Moralia/II

(Redirectum de Moralia I/II)
This is the stable version, checked on 26 Septembris 2021. Template changes await review.
Pars Secunda
Saeculo VI

 Pars I Pars III 

Pars Secunda

recensere
  • LIBROS QUINQUE CONTINENS.
    • LIBER SEXTUS. Totum caput quintum, a versu tertio orsus, spiritali...
    • LIBER SEPTIMUS. Totum caput sextum, tribus postremis versibus exceptis, partim...
    • LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et...
    • LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT.
    • LIBER DECIMUS. Toto libri Iob capite undecimo ac duodecimi quinque...

LIBER SEXTUS.

recensere

Totum caput quintum, a versu tertio orsus, spiritali intellectu, pauca quidem allegorico, pleraque autem morali exponit.

CAPUT PRIMUM.

181 Job Christum et Ecclesiam, ejus amicis haereticos praesignari. --Servata historiae veritate beati Job dicta, amicorumque illius mystica proposui interpretatione discutere; quia cunctis vera scientibus liquet quod redemptorem mundi totis suis allegationibus curat sancta scriptura promittere, eumque per electos omnes, ut per ejus scilicet membra, studuit signare. Unde et idem beatus Job latino eloquio dolens dicitur, ut per ejus et nomen et vulnera, Redemptoris nostri passio designetur, de quo propheta ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Cui tentator, ablatis omnibus, et servos et filios occidit; quia non solum Judaicum populum ex timore servientem, sed ipsos quoque apostolos in suo amore regeneratos, passionis ejus tempore telo perfidiae perculit. Vulnere beati Job corpus atteritur, quia Redemptor noster configi clavis in crucis patibulo non dedignatur. A planta autem pedis usque ad verticem vulnera suscepit, quia sanctam Ecclesiam, quae corpus ejus est, non solum per extrema et ultima, sed usque ad summa membra persecutione saeviens tentator affligit. Unde etiam Paulus dixit: Compleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss. I, 24). Cui suadere uxor ad maledicendum nititur, quia carnales quique intra sanctam Ecclesiam adjutores callidi tentatoris existunt. Quae enim eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; quia, ut jam supra diximus ( l. III, c. 20. n. 36, 37), intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis juxta sunt, eo per vitam durius premunt. Quia enim quasi fideles vitari nequeunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. Amici vero illius, qui quasi ad consolandum veniunt, sed ad verba asperae invectionis excedunt, haereticorum speciem tenent, qui cum contra bonos Deum defendere nituntur, offendunt.

2. Spiritales sensus quos edit Gregorius, prodeunt ex historiae radice. Amicorum Job dicta nequaquam per omnia reprobanda. --Haec itaque superius latius dicta, nunc breviter studui ex mystica designatione succingere, ut lector meus ex ipsa hac replicatione meminerit me in hoc opere spiritali intellectui deservire. Et tamen cum utilitatis usus postulat, subtiliter quoque 182 studeo historiae verba discutere. Cum vero necesse est, simul utrumque complector, ut spiritales fructus allegoria germinet, quos tamen ex radice historiae veritas producit. Amicos vero beati Job, quos haereticorum tenere speciem diximus, in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus, quia dum per supernam sententiam contra eos dicitur: Non estis locuti coram me rectum, et protinus subditur, sicut servus meus Job (Job XLII, 7), profecto liquet quia non omnino despicitur quod ex melioris comparatione reprobatur. In reprehensionem quippe ejus incaute dilabuntur; sed tamen quia tanti viri amici sunt, ex familiaritate illius mystica multa didicerunt. Unde sicut et superius diximus (Lib. V, n. 27), eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adjutorium assumens, prolata ex veritate testatur. Quae tamen veritas recte reprehendit, quia quamlibet fortis sententia contra sanctum virum proferri non debuit. Possunt ergo mystice Eliphaz verba pensari, quibus ad beatum Job loquitur, dicens: CAPUT II. VERS. 3.-- Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

ALLEGORICUS SENSUS.

3. Judaei sunt stulti, etiam haereticorum maledictioni ob Christi repulsam obnoxii. --Stultus quippe Judaeorum populus exstitit, quia ipsam in carne praesentiam aeternae Sapientiae sprevit. Qui quasi firma radice convaluit, quia electorum vitam temporaliter exstinguendo superavit. Sed hunc Eliphaz maledicendo despicit, quia nimirum omnes haeretici, quorum tenere speciem amicos beati Job diximus, cum de nomine Christi gloriantur, Judaeorum perfidiam ex auctoritate reprehendunt. De quo stulto protinus subditur:

CAPUT III.

VERS. 4.-- Longe fiant filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eripiat.

4. Horum filii omnes perfidi. In Christo, qui est porta, conteruntur. --Filii hujus stulti sunt omnes qui perfidiae illius praedicatione generantur. Qui scilicet a salute longe sunt, quia etsi temporalem vitam sine afflictione percipiunt, aeterna gravius ultione feriuntur, sicut de eisdem filiis illius Dominus dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae 183 duplo quam vos (Matth. XXIII, 15). Sequitur: Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. Quis alius portae nomine, nisi mediator Dei et hominum debet intelligi, qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joann. X, 9)? Filii igitur hujus stulti extra portam proficiunt, et in porta conteruntur, quia pravae Judaeorum soboles ante Mediatoris adventum in legis observatione floruerunt; sed in ipsa Redemptoris nostri praesentia a Divinitatis obsequio, perfidiae suae meritis repulsi ceciderunt. Quos nimirum non est qui eripiat, quia scilicet dum ipsum Redemptorem exstinguere persequendo conati sunt, oblata sibi ereptionis remedia absciderunt; de quo bene subditur: CAPUT IV. VERS. 5.-- Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus.

5. Gentiles messem eorum, id est, sacra eloquia, comedunt, ac divitias rapiunt. --Hujus enim stulti messis fuerat sacri seges eloquii. Quaedam namque spicarum grana, sunt verba prophetarum, quae stultus habuit, sed non comedit, quia Judaicus populus legem quidem verbo tenus tenuit, sed per fatuitatis fastidium ab ejus intellectu jejunavit. Hujus vero stulti messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legis intelligendo edit, ad quae plebs Judaica sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per evangelistam dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). De his famelicis Anna prophetante dicitur: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt (I Reg. II, 5). Sed quia messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipse etiam stultus perit, cum dicitur: Et ipsum rapiet armatus. Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eo vitam fidei fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, inde ejus ordinationi repugnaret. Quod profecto discipulos Veritas praemonet, dicens: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joann. XVI, 2). Sequitur: CAPUT V [ Vet. et Rec. III ].

IBID.-- Et bibent sitientes divitias ejus.

6. Eloquia Dei et messis et divitiae. Quomodo et comedi, et bibi dicuntur. --Hujus stulti divitias sitientes bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quae Judaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentes irrigantur. Unde et eisdem per prophetam dicitur: Omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate (Isai. LV, 1). Quia enim argenti vocabulo eloquia divina signantur, Psalmista testatur, dicens: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Qui ergo argentum non habent, ad aquas vocantur, quia nimirum gentilitas, quae Scripturae sacrae praecepta non acceperat, sacri eloquii inundatione satiatur, quam tanto nunc avidius potat, quanto hanc diu sicca sitiebat. Eadem ergo divina eloquia et messes et divitiae vocantur: messes quia jejunam mentem reficiunt; divitiae, quia magna nos morum venustate componunt. Eadem et comedi dicuntur et bibi, quia nimirum dum quaedam in eis obscura sunt, quae non nisi interpretata intelligimus, haec quasi mandendo glutimus; dum quaedam vero ad intelligendum facilia ita sumimus ut invenimus, ea quasi non mansa bibimus, quia non fracta sorbemus. Haec sub intellectu mystico brevi locutione transcurrimus, ne quid forsitan praeterisse videremur. Sed quia beati 184 Job amici esse non possent, nisi in quibusdam quoque magna morum honestate fulgerent, restat ut in eorum verbis virtutem sensuum moraliter inquiramus, quatenus dum locutionis eorum pondus discutitur, cujus doctrinae fuerint, ostendatur. CAPUT VI [ Rec. IV ]. VERS. 3.-- Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

SENSUS MORALIS.

7. Terrena sectantes in prosperis videntur firma radice. --Quasi firma radice stultus in terra figitur, quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde et primus Cain civitatem in terra construxisse describitur (Genes. IV, 17), ut aperte monstraretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate coelestis patriae alienus fuit. Quasi firma radice stultus attollitur, quando hic temporali prosperitate fulcitur; ut omne quod appetit assequatur, adversa nulla sustineat, contra infirmos sine repugnatione praevaleat, bene agentibus ex auctoritate contradicat, ad majora commoda ex pejori semper actione perveniat, ut unde viam vitae deserit, inde ad tempus felicior vivat. Sed cum malos florere infirmi conspiciunt, trepidant; et apud semetipsos peccantium prosperitate turbati, intus in gressibus mentis nutant. Quorum profecto speciem sumpsit Psalmista cum diceret: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2).

8. Prudentes eorum gloriam despiciunt. Nec damnare differunt. --Cum vero eorum gloriam fortes aspiciunt, protinus quae post gloriam poena sequatur, attendunt; et alta intus cogitatione despiciunt hoc, quod superbi foras fastu vacuae inflationis intumescunt. Bene ergo dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Pulchritudini quippe stulti maledicere, est ejus gloriam ex considerata damnatione judicare, quia eo atrocius in tormentis obruitur, quo altius in peccatis elevatur; quia transit quod extollitur, permanet quod punitur; quia qui honoratur in via, in perventione damnabitur; et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per praesentis vitae prospera ad interitum tendit. Notandum vero, quod cum stulti pulchritudini maledixisse se diceret, protinus addidit, statim. Mos namque humanae et infirmae mentis est, ut cum earum rerum quas respicit qualitate varietur. Saepe enim ejus judicium cum ipsa praesentis rei specie ducitur, et juxta hoc quod aspicit, intentio illius sensusque formatur. Nam plerumque nonnulli, dum quorumdam gloriam cernunt, ejusdem gloriae aspectibus delectantur, ac magnum aliquid existimant, seque ut talia mereantur exoptant. Cum vero gloriosos quosque, aut dejectos subito, aut fortasse etiam morientes aspiciunt, quia humana gloria omni modo nihil sit, cum gemitu fatentur, ita ut protinus dicant: Ecce quam nihil est homo. Qui hoc nimirum rectius dicerent, si cum in gloria hominem cernerent, tunc ejus interitum cogitantes, transeuntem potentiam nihil esse sensissent. Tunc quippe est humana elatio pensanda quam nihil sit, cum sese super caeteros successibus extollit. Tunc considerandum est quo cursu felicitas transvolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse, in ipsa jam morte pensare infirmi 185 quilibet possunt. Tunc enim ei etiam illi derogant, qui hanc et usque ad mortem sequentes amant. Bene itaque dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Ac si aperte diceret: Contra stulti pulchritudinem, moram in maledictione non habui, quia cum hanc cernerem, simul etiam poenam sequentem vidi. Non enim statim maledicerem, si qua me gloriae illius delectatio tenuisset; sed sine tarditate maledixi, quia supplicia mansura conspiciens, ejus potentiam sine dubitatione reprobavi. Sed quia iniqui quique quo plus in hoc mundo proficiunt, plures secum ad interitum trahunt, recte subditur: Longe fiant filii ejus a salute. Filii quippe stulti sunt, qui in ambitione hujus saeculi ex ejus imitatione nascuntur; qui profecto a salute tanto longius fiunt, quanto in perpetratione nequitiae nulla infirmitate feriuntur. De quibus bene additur: CAPUT VII [ Vet. IV, Rec. V ]. VERS. 4.-- Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat.

9. Judicii dies porta regni. Tunc non valet eripi, qui renuit hic corripi. --Nam sicut urbis aditus porta dicitur; ita est dies judicii porta regni, quia per eum ab electis omnibus ad coelestis patriae gloriam intratur. Unde et hunc diem cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon appropinquare conspiceret, dixit: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Vir quippe est Ecclesiae humani generis Redemptor, qui in portis se nobilem ostendit, qui despectus prius in contumeliis exstitit, sed in ingressu regni sublimis apparebit. Qui cum terrae senatoribus residet, quia judicii sententiam cum sanctis ejusdem Ecclesiae praedicatoribus decernet, sicut ipse in Evangelio dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Quod Isaias quoque longe ante praenuntians ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). De his portis Salomon iterum dicit: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus (Prov. XXXI, 31). Tunc quippe sancta Ecclesia de fructu manuum suarum accipit, cum eam ad percipienda coelestia laboris sui retributio attollit. Tunc eam sua opera in portis laudant, quando ejus membris in ipso regni aditu dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me (Matth. XXV, 35), et caetera. Filii igitur hujus stulti ante portam elati sunt, sed in porta conterentur, quia amatores hujus saeculi in praesenti vita superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur. Bene autem subditur: Et non erit qui eripiat. Illos quippe veritas ab aeterna adversitate eripit, quos in temporalibus prosperis per disciplinam premit. Qui ergo nunc renuit premi, tunc non valet eripi, quia iniqui eum, quem per disciplinam habere negligunt patrem, afflictionis suae tempore per adjutorium non inveniunt ereptorem. Sequitur:

CAPUT VIII. VERS. 5.-- Cujus messem famelicus comedet.

10. Malus recta et intelligens et dicens, messem habet quam alii comedant. --Habet etiam stultus messem, quando iniquus quisque donum recte intelligentiae accipit: Scripturae sacrae sententiis docetur, bona loquitur, sed tamen nullo modo hoc quod dicit operatur: 186 verba Dei profert, nec tamen diligit; laudando exaggerat, vivendo calcat. Quia ergo stultus iste recta et intelligit et dicit, sed tamen haec operando non amat, messem habendo jejunat. Quam nimirum famelicus comedit, quia is qui ad Deum sanctis desideriis anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit; et dum doctoris pravi recta praedicatione reficitur, quid aliud quam stulti fruge satiatur? An non famelicos suos Veritas, ut stulti messem comederent, admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus, de Pharisaeis praeciperet, dicens: Quae dicunt facite, juxta opera vero eorum nolite facere (Matth. XXIII, 3). Ac si aperte diceret: Verbi messem loquendo excolunt, sed hanc male vivendo minime contingunt. Vestram ergo famem messis ista reficiat, quia vobis hanc per fatuitatis suae fastidium servant. Bene autem subditur: CAPUT IX.

IBID.-- Et ipsum rapiet armatus.

11. Diabolus saepe scientiam permittit, ut corrumpat vitam. --Antiquus namque hostis quasi inermis vincitur, cum mala aperte suggerens humanae menti, bona omnia simul destruere conatur. Sed armatus venit, quando bona alia intacta deserens, latenter alia corrumpit. Nam saepe quosdam in intellectu non tentat, eisque in sacri eloquii meditatione non obviat; sed tamen eorum vitam in operatione supplantat, qui dum de scientiae virtute laudantur, nequaquam suorum operum damna respiciunt; cumque in favoris delectationem animus ducitur, vitae suae vulneribus non medetur. Hunc ergo armatus hostis rapuit, quem fraude tectus in alia deserens, ex alia parte superavit. Sequitur: CAPUT X.

IBID.-- Et bibent sitientes divitias ejus.

12. Saepe hebes hoc in divinae legis eruditione studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit. --Saepe stultus habet interni liquoris fontem, sed non bibit, quia ingenium quidem intelligentiae accipit, sed tamen veritatis sententias cognoscere legendo contemnit; scit quia intelligere studendo praevaleat, sed ab omni doctrinae studio fastidiosus cessat. Divitiae quoque mentis, sunt verba sacrae locutionis; sed has divitias stultus oculis aspicit, et in ornamenti sui usum minime assumit, quia verba legis audiens, magna quidem esse considerat, sed ad comprehendenda haec nullo studio amoris elaborat. At contra alius sitim habet, ingenium non habet; amor ad meditandum pertrahit, sensus hebetudo contradicit; et saepe hoc in divinae legis eruditione quandoque studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit. Hujus ergo stulti divitias sitientes bibunt, dum praecepta Dei, quae ingeniosi fastidientes nesciunt, hebetes amantes assequuntur. In his nimirum tenebras hebetudinis illustrat oculus amoris; nam hoc tardioribus sitis aperit, quod velocioribus fastidium claudit. Qui et idcirco ad intelligentiae alta perveniunt, quia agere quae intellexerunt, vel minima nulla contemnunt; et dum sensum manibus adjuvant, sese ultra altitudinem ingeniosorum levant. Unde bene per Salomonem dicitur: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis (Prov. XXX, 28). Plerumque enim aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident; et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus, regni aedificium tenet, quia nimirum saepe ingeniosi quique dum per negligentiam torpent, in pravis 187 actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat. Stellio ergo dum manibus nititur, in regis aedibus moratur, quia illo simplex per intentionem recti operis pervenit, quo ingeniosus minime ascendit. Sed his auditis, quaestio nostro cordi suboritur, cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur? Ad quam citius respondetur, dum protinus subditur: CAPUT XI. VERS. 6.-- Nihil in terra sine causa.

13. Cur ingenium studio tardum, negligenti acre tribuatur. --Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat; quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. [ Vet. V. ] Ad intelligenda autem quae recta sunt, aliquando laboris studio, aliquando vero dolore percussionis erudimur. Unde cum dictum sit, Nihil in terra sine causa; apte protinus additur: CAPUT XII [ Rec. VI ].

IBID.-- Et de humo non egredietur dolor.

14. Per occulta merita mentium, aperta prodeunt flagella poenarum. --Dolor namque quasi de humo egreditur, cum homo ad Dei imaginem conditus de rebus insensibilibus flagellatur. Sed quia per occulta mentium merita, aperta prodeunt flagella poenarum, et de humo dolor non egreditur, quoniam sensus nostri malitia exigit ut a rebus insensibilibus feriatur. Ecce enim cernimus quod ad correptionem nostram exspectatus imber arente terra suspenditur, et caliginosus aer inardescente sole siccatur; mare procellis tumescentibus saevit, et alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desideratum iter erecta in cumulum unda contradicit; terra non solum germina fecunditatis imminuit, sed etiam semina accepta consumit. In quibus nimirum cunctis patenter aspicitur hoc, quod quidam sapiens de Domino testatur, dicens: Et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V, 21). Orbis quippe terrarum cum Domino contra insensatos pugnat, quando in poena delinquentium et elementorum adversitas militat. Sed tamen de humo dolor non egreditur, quia res quaelibet insensibilis ad afflictionem nostram stimulo nostrae actionis excitatur. De humo dolor non egreditur, quia nequaquam poena de ea nascitur creatura, quae percutit, sed de ea procul dubio, quae peccando vim percussionis extorsit. Sed curandum magnopere est ut cum in rebus exterioribus pondere doloris afficimur, spe ad superna tendamus; quatenus eo mens ad alta perveniat, quo nos exterior poena castigat. Unde et apte subjungitur: CAPUT XIII [ Rec. VII ]. VERS. 7.-- Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum.

15. Quantum caro flagellis afficitur, mens ad altiora sublevatur. --Ad laborem quippe nascitur homo quia nimirum is qui accepta est praeditus ratione, considerat quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis suae tempora sine gemitu evadat. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adjunxit: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Sed in eo quod caro flagellis afficitur, 188 mens ad appetenda altiora sublevatur; Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Homo ergo ad laborem nascitur, et avis ad volatum, quia inde mens ad summa evolat, unde caro in infimis durius laborat. 16. Carnalium gravis labor, spiritalium nullus. --Potest quoque appellatione hominis carnalium vita signari. Unde et Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? (I Cor. III, 3.) Quibus paulo post subjecit, dicens: Nonne homines estis? (:IBID., 4.) In hac itaque vita homo ad laborem nascitur, quia carnalis quisque cum transeuntia appetit, desideriorum suorum se pondere affligit. Gravis quippe labor est, hanc ipsam praesentis vitae gloriam quaerere, quaesitam quandoque percipere, et perceptam cum circumspectione custodire. Gravis labor est, hoc cum magna fatigatione apprehendere, quod is qui apprehendet, noverit diu stare non posse. Sancti autem viri quia transeuntia non amant, non solum nulla temporalium desideriorum pondera tolerant; sed et si qua adversa consurgunt, in ipsis suis pressuris et languoribus non laborant. Quid enim flagellis durius? et tamen de flagellatis apostolis scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Quid ergo eorum mentibus labor est, quibus et poena verberum labor non est? Homo ergo ad laborem nascitur, quia ille hujus mundi veraciter mala sentit, qui ejus bona inhianter appetit. Nam cujus mens ad alta suspenditur, sub ipsa est quidquid exterius contra ipsam movetur. [ Vet. VI. ] Bene itaque subditur, Et avis ad volatum. Quia tanto animus a laboris afflictione se subtrahit, quanto per spem ad summa sustollit. An non quasi avis, Paulus ad volatum natus fuerat, qui tot adversa sustinens dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. XXXI, 20)? Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Velut avis ergo ima transcenderat, quem adhuc corpore in terra demorantem, jam in sublimibus spei penna sublevabat. Sed quia nullus suis viribus valet sese in alta sustollere, ut cum visibilibus affligitur, in invisibilia sublevetur, recte mox subditur: CAPUT XIV. VERS. 8-- Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum.

