut cerae et rosaceo coctum. maturat panos, extrahit clavos cum melle; sic et duritias emollit; lieni cum aceto et cera Cypria vel rosaceo efficacissime inponitur. lassitudines perungui cum aceto et oleo exiguoque nitro utile. [imago inanis] xv [imago inanis] 24 Et styracis naturam in peregrinis arboribus exposuimus. placet praeter illa, quae diximus, maxime pinguis, purus, albicantibus fragmentis. medetur tussi, faucibus, pectoris vitiis, vulvae praeclusae duritieve laboranti, ciet menses potu adposituque, alvum mollit. invenio potu modico tristitiam animi resolvi, largiore contrahi. sonitus aurium emendat infusu, strumas illitu nervorumque nodos. adversatur venenis, quae frigore necent, ideo et cicutae. [imago inanis] xvi [imago inanis] 25 Spondylium una demonstratum infunditur capitibus phreneticorum et lethargicorum, item capitis doloribus longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vitiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit. illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. 26 flos auribus purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimitur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum earum ereodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite.
[imago inanis] xvii [imago inanis] 27 Sphagnos sive sphacos sive bryone et in Gallia, ut indicavimus, nascitur, vulvis insidentium utilis, item genibus et feminum tumoribus mixtus nasturtio et aquae salsae tritus. cum vino autem et resina sicca potus urinam pellit celerrime. hydropicos inanit cum vino et iuniperis tritus ac potus. [imago inanis] xviii [imago inanis] Terebinthi folia et radix collectionibus inponuntur. decoctum eorum stomachum firmat. semen in capitis dolore bibitur in vino et contra difficultatem urinae, ventrem leniter emollit, venerem excitat. [imago inanis] xix [imago inanis] 28 Piceae et laricis folia trita . . . . et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas corrigit. piceae folia privatim iocineri utilisa sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires satis constat et illum caeli aëra plus ita quam navigationem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiva potus. [imago inanis] xx [imago inanis] 29 Chamaepitys Latine abiga vocatur propter abortus, ab aliis tus terrae, cubitalibus ramis, flore pinus et odore. alta brevior et incurva, . . . . similis. tertia eodem odore et ideo nomine quoque, parvola, cauliculo digitali, foliis scabris, exilibus, albis, in petris nascens, omnes herbae, sed propter cognationem nominis non differendae. prosunt adversus scorpionum ictus, item iocineri inlitae cum palmis aut cotoneis; renibus et vesicae decoctum earum cum farina hordeacea. 30 morbo quoque regio et urinae difficultatibus ex aqua decoctae bibuntur. novma contra serpentes valet cum melle; sic et adpositu vulvas purgat. sanguinem densatum extrahit pota. sudores facit perunctis ea, peculiariter renibus utilis. fiunt ex ea et hydropicis pilulae cum fico alvum trahentes. lumborum dolorem victoriati pondere in vino finit et tussim recentem. mortuos partus ex aceto cocta et pota eicere protinus dicitur.
[imago inanis] xxi [imago inanis] 31 Cum honore et pityusa simili de causa dicetur, quam quidam in tithymali genere numerant. frutex est similis piceae, flore parvo, purpureo. bilem et pituitam per alvum detrahit radix decocti hemina aut seminis lingula in balanis. folia in aceto decocta furfures cutis emendant, mammas quoque mixto rutae decocto et tormina et serpentium ictus et in totum collectiones incipientes. [imago inanis] xxii [imago inanis] 32 Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cupresso; nam et hae ferunt in Asia ac Syria. 33 falluntur qui eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pinguem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utuntur et in ovo fere, e larice propter tussim ulceraque viscerum — nec pinea magnopere in usu —, ceteris non nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus.
34 Arborum differentia placet terebinthina odoratissima atque levissima, nationum Cypria et Syriaca, utraque mellis Attici colore, sed Cypria carnosior crassiorque. in sicco genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni autem ut montana potius quam campestra, tamen aquilonia potius quam ab alio vento. resolvitur resina ad vulnerum usus et malagmata oleo, in potiones amygdalis amaris.
35 natura in medendo contrahere vulnera, purgare, discutere collectiones. lenit pectoris vitia terebinthina; inlinitur eadem calida membrorum doloribus spasticisque — in sole abluitur — et totis corporibus mangonum maxime cura ad gracilitatem emendandam, spatiis ita laxantium cutem per singula membra, capacioraque ciborum facienda corpora.
36 proximum locum optinet e lentisco. inest ei vis adstringendi, movet et ante ceteras urinam. reliquae ventrem emolliunt, cruda concocunt, tussim veterem sedant, vulvae onera extrahunt etiam suffitae. privatim adversantur visco, panos et similia cum sebo taurino et melle sanant. palpebras lentiscina commodissime replicat, fractis quoque utilissima et auribus purulentis, item in prurito genitalium. pinea capitis vulneribus optime medetur.
[imago inanis] xxiii [imago inanis] 37 Pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinae Bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc adiciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror posse intellegi. 38 picis natura excalfacit, explet. adversatur privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat lichenas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putrescentia ulcera; quae vero serpunt, cum pineo cortice aut sulpure.
39 phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et contra veterem tussim. rhagadas sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, vulvae duritias et conversiones, item odore lethargicos. strumas cum farina hordacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum mammas Bruttia ex vino subfervefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis inpositis.
[imago inanis] xxiv [imago inanis] 40 Liquida pix oleumque, quod pisselaeon vocant, quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt et vocant palimpissam. liquida anginae perunguntur intus et uva, . . . aurium dolores, claritatem oculorum, oris circumlitiones, susiriosos, vulvas, tussim veterem et crebras exscreationes pectoris, spasmos, tremores, opisthotonos, paralysis, nervorum dolores, praestantissimum ad canum et iumentorum scabiem. [imago inanis] xxv [imago inanis] 41 Est et pissasphaltos, mixta bitumini pice naturaliter ex Apolloniatarum agro — quidam ipsi miscent —, praecipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus mammas laeserit. nativum optimum ex eo, quod, cum fervet, innatat. [imago inanis] xxvi [imago inanis] Zopissam eradi navibus diximus, cera marino sale macerata. optima haec a tirocinio navium. additur autem in malagmata ad discutiendas collectiones. [imago inanis] xxvii [imago inanis] Taedae . . . . . decoctaeque in aceto dentium dolores efficaciter colluunt. [imago inanis] xxviii [imago inanis] 42 Lentisci arboris et semen et cortex et lacrima urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur; capillum tingunt. lacrima sedis vitiis prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum et [e lacrima] stomacho utile, ructum et urinam movens. 43 quod et capitis doloribus cum polenta inlinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia, quae acaciae vis. medetur et attritis partibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive foliis ex oleo decoctis, si hae cum aqua ita foveantur. scio Democratem medicum in valitudine Considiae, M. Servili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat.