17. Hoc Dei donum est. --Ac si aperte diceret: illum rogo, per quem haec tribui scio. Si enim hoc per se habere se crederet, deprecari Deum non indigeret. Sequitur: CAPUT XV. VERS. 9.-- Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.

18. Mira Dei opera humanis oculis usu viluerunt. --Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus existit, quod hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens, investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex his 189 itaque aliud novimus, aliud et sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt, humanis oculis usu viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant, et quotidie homo qui non erat nascitur, et nemo miratur, cum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt; quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt; quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira sunt itaque omnia quae mirari homines negligunt, quia ad considerandum, ut praediximus, usu torpescunt. [ Rec. VIII. ] Bene autem cum diceret: Qui facit magna, adjunxit statim: Et inscrutabilia. Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta sunt, perscrutari potuissent. Recte autem subditur: Et mirabilia absque numero, quia minoris esset magnitudinis, si quae inscrutabilia condidit, pauca fuisset. 19. Miracula Dei per studium consideranda, non discutienda per intellectum. Fides ubi titubat, qui firmanda. Unde resurrectio fiat credibilis. --Sed inter haec sciendum est quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sensus dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis vim ex ratione colligere non possunt, haec ad statum pristinum redire posse desperent. Mira igitur, ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Sed cum in his fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat; quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit. Considerato quippe humanae carnis pulvere, quorumdam mens concussa desperat, quando pulvis ad carnem redeat, et redivivum corpus per membrorum lineamenta componat; quando illa terrae ariditas per viventia membra viridescat, ac se per eorum species formasque distinguat. Hoc nimirum comprehendi per rationem non potest, sed tamen credi facile per exemplum potest. Quis enim ab uno grano seminis, immensam surgere arborem crederet, nisi certum hoc per experimentum teneret? In tanta namque unius grani parvitate et pene nulla sui dissimilitudine, ubi latet ligni duritia, et ligno tenerior vel durior medulla, asperitas corticis, viriditas radicis, sapor fructuum, suavitas odorum, colorum diversitas, mollities foliorum? Et tamen quia hoc per experimentum novimus, ex uno grano seminis prodire omnia non dubitamus. Quid ergo est difficile, ut 190 pulvis in membra redeat, dum conditoris potentiam quotidie cernimus, qui et ex grano ligna mirabiliter, et adhuc mirabilius fructus ex lignis creat? Dicat ergo: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero, quia divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti, nec ex quantitate numerari. Unde et adhuc subditur: CAPUT XVI [ Vet. VII ]. VERS. 10, 11.-- Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublimi, et maerentes erigit sospitate.

SENSUS MYSTICUS.

--20. Aquis gratiae Deus universa irrigat. Universitatis nomine homo signatur. --Quia amicos beati Job eruditos ejus societate credimus, necesse est ut haec Eliphaz verba mystice disseramus. Omnipotens enim Deus terrae pluviam tribuit, cum arentia corda gentilium, supernae gratia praedicationis infundit. Et aquis universa irrigat, quia sterelitatem perditi hominis repletione Spiritus ad fructificationem format, sicut per semetipsam Veritas dicit: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Universitatis autem nomine homo signatur, quia in ipso vera species, et magna communio universitatis ostenditur. Omne namque quod est, aut est, et non vivit; aut est, et vivit, sed nequaquam sentit; aut est, et vivit, et sentit, sed non intelligit, nec discernit; aut est, aut vivit, et sentit, et intelligit, discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt. Sunt arbusta, vivunt quidem, nec tamen sentiunt. Herbarum namque atque arborum vita viriditas vocatur, sicut per Paulum de seminibus dicitur: Insipiens, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). Sunt bruta animalia, vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt. Sunt angeli, et vivunt, et sentiunt, et intelligendo discernunt. Homo itaque, quia habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angelis, recte nomine universitatis exprimitur, in quo juxta aliquid ipsa universitas tenetur. Unde et discipulis Veritas dicit: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Omnem videlicet creaturam solum intelligi hominem voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit.

21. Universa Deus irrigat, cum ex omni hominum genere ad suam cognitionem vocat. --Quamvis hoc loco universa intelligi et aliter possunt. Sancti enim Spiritus gratia cum sibi divites subjicit, pauperes non repellit, cum fortes humiliat, venire ad se debiles non recusat; cum nobiles colligit, simul et ignobiles apprehendit; cum sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non contemnit. Universa ergo Deus aquis irrigat, qui dono sancti Spiritus ex omni genere hominum ad suam cognitionem vocat. [ Rec. IX. ] 22. Universa Deus irrigat, quia vim sui sermonis in singulis juxta morum diversitatem format. --Possunt autem universorum nomine ipsae morum dissimilitudines designari. Alius namque elatione erigitur, alius pondere timoris inclinatur, alius libidine aestuat, alius avaritia anhelat, alius remissione se dejicit, alius ira fervescit. Sed per doctrinam sacri eloquii, dum superbo humilitas tribuitur, timido confidentia praebetur, luxuriosus per castitatis studium ab immunditia tergitur, avarus per continentiam ab ambitionis aestu temperatur, remissus zeli rectitudine erigitur, 191 iracundus a praecipitationis suae excitatione refrenatur, universa Deus aquis irrigat; quia vim sui sermonis in singulis juxta morum diversitatem format, ut hoc in ejus eloquio quisque inveniat, per quod virtutis necessariae germen ferat. Unde per quemdam sapientem de mannae dulcedine dicitur: Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, atque omnis saporis suavitatem (Sap. XXVI, 20). Manna quippe omne delectamentum atque omnis saporis in se suavitatem habuit, quod videlicet in ore spiritalium, juxta voluntatem edentium, saporem dedit, quia divinus sermo et omnibus congruens, et a semetipso non discrepans, qualitati audientium condescendit; quem dum electus quisque utiliter juxta modum suum intelligit, quasi acceptum manna in voluntarium saporem vertit. Et quia laborem boni operis gloria sequitur retributionis, post aquarum rigationem recte subjungitur: Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate.

[ Vet. VIII, Rec. X. ] 23. Servos Dei nunc despectos et afflictos gloria et gaudium excipient. --In sublimi humiles ponuntur, quia hi qui nunc pro Dei amore despecti sunt, tunc cum Deo judices veniunt, sicut hoc quod paulo ante jam diximus, eisdem humilibus Veritas pollicetur, dicens: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Tunc moerentes Dominus sospitate erigit, quia hi qui, ejus desideriis accensi, prospera fugiunt, adversa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsi per lamenta castigant, tanto sublimiorem tunc sospitatem recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Humana etenim mens amaritudinem animae suae scit, cum, aeternae patriae desideriis accensa, peregrinationis suae poenam flendo cognoscit; sed in ejus gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc a moerore compunctionis alienus est, tunc particeps ad laetitiam consolationis non est. Hinc est quod in Evangelio Veritas dicit: Amen amen dico vobis, quid plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Et rursum: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (:IBID., 22). Sospitate ergo Dominus moerentes erigere dicitur, quia pro se afflictos temporaliter vera salute consolatur. Quod tamen de electis Dei etiam in hac vita nil obstat intelligi.

24. Humiles jam ex hac vita in sublimi sunt positi. --In sublimi quippe humiles ponuntur, quia cum se ex humilitate substernunt, altae mentis judicio cuncta temporalia transeunt; cumque se indignos in omnibus aestimant, rectae cogitationis examine hujus mundi gloriam transcendentes calcant. Videamus humilem Paulum. Ecce discipulis dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos antem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Videamus hunc humilem in sublimi jam positum. Ait: An nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Et rursum: Conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Fortasse hunc exterius tunc catena religabat, mente tamen positus in sublimibus fuerat, qui jam per spei suae certitudinem in coelestibus sedebat. Sancti itaque viri foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant; 192 sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant; cumque laborant foris adversitate persecutionis, ad munitam recurrunt intrinsecus arcem mentis; et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae et transi e corporaliter etiam semetipsos cernunt; minas non metuunt, quia et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomonem dicitur: Justus quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Hinc ab eo iterum scriptum est: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Quia enim recti quique in alto intentionis suae vertice siti sunt, dum mortem moriendo non sentiunt, miro modo eos reproborum jacula et feriunt, et non contingunt. In sublimi ergo humiles sunt positi, quia unde se in omnibus despiciunt, inde contra omnia securiores fiunt. [ Vet. IX, Rec. XI. ] Mens ad ea quae supra ipsam sunt inhiare cessans, sub semetipsam indesinenter ruit. --Quo contra recte sub Babylonis specie per prophetam menti reprobae dicitur: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum (Isai. XLVII, 1). Hoc enim loco humana mens virgo non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur, recte infecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infecunda dicitur, sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur divina voce: Descende. In alto quippe humanus animus stat, quando supernis retributionibus inhiat; sed ab hoc statu descendit, cum turpiter victus sese defluentibus mundi desideriis subjicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersus in infirmis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subjungitur: Sede in terra. Ac si aperte exprobrans dicat: Quia coelesti conversatione noluisti te erigere, sub temetipso prostratus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur: Non est solium filiae Chaldaeorum. Chaldaei namque feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, qui voluntates proprias sequentes, nec suis parcere mortibus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta conditoris, sed saepe etiam contra percussionum verbera, duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium solium non habet, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subjicit, sedem judicii amittit; nullique apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, et quasi a judicii sui sessione repellitur, quia per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim, quod mens, quae intus consilii sedem perdiderit, foras se per desideria innumerabiliter spargit. Et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte, ut etiam nesciat quod agat; et saepe justo judicio in sua ipsa voluntate relinquitur, et sub ea quae anxie appetit laboriosa mundi ministeria relaxatur. [ Vet. X. ] Unde apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera; tolle molam, et mole farinam (:IBID., 2). Constat nimirum quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, 193 quando dilectam uniuscujusque animam a laboriosis hujus mundi servitiis revocat; ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non vocatur; quia mens pravis desideriis dedita, in eo quod anxie appetit hujus saeculi labore relinquitur, ut foras mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, ac farinam molere jubetur. Mola in gyrum ducitur, et farina profertur. Unaquaeque autem mundi hujus actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit; atque ex se velut farinas projicit, quia seducto corde, semper minutissimas cogitationes gignit. [ Vet. XI. ] Nonnunquam vero qui quietus alicujus esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur, unde illic protinus subinfertur: Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina (:IBID., 2). In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abjectaque in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit, quando opus suum quod ignorabatur ostendit. Crura revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones hujus saeculi, quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit; dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi semper de flumine ad flumen tendit. Haec paucis per excessum diximus, ut mens a solio sanctae intentionis excussa quo jaceat monstraremus, quia si ad ea quae super ipsam sunt inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. In alto autem figitur, si amorem temporalium deserens, ad spem incommutabilis aeternitatis ligatur.

26. Laetitia servorum Dei vera; laetitia iniquorum ex insania, non ex sospitate. --Bene ergo dicitur: Qui ponit humiles in sublimi. Atque apte subjungitur: Et moerentes erigit sospitate. Saepe in hoc mundo etiam laeti quilibet erecti sunt, dum de ipsa gloria suae prosperitatis intumescunt. Sed moerentes Dominus sospitate erigit, quia afflictos suos ad gloriam verae laetitiae soliditate sustollit. Sospitate quippe, non insania erecti sunt, qui in bonis actibus positi, spe in Deum firma gratulantur. Nonnulli enim, sicut diximus, et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant; de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Et rursum: Sunt impii, qui ita securi sunt, ac si justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). Hi nimirum non sospitate eriguntur, sed insania, qui superbiunt cum affligi debuerant; et inde miseri in exsultatione defluunt, unde a bonis flentur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, insaniam qua praevalent, virtutem putant; qui ex morbo esse nesciunt hoc, quod amplius sanis possunt; et quasi crevisse se viribus aestimant, dum ad vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Qui quia rationis sensum non habent, flentur, et rident; et tanto in magna exsultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur ignorant. Sospitate ergo Dominus moerentes erigit, quia electorum mens non de praesentis vitae insania, sed de certitudine aeternae salutis hilarescit. Unde apte mox de hac ipsa pravorum destructione subjungitur: CAPUT XVII. 194 VERS. 12.-- Qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant.

27. Malorum saepe cassae sunt cogitationes, nec minus rea conscientia. --Reproborum mentes perversis cogitationibus semper invigilant, sed plerumque eis superna dispensatio obviat; et quamvis pravitatem consilii nec fracti adversitatibus corrigant, ne tamen contra bonos praevaleant, eorum vires refrenat. Quos contra miro judicio agitur, ut effectu quidem pravi operis careant, et tamen justae sententiae judicis reos conscientiae addicat. Quod ergo mala cogitant, quid ipsi faciant ostendunt; quod vero mala implere nequeunt, hi contra quos cogitaverant, defenduntur. Unde et adhuc bene subditur: CAPUT XVIII [ Rec. XII ]. VERS. 13.-- Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat.

28. Dei consiliis renitentes, ipsis famulantur inviti. Ostenditur exemplis fratrum Joseph, Saulis, Jonae, Judaeorum. --Saepe enim nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis eis reluctari machinationibus conantur; et quo ad votum suum vim supernae dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt; sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque omnipotentis Dei consilio, dum resistere nituntur, obsequuntur, quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt. Quod melius ostendimus, si pauca gestarum rerum ad medium exempla proferamus. [ Vet. XII. ] 29. Joseph somnium viderat, quod suo manipulo fratrum ejus se manipuli prosternebant (Genes. XXXVII, 7); somnium viderat, quod sol et luna se cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pure fratribus retulit, eorum corda protinus futurae dominationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire conspicerent, malitia saeviente dixerunt: Ecce somniator ille venit, venite occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua (:IBID., 20). Cumque se ejus dominio subjici metuunt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt: qui in Aegyptum ductus, servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, castitatis merito adjutus, prophetiae judicio erectus, omni Aegypto praelatus est; per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit, et futuro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbem fames irruit, de alimentorum praeparatione sollicitus Jacob filios suos in Aegyptum misit: qui frumentorum dispensationi praepositum Joseph nescientes inveniunt, atque ut mererentur alimenta percipere, eorum dispensatorem compulsi sunt pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus ergo gestae rei ordinem, pensemus quomodo sapientes in ipsa sua astutia vis divina comprehendat. Ideo ab eis venditus fuerat Joseph, ne adoraretur; sed ideo est adoratus, quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur; sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutare. Sic divinum consilium dum devitatur, impletur; sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres, 195 ne Joseph super eos excresceret; sed hoc quod divinitus dispositum fuerat, cavendo factum est ut eveniret. Humana ergo sapientia in se ipsa comprehensa est, quae voluntati Dei, unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit.

[ Vet. XIII. ] 30. Sic Saul dum David subjectum quotidiano succrescere virtutum successu conspiceret, suam ei in conjugium filiam spopondit, atque in ejus dotem centum dari ab eo Philistinorum praeputia petiit, ut cum provocatus miles ultra se excrescere quaereret, inimicorum gladiis traditus vitam finiret, sicut scriptum est: Non habet rex necesse sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis (I Reg. XVIII, 25). Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum; sed David dispositionis intimae favore roboratus, centum se dare perhibuit, et ducenta praeputia reportavit. Cujus nimirum operis Saul argumento superatus, superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus; quia unde succrescentis militis vitam se exstinguere credidit, virtutis ejus gloriam inde cumulavit.

31. Sed quia nonnunquam astute aliquid sapere etiam electi moliuntur, libet ad medium alium sapientem deducere, et quomodo in internis consiliis astutia mortalium comprehendatur, demonstrare. Prudenter quippe Jonas sapere voluit, cum ad praedicandam Ninivitarum poenitentiam missus, quia electis gentibus Judaeam deseri timuit, praedicationis officium implere recusavit (Jonae I, 2, 3, seq.). Navim petiit, fugere Tharsis elegit; sed protinus tempestas exoritur, sors mittitur, ut videlicet cognoscatur cujus culpa mare turbetur. Jonas in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, ceto sorbente devoratur, atque illuc gestante bellua pervenit, quo ire sponte contemnit. Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit, et quia auctori suo obedire renititur, ad locum quo missus fuerat, suo reus carcere portatur. Jubente Deo ministrare homo prophetiam noluit, aspirante Deo bellua prophetam vomit. Comprehendit erge Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod sibi voluntas humana contradicit. 32. Perscrutemur adhuc Hebraeorum sapientiam, ut videamus quid providendo prohibuit, quid prohibendo provocavit. Certe cum ad Redemptoris nostri miracula credentium turba conflueret, cum sacerdotes populi, invidiae facibus accensi, mundum post eum ire proclamarent dicentes: Videtis quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19); ut ab illo vim tantae concursionis absciderent, finire ejus potentiam morte conati sunt, dicentes: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Sed Redemptoris mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae, valuit, non ad separationem. Unde et per legem turturi vel columbae, in figura nostri sacrificii, secari guttur praecipitur, et non penitus abscidi, ut et post mortem corpori caput inhaereat (Levit. I, 15); quia videlicet mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), id est, caput omnium nostrum, 196 et verae mundationis hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret, quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt, intulerunt mortem, ut ab eo absciderent fidelium devotionem; sed inde fides crevit, unde hanc se exstinguere infidelium crudelitas credidit. Cumque se aestimant ejus miracula persequendo abscidere, haec nimirum compulsi sunt nesciendo dilatare. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc ad pietatis suae obsequium redigit, quod contra illum humana crudelitas exarsit. 33. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus. --Justus namque et misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus; atque ea quae permittit, sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. [ Vet. XIV. ] Unde miro modo fit ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit, quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, ejus consilio militant etiam quae ejus consilio repugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Sic quippe ejus opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putabatur. Hinc rursum dicitur: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Restat ergo ut in cunctis quae agimus vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest; sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat; ejusque sibi pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero volens portat. Sed quia persecutorum superius memoriam fecimus, qualiter etiam ea quae subjuncta sunt, eorum caecitati congruant, ostendamus. Sequitur: CAPUT XIX [ Rec. XIII ]. VERS. 14.-- Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

34. Christi persecutores in die tenebras passi sunt. Et quasi caeci palparunt in meridie. --Per diem tenebras incurrerunt, quia in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt. Clare quippe per diem cernitur, per noctem vero nostra acies obscuratur. Persecutores igitur Redemptoris nostri dum divinae virtutis miracula cernerent, et tamen de ejus divinitate dubitarent, in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc est quod eos ipsa Lux admonet dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Hinc est quod de Judaea dicitur: Occidit ei sol, cum adhuc esset dies (Jerem. XV, 9). Hinc est quod vocem poenitentium in se propheta iterum sumpsit, dicens: Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui (Isai. LIX, 10). Hinc iterum dicit: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox (Isai. XXI, 11). De nocte etenim custos venit, quia humani generis protector et manifestus in 197 carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Judaea minime agnovit. Ubi bene ex voce custodis additur, Venit mane et nox, quia per ejus praesentiam et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit. [ Vet. XV. ] Bene autem dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Hoc quippe palpando exquirimus, quod oculis non videmus. Judaei autem aperta ejus miracula viderant, et adhuc cum quasi palpantes quaerebant, cum dicerent: Quo usque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, 24). Ecce miraculorum lux ante oculos aderat, et tamen in cordis sui tenebras offendentes, adhuc requirendo palpabant. Quorum nimirum caecitas ad crudelitatem, crudelitas etiam usque ad aperta opera persecutionis exarsit. Sed Redemptor humani generis persecutorum suorum manibus diu teneri non potuit. Unde et protinus subditur: CAPUT XX. VERS. 15.-- Porro salvum faciet egenum de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

35. Christus Judaeorum linguas et gentilium gladium resurgendo superavit. --Ipse quippe iste pauper est, de quo per Paulum dicitur: Propter nos egenus factus est, cum dives esset. Et quia Judaei Dominum accusando tradiderunt, quem traditum gentiles occiderunt (II Cor. VIII, 9), potest per oris gladium accusantium Hebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum muchaera acuta (Psal. LVI, 5); quia Evangelio etiam teste clamaverunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Per violenti vero manum, ipsa crucifigens gentilitas exprimi potest, quae in Redemptoris morte Hebraeorum voces opere implevit. Deus itaque hunc pauperem et de violenti manu, et de oris gladio salvum fecit; quia videlicet Redemptor noster et vires gentilium, et linguas Judaeorum moriendo ex humanitate pertulit, sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit. Qua videlicet resurrectione quid aliud agitur, nisi ut ad spem vitae subsequentis infirmitas nostra roboretur? Unde et bene mox subditur:

CAPUT XXI.

VERS. 16.-- Et erit egeno spes.