[imago inanis] xxix [imago inanis] 44 Platani adversatur vespertilionibus, pilulae earum in vino potae 𐆖 IIII pondere omnibus serpentium et scorpionum venenis, item ambustis. tunsae autem cum aceto acris magisque scillite sanguinem omnem sistunt et lentiginem et carcinomata malandriasque veteres addito melle emendant. 45 folia autem et decoctum eorum, corticis autem in aceto dentium remedium est, foliorum tenerrima in vino albo decocta oculorum. lanugo foliorum auribus et oculis inutilis. cinis pilularum sanat ambusta igni vel frigore. cortex e vino scorpionum ictus restinguit.
[imago inanis] xxx [imago inanis] 46 Fraxinus quam vim adversus serpentes haberet indicavimus. semen foliis eius inest, quo medentur iocineris, laterum doloribus in vino, aquam, quae subit cutem, extrahunt. corpus obesum levant onere sensim ad maciem reducentibus isdem foliis cum vino tritis ad virium portionem, ita ut puero V folia III cyathis diribeantur, robustioribus VII folia quinis vini. non omittendum ramenta eius et scobem a quibusdam cavenda praedici. [imago inanis] xxxi [imago inanis] Aceris radis contunsa e vino iocineris doloribus efficacissime inponitur. [imago inanis] xxxii [imago inanis] 47 Populi albae uvarum in unguentis usum exposuimus. cortex potus ischiadicis, stranguriae prodest, foliorum sucus calidus aurium dolori. virgam populi in manu tenentibus intertrigo non metuitur. populus nigra efficacissima habetur, quae in Creta nascitur; comitialibus semen ex aceto utile. fundit illa et resinam exiguam, qua utuntur ad malagmata. folia podagris in aceto decocta inponuntur. umor e cavis populi nigrae effluens verrucas papulasque — est attritu odoratus — tollit. populi ferunt et in foliis guttam, ex qua apes propolim faciunt. gutta quoque ad quae propolis ex aqua efficax. [imago inanis] xxxiii [imago inanis] 48 Ulmi et folia et cortex et rami vim habent spissandi et volnera contrahendi. corticis denarii pondus ptoum in hemina aquae frigidae alvum purgat pituitasque et aquas privatim trahit. inponitur et collectionibus lacrima et volneribus et ambustis, quae decocto fovere prodest. 49 umor in folliculis arboris huius nascens cuti nitorem inducit faciemque gratiorem praestat. cauliculi foliorum primi vino decocti tumores sanant extrahuntque per fistulas. idem praestant et tiliae corticis. multi corticem commanducatum volneribus utilissimum putant, folia tria aqua adspersa pedum tumori. umor quoque e medulla uti diximus, castratae arboris effluens capillum reddit capiti inlitus defluentesque continet.
[imago inanis] xxxiv [imago inanis] 50 Arbor tilia lenius ad eadem fere utilis est, ad quae oleaster. folia autem tantum in usu et ad infantium ulcera et in ore et commanducata et decocta. urinam cient, menses sistunt inlita, sanguinem pota detrahunt. [imago inanis] xxxv [imago inanis] 51 Sabucus habet alterum genus magis silvestre, quod Graeci chamaeacten, alii helion vocant, multo brevius. utriusque decoctum in vino vetere foliorum vel seminis vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile, set alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, maxime recentia ambustia et canis morsus, cum polenta mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit infusus. 52 acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt capillum, poti acetabuli mensura urinam movent. foliorum mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, volvas emolliunt, has et foliorum decoctum insidentium. caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alveum solvunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota.
53 podagris cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi inliti. iidem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices necentur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae necantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus ex vino albo potus alvum solvit.
[imago inanis] xxxvi [imago inanis] 54 Iunipirus vel ante cetera omnia excalfacit, extenuat, cedro alias similis. et huius duo genera, altera minor. utraque accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris, leteris doloribus utile. inflationes algoresque discutit, tusses; concoquit duritias. 55 inlitum tumores sistit, item alvum bacis ex vino nigro potis, item ventris tumoris inlitis. miscetur et antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et oculis in epiphoris. datur convolsis, ruptis, torminibus, volvis, ischiadicis cum vino albo potum pilulis quaternis aut decoctis XX in vino. sunt qui et perunguant corpus suco e semine eius in serpentium metu.
[imago inanis] xxxvii [imago inanis] 56 Salicis fructus ante maturitatem in araneam abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prodest. corticis e ramis primis cinis clavum et callum aqua mixta sanat. vitia cutis in facie emendat, magis admixto suco suo. 57 est autem hic trium generum: unum arbor ipsa exsudat cummium modo, altero manat in plaga, cum floret, exciso cortice III digitorum magnitudine. vis ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda quae opus sit, ciendamque uriname et ad omnes collectiones intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum rosaceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel folia cocta et cum cera trita inponuntur.
58 item podagricis cortice et foliis in vino decoctis foveri nervos utilissimum. flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia contrita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in totum auferunt usum saepius sumpta. Amerinae nigrae semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum psilotrum est.
[imago inanis] xxxviii [imago inanis] 59 Non multum a salice vitilium usu distat vitex, foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. Graeci lygon vocant, alias agnon, quoniam matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem salicis modo adsurgit, minor ramosa; foliis candidioribus, lanuginosis. prima album florem emittit cum purpureo; quis et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum. 60 nascuntur palustribus campis. semen potum vini quendam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum unguantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini modo — nam et odor similis —, set inflationes pellunt in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam utiles. lactis ubertatem faciunt.
61 adversantur venenis [serpentium], maxime quae frigus inferunt; minor efficacior ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca aut II foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque adversus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu quoque aut substratu fugant venenata.
62 ad venerem impetus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quorum morsus genitale excitat. capitis dolorem dissolvit fotu et volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens, cum farina hordeacea mollit.
63 likas et lentigines cum aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et eruptionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium, rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et nitro et cera et semine utilissimae et folio. additur in malagmata ad vitia nervorum et podagras semen; instillatur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi. virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur intertriginem sentire.
[imago inanis] xxxix [imago inanis] 64 Ericen Graeci vocant fruticem non multum a vitice differentem, colore roris marini et paene folio. hoc adversari serpentibus tradunt. [imago inanis] xl [imago inanis] 65 Genista quoque vinculi usum praestat, floris apibus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos factitari docuerim, et numquid hanc designaverit Homerus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum enim fuisse Hispanum Africanumve spartum in usu certum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem nomine appellant, in follivulis passiolorum modo nascens purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae mulsae cyathis III ieiunis. 66 rami, similiter frondes, in aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischiadicis utilem cyathi unius potu. quidam marina aqua macerare malunt et infudere clystere. perunguntur eodem suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolentia sanat.
[imago inanis] xli [imago inanis] 67 Myricen ericam vocat Lenaeus, similem scopis Amerinis; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur quidam tamaricem et ad lienem praecipuam, si sucus eius expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius antipathian contra solum hoc viscerum faciunt, ut adfirment, si ex ea alveis factis bibant sues, sine liene inveniri. 68 et ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina virgam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum attingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infelicem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil ferat nec seratur umquam.
[imago inanis] xlii [imago inanis] 69 Corinthus et quae circa est Graeca bryan vocat eiusque duo genera facit, silvestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum, maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur vice gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhibentur, quamquam remissiora. 70 datur sanguinem reicientibus cortex tritus et contra profluvia feminarum, coelicais quoque; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet. foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino decoquitur; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. decoctum eorum in vino potum . . . . . imposita cum rosaceo et cera sedant; sic et epinyctidas sanant.
71 dentium dolori, aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inponuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus phalangia et araneos bibitur, cum altilium vero pingui furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus praeterquam apsidum.
72 nec non morbo regio, phthiriasi, lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mulierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest. aiunt, si bovis castrati urinae miscentur vel in potu vel in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere, restituitur. Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt.
[imago inanis] xliii [imago inanis] 73 Nec virga sanguinea felicior habetur. cortex eius interior cicatrices, quae praesanuere, aperit. [imago inanis] xliv [imago inanis] Sileris folia inlita fronti capitis dolores sedant. eiusdem semen contritum in oleo phthiriasis coercet. serpentes et hunc fruticem fugiunt, baculumque rustici ob id ex eo gerunt. [imago inanis] xlv [imago inanis] 74 Ligustrum si eadem arbor est, quae in oriente cypros, suos in Europa usua habet. sucus discutit nervos, articulos, algores; folia ubique veteri ulceri, cum salis mica et oris exulcerationi prosunt, acini contra phthiriasin, item contra intertrigines vel folia. sanant et gallinaceorum pituitas acini. [imago inanis] xlvi [imago inanis] Folia alni ex ferventi aqua remedio sunt tumoris. [imago inanis] xlvii [imago inanis] 75 Hederae genera viginti demonstravimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est, omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum dolorem membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur autem fronti. 76 et decocto eorum fovetur os caputque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. decocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pituitae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inli lienem sanant, ioca autem inli. trahunt et menses adpositi. sucus hederae taedia narium graveolentiamque emendat, praecipue albae sativae.
77 idem infusus naribus caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro calefactus. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi. acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti taenias pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos utile est. hedera, quam chrysocarpon appellavimus, bacis aurei coloris XX in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi potetur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; Erasistratus eiusdem acinos V tritos in rosaceo oleo calefactosque in cortice punici instillavit dentium dolori a contraria aure.
78 acini, qui croci sucum habent, praesumpti potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris corymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta quaecumque in vino omni ulcu generi, etiamsi cacoëthe sint.
79 lacrima hederae psilotrum est phthiriasimque tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. denigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso splenicos bibentes sanari invenio.
80 et acinos terunt, mox comburunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. sunt qui et incidant suic gratia eoque utantur ad dentes erosos, frangique tradunt, proximitatis cera munitis, ne laedantur. cummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto utilissimam dentibus promittunt.
[imago inanis] xlviii [imago inanis] 81 Graeci vicino vocabulo cisthon appellant fruticem maiorem thymo, foliis ocimi. duo eius genera: flos masculo rosaceus, feminae albus. ambo prosunt dysintericis et solutionibus ventris in vino austero ternis digitis flore capto et similiter bis die poto, ulceribus veteribus et ambustis cum cera et per se oris ulceribus. — Sub his maxime nascitur hypocisthis, quam inter herbas dicemus. [imago inanis] xlix [imago inanis] 82 Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis, tanta vi acini, ut sanguinem urina detrahat. — Item chamaecisson appellant hederam non attollentem se a terra. et haec contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur, folia ambustis cum axungia. — Milax quoque, quae anthophoros cognominantur, similitudinem hederae habet, tenuioribus foliis. coronam ex ea factam inpari foliorum numero aiunt capitis doloribus mederi. 83 quidam duo genera milacis dixere: alteram inmortalitati proximam in convallibus opacis, scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, contra venenata omnia efficacissime iuvantem acinorum suco: infantibus saepe instillato nulla postea venena nocitura. alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. illam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare diximus. —
84 Similem huic aliqui clematida appellaverunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia eius lepras purgant; semen alvum solvit acetabuli mensura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem causa et decoctum eius.
[imago inanis] l [imago inanis] 85 Harundinis genera XXVIII demonstravimus, non aliter evidentiore illa naturae vi, quam continuis his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix harundinem felicis radix. ', quo plura genera facimus, illa, quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorumque causa, urinam movet cum gramine aut apii semine decocta; 86 ciet et menstrua admota; medetur convulsis II obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio similis. efficacissima in omni harundine quae proxima radici, efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putrescentia ulcera.