36. Suorum spem solidavit. --Erepto quippe paupere, egenus ad spem reducitur, quia humilis fidelium populus, Redemptore moriente, pavore concutitur, sed resurgente solidatur. Ipsos namque primos hujus populi pauperes, electos videlicet praedicatores, visa ejus mors perculit, sed resurrectio ostensa reparavit. Salvato ergo paupere, spem egenus recipit, quia resurgente in carne Domino, fidelis quisque ad aeternae vitae fiduciam convalescit. Sed ecce jam in manifesta ostensione Veritas venit, jam carnis mortem pertulit, eamque resurgendo destruxit, jam resurrectionem gloria ascensionis honoravit; et tamen Hebraeorum lingua adhuc cum contumeliis lacessere non desinit, quos nimirum aequanimiter tolerat, ut alios tolerando convertat, atque alios minime conversos quandoque districtius feriat. Tunc enim lingua infidelium ab effrenatione suae loquacitatis obmutescet, cum venire eum justum judicem viderit, quem nunc injuste judicavit. Unde et bene subditur: CAPUT XXII.

IBID.-- Iniquitas autem contrahet os suum.

37. Judaei a contumeliis in Christum cessabunt. --Os enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat, quia humani generis Redemptorem lingua infidelium contumeliis lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahet, cum hoc quod non vult per 198 studium, per supplicium claudet. Quod tamen bene accipi etiam de conversis persecutoribus potest. Salvato enim paupere, dum egenus ad spem redit, contracto ore iniquitas obmutescit, quia resurrectionis ejus clarescente miraculo, dum copiosa multitudo infidelium credit, a Redemptoris sui injuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum, quod Deum deridendo aperuit, jam formidando contraxit. [ Vet. XVI. ] SENSUS MORALIS.--38. Invidorum tenebrae et anxia malitia. --Libet haec moraliter, postposita Judaeorum significatione, transcurrere, atque a pravis generaliter quomodo agantur indagare. Iniquorum quippe hominum mentes cum quaedam a proximis bene gesta conspiciunt, in extenso livoris sui equuleo torquentur, et gravem malitiae suae poenam sustinent, cum bona in aliis tabescentes vident. Recte itaque dicitur: Per diem incurrent tenebras, quia mens eorum cum de aliena melioratione affligitur, de radio lucis obscuratur; quia saepe in proximis dum bona aperta considerant, si qua mala lateant investigant, et sollicitis inquisitionibus laborant, si quid forte quod accusare possint inveniant. Sana quidem membra conspiciunt: sed clausis cordis oculis vulnus palpantes quaerunt. Unde et bene subditur: Et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet; sed quasi in nocte palpant, quia livoris sui intus tenebras tolerant. Pervenire ad aliqua, quae reprehendant, satagunt, detractionis aditum quaerunt; sed quia hunc invenire non valent, caeci exterius circumeunt. Quod bene exprimitur, cum Lot, protegentibus angelis, in domo ejus ostium Sodomitae non invenerunt, sicut scriptum est: Vim faciebant Lot vehementissime, et jam proximum erat ut frangerent fores, et miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent (Gen. XIX, 9, 10 seq.). Quid est quod malis adversantibus, intra domum Lot reducitur et munitur, nisi quod justus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot invenire ostium nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeunt, qui invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita justi fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud quam parietem palpant. Bene ergo dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie, quia dum bonum quod vident accusare nequeunt, caecati malitia, malum quod non vident ad accusationem quaerunt.

39. Ad culpam nos trahit delectatio aut terror; neutrum valet in humilem. --Ubi et recte subjungitur: Porro salvum faciet de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Pauper quippe est, quisquis apud semetipsum elatus non est. Unde et per Evangelium Veritas dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Duobus autem modis ad culpam unusquisque pertrahitur. Aut enim delectatione ducitur, aut terrore superatur. Gladius namque oris est iniquitas persuasionis, manus autem violenti est adversitas potestatis. Sed quia veraciter humilis, qui hoc loco pauper vocatur, quo nulla hujus mundi prospera appetit, 199 eo audenter etiam adversa contemnit, recte dicitur: Salvum faciet de gladio oris eorum et de manu violenti pauperem. Ac si aperte diceretur: Sic in se Deus mentes humilium solidat, ut eas ad perpetrandam nequitiam nec blandimenta suasionum pertrahant, nec dolores suppliciorum frangant. Spes quippe in aeternitatem animum erigit, et idcirco nulla mala exterius quae tolerat sentit. Unde et subditur: Et erit egeno spes. Ad cujus spei videlicet fructum eum pauper pervenerit, omnis elatus obmutescit. Unde et adhuc subditur: Iniquitas autem contrahet os suum. Nunc enim malus bonis derogat, et recta quae agere negligit. haec in aliis obtrectando lacerare non cessat. Sed tunc iniquitas os suum contrahit, cum justis quanta suppetat gloria retributionis agnoscit. Tunc enim ei loqui contra bonos non vacat, quia malorum suorum digna retributione linguam tormenta ligant. Unde bene, Anna prophetante, dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II, 9). Sed ut electus quisque aeterna supplicia evadat, et ad perennem gloriam pauper ascendat, debet hic assiduis flagellis atteri, quatenus in judicio valeat purgatus inveniri. Ipso namque infirmitatis nostrae pondere deorsum quotidie ducimur, nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur. Unde et subditur: CAPUT XXIII [ Vet. XVII ]. VERS. 17.-- Beatus homo qui corripitur a Domino.

40. Assiduis flagellis hic atteri electus debet. --Prima virtus est, ne perpetrari debeant, vitare peccata; secunda autem, saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissas agnoscimus. Et peccatorum mens tanto altius tenebrescit, quanto nec damnum suae caecitatis intelligit. Unde fit plerumque divini muneris largitate, ut culpam poena subsequatur, et flagella oculos delinquentis aperiant, quos inter vitia securitas caecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; quatenus qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo jacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: Omne quod arguitur, a lumine manifestatur (Ephes. V, 13), argumentum enim salutis est vis doloris. Hinc est enim quod Salomon ait: Curatio cessare faciet peccata maxima (Eccle. X, 4). Hinc iterum dicit: Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Hinc voce angelica Dominus ad Joannem loquitur, dicens: Ego quos amo, redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc Paulus ait: Omnis autem disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae (Hebr. XII, 11). Quamvis ergo convenire simul nequeant dolor et beatitudo, recte tamen nunc dicitur, Beatus homo qui corripitur a Domino; quia per hoc, quod peccator dolore correptionis premitur, quandoque ad beatitudinem, quae sine interventu est doloris, eruditur. Sequitur: CAPUT XXIV [ Rec. XIV ].

IBID.-- Increpationem ergo Domini ne reprobes.

41. Correptio Dei alia punit, alia probat. --Quisquis pro culpa percutitur, sed in querela suae percussionis elevatur, increpationem Domini reprobat, quia hanc injuste se perpeti accusat. Qui autem non pro purgatione criminis, sed pro 200 fortitudinis probatione feriuntur, cum causas suae percussionis inquirunt, nequaquam increpationem Domini reprobare dicendi sunt, quia in semetipsis satagunt invenire quod nesciunt. Unde et beatus Job ad libertatis verba inter percussionis verbera erumpens, tanto de se rectius judicia ferientis interrogat, quanto in semetipso verius causas passionis ignorat. Eliphaz itaque, quia hunc percussum non probationis examine, sed purgationis aestimavit, dum libere inter flagella loqueretur, reprobasse Dei increpationem credidit. Quem apte etiam haereticorum tenere speciem diximus, qui omne quod a sancta Ecclesia recte agitur, apud judicium suum semper ad vitium tortitudinis inflectunt. Quia vero bona intentione ad loquendum ducitur, sed non curat discernere cui loquatur, adhuc supernae dispensationis moderamina praedicando subjungit, dicens: CAPUT XXV [ Vet. XVIII ]. VERS. 18.-- Quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

42. Duobus modis Deus ad salutem vulnerat. Menti ad Deum redeunti, ad tentationem vertitur, quidquia prius in saeculo blandum. --Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit, et mentis duritiam suo pavore tabefacit. Vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, ut interius vivant. Unde per Moysen quoque loquitur, dicens: Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Occidit enim ut vivificet, percutit ut sanet; quia idcirco foras verbera admovet, ut intus vulnera delictorum curet. Aliquando autem etiam si flagella exterius cessare videantur, intus vulnera infligit, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit. Sed percutiendo sanat, quia terroris sui jaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim nostra male sana sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi nec quamlibet minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur ut sanentur, quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque eas sensibiles per ardorem charitatis reddit. Unde et sponsa in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5, sec. LXX). Male enim sana anima, atque in hujus exsilii stratum caeca securitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videre requirebat; percussa autem charitatis ejus spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, et miro modo vivificatur ex vulnere, quae prius mortua jacebat in salute; aestuat, anhelat, et jam videre desiderat quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae, amoris sui perturbatione revocatur. Sed cum sauciata mens anhelare in Deum coeperit, cum cuncta mundi hujus blandimenta despiciens, ad supernam patriam per desiderium tendit, ad tentationem ei protinus vertitur, quidquid amicum prius in saeculo blandumque putabatur. Nam qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant. Et erectus in Deum animus, carnis suae bella tolerat, in qua prius vitiis serviens, delectabiliter jacebat; voluptates priscae ad memoriam redeunt, et contradicentem mentem gravi certamine affligunt. Sed quia dum 201 transitorio labore atterimur, a perpetuo dolore liberamur, apte subjungitur: CAPUT XXVI [ Rec. XV ]. VERS. 19.-- In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

43. Transitorio labore eruimur a perpetuo dolore. --Quid enim senario numero, quem septimus sequitur, nisi praesentis vitae operatio decursusque signatur? Sexto quippe die omnia perficiens, hominem condidit, et septimo Deus die requievit. Qui scilicet septimus vesperam non habet, quia subsequentem requiem nullus jam terminus claudit. Perfectis ergo omnibus requies sequitur; quia post bona vitae praesentis opera, retributio aeternae quietis invenitur. In sex itaque nos tribulationibus Dominus liberat, ne nos in septima malum tangat, quia per paternae pietatis eruditionem praesentis vitae labore nos atterit, sed in adventu judicis a verbere abscondit; ut tanto tunc ad salutem certiores exhibeat, quanto nunc nos flagella durius secant. Qui apte mox et mala vitae praesentis, et adjutoria supernae protectionis enumerans subdit: CAPUT XXVII. VERS. 20.-- In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

44. Deus dum verbi sui pabulo mentes reficit, contra tentationes fortes reddit. --Sicut fames carnis est subtractum subsidium corporis, ita fames mentis est silentium divinae locutionis. Unde recte per prophetam dicitur: Emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Et quia humanam mentem cum divina allocutio deserit, contra eam tentatio carnis invalescit, apte subjungitur: Et in bello de manu gladii. Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur; de quo nimirum bello per Psalmistam dicitur: Obumbra caput meum in die belli (Psal. CXXXIX, 3). Quia igitur reprobi dum fame verbi Dei deficiunt, etiam belli gladio transfiguntur; electos suos Dominus et in fame a morte eripit, et in bello a gladio abscondit, quia eorum mentes dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis fortes reddit. Sed sunt nonnulli qui etsi ex divino eloquio ab interna se fame reficiunt, si jam contra tentationes corporis continentiae virtute fulciuntur, adhuc tamen percuti humanis detractionibus metuunt, et saepe dum linguarum jacula formidant, peccati se laqueo strangulant. Unde et apte subditur: CAPUT XXVIII [ Vet. XIX ]. VERS. 21.-- A flagello linguae absconderis.

45. Contra flagellum linguae, contra poenas corporales armare se oportet. --Flagellum linguae est exprobratio illatae contumeliae. Flagello linguae bonos feriunt, qui eorum opera irridendo persequuntur. Saepe enim lingua a bono opere, dum vituperat, revocat; et quasi flagellum se exerit, quia dorsum timidae mentis caedit. Hoc flagellum linguae, electae menti insidiari Propheta conspexerat, cum supernum adjutorium pollicens dicebat: Ipse liberabit de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 3). Venantes enim nihil aliud quam carnem quaerunt. Sed a venantium laqueo, atque ab aspero verbo eripimur, quando et insidias carnalium, et irrisionum probra despiciendo superamus. Aspera quippe eorum verba sunt, quae bonis nostris itineribus adversantur. Sed asperitatem verbi evadere, est irrisiones detrahentium dissimulando calcare. Sancta ergo 202 anima a flagello linguae absconditur, quia dum in hoc mundo honorem laudis non quaerit, nec contumelias detractionis sentit. Sed sunt nonnulli qui jam derogantium verba despiciunt, jam irrisiones pro nihilo attendunt, adhuc tamen poenas corporis cruciatusque pertimescunt. Antiquus namque adversarius ut a recta intentione nos retrahat, multiformiter impugnat; et tentationem nostram modo verbi fame, modo carnis certamine, modo flagello sermonis, modo calamitate persecutionis aggreditur. Sed quia perfectus quisque cum in seipso vitia vicerit, statim mentem etiam contra vulnera passionis accingit, apte subjungitur: CAPUT XXIX.

IBID.-- Et non timebis calamitatem, cum venerit.

46. Contra multiformem adversarium pugnantes multiplicius nos parare debemus. --Sancti enim viri quia contra multiformem adversarium se pugnare considerant, semetipsos in certamine multipliciter parant. Habent enim contra famem divini verbi pabulum, contra belli gladium, continentiae scutum; contra flagellum linguae, protectionem patientiae; contra exterioris calamitatis damnum, interni amoris adjutorium. Unde miro modo agitur, ut quo eos hostis callidus numerosius tentat, eo circumspecti Dei milites virtutibus ditiores fiant. Et quia electi quique dum praesentis vitae certamina fortiter tolerant, in terrore sibi venturi judicii securitatem parant, recte subjungitur: CAPUT XXX [ Vet. XX, Rec. XVI ]. VERS. 22.-- In vastitate et fame ridebis.

47. Reprobi interius exteriusque torquebuntur. --Tunc quippe reprobi vastitatem famemque passuri sunt, cum damnati in extremo judicio ab aeterni panis visione separantur. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Et per semetipsum Dominus dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Simul ergo eos vastitas famesque cruciat, qui non solum foras tormenta sentiunt, sed intus etiam inediae peste moriuntur. Vastat gehenna, quia concremat, fames interficit, quia suam illis faciem Redemptor abscondit. Bene namque retributionem interius exteriusque recipiunt, quia et cogitando miseri et operando deliquerunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 10). Quod enim ab igne devoratur, ab exteriori parte accenditur, clibanus vero interius inflammatur. In tempore ergo vultus Domini injusti omnes et ut clibanus ponuntur, et ab igne devorantur; quia, apparente judice, cum a visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per desiderium ardet conscientia, et foris carnem cruciat gehenna. 48. Justi tunc ridebunt, nec ulla in damnatos misericordia movebuntur. --Potest etiam flagellum linguae, sententia ultimae animadversionis intelligi, qua districtus judex reprobis dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Justus ergo a flagello linguae atque a calamitate veniente absconditur, quia in tanta districtione sententiae blanda tunc judicis voce refovetur cum dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (:IBID., 35, 36). Quibus praemittitur: Venite, benedicti 203 Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (:IBID., 34). In vastitate ergo et fame justus ridebit; quia cum iniquos omnes extrema ultio percutit, ipse de gloria dignae retributionis hilarescit. Nec damnatis jam tunc ex humanitate compatitur; quia divinae justitiae per speciem inhaerens, inconcusso districtionis intimae vigore solidatur. Erectas namque in claritate supernae rectitudinis electorum mentes nulla misericordia afficit, quia has a miseriis altitudo beatitudinis alienas reddit. Unde bene etiam per Psalmistam dicitur: Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum (Psal. LI, 8). Iniquos enim justi nunc vident et metuunt, tunc visuri sunt et ridebunt. Quia enim modo ad eorum labi imitationem possunt, hic habent formidinem; quia vero damnatis tunc prodesse nequeunt, illic non habent compassionem. Aeterno itaque supplicio deditis non esse miserendum, in ipsa qua beati sunt justitia judicantis legunt, qui, quod suspicari fas non est, qualitatem sibi perceptae felicitatis imminuunt, si in regno positi volunt quod implere nequaquam possunt. Sed quisquis ad vitae praecepta se dirigit, priusquam praemia aeterna percipiat, hic jam initia secuturae in perpetuum securitatis degustat; ut antiquum hostem non metuat, ut interveniente mortis articulo violentos ejus impetus nullatenus perhorrescat. [ Vet. XXI. ] Justis namque initium retributionis est ipsa plerumque in obitu securitas mentis. Unde et recte subjungitur: CAPUT XXXI. VERS. 22.-- Et bestiam terrae non formidabis.

49. Saepe in obitu percipiunt securitatem mentis. --Callidus quippe adversarius bestia terrae dicitur, quia ad rapiendas mortis tempore peccatorum animas violentia crudelitatis efferatur. Quos enim viventes blandiens decipit, morientes saeviens rapit. Quo contra de electorum Ecclesia per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Mala bestia non transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Illi igitur terrae bestiam morientes timent, qui conditoris sui potentiam viventes non timent. Sancti etenim viri quia divinae se formidini medullitus subdunt, omne de adventu adversarii pondus timoris abjiciunt. Hinc est enim quod Psalmista Dominum exorat, dicens: Ne quando rapiat ut leo animam meam (Psal. VII, 3). Hinc rursus ait: Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor, a timore inimici eripe animam meam (Psal. LXIII, 1, 2). Viventes quippe perfecte timent judicem, ne morientes metuant accusatorem. Bene ergo dicitur: Et bestiam terrae non formidabis. Ac si aperte diceretur: Quia a blandiente hoste modo non vinceris, hunc saevientem postmodum non timebis. Sed cum bene vivitur, valde cavendum est ne mens, despectis caeteris, de gloria singularitatis elevetur. Unde apte ad memoriam bonum sociale reducitur, cum protinus subinfertur: CAPUT XXXII. VERS. 23.-- Sed cum lapidibus regionum pactum tuum.

50. Pie viventibus cavenda singularitas. --Quasi distinctae in mundo regiones sunt Ecclesiae gentium, quae in una fide positae, morum linguarumque diversitate dividuntur. Quid ergo regionum lapides, nisi Ecclesiarum electos accipimus? quibus primi instructoris voce dicitur: Vosautem tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). De quibus sanctae Ecclesiae per prophetam Dominus pollicetur dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos (Isai. LIV, 11). Qui igitur recte vivit, pacto se lapidibus 204 regionum jungit, quia in eo quod mundi desideria superat, vitam suam procul dubio ad sanctorum praecedentium imitationem ligat. Sed cum a mundi actione disjungitur, malignorum spirituum impugnationes crescunt: quae tamen quo magis in moerore quemquam atterunt, eo conditori humilius subdunt. Unde et subjungitur:

CAPUT XXXIII.

IBID.-- Et bestiae terrae pacificae erunt tibi.

51. Acriores hostis insidiae, ad gratiae adjutorium postulandum nos compellunt. --Notandum prius est quod non ait pacatae, sed pacificae, videlicet, non quia pacem habent, sed quia pacem faciunt. Hostes quippe callidi dum insidiantur, affligunt; sed afflicta mens tanto magis ad aeternam patriam reditum diligit, quanto in hoc aerumnoso exsilio laboriosius vivit; et verius se gratiae sui adjutoris humiliat, cum contra se insidias hostium acriores pensat. Terrae ergo bestiae pacificae electis fiunt, quia maligni spiritus, cum bonorum corda adversantes deprimunt, haec nolentes ad amorem Domini impellunt. Inde ergo cum Deo pax robustior oritur, unde nobis ab adversariis durior pugna generatur. [ Vet. XXII. ] 52. Motus carnis tentando rugiunt, sed usque ad morsum non perveniunt. Imo nobis pacem cum Deo procurant. --Possunt etiam per terrae bestias motus carnis intelligi, qui dum mentem nostram irrationabilia suadendo lacessunt, contra nos bestialiter insurgunt. Sed cum cor sub divina lege deprimitur, etiam carnis incentiva detumescunt; ut etsi tentando submurmurant, nequaquam tamen usque ad effectum operum, quasi ad aperti morsus rabiem exsurgant. Quis enim in hac adhuc corruptibili carne subsistens, has terrae bestias plene edomat, cum ille ad tertium coelum raptus egregius praedicator dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23)? Sed alius est has bestias in campo operis saevientes aspicere, aliud intra cordis caveam frementes tenere. Redactae namque intra claustra continentiae, etsi adhuc tentando rugiunt, usque ad morsum tamen, ut diximus, actionis illicitae non excedunt. Pacificae itaque sunt terrae bestiae, quia motus carnis etsi per desideria palpitant, aperta nos tamen contradictione operis non impugnant. Quamvis per hoc ipsum quod pacificae dicuntur, etiam id quod de malignis spiritibus diximus, non inconvenienter accipitur. Motus etenim carnis pacem nobis cum Deo faciunt, cum tentando contradicunt. Nam justi mens in eo quod ad superna dirigitur, ex corruptibili corpore gravi bello fatigatur. Quae si quando a desideriis coelestibus, hujus mundi quamlibet minima delectatione tardatur, ipso bello suae tentationis impellitur, ut illud toto corde diligat, quod contradictio nulla perturbat. Unde fit, ut quietem intimam ad memoriam revocet, et carnis suae illecebras fugiens, ad illam pleno amore suspiret. Considerare enim ex tentatione unusquisque compellitur, unde quo cecidit, qui postquam pacem Dei deseruit, rixam sibi contra se exsurgere ex semetipso sentit, et tunc verius videt de secura Dei dilectione quid perdidit, qui ad se dilapsus, suam in se contumeliam invenit. Pacem ergo nobis terrae bestiae faciunt, quia motus carnis, dum nos tentando lacessunt, ad amorem quietis intimae impellunt. Bene autem subditur:

CAPUT XXXIV [ Vet. XXIII. ] VERS. 24.-- Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. 205 53. In Scripturis pax plena et pax inchoata. --In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, atque aliter inchoata. Inchoatam quippe pacem Veritas discipulis dederat, cum dicebat: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), et plenam Simeon desideraverat, cum exoraret dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Pax enim nostra ex desiderio conditoris inchoatur, ex manifesta autem visione perficitur. Plena quippe tunc erit, cum mens nostra nec ignorantia caecatur, nec carnis suae impugnatione concutitur. Sed quia ejus exordia tangimus, cum vel mentem Deo, vel carnem menti subjugamus, tabernaculum justi habere pacem dicitur, quia videlicet ejus corpus, quod mente inhabitat, a perversis desideriorum motibus sub justitiae dispositione refrenatur. Sed quid prodest per continentiam carnem restringere, si mens se per compassionem nesciat in proximi amore dilatare? Nulla namque est castitas carnis quam non commendat suavitas mentis. Unde post pacem tabernaculi apte subjungitur:

CAPUT XXXV.