87 foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur, efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes. vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa, non in radice tantum, in mulso enim et ipsam harundinem tradunt. medetur et luxatis et spinae doloribus radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus obtundit auditum.
[imago inanis] li [imago inanis] 88 Cognata in Aegypto res est harundini papyrum, praecipuae utilitatis, cum inaruit, ad laxandas siccandasque fistulas et intumescendo ad introitum medicamentorum aperiendas. charta, quae fit ex eo, cremata inter caustica est. cinis eius ex vino potus somnum facit; ipsa ex aqua inposita callum sanat. [imago inanis] lii [imago inanis] 89 Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discuti, ex aqua vero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt. [imago inanis] liii [imago inanis] 90 Rhododendros ne nomen quidem apud nos invenit Latinum; rhododaphnen vocant aut nerium. mirum folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra serpentes praesidium ruta addita e vino pota. pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint, mori dicuntur. [imago inanis] liv [imago inanis] 91 Nec rhus Latinum nomen habet, cum in usum pluribus modis veniat. nam et herba est silvestris, foliis myrti, cauliculis brevibus, quae taenias pellit, et frutex corarius appellatur, subrutilus, cubitalis, crassitudine digitalis, cuius aridis foliis ut malicorio coria perficiuntur. 92 medici autem rhoicis utuntur ad contusa, item coeliacos et sedis ulcera aut quae phagedaenas vocant; . . . . . trita cum melle et inlita cum aceto. decoctum eorum instillatur auribus purulentis. fit et stomatice decoctis ramis ad eadem quae ex moris, sed efficacior admixto alumine. inlinitur eadem hydropicorum tumori.
[imago inanis] lv [imago inanis] 93 Rhus, qui erythros appellatur, semen est huius fruticis. vim habet adstringendi refrigerandique. adspergitur pro sale obsoniis alvo soluta omnesque carnes cum silphio suaviores facit. medetur ulceribus manantibus, cum melle asperitati linguae, percussis, lividis, desquamatis; eodem modo capitis vulnera ad cicatricem celerrime perducit. feminarum abundantiam sistit cibo. [imago inanis] lvi [imago inanis] 94 Alia res erythrodanum, quam aliqui ereuthodanum vocant nos rubiam, qua tinguntur lanae pellesque perficiuntur. in medicina urinam ciet, morbum regium sanat ex aqua mulsa — et likas ex aceto inlita —, ischiadicos, paralyticos ita, ut bibentes laventur cotidie. radix semenque trahunt menses, alvum sistunt et collectiones discutiunt. contra serpentes rami cum foliis inponuntur. folia et capillum inficiunt. invenio apud quosdam morbum regium sanari hoc frutice, etiam si adalligatus spectetur tantum. [imago inanis] lvii [imago inanis] 95 Distat ab eo qui alysson vocatur foliis tantum et ramis minoribus. nomen accepit, quod a cane morsos rabiem non patitur ex aceto potus adalligatusque. mirum est quod additur, saniem conspecto omnino frutice eo siccari. [imago inanis] lviii [imago inanis] 96 Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio et ipsa et decoctum eius potu, item pectoris vitiis. urinam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem aureum πεσσον medici vocant ex ea. e melle prodest magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum polenta vero et aceto lepras tollit. 97 eadem cum panace et capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et malagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota denarii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic et pleuriticos et omnes lateris doloris. —
98 Apocyni semen ex aqua — frutex est folio hederae, molliore tamen, et minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso, gravi odore — canes et omnes quadripedes necat in cibo datum.
[imago inanis] lix [imago inanis] 99 Rosmarinum dictum est. duo genera eius: alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera sanat viridis inposita et sedis procidentiam, condylomata, haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit. 100 semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excalfacienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item convulsis. auget et lacte in vino potum, item radix. ipsa herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle prodest.
[imago inanis] lx [imago inanis] 101 Cachrys multa genera habet, ut diximus. sed haec, quae ex rore supra dicto nascitur, si fricetur, resinosa est. adversatur venenis et venenatis praeterquam anguibus. sudores movet, tormina discutit, lactis ubertatem facit. [imago inanis] lxi [imago inanis] 102 Herba Sabina, brathy appellata a Graecis, duorum generum est, altera tamarici folium smis, altera cupresso; quare quidam Creticam cupressum dixerunt. a multis in suffitus pro ture adsumiture, in medicamentis vero duplicato pondere eosdem effectus habere quos cinnamum traditur. collectiones minuit et nomas conpescit, inlita ulcera purgat, partus emortuos adposita extrahit et suffita. inlinitur igni sacro et carbunculis cum melle; ex vino pota regio morbo medetur. gallinacii generis pituitas fumo eius herbae sanari tradunt. [imago inanis] lxii [imago inanis] 103 Similis herbae huic Sabinae est selago appellata. legitur sine ferro, dextra manu per tunicam operta, sinistra eruitur velut a furante, candida veste vestito pureque lautis nudis pedibus, sacro facto, priusquam legatur, pane vinoque; fertur in mappa nova. hanc contra perniciem omnem habendam prodidere Druidae Gallorum et contra omnia oculorum vitia fumum eius prodesse. [imago inanis] lxiii [imago inanis] 104 Iidem samolum herbam nominavere nascentem in umidis, et hanc sinistra manu legi a ieiunis contra morbos suum boumque, nec respicere legentem neque alibi quam in canali deponere, ibi conterere poturis. [imago inanis] lxiv [imago inanis] 105 Cummium genera diximus. in his maiores effectus melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae vitiis inutiles, ucn, amaritudines hebetant. adstrictoriis ceteris, quae ex amygdala amara est spissandisque visceribus efficacior, habet excalfactorias vires. 106 proponuntur prunorum etiam et cerasorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri IIII obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime conveniunt.
[imago inanis] lxv [imago inanis] 107 Spina Arabica — spinae Aegyptiae laudes in odorum loco diximus — et ipsa astringit spissatque destillationes omnes et sanguinis excreationes mensumque abundantiam, etiamnum radice valentior. [imago inanis] lxvi [imago inanis] 108 Spinae albae semen contra scorpiones auxiliatur. corona ex ea inposita capitis dolores minuit. — Est huic similis quam Graeci acanthion vocant, minoribus multo foliis, aculeatis per extremitates et araneosa lanugine obductis, qua collecta etiam vestes quaedam bombycinis similes fiunt in oriente. ipsa folia vel radices ad remedia opisthotoni bibuntur. [imago inanis] lxvii [imago inanis] 109 Et acacia e spina fit in Aegypto, alba nigraque arbore, item viridi, sed longe meliore prioribus. fit et in Galatia, deterrima spinosiore arbore. semen omnium lenticulae simile, minore tantum et grano et folliculo. colligitur autumno, ante collectum nimio validius spissat. sucus ex folliculis aqua caelesti perfusus, mox in pila tusis exprimitur organis, tunc densatur in sole mortariis in pastillos. fit et foliis minus efficax. ad coria perficienda semine pro galla utuntur. 110 foliorum sucus et Galaticae acaciae nigerrimus inprobatur, item qui valde rufus. purpurea aut leucophaea et quae facillime diluitur — vis summa ad spissandum refrigerandumque est — oculorum medicamentis ante alia utiles. lavantur in eos usus pastilli, ab aliis torrentur, ab aliis peruruntur. capillum tingunt, sanant ignem sacrum, ulcera, quae serpunt, et umida vitia corporis, collectiones, articulos contusos, perniones, pterygia. abundantiam mensum in feminis sistunt vulvamque et sedem procidentes, item oculos, oris ulcera et genitalium.
[imago inanis] lxviii [imago inanis] 111 Vulgaris quoque haec spina, ex qua aenae fullonia inplentur, radicis usus habet. per Hispanias quidem mu et inter odores et ad unguenta utuntur illa, aspalathum vocantes. est sine dubio hoc nomine spina silvestris in oriente, ut diximus, candida, magnitudine arboris iustae, [imago inanis] lxix [imago inanis] 112 sed et frutex humilior, aeque spinosus, in Nisyro et Rhodiorum insulis, quem alii erysisceptrum, alii phasganon, Syri diaxylon vocant. optimus qui minime ferulaceus, rubens aut in purpuram vergens detracto cortice. 113 nascitur pluribus locis, sed non ubique odoratus. quam vim haberet caelesti arcu in eum innixo diximus. sanat taetra oris ulcera et ozaenas, genitalia exulcerata aut carbunculantia, item rhagadia, inflationes potu discutit et strangurias. cortex sanguinem reddentibus medetur. decoctum eius alvum sistit. similia praestare silvestrem quoque putant.
[imago inanis] lxx [imago inanis] 114 Spina et appendix appellata, quoniam bacae puniceao colore in ea appendices vocantur. hae crudae per se et aridae decoctae in vino alvum citam ac tormina conpescunt. — Pyracanthae bacae contra serpentium ictus bibuntur. [imago inanis] lxxi [imago inanis] 115 Paliurus quoque spinaea genus est. semen eius Afri zuram vocant, contra scorpiones efficacissimum, item calculosis et tussi. folia adstrictoriam vim habent. radix discutit panos, collectiones, vomicas, urinas trahit pota. decoctum eius in vino alvum sistit, serpentibus adversatur. radix praecipue datur in vino. [imago inanis] lxxii [imago inanis] 116 Aquifoliae folia contusa addito sale articulorum morbus prosunt, bacae purgationi feminarum, coeliacis, dysintericis, cholericis. in vino potae sistunt alvum. radix decocta et inlita extrahit infixa corpori, utilissima et luxatis tumoribusque. aquifolia arbor in domo aut villa sata veneficia arcet. flore eius aquam glaciari Pythagoras tradit; item baculum ex ea factum in quodvis animal emissum, etiamsi citra ceciderit defectu mittentis, ipsum per sese cubito propius adlabi; tam praecipuam naturam inesse arbori. — Taxi arboris fumus necat mures. [imago inanis] lxxiii [imago inanis] 117 Nec rubos ad maleficia tantum genuit natura, ideoque et mora his, hoc est vel hominibus cibos, dedit. vim habent siccandi, adstringendi, gingivis, tonsillis, genitalibus accommodatissimi. adversantur serpentium sceleratissimis, haemorrhoidi et presteri, flos aut mora scorpionibus. vulnera sine collectionum periculo iungunt. urinas cient. 118 caules eorum teneri tunduntur exprimiturque sucus, mox sole cogitur in crassitudinem mellis; singulari remedio contra mala oris oculorumque, sanguinem exscreantes, anginas, vulvas, sedes, coeliacos intellegitur potus aut inlitus. oris quidem vitiis etiam folia commanducata prosunt et ulceribus manantibus aut quibuscumque in capite inlinuntur. cardiacis vel per se inponuntur a mamma sinistra, item stomacho in doloribus oculisque procidentibus.
119 instillatur sucus eorum et auribus. sanat condylomata cum rosaceo cerato. cauliculorum ex vino decoctum uvae praesentaneum remedium est. iidem per se in cibo sumpti cymae modo aut decocti in vino austero labantes dentes firmant. alvum sistunt et profluvia sanguinis; dysintericis prosunt. siccantur in umbra, ut cinis crematorum uvam reprimat. folia quoque arefacta et contusa iumentorum ulceribus utilia traduntur.
120 mora, quae in iis nascuntur, vel efficaciorem stomaticen praebuerint quam sativa morus. eadem conpositione vel cum hypocisthide tantum et melle bibuntur in cholera et a cardiacis et contra araneos. inter medicamenta, quae styptica vocant, nihil efficacius rubi mora ferentis radice decocta in vino ad tertias partes, ut colluantur eo oris ulcera et sedis foveantur, quis tanta vis est, ut spongeae ipsae lapidescant.
[imago inanis] lxxiv [imago inanis] 121 Alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio — alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus volumine —; cynosbaton, alii cynaspanxin, alii neurospaston vocant. folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam nigram, in cuius acino nervum habet; unde neurospastos dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton appellarunt. huius thyrsus ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche Chia commanducatus os purgat. 122 ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleuriticis praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. cinis e radice reprimit uvam.