IBID.-- Et visitans speciem tuam, non peccabis.

54. Se quisque in altero cogitet et amet. Paulus omnibus omnia factus condescendendo, non cadendo. -- Species quippe hominis est alter homo. Recte enim species nostra dicitur proximus noster, quia in illo cernimus quid ipsi sumus. Corporali enim visitatione ad proximum gressuum accessu imus; spiritali vero, non gressu, sed affectu ducimur. Speciem ergo suam visitat, quisquis ad eum, quem sibi similem per naturam conspicit, passibus amoris tendit; ut in altero sua considerans, ex se ipso colligat, qualiter infirmanti alteri condescendat. Speciem suam visitat, qui ut in se alterum reficiat, se in altero pensat. Hinc namque per Moysen Veritas cum gesta describeret, gerenda signabat, dicens: Protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (Genes. I, 12). Lignum quippe secundum speciem suam semen producit, cum mens nostra ex se considerationem in alterum colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens dicit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV, 16). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Ac si aperte diceret: Speciem vestram in altero visitate, atque ex vobismetipsis cognoscite, quid vos oporteat aliis exhibere. Hinc Paulus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer; et his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; et his qui sine lege sunt quasi sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. (I Cor. IX, 20 et 21). Et paulo post: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (:IBID., 23). Neque enim egregius praedicator, ut quasi Judaeus fieret, ad perfidiam erupit; neque ut quasi sub lege esset, ad carnale sacrificium rediit; neque ut omnibus omnia fieret, simplicitatem mentis in erroris varietatem commutavit; sed condescendendo appropinquavit infidelibus, non cadendo; ut videlicet singulos in se suscipiens, et se in singulos transfigurans, compatiendo colligeret, si ita 206 ipse, ut illi, esset quid impendi sibi ab aliis recte voluisset; et tanto verius unicuique erranti concurreret, quanto salutis ejus modum ex propria consideratione didicisset. Bene ergo dicitur: Et visitans speciem tuam non peccabis, quia tunc peccatum plene vincitur, cum ex sua similitudine unusquisque perpendit, quomodo in proximi dilectione dilatetur. Cum vero a vitiis caro restringitur, cum mens virtutibus exercetur, restat ut loquendo quisque doceat vitam quam moribus servat. [ Vet. XXIV. ] Ille namque uberes fructus praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Unde post pacem tabernaculi, et speciei nostrae visitationem, recte subjungitur: CAPUT XXXVI. VERS. 25.-- Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua sicut herba terrae.

55. Semen justi multiplex. --Post pacem quippe tabernaculi, post speciei nostrae visitationem, semen justi multiplex surgit, quia nimirum post membrorum macerationem, ac morum magnitudinem, tanto ei fecundius praedicationis verbum tribuitur, quanto hoc in ejus pectore perfecti operis exaratione praevenitur. Ille namque bene loquendi facundiam accipit, qui sinum cordis per recte vivendi studia extendit. Nec loquentem conscientia praepedit, cum vita linguam antecedit. Hinc est quod Aegypti, servitio publico, Joseph dispensante, subjecti (Genes. XLVII, 20 seq.); cum juri regis semetipsos tradentes humiliant, frumenta etiam ad semen reportant. Frugem quippe ad esum etiam liberi accipimus, cum et sacro eloquio pascimur, et tamen ad quaedam, quae in hoc mundo appetimus in nostris voluptatibus vagamur. Sed servi facti, et ad semen frumenta percipimus, quia dum plene Deo subdimur, etiam verbo praedicationis replemur. Et quoniam magna proles fidelium sequitur, cum sancta praedicatio praerogatur, post multiplicitatem seminis recte subjungitur: Et progenies tua sicut herba terrae. Justi progenies herbae terrae comparatur, quia qui de ejus imitatione nascitur, dum arentem vitae praesentis gloriam deserit, spe in aeterna viridescit. Vel certe justi progenies sicut herba oritur, quia dum vivendo monstrat quod praedicando asserit, multitudo sequentium innumerabilis exsurgit. Sed quisquis jam terrena desideria despicit, quisquis se per activae vitae opera extendit, nequaquam ei sufficit magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem valeat interna penetrare. Unde et apte protinus subinfertur: CAPUT XXXVII [ Rec. XVII ]. VERS. 26.-- Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

56. Qui carnem domuit, contemplationi vacare debet. Et qui praedicationi operam dat. --Quid enim sepulcri nomine, nisi contemplativa vita signatur, quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit? Ab exteriori quippe vita mortui etiam sepulti per contemplationem fuerant, quibus Paulus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III, 3). [ Vet. XXV. ] Activa quoque vita sepulcrum est, quia a pravis nos operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia cunctis mundi actionibus funditus dividit. Quisquis ergo jam in se contumelias 207 carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat; et quisquis jam mentem per sancta opera dilatat, superest ut hanc usque ad secreta intimae contemplationis studia extendat. Neque enim perfectus praedicator est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Hinc est enim quod Abraham conjugem mortuam in sepulcro duplici sepelit (Genes. XXIII, 19); quia nimirum perfectus quisque praedicator exstinctam a praesentis vitae desideriis animam suam, sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit, ut a carnali concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, quae prius mundi desideria sentiens, mortaliter vivebat. Hinc est quod humani generis Redemptor per diem miracula in urbibus exhibet, et ad orationis studium in monte pernoctat, ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam vitam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia penitus operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant, quod occupati erga proximos loquentes refundant. Speculando quippe in Dei amorem surgitur, sed praedicando ad proximi utilitatem reditur. Unde apud Moysen, dum in sacrificio vacca mactatur (Num. XIX, 3), offerri cum hyssopo lignoque cedrino bis tinctus coccus praecipitur. Vaccam quippe mactamus, cum carnem a lascivia suae voluptatis exstinguimus. Quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus; quia cum maceratione carnis, sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Hyssopus quippe interna nostra mundare consuevit. Et per Petrum dicitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Lignum cedrinum nulla putredine deficit, quia spem coelestium terminus non consumit. Unde et per Petrum dicitur: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem (I Pet. I, 3). Coccus rubeo colore flammescit, quia quem implet charitas incendit. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Sed bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut videlicet ante interni judicis oculos charitas nostra Dei et proximi dilectione coloretur; quatenus conversa mens nec sic pro amore Dei quietem diligat, ut curam proximi utilitatemque postponat; nec sic pro amore proximi occupata inserviat, ut quietem funditus deserens, ignem in se superni amoris exstinguat. Quisquis ergo semetipsum Deo jam sacrificium obtulit, si perfecta desiderat, curet necesse est, ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat. [ Vet. XXVI. ] 57. Vita activa aliis, aliis contemplativa magis congruit. Alterutra cuique pro ingenio colenda. --Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt conspersiones animorum. Nonnulli namque hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant; et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis 208 dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt; et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Matth. V, 29). Duae quippe vitae, activa videlicet et contemplativa, cum conservantur in mente, quasi duo oculi habentur in facie. Dexter namque oculus vita contemplativa est, sinister activa. Sed sunt nonnulli, ut diximus, qui discrete intueri summa et spiritalia nequaquam possunt, et tamen alta contemplationis assumunt, atque idcirco in perfidiae foveam, intellectus pravi errore dilabuntur. Hos itaque contemplativa vita ultra vires assumpta, cogit a veritate cadere, quos in statu suae rectitudinis humiliter poterat sola activa custodire. Quibus recte hoc quod praefati sumus, Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Ac si aperte diceret: Cum ad contemplativam vitam idonea discretione non sufficis, solam securius activam tene. Cumque in hoc, quod pro magno eligis, deficis, eo contentus esto, quod pro minimo attendis; ut si per contemplativam vitam a veritatis cognitione compelleris cadere, regnum coelorum per solam activam valeas saltem luscus intrare. Hinc rursum dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit eti ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Quid per mare, nisi praesens saeculum; quid per molam asinariam, nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia, humilitate postposita, ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem dejiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui ergo unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat, alligata collo mola asinaria, in mare projici, quia nimirum perversae menti expeditius esse potuisset, ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Rursum, nisi quibusdam mentibus contemplativa vita potius quam activa congrueret, nequaquam per Psalmistam Dominus diceret: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11).

[ Vet. XXVII. ] 58. Quid valeant timor et amor ad contemplationem. --Sed inter haec sciendum est quia saepe et pigras mentes amor ad opus excitat, et inquietas in contemplatione timor refrenat. Anchora enim cordis est pondus timoris; et plerumque fluctu cogitationum quatitur, sed per disciplinae suae vincula retinetur; neque hoc tempestas suae inquietudinis ad naufragium pertrahit, quia in divini amoris littore perfecta charitas astringit. Unde necesse est 209 ut quisquis ad contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat. Machina quippe mentis est vis amoris, quae hanc dum a mundo extrahit, in alta sustollit. Prius ergo discutiat, si summa inquirens diligit, si diligens timet, si novit incognita aut amando comprehendere, aut non comprehensa timendo venerari. In contemplatione etenim mentem si amor non excitat, teporis sui torpor obscurat; si timor non aggravat, sensus hanc per inania ad nebulam erroris levat; et cum clausa ei secretorum janua tardius aperitur, ab ea longius ipsa sua praesumptione repellitur; quia irrumpere appetit hoc, quod non inveniens quaerit; cumque superba mens errorem pro veritate percipit, quo quasi intus gressum porrigit, foras tendit. Hinc est enim quod legem daturus Dominus, in igne fumoque descendit (Exod. XIX, 18); quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum lex accipitur, populus a monte prohibetur, ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Unde et recte dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur (:IBID., 12, 13). Bestia enim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur.

59. Quae ad eam assequendam perfectio necessaria. --Qui igitur culmen apprehendere perfectionis nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant si nulla jam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si objectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non nimio moerore sauciatur; ac deinde perpendant si cum ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritalia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt, vel fortasse tractas manu discretionis abigunt; si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt; et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt. [ Vet. XXVIII. ] Unde recte nunc dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur, quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum, huic mundo funditus occultat. Unde et apte subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo (:IBID.). 60. Actio contemplationem debet antecedere. --Actionis namque tempus primum est, contemplationis extremum. Unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum in horreum quietis condat (Luc. VIII, 35). Hinc est enim quod is quem legio daemonum Domino jubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes residet, verba doctrinae percipit, et de regione sua simul discedere cum salutis auctore concupiscit; sed tamen ei ipsa quae salutem contulit Veritas dicit: Revertere primum in domum 210 tuam, et narra quanta tibi fecerit Dominus. Cum enim quamlibet parum de divina cognitione percipimus, redire ad humana jam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus; quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud, nisi hoc quod sine labore reficit, amamus. Sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, narrare quae nobiscum acta sunt praecipit, ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem. [ Rec. XVIII. ] 61. Contemplationis et actionis figurae Rachel et Lia, Maria et Martha. Vitae activae magna merita, contemplativae potiora. --Hinc est quod Jacob pro Rachel servit, et Liam accipit, eique dicitur Non est consuetudinis in terra nostra ut minores ante tradamus ad nuptias quam majores (Genes. XXIX, 27). Rachel namque, visum principium; Lia autem laboriosa dicitur. Et quid per Rachelem, nisi contemplativa; quid per Liam, nisi activa vita designatur? In contemplatione quippe principium, quod Deus est, quaeritur; in operatione autem sub gravi necessitatum fasce laboratur. Unde et Rachel pulchra, sed sterilis; Lia autem lippa est, sed fecunda, quia nimirum mens cum contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat; cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Post Liae ergo complexus ad Rachelem Jacob pervenit, quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Quia enim contemplativa vita minor quidem tempore, sed merito major est quam activa, sacri Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres diversa egisse referuntur. Maria quippe Redemptoris nostri verba audiens, ad pedes illius residebat; Martha autem corporalibus ministeriis insistebat. Cumque contra Mariae otium Martha quereretur, audivit: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 41, 42). Quid enim per Mariam, quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimitur? Quid per Martham exterioribus obsequiis occupatam, nisi activa vita signatur? Sed Marthae cura non reprehenditur, Mariae vero etiam laudatur, quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam Mariae pars dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quod bene ac breviter Ezechiel propheta exprimit, cum volantia animalia contemplatus ait: Et similitudo manus hominis subtus pennas eorum erat (Ezech. X, 21). Quid enim per pennas animalium, nisi contemplationes possumus sentire sanctorum, quibus ad summa transvolant, et terrena deserentes, sese in coelestibus librant? Quid per manus, nisi operationes accipimus? Quia cum in proximi amore se dilatant, bona quae praevalent etiam corporaliter administrant. Sed manus eorum sub pennis sunt, quia actionis suae opera virtute contemplationis vincunt.

[ Vet. XXIX. ] 62. Sepulcri nomine requies aeterna potest intelligi. --Potest etiam per sepulcrum non solum in hac vita nostra contemplatio, sed requies aeternae et intimae retributionis intelligi; in qua tanto verius quiescitur, quanto in nobis corruptionis vita perfectius necatur. In abundantia ergo sepulcrum 211 ingreditur, qui post congesta vitae praesentis opera, mutabilitati suae plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21). Quod bene etiam comparatio adjuncta commendat, cum subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Frumentum quippe in segete sole tangitur, quia in hac vita, humana anima respectu superni luminis illustratur; pluvias accipit, quia veritatis eloquio pinguescit; ventis concutitur, quia tentationibus exercetur; et secum crescentes paleas portat, quia nequiorem contra se quotidie vitam peccantium tolerat; atque ad aream deductum triturationis pondere premitur, ut a palearum connexione solvatur; quia mens nostra coelesti disciplinae supposita, dum correctionis flagella percipit, a societate carnalium mundior recedit; et relictis paleis ad horreum ducitur, quia foris remanentibus reprobis, electa anima ad supernae mansionis aeterna gaudia sublevatur. Bene ergo dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo; quia dum post afflictionem justi praemia patriae coelestis inveniunt, quasi post pressuras ad horreum grana deferuntur; et in alieno quidem tempore percussiones sentiunt, sed in suo a percussione requiescunt. Electis quippe tempus alienum est vita praesens, unde et quibusdam adhuc infidelibus Veritas dicit: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum (Joan. VII, 6). Et rursum: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Sepulcrum ergo in tempore suo sicut frumenti acervus ingreditur, quia ille aeternam requiem 212 percipit, qui prius hic, ut ab exurendis paleis liber sit, disciplinae pressuras sentit. Eliphaz vero, quia et in locutionis suae serie tabernaculum, lapides, bestias, semen, herbas, sepulcrumque nominavit, quod non haec juxta litteram dixerit, ipse innuit, qui post cuncta illico subjungit.

CAPUT XXXVIII. VERS. 27.-- Ecce hoc, ut investigavimus, ita est.

63. Verba Eliphaz spiritaliter intelligenda sunt. --Liquet profecto quod in his verbis nihil ab eo juxta superficiem dicitur, quia nimirum ante faciem non jacet quod investigatur. Qui ergo haec investigasse se indicat, quia in verbis exterioribus interiora quaesierit demonstrat. Sed post cuncta ad stultitiam jactantiae pervenit, quia protinus subdit: CAPUT XXXIX.

IBID.-- Quod auditum, mente pertracta.

64. Gravis ejus imperitia est velle docere meliorem. --Quantalibet doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem. Unde et ea quae ab amicis recte prolata sunt, ab interno arbitro non recta judicantur. In eo namque vim suae rectitudinis amittunt, quod auditori non congruunt; quia et medicamina vires perdunt, cum sanis membris apponuntur. In omni ergo quod dicitur, necesse est ut causa, tempus et persona pensetur; si verba sententiae veritas roborat, si hanc tempus congruum postulat, si et veritatem sententiae, et congruentiam temporis personae qualitas non impugnat. Ille enim laudabiliter spicula emittit, qui prius hostem quem feriat conspicit. Male namque arcus validi cornua subigit, qui sagittam fortiter dirigens civem ferit.

LIBER SEPTIMUS.

recensere

Totum caput sextum, tribus postremis versibus exceptis, partim allegorice, partim moraliter explicat. CAPUT PRIMUM. 211 1. Job flagellis et conviciis probatus. Si qua loquitur quae impatientiam sonant, haec non humano pensanda judicio, sed divino. --Quorumdam mentes plus flagella, quam convicia cruciant; quorumdam vero plus convicia quam flagella castigant. Nam saepe contra nos quibuslibet poenis durius tormenta verborum saeviunt; cumque nos ad defensionem erigunt, in impatientiam sternunt. Unde beato Job ne deesse tentatio ulla potuisset, non solum hunc flagella desuper feriunt sed graviora plagis amicorum colloquia affligunt; ut sancti viri anima hinc inde pulsata, ad motum iracundiae et elationis erumperet, et quidquid mundum vixerat, per contumaciam superbae locutionis inquinaret. Sed tactus plagis gratias retulit; lacessitus verbis recta respondit; et percussus innotescit, quam pro minimo salutem carnis habuerit. Loquens quoque indicat, quam sapiens tacebat. Sed quaedam ejus verbis admista sunt, quae apud humana judicia patientiae limitem transire videantur: quae nos vere intelligimus, si superni sententiam judicis in eorum examinatione pensamus. Ipse quippe beatum Job et prius contra adversarium praetulit, dicens: Vidisti servum meum Job, quod non ei similis est super terram; vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo (Job. I, 8)? Ipse post probationem amicos ejus redarguit, dicens: 212 Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 7). Restat ergo ut cum mens in beati Job sermonibus fluctuat, eorum pondus ex ejusdem historiae initio ac fine perpendat. Ab aeterno enim judice nec casurus laudari potuit, nec lapsus praeferri. Si igitur in ambiguitatis tempestate deprehensi, prima hujus historiae et postrema conspicimus, navis cordis considerationis suae funibus, quasi a prora et puppi, restringitur, ne in erroris saxa perducatur. Nullis ergo ignorantiae nostrae procellis obruimur, si tranquillum supernae sententiae littus tenemus. Ecce enim dicit quod quaestione non modica lectoris animum moveat. Sed quis hoc non rectum dicere audeat, quod in Dei auribus rectum sonat?

CAPUT II [ Rec. II ]. CAP. VI. VERS. 2, 3.-- Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera: quasi arena maris haec gravior appareret.

SENSUS TYPICUS. 2. Christus libra est in qua et quod meremur, et quod pro nobis passus est, pensantur. Poenae nostrae gravitatem nobis notam fecit. --Quis alius staterae nomine, nisi Dei et hominum mediator exprimitur? qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum justitiam simul et misericordiam detulit; sed misericordiae lance praeponderans, culpas nostras parcendo levigavit. In manu etenim Patris, quasi statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nostram, 213 et illinc peccata suspendit. Sed gravis ponderis calamitatem moriendo innotuit, et apud misericordiam leve esse peccatum relaxando monstravit. Qui hoc primum gratiae contulit, quia poenam nostram nobis cognoscibilem fecit. Homo namque ad contemplandum auctorem conditus, sed exigentibus meritis ab internis gaudiis dejectus, in aerumnam corruptionis ruens, caecitatem exsilii sustinens, culpae suae supplicia et tolerabat, et nesciebat; ita ut exsilium patriam crederet, et sic sub corruptionis pondere quasi in salutis libertate gauderet. Sed is, quem intus homo reliquerat, assumpta carne, foris apparuit Deus; cumque se exterius praebuit, expulsum foras hominem ad interiora revocavit, ut jam damna sua videat, jam poenam suae caecitatis ingemiscat. Calamitas ergo hominis in statera gravis apparuit, quia malum quod pertulit nonnisi in praesentia Redemptoris agnovit; lucem quippe nesciens, damnationis suae tenebras voluptuose tolerabat. Sed postquam vidit quod diligeret, intellexit etiam quod doleret; et grave sensit quod pertulit, quia dulce innotuit quod amisit. Vir igitur sanctus colloquentis amici sententiis a claustris silentii excussus, et prophetici spiritus affluentia repletus, dicat sua, dicat humani generis voce: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret. Ac si aperte diceret: Damnationis nostrae malum leve creditur, quia necdum cognita Redemptoris aequitate pensatur. Sed utinam veniat, et aerumnam tanti exsilii misericordiae suae lance suspendat, et quid post exsilium requiramus edoceat. Si enim innotescit quid amisimus, grave esse insinuat quod toleramus. [ Vet. II. ] Bene autem haec eadem peregrinationis nostrae calamitas maris arenae comparatur. Arena etenim maris, undarum aestu exterius pellitur, quia et delinquens homo, quoniam tentationum fluctus mobiliter pertulit, extra se ab intimis exivit. Magni autem arena maris est ponderis; sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur, quia dura fuisse poena ostenditur, dum per misericordem judicem culpa levigatur. Et quia quisquis gratiam Redemptoris agnoscit, quisquis reditum ad patriam diligit, eruditus sub pondere peregrinationis gemit, post staterae desiderium recte subjungitur:

CAPUT III. VERS. 2.-- Unde et verba mea dolore sunt plena.

3. Gemere hic non cessat qui se exsulem novit. --Qui peregrinationem pro patria diligit, dolere etiam inter dolores nescit. Justi autem verba dolore plena sunt, quia quo usque praesentia tolerat, ad aliud loquendo suspirat; omne quod peccans pertulit, conspicit; atque ut ad statum beatitudinis redeat, sollicite judicia quibus affligitur pensat. Unde subditur: CAPUT IV. VERS. 4.-- Quia sagittae Domini in me sunt.

4. Sagittis praedicatio vel poena signatur. --Sagittarum quippe nomine aliquando praedicationis verba, aliquando animadversionis sententiae designantur. Praedicationis namque eloquia sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt, 214 male viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime; populi sub te cadent in corde (Psal. XLIV, 6). De quo Isaias dicit: Mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam, et in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, in Graeciam (Isai. LXVI, 19). Rursum sagittis, animadversionis percussio designatur, sicut Joas regi per Elisaeum dicitur: Jace sagittam. Quo jaciente ait: Percuties Syriam, donec consumas eam (IV Reg. XIII, 17). Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quia sub percussionibus Dominicae animadversionis ingemiscit, dicat: Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt [Rec. III. ] Ac si aperte diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo, sed sub judicio positus doleo, quia vim percussionis agnosco. Plerique autem sunt quos tormenta cruciant, sed non emendant. Quo contra apte subjungitur: CAPUT V [ Vet. III ].

IBID.-- Quarum indignatio ebibit spiritum meum.

5. Justi poenis quas sustinent emendantur. --Quid enim est spiritus hominis, nisi spiritus elationis? Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententiae afflictam mentem ab elatione compescunt. Sagittae Domini spiritum hominis ebibunt, quia intentum exterioribus introrsus trahunt. Epotatus namque David spiritus fuerat, cum dicebat: In deficiendo in me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas (Psal. CXLI, 4). Et rursum: Negavi consolari animam meam, memor fui Dei, et delectatus sum, exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus (Psal. LXXVI, 4). Sagittarum ergo indignatio justi spiritum ebibit, quia supernae sententiae electos, quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant; ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere sanguis confessionis currat. Pensant namque unde, quo lapsi sunt, pensant a quanta beatitudine ad quae corruptionis suae tormenta ceciderunt; et non solum gemunt in his quae sustinent, sed insuper metuunt hoc quod districtus judex delinquentibus de gehennae ignibus minatur. Unde recte subjungitur: CAPUT VI.

IBID.-- Et terrores Domini militant contra me.

6. Deum praesentes poenas dolent, pavent futuras. --Justorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed etiam pavet quod restat; videt qualia in hac vita patitur; metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget quia in hujus caecitatis exsilio a paradisi gaudiis cecidit; timet ne et cum exsilium relinquetur, mors aeterna subsequatur. Jam ergo sententiam tolerat in poena; sed minas adhuc venturi judicis formidat ex culpa. Hinc Psalmista ait: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me (Psal. LXXXVII, 17). Interni quippe judicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia jam aliud damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Vir igitur sanctus, perpendens mala quae tolerat, dicat: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sed, graviora in perpetuum metuens, adjungat: Et terrores militani contra me. Ac si aperte diceret: Percussus quidem de praesentibus doleo; 215 sed hoc in dolore fit gravius, quia et in poena positus, adhuc supplicia aeterna pertimesco. Sed quia jam staterae interventum desiderat, jam mala in quibus humanum genus cecidit pensat, quamvis in gentili natione positus, munere tamen prophetici spiritus plenus; quo ardore Redemptoris adventum vel gentilitas, vel Judaea sitiat, verbis sequentibus demonstrat, dicens: CAPUT VII [ Rec. IV ]. VERS. 5.-- Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

7. Gentilitatis et Judaeae in Redemptoris adventum desideria. --Quid namque per onagrum, id est, agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur? quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarum campo permansit. Quid per bovem nisi plebs Judaica figuratur, quae, jugo dominationis supernae supposita, ad spem proselytos colligens, per corda quae valuit vomerem legis traxit. Sed beati Job vita attestante cognoscimus, ut exspectasse Redemptoris adventum multos etiam ex gentibus credamus. Et nascente Domino, Simeone in spiritu in templum veniente, didicimus quanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis ejus mysterium videre cupierunt. Unde et per eumdem Redemptorem discipulis dicitur: Multi, dico vobis, justi et prophetae desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). [ Vet. IV. ] Herba ergo onagri, et fenum bovis est haec ipsa Mediatoris incarnatio, per quam simul gentilitas et Judaea satiatur. Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6), universitatis conditor, ex nostra substantia carnem sumens, fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Tunc ergo herbam onager invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Tunc bos vacuum praesepe non habuit, cum plebi Judaicae ejus carnem exspectanti lex exhibuit, quem diu exspectanti prophetavit. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur quia sancta animalia, quae jejuna diu apud legem inventa sunt, incarnationis ejus feno satiantur. Praesepe enim natus implevit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Sed quia diu et electorum gentilium vota dilata sunt, et ex Hebraico populo sancti quique longo tempore redemptionem suam exspectando gemuerunt, beatus Job, bene prophetiae mysteria enarrans, ex utraque natione causas afflictionis insinuat, dicens: Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Ac si aperte dicat: Idcirco gentilitas gemit, quia eam necdum Redemptoris sui gratia reficit; atque ideo Judaea mugitus dilatat, quia, legem tenens, sed legis auctorem non videns, stans ante praesepe jejunat. Quae nimirum lex, quia ante Mediatoris adventum nequaquam spiritaliter, sed carnaliter tenebatur, recte subjungitur: CAPUT VIII [ Rec. V ]. VERS. 6.-- Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?

8. Lex carnaliter intellecta insulsa, a Christo sale condita. --In lege sal litterae est virtus intelligentiae occultae. Quisquis ergo, obsequiis carnalibus intentus, hanc intelligere spiritaliter noluit, quid aliud quam insulsum cibum comedit? Sed hoc in 216 cibo sal cognita Veritas misit, cum latere in lege saporem occultae intelligentiae docuit dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Et rursum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. V, 49). Sed quia ante Mediatoris adventum Judaea legem carnaliter tenuit, praeceptis ejus dura jubentibus gentilitas subdi recusavit. Insulsum ergo cibum comedere noluit, quia prius quam Spiritus condimentum perciperet servare vim litterae expavit. Quis namque gentilium hoc quod illic praecipitur ferret, filiorum carnem pro obsequio religionis incidere, verborum culpas morte resecare? Unde et bene adhuc subditur: CAPUT IX.

IBID.-- Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem?

9. Lex carnaliter degustata, prius erat mortifera. --Lex namque carnaliter degustata mortem detulit, quia commissa delinquentium dura animadversione distrinxit; mortem detulit, quia et per praeceptum culpam innotuit, et hanc per gratiam non delevit, Paulo attestante, qui ait: Nihil ad perfectum perduxit lex (Heb. VII, 19). Et rursum: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Et paulo post: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 12, 13). Ad Christum vero conversa gentilitas, quia hunc sonare per verba legis intelligit, angustata desideriis suis, eum quem vehementer diligit inter praecepta carnalia spiritaliter requirit. [ Vet. V, Rec. VI. ] Unde et ex voce mox Ecclesiae per prophetiae spiritum subditur:

CAPUT X. VERS. 7.-- Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

10. Verba Job spiritali intellectu esse gravida. Gentes legis cibum quaesiturae, et Judaei gentium societatem non dedignaturae praedicuntur. --Valde namque in errorem labitur qui beati Job verba ad solam prolata historiam suspicatur. Vir enim sanctus, et tot conditoris sui praeconiis fultus, quid magnum, vel potius quid verum diceret, si insulsum cibum comedi non posse dixisset? Aut quis ejus esui mortifera alimenta obtulerat, ut subjungat: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? Quae si de amicorum colloquiis dicta sentimus, ab intellectu hoc sententia subjuncta compescimur, qua ait: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt. Absit enim ne vir sanctus, in status sui incolumitate constitutus, amicorum suorum aliquando dicta despexerit, qui, sicut ipso attestante post didicimus, et servis humilis fuit. Verba ergo ejus a mysteriis non vacant, quae, sicut ex fine historiae discimus, et internus arbiter laudat. Quae nequaquam etiam cum tanta veneratione usque ad mundi extrema decurrerent, si intellectu mystico gravida non fuissent. 11. Beatus igitur Job, quia membrum sanctae est Ecclesiae, ejus etiam loquatur ex voce, dicens: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt, quia nimirum amoris sui aestibus anxia cibum Scripturae veteris conversa gentilitas esurit, quem dudum superba despexit. Quae tamen et Judaeae vocibus congruunt, si paulo consideratius disserantur. Ipsa quippe ex eruditione legis, ex unius Dei cognitione sal habuit, et cunctas gentes tanquam animalia bruta despexit. Sed quia societatem gentilium ad semetipsam recipere praeceptis legis erudita contempserat, 217 quid aliud quam insulsum cibum sumere fastidiebat? Divina quippe sententia, proposita morte, vetuerat ne plebs Israelitica foedus cum alienigenis jungeret, et vitam sanctae religionis inquinaret (Exod. XXIII, 32). Unde et subditur: Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem? Sed quia ad Redemptoris fidem haec eadem Judaea ex electorum parte conversa est, lucem quam cognoverat praedicare per sanctos apostolos suae prolis infidelibus satagebat. Ejus autem praedicationis obsequium Hebraeorum superbia repulit. Unde mox ad collectionem gentium exhortationis suae verba declinavit, sicut et per eosdem apostolos dicitur: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Unde hoc quoque loco apte subjungitur: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. Judaea quippe, vitam gentilium dedignata, eam dudum quasi tangere noluit, cujus societatem recipere sprevit; sed ad Redemptoris gratiam veniens, ab Israelitis infidelibus repulsa, dum per sanctos apostolos ad collectionem se gentium dilatat, quasi hoc in cibum esuriens accipit, quod indignum prius fastidiosa despexit. Praedicationis enim suae angustias pertulit, quae apud Hebraeos despici quod loquebatur vidit. Sed prae angustia cibos quos dudum contempserat comedit, quae, repulsa Judaeorum duritia, gentiles suscipere populos quos despexerat concupiscit. Quia igitur haec figuraliter diximus, restat nunc ut moraliter inquiramus. SENSUS MORALIS.--12. Vir sanctus, Redemptoris adventum sub staterae appellatione desiderans, dum se per eloquium aperit, nos ad vivendi studium erudit; dum sua narrat, quaedam nostra indicat; dum de se quae recognoscamus insinuat, nos ad spem trepidos infirmosque confirmat. Jam quippe per fidem Mediatoris vivimus, et tamen adhuc pro expurgatione vitiorum dura animadversionis intimae flagella sustinemus. Unde et post staterae desiderium subdit:

CAPUT XI. VERS. 4.-- Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.

13. Boni flagellis ac judicii terrore configuntur. Praestat tamen agi amore. --Sed ecce, ut superius dictum est, et divinae correptionis percussione configimur, et tamen adhuc illud gravius est quod de terrore venturi judicis ex aeterna animadversione formidamus. Unde protinus subinfertur: Et terrores Domini militant contra me. Debet tamen a metu et dolore animus excuti, et ad sola aeternae patriae desideria extendi. Tunc enim nobilitatem nostrae regenerationis ostendimus, si eum ut patrem diligimus, quem nunc servili mente ut dominum formidamus. Unde et per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Pondus itaque formidinis mens electi postponat, in virtute se amoris exerceat, renovationis suae dignitatem desideret, ad conditoris sui speciem anhelet; quem quo usque conspicere non valet, aeternitatem ejus necesse est, id est, intimum cibum suum esuriens, exspectet. Unde et apte subditur: CAPUT XII [ Vet. VI ]. VERS. 5.-- Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

14. Onager fidelem plebem, bos ordinem ecclesiasticum designat. Utrisque hic gemendi causa de dilata Dei visione. --Qui alii onagri appellatione signati sunt, nisi hi qui, in campo fidei constituti, nullius officii loris 218 ligantur? Vel quos bovis significatio exprimit, nisi hos quos intra sanctam Ecclesiam ad praedicationis officium suscepti ordinis jugum premit? Herba vero onagri et pabulum bovis est interna refectio populi fidelis. Alii namque more bovis intra Ecclesiam suscepti officii loris tenentur; alii more onagri sacri ordinis stabula nesciunt, et in campo propriae voluntatis degunt. Sed cum quis ex vita saeculari internae visionis desiderio aestuat, cum refectionis intimae pabulum concupiscit, cum jejunum se in peregrinationis hujus caecitate considerans, quibus valet fletibus reficit, quasi herbam non inveniens onager rugit. Alius quoque necessitatem suscepti ordinis tolerat, in labore praedicationis exsudat, et per aeternam jam contemplationem refici appetit; sed quia Redemptoris sui speciem necdum conspicit, quasi bos ad praesepe vacuum ligatus gemit. Quia enim, longe ab interna sapientia positi, aeternae haereditatis viriditatem non cernimus, velut bruta animalia, a desiderata herba jejunamus. De qua nimirum herba Redemptoris voce dicitur: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Sed plerumque, quod esse amantibus gravius solet, sanctis bonorum studiis malorum vita contradicit; et cum mens ad coeleste desiderium rapitur, bene coepta intentio, interrumpentibus stultorum verbis ac moribus, reverberatur; ita ut quae jam per contemplationis adnisum ad summa evolaverat, ad expugnandam pravorum stultitiam sese in infimis contra certamina accingat. Unde et subditur: CAPUT XIII. VERS. 6.-- Aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

15. Electis quam gravia sint verba moresque carnalium. --Verba quippe moresque carnalium quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, ut in delectationis ventre rapiantur. Sed electus quisque insulsum non comedit, quia pravorum dicta factaque dijudicans, ab ore cordis repellit. Paulus ad esum mentium inferri insulsa prohibuit, cum discipulis dixit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Et Psalmistae quoque verba reproborum in cordis ore insulsa sapuerant, cum dicebat: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 84). Saepe autem verba carnalium dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt; et quamvis haec et ratio respuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen intus vincitur quod foris cum auctoritate judicatur. Unde necesse est ut nec ad aures veniat quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri, cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant quidquid illud non sonat quod intus amant. [ Vet. VII. ] 26. Non omnium est ad cruciatus corporis pro Deo subeundos accingi. --Sed saepe mens jam per desiderium ad sublimia rapitur, jam funditus a stulta terrenorum hominum locutione separatur, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad perferendos praesentis vitae cruciatus accingitur; jam superna appetit, jam in infimis stulta contemnit, sed necdum se ad perferendae adversitatis tolerantiam dirigit. Unde et subditur: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

CAPUT XIV. 17. Proximorum infirma tolerando, ad cruciatus subeundos roboramur. --Durum quippe est appetere quod cruciat, 219 sequi quod vitam fugat. Sed plerumque mens justi ad tantum se virtutis culmen extendit, ut et apud se in internae rationis arce praesideat, et quorumdam foris stultitiam tolerando convertat. Quos enim ad fortia trahere nitimur, eorum necesse est ut infirma toleremus, quia nec jacentem erigit, nisi qui status sui rectitudinem per compassionem flectit. Cum vero alienae infirmitati compatimur, valentius a nostra roboramur; ut amore futurorum mens ad praesentia adversa se praeparet, et cruciatus corporis quos timebat exspectet. Auctis namque desideriis coelestibus angustatur; cumque aeternae patriae quanta sit dulcedo considerat, pro ea praesentis vitae amaritudines ardenter amat. Unde post insulsi cibi fastidium, post impossibilem mortis gustum, recte subjungitur: CAPUT XV [ Rec. VII ]. VERS. 7.-- Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

18. Prae amore coelestis patriae exsilii poenas amamus. --Mens enim justi proficiens, quae prius, dum sola propria curaret, ferre aliena fastidiebat, quae minus alienis compatiens, convalescere contra adversa non poterat, cum ad toleranda proximi infirma se attrahit, ad adversa superanda convalescit; ita ut pro amore veritatis praesentis vitae cruciatus tanto post fortius appetat, quanto prius infirma fugiebat. Inclinatione namque sua erigitur, attractione tenditur, compassione roboratur; cumque in amorem proximi se dilatat, quasi ex meditatione colligit quanta fortitudine in auctorem surgat. Charitas namque, quae nos ad vim compassionis humiliat, altius in culmine contemplationis levat; et multiplicata jam majoribus desideriis aestuat, jam pervenire ad vitam spiritus, etiam per cruciatus corporis, anhelat. Quod ergo prius tangere nolebat, hoc post prae angustia comedit, qui desideria sua vix capiens, et ipsas quas dudum timuerat, jam prae amore coelestis patriae poenas amat. Si enim mens in Deum forti intentione dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum fit, dulce aestimat, omne quod affligit requiem putat; transire et per mortem appetit, ut obtinere vitam plenius possit; funditus in infimis exstingui desiderat, quo verius summa conscendat. Sed haec de cujuslibet justi animo, haec de beati Job mente mentior, nisi ipse subjungat: CAPUT XVI. VERS. 8-10.-- Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Dominus; et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat?

19. Exemplum Job suum percussorem benedicentis. Conterit nos Deus, conterit et diabolus, diversis exitibus. --Sed fortasse haec per contumaciam expetit, fortasse in eo quod se perfecte exstingui desiderat, injustitiam ferientis accusat. Absit hoc. Nam qua mente id expetat, verbis sequentibus demonstrat, dicens: Nec contradicam sermonibus sancti. Nequaquam ergo de injustitia percutientis murmurat, qui percussorem suum et inter verbera sanctum vocat. Sciendum vero est quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex contritione autem adversarii a virtute deficimus; per contritionem vero Domini fracti, a vitiis in virtute roboramur. Hanc contritionem Propheta prospexerat, cum dicebat: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9). In virga nos ferrea Dominus regit et conterit, quia 220 dispensationis suae forti rectitudine cum nos interius reficit, exterius affligit. Nam quo virtutem carnis humiliat, intentionem spiritus exaltat. Unde et haec eadem contritio figuli vasi comparatur, sicut et per Paulum dicitur: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Qui simul contritionem et regimen exprimens, ait: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (:IBID., 16). [ Vet. VIII. ] Sanctus igitur vir, qui appropinquare Deo etiam per flagella desiderat, per spiritum humilitatis dicat: CAPUT XVII. VERS. 9.-- Qui coepit, ipse me conterat.

20. Efferentem se de virtutibus Deus misericorditer corripit. --Plerumque enim vitiorum contritionem in nobis agere Dominus inchoat; sed cum mens ex ipso exordio provectus extollitur, cumque se jam quasi de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandit, qui cordis intima penetrans, omne quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit; tantoque se vehementius in ejus confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat provectus, dolet. Unde et teste Evangelio, voce Veritatis, ad neglectam domum conscientiae spiritus immundus qui solus exiit cum spiritibus septem redit (Matth. XII, 45). Ne ergo post divinae correptionis exordia antiquus hostis subripiat, atque ad virtutum confractionem trahat, sanctus vir congrue exorat, dicens: Qui coepit, ipse me conterat. Ac si aperte didicat: Hoc, quod in me exorsus est perficere feriendo non desinat, ne desertum me adversario ad contritionem tradat. Unde et apte subditur: CAPUT XVIII.

IBID.-- Solvat manum suam, et succidat me.

21. Quam timendum ne ad ferienda nostra vitia ligatam manum teneat. --Saepe namque fiducia longae prosperitatis inflati, in quodam statu elationis erigimur. Cumque nos extolli conditor conspicit, sed amorem suum erga nos per verbera non exercet, quasi ad ferienda nostra vitia manum ligatam tenet. An non affectus sui manum ligaverat cum peccanti populo dicebat: Jam non irascar tibi (Isai. LIV, 9); et: Zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42)? Solvat ergo manum dicitur, exerceat affectum. Recte autem subjungitur: Et succidat me. Cum enim securos nos ac de virtutum affluentia elatos, repentinus vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio percutit, protinus a status sui vertice mentis nostrae elatio succisa cadit, ut de semetipsa nihil audeat, sed, infirmitatis suae ictu prostrata, manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri cum de occulta erga se dispositione suspecti sunt, plus prospera ipsa pertimescunt, tentari appetunt, flagellari concupiscunt, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne in hac peregrinationis via, hoste ex insidiis erumpente, sua eamdem deterius securitas sternat. Hinc Psalmista ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Hinc iterum dicit: Ego ad flagella paratus sum (Psal. XXXVII, 18). Quia enim sancti mentis suae correptionis vulnus sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant, ut, aperto vulnere, virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat. Unde et adhuc subditur: CAPUT XIX. VERS. 10.-- Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat.