[imago inanis] lxxv [imago inanis] 123 Idaeus rubus appellatus est, quoniam in Ida non alius nascitur. est autem ac minor, rarioribus calamis innocentioribusque, sub arborum umbra nascens. huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris, stomachicisque ex aqua bibendus datur. cetera eadem praestat, quae supra dicta. [imago inanis] lxxvi [imago inanis] 124 Inter genera ruborum rhamnos appellatur a Graecis, candidior, fruticosior et ramos spargens rectis aculeis, non, ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius silvestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert veluti folliculos. huius radice decocta in aqua fit medicamentum, quod vocatur Lycium. semen secundas trahit. alter ille candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et vulneribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et decocta inlinuntur cum oleo. [imago inanis] lxxvii [imago inanis] 125 Lycium praestantius spina fieri tradunt, quam et pyxacanthon Chironian vocant, qualem in Indicis arboribus diximus, quoniam longe praestantissimum existimatur Indicum. coquuntur in aqua tusi rami radicesque summae amaritudinis aereo vase per triduum iterumque exempto ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis, etiam amurca et felle bubulo. spuma eius ac flos quidam oculorum medicamentis additur. 126 reliquo suco faciem purgat et psoras sanat, erosos angulos oculorum veteresque fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingivas, tussim, sanguinis excreationes fabae magnitudine devoratum aut, si ex vulneribus fiat, inlitum, rhagadia, genitalium ulcera, attritus, ulcera recentia et serpentia ac putrescentia, in naribus clavos, suppurationes. bibitur et mulieribus in lacte contra profluvia.
127 Indici differentia glaebis extrinsecus nigris, intus rufis, cum fregeris, cito nigrescentibus. adstringit vehementer cum amaritudine. ad eadem omnia utile est, sed praecipue ad genitalia.
[imago inanis] lxxviii [imago inanis] 128 Sunt qui et sarcocollam spinae lacrimam putent, pollini turis similem, cum quadam acrimonia dulcem, cumminosam. sistit fluctiones, inlinitur infantibus maxime. vetustate et haec nigrescit, melior quo candidior. [imago inanis] lxxix [imago inanis] 129 Unum etiamnum arborum medicinis debetur mobile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysintericos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore decoctis malis cotoneis V cum suis seminibus, punicis totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod rhun Syriacam vocant, croci semuncia. coquitur usque ad crassitudinem mellis. [imago inanis] lxxx [imago inanis] His subtexemus ea, quae Graeci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent. 130 Chamaedrys herba est, quae Latine trixago dicitur. aliqui eam chamaeropem, alii Teucriam appellavere. folia habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus — alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt —, flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti, ruptis, convulsis, lateris doloribus.
131 lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in III heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione.
[imago inanis] lxxxi [imago inanis] 132 Chamaedaphne unico ramulo est, cubitali ferme; folia tenuiora lauro; semen rubens adnexum foliis. inlinitur capitis doloribus recens, ardores refrigerat, ad tormina cum vino bibitur. menses sucus et urinam ciet potu partusque difficiles in lana adpositus. [imago inanis] lxxxii [imago inanis] 133 Chamelaea similitudinem foliorum oleae habet — sunt autem amara, odorata —, in petrosis, palmum altitudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse. [imago inanis] lxxxiii [imago inanis] 134 Chamaeesyce lentis folia habet nihil se adtollentia, in aridis, petrosis, claritati oculorum et contra subfusiones utilis suco ad cicatrices, caligines, nubeculas inuncto. vulvae dolores sedat adposita in linteolo. tollit et verrucas omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis. [imago inanis] lxxxiv [imago inanis] 135 [imago inanis] Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa — cum floret, existimari potest alba viola —, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in vini cyathis II septenis diebus, admodum amara potione. [imago inanis] lxxxv [imago inanis] Chamaeleucen apud nos farfarum sive farfugium vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed ampliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi. [imago inanis] lxxxvi [imago inanis] 136 Chamaepeuce, larici folio similis, lumborum et spinae doloribus propria est. — Chamaecyparissos herba ex vino pota contra venena serpentium omnium scorpionumque pollet. — Ampeloprason in vinetis nascitur, foliis porri, ructu gravis, contra serpentium ictus efficax. urinam et menses ciet, eurptiones sanguinis per genitale inhibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus et contra canis morsus. — Ea quoque, quae stachys vocatur, porri similitudinem habet, longioribus foliis pluribusque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati. pellit mestrua. [imago inanis] lxxxvii [imago inanis] 137 Clinopodium alii cleopiceton, alii zopyrontion, alii ocimoides appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi altitudine, in petrosis, orbiculato foliorum ambitu speciem lecti pedum praebentem. bibitur ad convulsa, rupta, strangurias, serpentium ictus, item decoctae sucus. [imago inanis] lxxxviii [imago inanis] 138 Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis.
Centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem capitis paenularum, iacentem in arvis, Graeci clematidem, egregii effectus ad sistendam alvum in vino austero. idem sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis V demarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax. —
[imago inanis] lxxxix [imago inanis] 139 Sed Graeci clematidas et alias habent, unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen, nonnulli tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex vino austero sorbetur.
140 folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant; item haemorrhoida cum oleo viridi, phthisicos iuvant cum melle. lactis quoque ubertatem faciuntin cibis et infantibus inlita capillum aiunt, ex aceto edentium venerem stimulant. —
[imago inanis] xc [imago inanis] 141 Est alia clematis Aegyptia cognomine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygonodies vocatur, folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et privatim aspidas ex aceto pota efficax. [imago inanis] xci [imago inanis] 142 Aegyptus hanc maxime gigni, quae et aron, de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu discrevit, dracontium silvestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, eandem vero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculos vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multaque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen. [imago inanis] xcii [imago inanis] 143 quin et ipsi Graeci inmensam posuere differentiam: semen dracunculi ferveus mordaxque tradendo tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret, aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam praeferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior;
144 pectoris vitia purgare, aridum potioni inspersum aut ecligmate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo bibendum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum inposuere, item suggillatis, tonsillis.
145 Glaucias ex oleo haemorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens. laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peripneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tussientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excreantibus farinae permixtum pane cocto dedit, Diodotus phthisicis e melle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus etiam fractis inposuit.