22. Sancti timent prospera, cupiunt flagella. --Electi qui cum perpetrasse se illicita noverunt, sed perscrutantes inveniunt quia nulla pro illicitis adversa perpessi sunt, vi immensae formidinis 221 tabescunt, pavore aestuant, sinistris agitati suspicionibus laborant, ne in aeternum se gratia deseruerit, quos in praesenti vita mali sui retributio nulla custodit; timent ne ultio quae suspenditur gravior in fine servetur; feriri paterna correptione desiderant, et dolorem vulneris medicamina salutis putant. Recte ergo nunc dicitur: Haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Ac si aperte diceretur: Qui ideo hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum feriat; ideo hic me feriat, ut non parcendo, in perpetuum parcat. Ex afflictione enim me consolor, quia corruptionis humanae putredinem sciens, ad spem salutis ex vulnere certus reddor. Quod quia non tumenti sed humili mente edidit, subjungendo, ut praediximus, patefacit, dicens:

CAPUT XX.

IBID.-- Nec contradicam sermonibus sancti.

23. Deus saepe tacitus loquitur operibus. --Plerumque ad nos verba Dei non sunt dictorum sonitus, sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Job sermonibus Dei contradiceret, si de ejus percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat, indicat, qui (sicut jam diximus) quem ferientem tolerat, sanctum vocat. Sequitur: CAPUT XXI [ Vet. IX, Rec. VIII ]. VERS. 11.-- Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam; aut quis finis meus, ut patienter agam?

24. Quae justorum fortitudo, quae reproborum. --Sciendum quod alia justorum, atque alia est fortitudo reproborum. Justorum quippe fortitudo est carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem quotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare. Hinc est quod per Psalmistam dicitur ad electos: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX, 25). Hinc per prophetam reprobis dicitur: Vae qui potentes estis ad potandum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isai. V, 22). Hinc per Salomonem dicitur quod sancti quique sine ulla debilitate desiderii internam requiem contemplantur: En lectulum Salomonis, sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel (Cant. III, 7). Hinc Psalmista contra reprobos in passione positi voce Redemptoris insinuans, ait: Ecce occupaverunt animam meam, irruerunt in me fortes (Psal. LVIII, 4). Quam bene utramque fortitudinem Isaias complexus est, dicens: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isai. XL, 31). Quia enim nequaquam sument, sed mutabunt dixit, profecto patenter innotuit aliam esse quae ponitur, et aliam quae inchoatur. 25. In quibus fortis est reprobus, segnis est justus. --An non etiam reprobi fortes sunt, qui ad praesentis vitae concupiscentiam tot laboribus currunt, periculis se audenter objiciunt, pro lucris contumelias libenter ferunt, ab appetitus sui libidine 222 nulla victi contrarietate resiliunt, percussionibus durescunt, et mala mundi tolerant pro mundo, ejusque, ut ita dixerim, gaudia quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatigantur? Unde bene ex humani generis voce per Jeremiam dicitur: Inebriavit me absinthio (Thren. III, 15). Ebrius quippe quod patitur nescit. Absinthio ergo est ebrius, qui, prae amore praesentis saeculi a sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem quam tolerat ignorat, quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. At contra vir justus ad mundi pericula pro mundo toleranda esse debilis studet, finem suum conspicit, vita praesens quam sit transitoria attendit, et pro ea exterius labores perpeti renuit, cujus intrinsecus delectationem vicit. Beatus igitur Job, praesentis vitae adversitatibus pressus, dicat ex sua, dicat ex omnium voce justorum: Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Ac si aperte insinuet, dicens: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo, quia jam in ejus desiderio fortis non sum. Dum enim praesentis vitae finem conspicio, cur pondus ejus patior, cujus appetitum calco? Et quia injusti quique, ut diximus, tanto fortius labores illius perferunt, quanto avidius ejus delectatione pascuntur, recte mox eamdem reproborum fortitudinem subdit, dicens: CAPUT XXII [ Vet. X, Rec. IX ]. VERS. 12.-- Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

26. Ad percussionem Dei alii sunt lapides sine sono, alii aes sonans sine sensu. Job non per insaniam, sed per salutis statum fortis. --Quid hoc loco aere ac lapidibus, nisi insensibilium hominum corda signantur, qui saepe et supernos ictus accipiunt, et tamen nulla disciplinae percussione mollescunt? Quo contra electis per prophetam, pollicente Domino, dicitur: Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Paulus quoque ait: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Scimus autem quoniam percussi lapides clarum sonum reddere nequeunt; aes vero cum percutitur, canorus valde sonitus ex ejus percussione formatur. Quod quia, ut lapides, vita caret, sensum in sonitu non habet. Et sunt nonnulli qui, lapidibus similes, ita ad pietatis praecepta duruerunt, ut cum eos percussio supernae animadversionis examinat, nequaquam sonitum humilis confessionis reddant. Quidam vero a metallo aeris in nullo discrepantes, cum flagella supernae percussionis accipiunt, piae confessionis sonitum emittunt; sed quia humilitatis voces ex corde non proferunt, ad statum salutis reducti, nesciunt quod promiserunt. Illi ergo, more lapidum percussi, nec voces habent; isti autem in nullo aeris imitationem fugiunt, qui, in percussione positi, bona quae non sentiunt loquuntur. Illi venerationi ferientis et verba denegant; isti, pollicentes quod non impleant, sine vita clamant. Vir igitur sanctus, reproborum duritiam inter verbera fugiens, dicat: Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Ac si aperte fateatur, dicens: Reproborum similitudinem sub disciplinae verbere fugio, quia nec more 223 lapidum ita obdurui, ut sub percussionis stimulo a ministerio confessionis obmutescam; nec rursus quasi aes vocem confessionis resono, et sensum vocis ignoro. Sed quia ad percussionem reprobi debiliter fortes sunt, electi autem valenter infirmi, beatus Job dum fortem se per insaniam non esse asserit, fortem se per statum salutis innotescit. [ Vet. XI. Unde ergo hanc eamdem fortitudinem percepit, insinuet, ne si sibi vires quas habet arroget, potenter ad mortem currat. Plerumque enim virtus habita deterius quam si deesset interficit; quia dum ad sui confidentiam mentem erigit, hanc elationis gladio transfigit; cumque eam quasi roborando vivificat, elevando necat; ad interitum videlicet pertrahit quam per spem propriam ab internae fortitudinis fiducia evellit. Sed quia beatus Job et virtute pollet, et in semetipso fiduciam non habet, atque, ut ita dixerim, vires infirmus habet, apte subjungit, dicens: CAPUT XXIII. VERS. 13.-- Ecce non est auxilium mihi in me.

27. Quia vires suas non sibi, sed Deo ascribit. --Patet jam ad cujus spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad majoris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adjungat,--:IBID.:-- Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio judicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens: CAPUT XXIV [ Rec. X ]. VERS. 14.-- Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

28. Amor Dei et amor proximi quid sibi invicem praestent. --Quis hoc loco amici nomine nisi quilibet proximus designatur, qui eo nobis fideliter jungitur, quo, percepto nunc a nobis bono opere, ad obtinendam post aeternam patriam veraciter auxiliatur? Quia autem duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit; et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus, Diliges proximum tuum (Deut. VI, 5; X, 12), praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Matth. XXII, 37, 39): ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore coalescit, testatur Joannes, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. 29. Proximi dilectio in ejus aerumnis probatur. Amicum in adversis despicientis quanta iniquitas. --Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate ejus ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non 224 absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Vir igitur justus in flagellis positus dicat: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit, quia nimirum qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus ideo quosdam percutiat, ut et percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit; et tanto se nequius contra auctorem erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec justum in alieno vulnere agnoscit. Intuendum vero est quod beatus Job sic sua loquitur, ut totius quoque electi populi per eum vita signetur. Quia enim ejusdem populi membrum est, cum quae ipse patitur narrat, ea etiam quae sustinet ille denuntiat, dicens: CAPUT XXV. VERS. 15.-- Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus.

30. Reprobi cur a justis dicantur et fratres, et praetereuntes. Torrenti recte comparantur. Vita brevi et fugitiva transeunt ad aeterna tormenta. --Reproborum mens quia sola praesentia diligit plerumque nunc tanto aliena existit a verbere, quanto post extranea remanet ab haereditate; et superba justos despicit, quos paterna misericorditer severitas affligit. Saepe vero reprobi eamdem fidem qua vivimus retinent, eadem fidei sacramenta percipiunt, ejusdem religionis unitate continentur; sed tamen compassionis viscera nesciunt, charitatis vim, qua in Deum flagramus et proximum, non agnoscunt. Recte ergo et fratres et praetereuntes vocantur, quia ex uno matris nobiscum gremio per fidem prodeunt, sed in uno charitatis studio erga Deum et proximum non figuntur. Unde apte etiam torrenti qui raptim transit in convallibus comparantur. Torrens namque ex montanis ad ima defluit, et collectus hiemalibus pluviis, aestivis solibus arescit. Qui enim terrena diligentes spem supernae patriae deserunt, quasi ex montibus valles petunt; quos tamen hiems praesentis vitae multiplicat, sed aestas venturi judicii exsiccat, quia cum sol supernae districtionis incanduerit, reproborum laetitiam in ariditatem vertit. Bene ergo dicitur: Raptim transit in convallibus. Torrentem quippe ad convalles raptim transire est pravorum mentes ad ima desideria sine ullo obstaculo ac difficultate descendere. [ Vet. XII. ] Omnis enim ascensus in labore est, descensus in voluptate, quia per adnisum gressus ad superiora tenditur, per remissionem vero ad inferiora declinatur. Ad montis enim verticem saxum subvehere magni laboris est, idemque a summis ad ima dimittere labor non est. Sine mora videlicet proruit, qui magnis conatibus ad summa pervenit. Longo studio seges seritur, sole atque imbre diutino nutritur, sed tamen una et subita scintilla consumitur. Paulisper aedificia ad alta proficiunt, sed repentinis casibus terram petunt. Robusta arbor in aera per tarda incrementa se erigit; sed quidquid diu ad alta protulit, semel et simul cadit. Quia igitur ascensus in labore est, descensus in voluptate, recte nunc dicitur: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus. Quod tamen sentiri et aliter potest. 225 31. Si enim convalles ima poenarum loca intelligimus, injusti quique sicut torrens raptim ad convalles transeunt, quia in hac vita, quam totis desideriis appetunt, diu stare nequaquam possunt. Nam quot dies aetatis accipiunt, quasi tot quotidie gressibus ad finem tendunt. Augeri sibi optant tempora, sed quia concessa subsistere nequeunt, quot augmenta vivendi percipiunt, de vivendi spatio totidem perdunt. Momenta ergo temporum quo sequuntur fugiunt, quo accipiunt amittunt. Raptim itaque ad convalles transeunt, qui in longum quidem voluptatum desideria pertrahunt, sed ad inferni claustra repente deducuntur. Quia enim hoc etiam tempus, quod qualibet longaevitate extensum est, si fine clauditur, longum non est; ex fine miseri colligunt breve fuisse quod amittendo tenuerunt. Unde bene et per Salomonem dicitur: Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Stulta etenim mens cum malum repente invenerit, quod nequaquam praeterit, aeternitatem ejus tolerando intelligit, quia quod praeterire potuit vanum fuit. Sciendum vero est quod plerique agere recta desiderant, sed sunt nonnulla quae infirmis eorum mentibus ex praesenti vita contradicant; cumque adversa in infimis perpeti metuunt, in superni judicii rectitudinem offendunt. Unde recte subjungitur: CAPUT XXVI [ Rec. XI ]. VERS. 16.-- Qui timent pruinam, irruit super eos nix.

32. Qui temporalium damnorum metu justitiam deserunt, incident in aeterna mala. --Pruina quippe inferius gelascit, nix autem de superioribus ruit. Et saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt districtioni se aeternae animadversionis objiciunt. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Iste namque veritatem jam libere defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit; cumque in terra hominem contra veritatem pavet, ejusdem veritatis iram coelitus sustinet. Ille, peccatorum suorum conscius, ea quae possidet indigentibus jam largiri desiderat, sed tamen ne datis rebus egeat ipse formidat. Cumque carnis subsidia reservando trepidus praeparat, ab alimentis misericordiae animam necat; et cum pati in terra inopiam metuit, aeternam sibi abundantiam supernae refectionis abscindit. Recte ergo dicitur: Qui timent pruinam, irruit super eos nix, quia qui conculcanda ab infimis metuunt, a summis metuenda patiuntur; et cum transire nolunt quod calcare poterant, judicium de supernis excipiunt, quod tolerare nequaquam possunt. Sed haec agentes, mundi gloriam temporaliter obtinent. Quid autem tempore vocationis suae facturi sunt cum cuncta simul pavidi deserunt quae hic cum gravi timore servaverunt? Unde et apte subditur: CAPUT XXVII. VERS. 17.-- Tempore quo fuerint dissipati peribunt.

33. Quantus eorum pavor, judicio appropinquante. --Quos enim praesentis vitae sollicitudo ordinat, amissio dissipat; et tunc etiam exterius pereunt, qui intus dudum aeterna negligendo perierunt. 226 De quibus recte additur: Et ut incaluerint, solventur de loco suo. [ Vet. XIII. ] Iniquus enim quisque cum incaluerit, de loco suo solvitur, quia judicio intimae districtionis appropinquans, cum jam per cognitionem poenae fervere coeperit, ab ea, cui dudum inhaeserat, carnis suae delectatione separatur. Hinc est enim quod per prophetam contra reprobos dicitur: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19), quia videlicet aeterna non intelligunt, nisi cum pro temporalibus jam sine emendatione puniuntur. Tunc mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet; sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, ejus duritia per supplicium liquatur. Sed quia iniqui omnes quid abstractionis suae tempore patientur audivimus, adhuc aliqua quibus in libertatis suae spatio implicantur audiamus. Sequitur: CAPUT XXVIII [ Vet. XIV, Rec. XII ]. VERS. 18.-- Involutae sunt semitae gressuum eorum.

34. Nihil prodest recta proponere, nisi propositi simus tenaces. --Omne quod involvitur in semetipsum replicatur. Et sunt nonnulli qui seducentibus vitiis obviare quasi tota intentione deliberant, sed irruente tentationis articulo, in deliberationis proposito non perdurant. Alius namque, pravo ausu superbiae inflatus, cum magna esse praemia humilitatis considerat, adversum semetipsum se erigit, et quasi tumorem turgidi fastus deponit, exhibere se quibuslibet contumeliis humilem promittit; sed cum repente hunc unius injuria verbi pulsaverit, ad consuetam protinus elationem redit, sicque ad tumorem ducitur, ut nequaquam quia humilitatis bonum concupierat recordetur. Alius avaritia aestuans, augendis facultatibus anhelat. Is cum praeterire omnia velociter conspicit, vagantem per concupiscentias mentem figit, decernit jam nihil appetere, et adepta tantummodo sub magni moderaminis freno possidere; sed cum repente fuerint oculis oblata quae placeant, in ambitione protinus mens anhelat, semetipsam non capit, adipiscendi haec occasionem quaerit, et oblita continentiae quam secum pepigerat, cogitationum se stimulis per desideria acquisitionis inquietat. Alius luxuriae tabe polluitur, et longa jam consuetudine captus tenetur; quanta autem castitatis sit munditia conspicit, et a carne vinci turpe deprehendit. Restringere ergo voluptatum fluxa deliberat, et resultare consuetudini quasi totis se viribus parat. Sed vel objecta oculis specie, vel ad memoriam reducta, cum subita tentatione concutitur, protinus a pristina praeparatione dissipatur; et qui contra hanc clypeum deliberationis erexerat, delectationis iaculo confossus jacet; sicque eum luxuria enervem superat, ac si nulla contra eam intentionis arma praeparasset. Alius irae flammis accenditur, et usque ad inferendas proximis contumelias effrenatur. Cum vero nulla furoris animum occasio pulsat, quanta sit mansuetudinis virtus, quanta patientiae altitudo considerat, seque etiam contra contumelias patientem parat; sed cum parva quamlibet commotionis occasio nascitur, 227 repente ad voces et contumelias medullitus inflammatur; ita ut non solum ad memoriam patientia promissa non redeat, sed et semetipsam mens et ea quae loquitur convicia non agnoscat. Cumque furori plene satisfecerit, quasi post exercitium in tranquillitatem redit; et tunc se ad silentii claustra recolligit, cum linguae non patientia, sed procacitatis suae satisfactio frenum posuit. Vix igitur sero post convicia illata se cohibet, quia et a cursu saepe spumantes equos non praesidentis dextera, sed campi terminus coercet. Bene ergo de reprobis dicitur: Involutae sunt semitae gressuum eorum, quia recta quidem deliberando appetunt, sed ad consueta semper mala replicantur; et quasi extra se tensi, ad semetipsos per circuitum redeunt, qui bona quidem cupiunt, sed a malis nunquam recedunt. Esse quippe humiles, sed tamen sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt; cumque adipisci virtutes quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam et belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus de bello concupiscunt. [ Vet. XV.] 35. Dum aliqui vitia quaedam domant, alia negligunt, etiam subactis mox succumbunt. --Quamvis hoc, quod eorum semitae involutae memorantur, adhuc intelligi et aliter possit. Saepe namque nonnulli contra quaedam se vitia vehementer accingunt, sed quaedam subigere negligunt; cumque se contra ista non erigunt, et illa contra se reparant quae subegerunt. Alius namque jam carnem a luxuria edomuit, sed tamen adhuc mentem ab avaritia non refrenavit; cumque se in mundo pro exercenda avaritia retinet, cumque a terrenis actibus non recedit, erumpente occasionis articulo, etiam in luxuriam labitur, quam jam subegisse videbatur. Alius avaritiae aestum vicit, sed nequaquam vim luxuriae subdidit; cumque explendae luxuriae pretium praeparat, jugo quoque avaritiae, quam dudum edomuit, cordis cervicem subdit. Alius rebellantem jam impatientiam stravit, sed inanem gloriam necdum vicit, et cum se per hanc mundi honoribus inserit, confixus causarum stimulis ad impatientiam captus redit; cumque inanis gloria ad defensionem sui animum erigit, et illam victus tolerat, quam superavit. Alius inanem gloriam subdidit, sed tamen impatientiam necdum stravit; et cum multa resistentibus per impatientiam minatur, erubescens non implere quod loquitur, sub inanis gloriae jugum revocatur; et hoc victus per aliud tolerat, quod plene se vicisse gaudebat. Sic ergo ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi jam amissum sub dominii sui jure recipiunt, atque ad vindictam sibi vicissim tradunt. Perversis itaque involutae sunt gressuum semitae, quia etsi devicta una nequitia pedem levant, regnante tamen altera, hunc in ea etiam quam devicerant implicant.