146 partus omnium animalium extrahit naturae circumlitum. sucus radicis cum melle Attico oculorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, sucus mire sanat.
147 folia ambustis prosunt ex vino et oleo cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet ad collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos seminis vel radicis drachmae II in vini cyathis sufficiunt. eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit.
148 Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quoque aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui in vino nigro putant utile. in foliis Aristoteles caseus optime servari traditur.
[imago inanis] xciii [imago inanis] 149 Dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt; maiorem vim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest. 150 id autem, quod Graeci dracontion vocant, triplici efficie demonstratum mihi est; foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folium maiore quam cornus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant.
[imago inanis] xciv [imago inanis] 151 Est et aris, quae in eadem Aegypto nascitur, similis aro, minor tantum minoribusque foliis et utique radice, quae tamen olivae grandis magnitudinem inpleat, alba geminum caulem, altera unum tantum emittens. medetur utraque ulceribus manantibus, item ambustis ac fistulis collyrio inmisso. nomas sistunt inlitu decoctarum in aqua et postea tritarum rosaceo addito. sed unum miraculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus animal in perniciem agi. [imago inanis] xcv [imago inanis] 152 Myriophyllon, quod nostri milifolium vocant, caulis est teneri, similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen accepit. nascitur in palustribus, magnifici usus ad vulnera cum aceto. bibitur ad difficultates urinae et vesicae aut suspiria praecipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad dentium dolores. Etruria hoc nomine appellat herbam in pratis tenuem, a lateribus capillamenti modo foliosam, eximii usus ad vulnera, boum nervos abscisos vomere solidari ea rursusque iungia addita axungia adfirmans. [imago inanis] xcvi [imago inanis] 153 Pseudobunion napi folia habet, fruticans palmi altitudine, laudatissima in Creta. contra tormina, stranguriam, laterum praecordiorumque dolores bibuntur rami eius quini senive. [imago inanis] xcvii [imago inanis] 154 Myrris, quam alii myrrizan, alii myrran vocant, simillimis est cicutae caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data. aviditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sunt. [imago inanis] xcviii [imago inanis] 155 Oenobreches folia lentis habet, longiora paulo, florem rubentem, radicem exiguam et gracilem. nascitur circa fontes. siccata in farinae modum et inspersa vino albo strangurias finit, alvum sistit. sucus eius perunctis cum oleo sudores movet. [imago inanis] xcix [imago inanis] 156 In promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores? primi eas in nostro orbe celebravere Pythagoras atque Democritus, consectati Magos.
Coracesia et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his.
[imago inanis] c [imago inanis] 157 idem Minyada appellat et nomine alio Corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foveantur, dicit. eundem effusum in herba qui vestigio contigerint forte respersos insanabili leto perire, monstrifica prorsus natura veneni praeterquam contra venena.
[imago inanis] ci [imago inanis] 158 ab eodem Pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha, de qua in terrae miraculis diximus. idem tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente brassica, quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat; item si florente acciderint aut frumento aut cicuta aut viola, similem conditionem habere.
159 nec me fallit hoc volumen eius a quibusdam Cleemporo medico adscribi, verum Pythagorae pertinax fama antiquitasque vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si quis alius curae opus illo viro dignum iudicavit, quod fecisse Cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, quis credat?
[imago inanis] cii [imago inanis] 160 Democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, quia de causa et marmaritim vocari; hac Magos uti, cum velint deos evocare. — 161 Achaemenida, colore electri, sine folio nascentem Taradastilis Indiae, qua pota in vino noxii per cruciatus confiteantur omnia per varias numinum imaginationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae praecipue caveant eam. —
162 Theombrotion XXX schoenis a Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum incommoda; a stabilitate [mentis et iustitiae], eandem semnion a potentiae maiestate appellari. — Aliam deinde adamantida, Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod conteri nequeat. — Arianida in Arianis gigni, igneam colore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. —
163 Therionarca in Cappadocia et Mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae urina adspersa recreari. Aethiopida in Meroe nasci, ob id et Meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in Elephantine eiusdem Aethiopiae, lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari ita, ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. adversari ei palmeum vinum. —
164 Thalassaeglen circa Indum amnem inveniri, quae ob id nomine alio potamaugis appellatur; hac pota lymphari homines obversantibus miraculis. — Theangelida in Libano Syriae, Dicte Cretae montibus et Babylone et Susis Persidis nasci, qua pota Magi divinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen. haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari species ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae nucis cum pipere et melle in vino palmeo. —
165 Hestiaterida a convictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant; casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam vino mira conveniat. — Helianthes vocat in Themiscyrena regione et Cilicia montibus maritimis, folio myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, perungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. —
166 Hermesias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio nucleis pineae nucis tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea admixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excellentes animi et formae bonis. atque harum omnium magica quoque vocabula ponit.
167 Adiecit his Apollodorus adsectator eius herbam aeschynomenen, quoniam adpropinquante manu folia contraheret, aliam crocida, cuius tactu phalangia morerentur, Crateuas onothurin, cuius aspersu e vino feritas omnium animalium mitigaretur, anacampseroten celeber arte grammatica paulo ante, cuius omnino tactu redirent amores vel cum odio depositi. et abunde sit hactenus attigisse insignia Magorum in herbis alia de his aptiore dicturis loco.