36. Peccans se implicat, dum culpa una occasio est alterius ac plurium consequentium. Quasi homo in bestiam desinit, dum sub obtentu rationis contra rationem peccat. --Aliquando vero involutis gressuum semitis et nulla culpa devincitur, et alia per aliam perpetratur. Nam saepe furto negationis fallacia jungitur, et saepe culpa fallaciae perjurii reatu cumulatur. Saepe quodlibet vitium impudenti praesumptione committitur, et saepe (quod omni culpa fit gravius) etiam de commisso vitio superbitur. 228 Nam quamvis de virtute nasci elatio soleat, nonnunquam tamen stulta mens de perpetrata se nequitia exaltat. Sed cum culpa culpae adjungitur, quid aliud quam involutis semitis atque innodatis vinculis pravorum gressus ligantur? Unde bene contra perversam mentem sub Judaeae specie per Isaiam dicitur: Erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum (Isai. XXXIV, 13). Quid namque per dracones nisi malitia, quid vero struthionum nomine nisi hypocrisis designatur? Struthio quippe speciem volandi habet, sed usum volandi non habet, quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, sed tenere vitam sanctitatis ignorat. In perversa igitur mente draco cubat, et struthio pascitur, quia et latens malitia callide tegitur, et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentaurorum nomine, nisi et lubrici figurantur et elati? Graeco quippe eloquio ὄνος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria designatur, propheta attestante, qui ait: Ut carnes asinorum, carnes eorum (Ezech. XXIII, 20). Tauri autem vocabulo cervix superbiae demonstratur, sicut voce Dominica de Judaeis superbientibus per Psalmistam dicitur: Tauri pinques obsederunt me (Psal. XXI, 13). Onocentauri ergo sunt qui, subjecti luxuriae vitiis, inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerunt. Qui, carnis suae voluptatibus servientes, expulsa longe verecundia, non solum se amittere rectitudinem non dolent, sed adhuc etiam de opere confusionis gaudent. Onocentauris autem daemonia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum deserviunt quos de his gaudere conspiciunt quae flere debuerunt. Ubi apte subjungitur: Et pilosus clamabit alter ad alterum Qui namque alii pilosi appellatione figurantur, nisi hi quos Graeci Panas, Latini incubos vocant? quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur, sed bestiali extremitate terminatur. Pilosi ergo nomine cujuslibet peccati asperitas designatur, quod et si quando quasi ab obtentu rationis incipit, semper tamen ad irrationabiles motus tendit; et quasi homo in bestiam desinit, dum culpa, per rationis imaginem inchoans, usque ad irrationabilem effectum trahit. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et servire se simulat indigentiae naturae; cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriam erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, cum perpetrata nequitia ad aliam perpetrandam provocat, et quasi quadam cogitationis voce, commissa jam culpa, culpam adhuc quae committatur invitat. Saepe namque, ut diximus, gula dicit: Si abundanti alimento corpus non reficis, in nullo utili labore subsistis. Cumque mentem per desideria carnis accenderit, mox quoque luxuria verba propriae suggestionis facit, dicens: Si misceri Deus homines corporaliter nollet, membra ipsa coeundi apta usibus non fecisset. Cumque haec quasi ex ratione suggerit, mentem ad libidinum effrenationem trahit. Quae saepe deprehensa, patrocinium mox fallaciae et negationis inquirit; reamque se esse non aestimat, si mentiendo vitam defendat. Pilosus ergo alter ad alterum clamat, quando sub aliqua ratiocinandi specie 229 perversam mentem culpa subsequens ex occasione culpae praecedentis illaqueat. Cumque hanc peccata dura atque aspera deprimunt, quasi convocati in ea concorditer pilosi dominantur; sicque fit ut semper se gressuum semitae deterius involvant, dum mentem reprobam culpa per culpam ligat. [ Vet. XVI, Rec. XIII.] 37. Peccandi consuetudo aliquando praeceditur mentis caecitate, et hanc aliquando praecedit. --Sed inter haec sciendum est quod aliquando prius oculus intellectus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur, ut caeca mens quo ducitur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illiciti operis oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit; et renitens vincitur, dum, hoc ipsum quod agit dijudicans, carnis suae delectatione superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis hujus desideria mundi laboribus animus subjugatur, testatur Samson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est, quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foras in circuitum laborum mittunt. Rursum, quia saepe et recta operatio exterius perditur, et tamen adhuc rationis lumen in corde retinetur, propheta Jeremias insinuat, qui dum Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, dicens: Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha in oculis ejus, et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis, oculos quoque Sedechiae eruit (Jerem. XXXIX, 6). Rex Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est dolens cernat. Nam gemit plerumque animus; et tamen, carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, multa haec, interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur. [ Vet. XVII. ] Quomodo autem culpa prodeat, vel quibuslibet ex occasionibus erumpat, reproborum tamen semitae semper involutae sunt, ut pravis concupiscentiis dediti, aut bona nulla appetant, aut appetentes infirmo desiderio, ad haec nequaquam mentis liberos gressus tendant. Recta enim aut non incipiunt, aut, in ipso fracti itinere, ad haec minime pertingunt. Unde fit plerumque ut ad morem suum lassati redeant, seseque ab intentione animi in carnis voluptatibus sternant, sola quae transeunt cogitent, nulla quae 230 secum permaneant curent. Unde apte subditur:

CAPUT XXIX.

IBID.-- Ambulabunt in vacuum, et peribunt.

38. Transitoriis bonis inhiantium vacuus labor. -- In vacuum quippe ambulant qui nil secum de fructu sui laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat; sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, qui secum ante judicem nihil tulit. Quo contra bene per legem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Exod. XXIII, 15). Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providit, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt qui in semetipsis recta opera quibus vitam mereantur ostendunt. Hinc de unoquoque electo Psalmista iterum dicit: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4). In vanum namque animam suam accipit, qui, sola praesentia cogitans, quae se sequantur in perpetuum non attendit. In vanum animam suam accipit qui, ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit. Sed animam suam justi in vanum non accipiunt, quia intentione continua ad ejus utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat, quae vitae praemia post vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt, quia profecto, ambulantes in vacuum, vitam sequentes fugiunt, invenientes perdunt. Melius vero a pravorum imitatione compescimur, si eorum damna ex fine pensamus. Unde bene etiam cum exhortatione subjungitur: CAPUT XXX [ Rec. XIV ]. VERS. 19. Considerate semitas Themam, itinera Saba, et exspectate paulisper.

39. Aliqui honestatis nomine in saeculi retibus illaqueantur. In his sunt qui curam rei familiaris gerunt, aut qui propinquos inordinate diligunt. --Theman quippe Auster, Saba autem rete interpretatur. Quid hic per Austrum, qui afflata teporibus membra dissolvit, nisi fluxa vivendi remissio, quid per rete nisi actionis obligatio demonstratur? Qui enim dissoluta mente ea quae aeterna sunt appetunt, ne gressu libero ad Deum prodeant, ipsi se suis inordinatis conatibus ligant; cumque se fluxis conversationis suae actibus implicant, quasi remansuros in retis maculis pedes ponunt. Ut enim paulo superius quosdam ad devictas jam culpas retrahi per aperta quaedam et non devicta vitia diximus, ita nonnulli ad ea quae reliquerant redeunt per quaedam quae vel honestatis nomine, vel laudis honore, palliantur. Nam sunt plerique qui jam aliena non appetunt, atque ab hujus mundi jurgiis inchoato quietis amore dividuntur, erudiri sacris eloquiis sitiunt, vacare supernis contemplationibus concupiscunt; nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt, cui saepe dum licite serviunt, etiam illicitis hujus mundi jurgiis implicantur; cumque terrenas res studiose tueri desiderant, cordis requiem deserunt, quam quaerebant; et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae 231 scientiae sermo dissipatur, quia, juxta Veritatis sententiam (Matth. XXIII, Marc. IV, Luc. VIII), obortum semen spinae opprimunt, cum verbum Dei a memoria importunae terrenarum rerum sollicitudines expellunt. Dissolutis itaque gressibus in rete ambulant, qui dum mundum perfecte non deserunt, semetipsos gradiendo obligant, ne gradiantur.

40. Et sunt plerique qui non solum aliena non appetunt, verum etiam cuncta quae possederant in mundo derelinquunt, semetipsos despiciunt, nullam praesentis vitae gloriam requirunt, ab hujus mundi se actionibus separant, et pene quidquid prosperitatis arriserit calcant. Sed tamen adhuc vinculo carnalis cognationis obligati, dum amori propinquitatis indiscrete deserviunt, ad ea saepe per effectum cognationum redeunt, quae jam et cum proprio despectu subegerunt. Cumque plus quam necesse est carnis propinquos diligunt, retracti exterius, a cordis parente dividuntur. Nam saepe quosdam videmus, quantum ad proprium studium spectat, jam praesentis vitae desideria non habere, mundum et opere et professione reliquisse; sed tamen pro inordinatis affectibus propinquorum praetoria irrumpere, terrenarum rerum jurgiis vacare, libertatem intimae quietis relinquere, et mundi studia in se jam dudum destructa reparare. Quo itaque isti nisi in rete ambulant, quos a praesenti saeculo inchoata jam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligat? 41. Propinquos Dei causa aebemus despicere, odisse, nescire. --Qui enim districto studio, et non dissolutis gressibus aeternae sponsionis praemium sequuntur, sicut semetipsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta, quibus se sentiunt praepediri, postponunt; et cum pro Deo necesse est ut quibus valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceret: Permitte mihi prius ire et sepelire patrem meum (Matth. VIII, 21), Veritatis ore protinus audivit: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei (:IBID., 22). Qua in re notandum est quia electus discipulus dum a parentis sepultura compescitur, hoc devotum quemque exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum et exteris debet. [ Vet. XVIII. ] Hinc rursum Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Quo in loco videlicet, dum propinquorum odio animae quoque nostrae odium subinfertur, patenter ostenditur quia sic propinquos, sicut nosmetipsos odio habere praecipimur, ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem gratiam cum praepedit postponentes, discamus temperata eos discretionis arte et convenienter diligere, et salubriter odio habere, quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos verius per odium amare. Hinc rursum per Moysen dicitur: Qui dixerit patri suo et matri suae, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum, et servaverunt judicia tua (Deut. XXXIII, 9). Ille enim scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis nescire desiderat quos carnaliter scivit. 232 Gravi etenim damno scientia divina minuitur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet fieri, si vult parenti omnium verius jungi, quatenus eosdem quos propter Deum utiliter negligit tanto solidius diligat, quanto in eis affectum solubilem copulae carnalis ignorat. 42. Propinquis plus caeteris prodesse debemus, modo hinc noster ad Deum progressus nil retardetur. Qui debemus erga eos benigne affici, nec tamen ab itinere quod ad Deum ducit declinare. --Debemus quidem et temporaliter his quibus vicinius jungimur plus caeteris prodesse, quia et flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi nascitur incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare, quatenus fidelis animus in divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis conjuncta despiciat, et, haec apud semetipsum recte ordinans, summorum amore transcendat. Solerti ergo cura providendum est ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum deflectat, ne vim superni amoris impediat, et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic etenim quisque propinquorum debet necessitatibus compati, ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impediri, ut affectus quidem mentis viscera repleat, sed tamen a spiritali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritalium ipsam in se dilectionem vincunt, quatenus sic eam discretionis moderamine temperent, ut per hanc in parvo saltem ac minimo a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae, sub arca Domini ad montana tendentes, affectu simul et rigido sensu gradiuntur, sicut scriptum est: Tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum (I Reg. VI, 10). Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinantes neque ad dexteram, neque ad sinistram (:IBID., 12). Ecce enim, reclusis domi vitulis, vaccae quae sub arca Domini ad plaustrum religantur, gemunt et pergunt, dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non demutant gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic sic necesse est ut incedere debeant qui, sacrae legis jugo suppositi, jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent a coepto rectitudinis itinere non declinent. Bethsames quippe domus solis dicitur. Arca ergo Domini superposita Bethsames pergere est cum superna scientia ad aeternae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera nec pro affectu pignorum declinamus. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur, dura sit; aut plus tacta, si inflectitur, remissa. [ Vet. XIX.] 43. Propinquorum gratia tenere debet, reflectere non debet. --Intueri libet beatum Job, in quo divini timoris jugum colla cordis attriverat, sub quanto discretionis moderamine divinae sententiae arcam portat. 233 Amissis namque vitulis mugit, quia, audita morte filiorum, in terram tonso capite corruit (Job. I, 20); sed recto tamen itinere mugiens graditur, quia os ejus in gemitu ad Dei laudes aperitur, cum protinus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (:IBID., 21). Sed indiscretae mentes hanc vivendi regulam nesciunt, et quo vias Dei dissolute appetunt, eo ad mundi itinera stulte replicantur.

44. Teporis damna in aliis visa pius movere solent. --Recte igitur sanctus vir post Theman semitas, Saba itinera memorat, quia quos Auster reprobi teporis solverit, hos nimirum rete implicationis tenet. Bene autem pravorum facta describens considerare haec admonet, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus; et quae in nobis minus dijudicanda credimus, quam sint turpia in aliorum actione cognoscimus; sicque fit ut ad semetipsam mens redeat, et agere quod reprehendit erubescat. Quasi enim a speculo foeda facies displicet, cum mens a vita simili in se ipsa quod aversetur videt. Ait ergo: Considerate semitas Theman, itinera Saba, et exspectate paulisper. Ac si aperte diceret: Damna alieni teporis attendite, et tunc spem de aeternis firmius sumetis, si recto cordis oculo quod in aliis displiceat videtis. [ Vet. XX.] 45. Vitae hujus brevitas quam utiliter attendatur. --Bene autem dicitur: Exspectate paulisper. Saepe etenim dum praesentis vitae brevitas quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatus praesentibus, desperationis suae caligine reverberatur. Cumque longum putat quod ad vivendum sibi spatium restat, repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare jam nequeat. Hinc est enim quod per quemdam sapientem dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Sustinentiam videlicet perdunt qui, dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur; et repente ad supplicia improvisa perveniunt, quae, decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc Veritas dicit: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV, 13). Hinc rursum scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniel (I Thess. V, 2). Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Tanto igitur debet quasi semper veniens metui, quanto a nobis non valet ventura praesciri. Unde et sancti viri, quia brevitatem vitae indesinenter ascipiunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista, veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hinc iterum dicit: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 15). Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit dicens: Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens (Jac. IV, 15). Recte ergo dicitur: Exspectate paulisper, quia et immensum est quod sine termino sequitur, et parum est quidquid finitur. Longum quippe nobis 234 videri non debet quod cursu sui temporis tendit ut non sit; quod dum per momenta ducitur, ipsa hoc momenta sua quae differunt impellunt; atque unde teneri cernitur, inde agitur ne teneatur. Bene autem beatus Job, postquam brevitatem praesentis vitae despiciens intulit, contra iniquos protinus in voce omnium electorum surgit, adjungens:

CAPUT XXXI. VERS. 20.-- Confusi sunt, quia speravi.

46. Reprobos pudore afficit bonorum constantia. --Cum bonis mala reprobi ingerunt, si hos a spe intima labefactari conspiciunt, effectu deceptionis hilarescunt. Lucrum namque maximum, erroris sui propagationem deputant, quia habere se ad perditionem socios exsultant. Cum vero bonorum spes interius figitur, et nequaquam malis exterioribus ad ima reclinatur, pravorum mentem confusio occupat, quia dum pervenire ad afflictorum intima nequeunt, incassum se existere crudeles erubescunt. Sanctus igitur vir dicat ex voce sua, dicat ex universalis Ecclesiae afflictae gementisque constantia, quae inter adversa reproborum supernae retributionis gaudium sine ullo mentis defectu desiderat, atque ad vitam moriendo perdurat: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte dicat: Quia duris persecutionibus reprobi vim mei rigoris non emolliunt, erubescentes procul dubio laborem suae crudelitatis perdunt. Unde et mox venturae retributionis bona quasi jam praesentia conspicit, et qui reatus in judicio reprobos maneat attendit, subdens: CAPUT XXXII.

IBID.-- Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

47. Reproborum trepidatio in judicio. --Usque ad sanctam quippe Ecclesiam in diem judicii reprobi veniunt, quia usque ad ejus tunc conspiciendam gloriam perducuntur, ut ad majora reatus sui supplicia repulsi videant quod perdiderunt. Tunc vero iniquos pudor cooperit, cum eos in conspectu judicis testis conscientia addicit. Tunc judex exterius cernitur, sed accusator interius toleratur. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennae incendia suo gravius igne cruciatur. De quibus recte per Prophetam dicitur: Domine, exaltetur manus tua, ut non videant, videant et confundantur (Isai. XXVI, 11.) Intellectum quippe reproborum nunc merita obscurant, sed tunc cognitio reatus illuminat, ut et modo sequenda non videant, et tunc ea postquam amiserint cernant. Nunc quippe aeterna intelligere negligunt, vel appetere intellecta contemnunt; sed tunc ea intelligentes procul dubio desiderantesque conspiciunt, cum desiderata assequi nequaquam possunt. [ Vet. XXI.] 48. Amici Job ex ejus in Deum fiducia pudore suffusi. --Quae etiam beati Job verba amicis ejus specialiter congruunt, qui duris objurgationibus sancti viri animum labefactare conabantur. Ait enim: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte diceret: Dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi temeritatis suae insania confunduntur. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Ac si dicat: Videntes corporis vulnera, sed mentis constantiam nescientes, dum me de injustitia increpare ausi sunt, usque ad me necdum venerunt; sed dura me invectione 235 pulsantes, dum stare animum inter adversa deprehendunt, quasi ad me venientes erubescunt. Eo enim ad me veniunt quo me in intimis cognoscunt; ibique eos pudor cooperit, ubi me stantem fortiter exterior jactura non tangit. Sunt vero nonnulli qui timere Deum nesciunt, nisi cum vel in se experta, vel in aliis cognita adversitate terrentur, quos prospera per audaciam elevant, contraria per infirmitatem turbant. Ex quorum scilicet numero amicos suos esse beatus Job redarguit, cum protinus subdit, dicens:

CAPUT XXXIII. VERS. 21.-- Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis.

49. Deus etiam in prosperis metuendus. --Ac si aperte dicat: Ego tunc Deum timui, cum, fultus prosperis, flagellorum detrimenta non sensi. Vos autem qui ex amore Deum non metuistis, ex sola eum verberis percussione formidatis. Sequitur: CAPUT XXXIV. VERS. 22, 23.-- Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

50. Ecclesia ab iis qui prava de fide asserunt, quae de moribus vera docent, audire non vult. Maligni spiritus absque carnis infirmitate sunt conditi. --Si ad personam sanctae Ecclesiae haec verba referuntur, quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, recte se asserit eorum substantia non indigere. Haereticorum quippe substantia carnalis sapientia non inconvenienter accipitur, qua dum perverse fulciuntur, quasi in verbis se divites ostendunt; quam eo sancta Ecclesia non quaerit, quo hanc spiritali intellectu transcendit. Saepe vero haeretici, cum perversa de fide asserunt, nonnulla contra antiquum hostem subtilia de carnis tentationibus loquuntur. Nam nonnunquam eo in se quasi sana membra operationis ostendunt, quo in fide vulnerati serpentis morsu in capite tenentur. Sed sancta Ecclesia audire ab his subtilia de tentationibus non vult, qui dum vera quaedam de conversatione asserunt, ad falsa perfidiae perducunt. Unde recte nunc dicitur: Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Manum quippe hostis Satanae fortitudinem vocat, et manum robustorum vires malignorum spirituum appellat. Quos idcirco robustos memorat, quia dum absque carnis infirmitate sunt conditi, pravis eorum adnisibus imbecillitas adjuncta non obviat. Hoc vero quod subditur: CAPUT XXXV. VERS. 24.-- Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me.

51. Sub cujus distinctionis libramine pendeat, incertum videtur; utrum ad hoc subjunctum sit, quod intulerat: Nunquid dixi? an certe disjuncta a superioribus sententia promitur qua per increpationem dicatur: Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. Quod tamen utrique distinctioni convenit, quia ab intellectus sani tramite per neutram recedit. Sed quia haec in transcursu per allegoriam diximus, restat ut moraliter historiae verba perscrutemur [ Vet. XXII, Rec. XV. ]--SENSUS MORALIS. 52. Pauperis, oppressi, ac stulti propter Deum qualis sit animus. --Beatus Job rerum damna pertulerat, malignorum spirituum percussionibus traditus dolores vulnerum sentiebat; sed, sapientem Dei stultitiam diligens, stultam mundi sapientiam mentis despectu calcaverat. Igitur contra mundi divites 236 pauper, contra potentes oppressus, contra sapientes stultus dicitur. Tria respondit, quia nec pauper eorum substantiam, nec oppressus adjutorium contra robustos, nec stultus doctrinam sapientiae carnalis quaerit. Sanctus etenim vir, quia mente super semetipsum rapitur, et pauper inopia non angustatur, et oppressus nihil patitur, et voluntarie stultus carnalem sapientiam non miratur. Hinc est enim quod oppressus alius pauper dicit: Aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV, 8). Hinc est quod sapientiam sanctae stultitiae insinuans, ait: Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Et: Si quis videtur inter vos sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor, III, 18). Hinc et gloriam oppressionis, et divitias desideratae paupertatis aperiens, dicit: Quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. I, 19).