[imago inanis] ciii [imago inanis] 168 Eriphiam multi proddidere. scarabaeum haec in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono haedi, unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil praestantius esse tradunt. [imago inanis] civ [imago inanis] Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abundantiam facit. — Aeque nota lactoris vulgo est, plena lactis quod degustatum vomitiones concitat. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vocant, quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies V sanet ex oleo inposita. [imago inanis] cv [imago inanis] 169 Celebratur autem et a Graecis startiotes, sed ea in Aegypto tantum et inundatione Nili nascitur, aizoo similis, ni maiora haberet folia. refrigerat mire et vulnera sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et suppurationes. sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture masculo mirifice sistit. [imago inanis] cvi [imago inanis] 170 Herba in capite statuae nata, collecta in vestis alicuius pannum et inligata lino rufo, capitis dolorem confestim sedare traditur. — [imago inanis] cvii [imago inanis] Herba quaecumque e rivis aut fluminibus ante solis ortum collecta ita, ut nemo colligentem videat, adalligato laevo bracchio ita, ut aeger quid sit illud ignoret, tertianas arcere traditur. — [imago inanis] cviii [imago inanis] Lingua herba nascitur circa fontes. radix eius conbusta et trita cum adipe suis — adiciunt ut nigra sit et sterilis — alopecias emendat unguentium in sole. — [imago inanis] cix [imago inanis] 171 Cribro in liminite abiecto herbae intus extantes decerptae adalligataeque gravidis partus adcelerant. — [imago inanis] cx [imago inanis] Herba, quae gignitur super fimeta ruris, contra anginas efficacissime pollet ex aqua pota. — [imago inanis] cxi [imago inanis] Herba, iuxta quam canes urinam fundunt, evulsa ne ferro attingatur, luxatis celerrime medetur. [imago inanis] cxii [imago inanis] 172 Rumpotinum arborem demonstravimus inter arbusta. iuxta hanc viduam vite nascitur herba, quam Galli rodarum vocant. caulem habet virgae ficulneae modo geniculatum, folia urticae in medio exalbida, eadem procedente tempore tota rubentia, florem argenteum, praecipua contra tumores fervoresque et collectiones cum axungia vetere tusa ita, ut ferro non attingatur. qui perunctus est, despuit ad suam dexteram terna. efficacius remedium esse aiunt, si tres trium nationum homines perungant dextrorsus. [imago inanis] cxiii [imago inanis] 173 Herba impia vocatur incana, roris marini aspectu, thyrsi modo vestita atque capitata. inde alii ramuli exsurgunt sua capitula gerentes; ob id impiam appellavere, quoniam liberi super parentem excellant. alii potius ita appellatam, quoniam nullum animal eam attingat, existimavere. 174 haec inter duos lapides trita fervet praecipuo adversus anginas suco, lacte et vino admixto. mirum traditur, numquam eo morbo temptari qui gustaverint; itaque et subus dari, quaeque medicamentum id noluerint haurire, eo morbo interimi. sunt qui avium nidis inseri aliquid ex ea putent atque ita non strangulari pullos avidius devorantes.
[imago inanis] cxiv [imago inanis] 175 Veneris pectinem appellant a similitudine pectinum, cuius radix cum malva tusa omnia corpori infixa extrahit. — [imago inanis] cxv [imago inanis] Veterno liberat quae exedum vocatur. — Notia herba coriariorumofficinis familiaris est aliis aliisve nominibus; efficacissimam adversus scorpionem esse potam e vino aut posca reperio. [imago inanis] cxvi [imago inanis] 176 Philanthropon herbam Graeci appellant masute, quoniam vestibus adhaerescat. ex hac corona inposita capitis dolores sedat. — Nam quae canaria appellatur lappa, cum plantagine et milifolio trita ex vino carcinomata sanat, ternis diebus soluta. medetur et subus, effossa sine ferro, addita in colluviem poturis vel ex lacte ac vino. quidam adiciunt effodientem dicere oportere: haec est herba argemon, quam Minerva repperit subus remedium, quae de illa gustaverint. [imago inanis]
CXVII
recensere177 Tordylon alii semen silis esse dixerunt, alii herbam per se, quam et syreon vocaverunt. neque aliud de ea proditum invenio quam in montibus nasci, conbustam potu ciere menses et pectoris excreationes, efficaciore etiamnum radice; suco eius ternis obolis hausto renes sanari; addi radicem eius et in malagmata.
CXVIII
recensere178 Gramen ipsum inter herbas vulgatissimum geniculatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine novas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigantur, in Parnaso tantum hederacia specie densius quam usque fruticant, flore odorato candidoque. iumentis herba non alia gratior, sive viridis sive in feno siccata et, cum detur, adspersa aqua. 179 sucum quoque eius in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit decoctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur decocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad dentium dolores, epiphoras.
180 radix decocta in vino torminibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque vesicae, calculos frangit. semen vehementius urinam inpellit, alvum vomitionesque sistit. privatim autem draconum morsibus auxiliatur. sunt qui genicula VIIII vel unius vel e duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum involvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae panorumve.
181 ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in domum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere, ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare triduoque id facere. quod e graminum genere VII internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent.
CXIX
recensere182 Sunt qui et aculeatu gramen vocent trium generum. cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, dactylon appellant. hos convolutos naribus inserunt extrahuntque sanguinis ciendi gratia. altero, quod est aizoo simile, ad paronychia et pterygia unguium et, cum caro unguibus increvit, utuntur cum axungia, ideo dactylon appellantes, quidam digitis medeatur. 183 tertium genus dactyli, sed tenuis, nascitur in parietinis aut tegulis. huic caustica vis est. sistit ulcera, quae serpunt. gramen capiti circumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit. camelos necare traditur in Babylonis regione id, quod iuxta vias nascitur.
CXX
recensere184 Nec faeno Graeco minor auctoritas, quod telin vocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo sereretur, docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissolvere. sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit, sive duritia sive tumore sive contractio sit vulvae: foventur, insidunt; infusum quoque prodest. 185 furfures in facie extenuat. spleni addito nitro decoctum et inpositum medetur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. Diocles difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura tritum in VIIII cyathis sapae, ut tertias partes biberent, dein calida lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum, pro summo auxilio.
186 farinam faeni cum hordeo aut lini semine decoctam aqua mulsa contra vulvae cruciatus subiecit idem inposuitque imo ventri. lepras, lentigines sulpuris pari portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute, saepius die inlinens perunguique prohibens. Theodorus faeno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo aceto ad lepras.
187 Timon semen feni acetabuli dimidii mensura cum sapae et aquae VIIII cyathis ad menses ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurimum prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni semen emendat. farina porrigines capitis furfuresque cum vino et nitro celeriter tollit.
188 in hydromelite autem decocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis, carnibus quis recedunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis. inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata subacta ex vino purgat, mox addito melle persanat. sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim. decoquitur, donec amaritudo desinat; postea mel additur. — Nunc ipsa claritas herbarum dicetur.
Liber XXIII | Liber XXV |