53. Sanctorum exterius oppressorum sublimitas. Et in arguendis potestatibus libertas. --Libet inter haec oculos mentis attollere, et electos Dei exterius oppressos quantae intrinsecus arci praesideant videre. Cuncta quippe quae foris eminent, occultis eorum obtutibus per despectum jacent. Nam, super se interius rapti, in alto animum figunt; et quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia atque a se aliena conspiciunt; atque, ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quae tolerant ignorant. In horum profecto oculis quidquid temporaliter eminet altum non est. Nam, velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae plana despiciunt, seque ipsos per spiritalem celsitudinem transcendentes, subjecta sibimet intus vident, quaeque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra veritatem potestatibus parcunt; sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. Hinc est enim quod, a deserto Moyses veniens, Aegypti regem ex auctoritate aggreditur, dicens: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi (Exod. X, 3). Cui dum plagis pressus Pharao diceret: Ite, sacrificate Deo vestro in terra ista (Exod. VIII, 25), aucta protinus auctoritate respondit: Non potest ita fieri; abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (:IBID., 26)? Hinc est quod peccantem regem Nathan aggreditur, cui prius similitudinem perpetratae praevar cationis objiciens, eumque reum per proprii judicii vocem tenens, protinus adjunxit, dicens: Tu es ille vir, qui fecisti hanc rem (II Reg. XII, 7). Hinc est quod vir Dei, ad destruendam idololatriam Samariam missus, Jeroboam rege super altare thura jaciente, non regem veritus, non formidine mortis pressus, contra altare intrepidus auctoritatem liberae vocis exercuit, dicens: Altare, altare, haec dicit Dominus Deus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum (III Reg. XIII). Hinc est quod Achab superbus, idolorum servitio subactus, cum increpare Eliam praesumeret, dicens: Tune es ille vir, qui conturbas Israel (III Reg. XVIII, 17)? Elias protinus superbi regis stultitiam, objurgationis liberae auctoritate percussit, dicens: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis 237 mandata Domini, et secuti estis Baalim. Hinc est quod Elisaeus, veram magistri celsitudinem sequens, Joram filium Achab ad se cum Josaphat rege venientem ex reatu perfidiae confudit, dicens: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et matris tuae (IV Reg. IV, 13). Et: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem (:IBID., 14). Hinc est quod isdem vir Naaman ad se cum equis et curribus venientem ante ostium domus fixit, et talentorum copia ac vestium fulto non occurrit; non januam domus aperuit, sed ut lavari septies in Jordane debuisset per nuntium jussit (IV Reg. V, 9, 10). Unde et isdem Naaman iratus recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me (:IBID., 11). Hinc est quod Petrus, cum eum sacerdotes ac principes etiam per flagella saevientes in nomine Jesu loqui prohiberent, cum magna protinus auctoritate respondit, dicens: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV, 19). Hinc est quod Paulus cum residentem contra veritatem sacerdotum principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu libera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicans me secundum legem, et contra legem jubes me percuti (:IBID., 5)? Hinc est quod Stephanus contra vim persequentium auctoritatem vocis exerere nec moriturus expavit, dicens: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos Spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri et vos (Act. VII, 51). [ Vet. XXIII.] 54. Haec sanctorum libertas ex zelo veritatis existit, non ex vitio elationis. --Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis zelo veritatis, non autem vitio elationis exsiliunt, ipsi patenter indicant, qui factis dictisque aliis et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant manifestant. Superbia quippe odium generat, humilitas amorem. Verba itaque quae amor exasperat profecto ex fonte humilitatis manant. Quomodo ergo Stephanus proferre increpationem per elationem potuit, qui pro eisdem quos increpaverat, ad deteriora crescentibus, seque lapidantibus, flexis genibus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (:IBID., 59)? Quomodo Paulus contra gentis suae sacerdotem ac principem asperitatis verba superbiens intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit, dicens: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum, nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5)? Quomodo Petrus per elationem principibus restitit, quorum errori compatiens reatum velut excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic (Act. III, 17). Quos ad vitam misericorditer trahit, dicens: Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra (:IBID., 19). Quomodo Elisaeus videre Naaman ex elatione noluit, qui non solum se conspici, sed teneri etiam a muliere permisit? de qua scriptum est: Cumque venisset ad virum Dei in 238 montem, apprehendit pedes ejus; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: Dimitte eam, anima enim ejus in amaritudine est (IV Reg. IV, 27). Quomodo Elias superbo regi increpationis verba per tumorem intulit, qui ante ejus currum humiliter cucurrit, sicut scriptum est: Accinctisque lumbis, currebat ante Achab (III Reg. XVIII, 46)? Quomodo vir Dei Jeroboam praesentiam ex elatione despexit, qui arentem dexteram ejus saluti pristinae protinus ex pietate reparavit? sicut scriptum est: Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite cum; et exaruit manus ejus (III Reg. XIII, 4). Et paulo post: Oravit vir Dei faciem Domini; et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat (:IBID., 6). Quia enim superbia gignere virtutes nescit, quanta ex humilitate prodit vox increpationis ostenditur, quam signa comitantur. Quomodo Nathan contra David regem per verba increpationis tumuit, qui cum increpanda culpa deesset, in terram se in conspectu ejus pronus stravit, sicut scriptum est: Nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante conspectum regis, adoravit eum pronus in terra (III Reg. I, 23)? Quomodo Moyses regi Aegyptio libere resistens eum despicere potuit, qui, Deo familiariter colloquens, sequentem se Jethro cognatum suum humilis adoravit (Exod. XVIII, 7)? Cujus etiam consilio tantam obedientiam praebuit, ut post secreta Dei colloquia magnum lucrum duceret quod foris ab ore hominis audiret.

[ Vet. XXIV.] 55. Qui alios arguunt, seipsos non palpent. --Ex aliis ergo sanctorum factis discimus quid de aliis pensare debeamus. Sancti enim viri, nec ex elatione sunt liberi, nec ex timore submissi; sed cum rectitudo eos ad libertatem vocis erigit, consideratio infirmitatis propriae in humilitate custodit. Culpas quippe delinquentium etsi ex alto increpantes feriunt, semetipsos tamen apud se subtilius judicantes, quasi in abjectis ponunt; et quo prava in aliis insequuntur, eo ad reprimendos se atrociores redeunt; rursusque quo sibimet meliora agentibus nequaquam parcunt, eo vigilantius aliena facta reprehendunt. Quid enim de humana potentia mirari exterius poterunt, qui semetipsos quoque despiciunt, etiam cum intimae pene jam arcem sublimitatis apprehendunt. Idcirco igitur bene foris dijudicant altitudinem terrenae celsitudinis, quia intus oculum non gravat pondus tumoris. Unde et beatus Job, cum in amicis dura loquentibus terrenam prudentiam, vires, substantiamque despiceret, dicens: Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis; et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me; quid de semetipso sentiat, paulo inferius manifestat, dicens: Super pupillum irruitis (Vers. 27). Luce itaque clarius patet quantae se infirmitatis conspiciat, quem pupillum vocat. Sequitur:

CAPUT XXXVI [ Rec. XVI ]. VERS. 25.-- Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere?

56. Mundus esse debet qui alios vult corrigere. --Mundus ipse esse a vitiis debet qui curat aliena corrigere, ut terrena non cogitet, ut desideriis 239 infimis non succumbat; quatenus tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat, quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent. Quod, juxta antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit, cum dicit: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es (II Reg. VII; XVI, 8; I Par. XXII, 8). Dei autem templum aedificat, qui corrigendis atque instituendis proximorum mentibus vacat. Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actis carnalibus incumbat necesse est ut instruere spiritaliter proximorum mentes erubescat. Bene ergo dicitur: Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere? Ac si aperte diceretur: Qua temeritate audita reprehenditis, qui, percussionis meae causas ignorantes, adhuc reprehensibilia profertis. Sequitur: CAPUT XVII [ Rec. XVII ]. VERS. 26.-- Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

57. Locutionum duo genera hominibus noxia. --Duo sunt genera locutionum importuna valde et noxia generi humano, unum quod curat etiam perversa laudare, aliud quod studet semper etiam recta corripere. Illud deorsum cum fluvio ducitur, hoc vero contra fluenta veritatis obserare et alveum conatur. Illud metus premit, hoc elatio erigit. Illud gratiam ex favoribus captat, hoc ira ut ex certamine ostendatur exagitat. Illud in promptu subjacet, hoc semper e diverso tumet. Ex hujus ergo qualitate beatus Job amicos suos fuisse redarguit, cum dicit: Ad increpandum tantum eloquia concinnatis. Sed unde usque ad injustae increpationis audaciam pervenitur, protinus innotuit, cum subjunxit: Et in ventum verba profertis. In ventum enim verba proferre est otiosa dicere. Nam saepe dum ab otiosis verbis nequaquam lingua compescitur, ad temeritatem quoque stultae increpationis effrenatur. Quibusdam enim ruinae suae gradibus desidiosa mens in foveam lapsus impellitur. Nam dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, lingua mordeat, quandoque autem usque ad apertas contumelias erumpat. Hinc irarum seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit, dicens: Aqua profunda, verba ex ore viri (Prov. XVIII, 4). Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. XXVI, 10). [ Vet. XXV.] 58. Multiloquii mala. Otiosum verbum. --Quia autem multiloquio quisque serviens rectitudinem justitiae tenere non possit, testatur Propheta, quia ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12). Hinc Salomon iterum ait: In multiloquio 240 peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Isaias dicit: Cultus justitiae silentium (Isai. XXXII, 17), videlicet indicans quia mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc rursum ait: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (:IBID., 19). Hinc iterum adjungit: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. III, 8). Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensandum valde est quae poena illud multiloquium sequatur, in quo etiam per superbiae verba peccatur.

59. Sine silentii censura mens tota patet hosti. --Sciendum quoque est quod ab omni rectitudinis statu depereunt, qui per noxia verba dilabuntur. Humana etenim mens, aquae more, et circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium exterius sparsa, vim intimae considerationis amittit. Totam se igitur insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla se munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto et haec eadem quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat. 60. Silentii immoderati incommoda. --Sed inter haec sciendum est quia cum pavore nimio a locutione restringimur, interdum plus quam necesse est intra claustra silentii coarctamur; et dum linguae vitia incaute fugimus, occulte deterioribus implicamur. Nam saepe dum ab eloquio immoderate compescimur, grave multiloquium in corde toleramus, ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat; et plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securiores aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde mens nonnunquam in superbiam tollitur, eosque quos loquentes audit quasi infirmos conspicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, cogitationem erigit; et cum se per negligentiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. [ Vet. XXVI. ] Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias lingua tranquille diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant, quia cum putredo, quae intrinsecus fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Plerumque nimis taciti dum quorumdam mala respiciunt, et tamen in silentio 241 linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt. Eo enim mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant ejicere loquendo noluerunt. Unde et immoderatum silentium si in culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi quia tacui (Isai. VI, 5). 61. Lingua per disciplinam retineatur, et ex necessitate laxetur. --Quid ergo inter haec, nisi studiose lingua sub magni moderaminis libratione frenanda est, non insolubiliter obliganda, ne aut laxata in vitium defluat, aut restricta etiam ab utilitate torpescat? Hinc namque per quemdam dicitur: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Hinc Salomon ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi 242 lingua debet, per verba se inutiliter solvat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans brevi postulatione complexus est dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXLIX, 3). Ostium namque aperitur et clauditur. Qui ergo ori suo nequaquam poni obstaculum, sed ostium petiit, aperte docuit quod et per disciplinam retineri lingua debeat, et ex necessitate laxari, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. Quod quia vel amici beati Job, vel omnes haeretici, quorum hi speciem tenent, servare nesciunt, in ventum verba proferre perhibentur, quia nimirum dicta quae discretionis pondus non solidat aura levitatis portat.

LIBER OCTAVUS.

recensere

Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT PRIMUM. 241 1. Job humilitas et amor in persecutores. Quo Ecclesiae charitas erga haereticos adumbratur. --Praecedenti jam libello tractavimus, quod beatus Job vim nobis humilitatis suae innotescit, dicens: CAP. VI, VERS. 27.-- Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

Quantae namque infirmitatis se perpendat insinuat, quem pupillum vocat; quia vero ab amore recedere etiam laesa charitas nescit, et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse testatur. Cujus verba, ut saepe jam diximus, sic eidem specialiter congruunt, ut tamen per haec ex prophetico spiritu etiam sententia fidelis populi, ex voce Ecclesiae universalis, exprimatur, qui haereticorum contrarietatem tolerans, et infirmum se per humilitatem conspicit, et tamen a servandae dilectionis magnitudine non recedit. Sanctae quippe Ecclesiae populus, quia mortui patris est filius, pupillus non incongrue dicitur; cujus resurgentis vitam jam quidem per fidem sequitur, sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici irruunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus affligunt. Et tamen amicus est quem nituntur evertere, quia fidelis Dei populus ipsos quoque quos persequentes tolerat amando non desinit ad veritatem vocare. Sed inter haec sciendum est quia sancti viri nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec laesi unquam a veritate conticescunt. Unde subditur:

CAPUT II. VERS. 28.-- Verumtamen quod coepistis explete; praebete aurem et videte an mentiar.

2. Charitati verae contra adversarios adesse debent patientia et benignitas. --Quia enim adversa perpeti non timet, dicat: Verumtamen quod coepistis, explete. Quia vero ipsis suis persecutoribus veritatis praedicamenta non subtrahit, adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar. Ac si aperte diceret: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adjutoria abscondo, quia et malis pressus exerceor, et ipsis meis persecutoribus 242 benigne impensus cresco. Mens quippe sanctorum in hoc tentationum praelio et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad perferenda mala sumit fortitudinem, et ad rependenda bona exerit benignitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris jacula valenter reddat. Nequaquam quippe ad bella armatus pergit qui aut clypeum sumens, gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non munitur. Unde et miles Dei, adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat; et ad praedicandum promptus amoris inferre jacula, ut vincat. Cujus armaturae summam Paulus breviter insinuat, dicens: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Cum vero unum ex utroque defuerit, charitas non est, si, videlicet, malos aut absque benignitate tolerans, non amat, aut rursum, sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesse est quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur, ut magnum quoddam in corde nostro aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Beatus igitur Job promptus ad patientiam dicat: Verumtamen quod coepistis, explete; benignitate praeditus adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar. 3. Ecclesia errantes studet rationibus revocare. --Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte, an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ratiocinationis accipiunt, ad jurgia contentionis effrenantur. Unde et apte mox subditur: CAPUT III. VERS. 29.-- 243 Respondete, quaeso, absque contentione.

4. Haeretici rixas, non rationes exquirunt. --Neque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Cumque foris ostendi sapientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligantur. Unde fit ut contentionum certamina exquirant, et de Deo, qui pax nostra est, loqui pacfice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: Si quis autem videtur esse contentiosus, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Recte autem subditur: CAPUT IV.

IBID.-- Et loquentes id quod justum est, judicate.

5. Nil inconsulte loquendum. --Is namque qui loquitur, dum de verbis suis auditoris sententiam exspectat, quasi ejus judicio supponitur a quo auditur. Qui igitur in dictis suis reprobari metuit, ipse prius debet examinare quod dicit, quatenus inter cor et linguam aequus quidam discretusque arbiter sedeat, subtiliter pensans, si recta verba cor offerat, quae, utiliter suscipiens, ad auditorum judicium lingua perducat. Beatus igitur Job sua contra amicos agens, sed contra haereticos nostra denuntians, praecipitationem loquentium reprehendat, atque ad eorum mentem verba colligat, dicens: Loquentes id quod justum est, judicate. Ac si aperte diceret: Si in eo quod ad nos egressum locutionis exitis, reprehendi non vultis, intus justitiae libram tenete, ut tanto foris quod dicitur ex veritatis pondere placeat, quanto hoc interius trutina discretionis pensat. Et quia hi erga aliena dicta rectum judicium exerunt, qui judicare prius propria sciunt, postquam dixit, Loquentes id quod justum est, judicate, apte mox subdit: CAPUT V. VERS. 30.-- Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

6. Dictorum suorum censor rectius judicat de alienis. Prius falsa refellenda, quam vera doceantur. -- Ac si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis, verius aliena pensatis, et cum rectum coeperit esse quod dicitis, justum cognoscetis quod auditis. Nequaquam quippe mea vobis lingua stultitiam resonat, si a vestra conscientia non procedat. Sic sancta Ecclesia studet prius assertiones hostium falsas ostendere, et tunc praedicamenta veritatis aperire, quia cum recta se tenere aestimant, recta quae audiunt contumaciter impugnant. Ante ergo necesse est ut errorem suum haeretici sentiant, ne auditae veritati contradicant, quia et camporum sentes si arator vomeris scissione non eruit, terra accepta semina in segetem non producit; et cum putredinem medicus vulneris apertione non ejicit, nequaquam in loco putredinis sana caro coalescit. Prius ergo perversa destruens, dicat: Loquentes id quod justum est judicate; post autem recta insinuans, adjungat: Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. [Vet. III. ] Solent autem haeretici alia aperte dicere, alia in occultis tenere. Per linguam quippe aperta locutio, per fauces vero occulta tractatio designatur. 7. Ecclesia non alia aperte profert, alia celat, haereticorum more. --Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat, quia ea quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem servat; nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet, sed et quod sentit 244 loquendo ejicit, et quod loquitur vivendo custodit; ac de sapientiae supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sed beatus Job unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne quod sentit aperiat, ut mentis ejus rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur: CAPUT VI [ Vet. IV, Rec. III ]. CAP. VII, VERS. 1.-- Militia est vita hominis super terram.

8. Vita nostra, et militia et tentatio eodem sensu. Ipsa sibi tentatio est. --Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius resonat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format. Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu procul dubio exsudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe a statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est jam facta quod tolerat. Quia enim statum mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet. Cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens expetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul ab origine etiam poena propagatur, inserto infirmitatis vitio nascimur, et quasi nobiscum hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat, semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute succidat. 9. Quot modis tentemur; qui tentationi uni succedat altera. --Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi jam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur. Alius namque a luxuria carnem jam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat, quia quae volens fecit, horum invitus meminit, et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit; cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur; moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concussa mens dum subjicere non valet, eum per quem venerat tergere a facie pallorem quaerit; sicque fit ut, infirmitatis nexibus ligata, aut pallorem abstinentiae fugiens, iterum per alimenta subdi luxuriae 245 metuat, aut, impulsum luxuriae per abstinentiam superans, pallorem suum inani gloriae militare pertimescat. Alius, lapsum superbiae superans, toto jam desiderio statum humilitatis apprehendit; cumque superbientes quosdam usque ad oppressionem innocentium erumpere conspicit, zeli excitatione succensus, postponere aliquatenus cogitur quod decrevit, vim rectitudinis exerit, pravisque non mansuetudine, sed auctoritate contradicit. Unde plerumque fit ut aut humilitatis studio zelum rectitudinis deserat, aut rursum zelo rectitudinis turbet humilitatis studium quod tenebat. Cumque servari simul et zeli auctoritas, et propositionis humilitas vix possit, sibimetipsi homo ex perturbatione incognitus redditur, ita ut vehementer ambigat, ne apud seductum animum aut superbia se auctoritatem zeli insinuet, aut torpor pavidus humilitatem fingat. Alius, quanta sit fallaciae culpa considerans, munire se arce veritatis decernit, ut ex ore jam falsus sermo non prodeat, seseque funditus a mendacii transgressione disjungat. Sed fit plerumque ut cum verum dicitur, vita proximi gravetur; cumque ingerere alteri laesionem metuit, ad hoc quod dudum presserat fallaciae vitium, quasi ex studio pietatis redit; sicque fit ut etsi malitia mentem non teneat, in ea tamen veritatis radium umbra mendacii obscuret. Unde et saepe quia percontatus quisque conticescere non valet, aut, falsum dicens, suam mentem trucidat, aut, vera loquens, proximi vitam gravat. Alius, amore conditoris sui excitatus, a terrenis cogitationibus mentem curat assidua oratione suspendere, atque hanc in secreta quietis intimae securitate collocare; sed in ipso suae orationis ascensu, dum clevari ab infimis nititur, infimorum phantasmate reverberatur; atque ad intuendam lucem mentis oculus tenditur, sed ex corporeo usu, surgentibus rerum terrenarum imaginibus, obscuratur. Unde fit plerumque ut intendentis animus, ipsa sua infirmitate fatigatus, aut, orationem deserens, desidia torpeat, aut, si diu in oratione permanserit, ante oculos ejus obortarum imaginum caligo densescat. [ Vet. V.] 10. Ex occasione virtutum deterius aliquando ruimus. --Bene ergo dicitur: Tentatio est vita hominis super terram, quando ibi quoque reatum descensionis invenit, ubi se provectum comprehendere ascensionis putavit; et inde mens confunditur, unde surgere a confusione nitebatur, ut per hoc ad semetipsam diverberata redeat, per quod semetipsam jam collecta et coadunata transibat. Iste, ab eruditione divinae legis alienus, ignorantia sua deprimitur, ne quid obtinendae salutis operetur. Ille divinae legis scientia praeditus, dum sibi prae caeteris gaudet intellectum suppetere, quia privato gaudio exsultat, percepti intellectus in se munera dissipat; et inde in judicio caeteris deterior exhibetur, unde clarior caeteris ad tempus ostenditur. Hunc quia virtutum dona non sublevant, etiam viam simplicem rectitudinis declinat; et velut extraneum se a coelesti munere deputans, quasi eo securius prava agit, quo superni doni sublimia munera non percepit. Illum prophetiae spiritus replet, ad praescientiam sublevat, eique ventura quaeque jam praesentia ostentat. Sed dum saepe et 246 in multis super semetipsum tollitur, ut futura veraciter contempletur, mens, in sui confidentiam deducta, eum qui haberi semper non potest semper sibi adesse prophetiae spiritum aestimat; cumque omne quod senserit prophetiam putat, quia sibi hanc et cum non habet tribuit, et in quantum habere potuit amittit. Sicque fit ut inde post aliorum merita tristis redeat, unde aestimatione omnium laetus praeibat. Tentatio est ergo vita hominis super terram, quae aut aliena a virtutibus ad coeleste praemium surgere non valet, aut ditata donis spiritalibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit.

[ Vet. VI.] 11. Vita nostra militia, quia ut haec, crescendo decrescit ac finitur. --Quia autem paulo superius hoc esse tentationem quod militiam diximus, sciendum summopere est quod quiddam nobis appellatione militiae amplius quam nomine tentationis innuitur. Hoc namque nostro intellectui expressione militiae augetur, quod nimirum per militiam ad finem quotidie tenditur; cumque per ordinem militiae locus crescit, tota simul hominum militia deficit. Militia ergo est vita hominis super terram, quia et, sicut superius diximus (Lib. VII, n. 31), unusquisque dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam, vivere desinit. Dies quippe exspectat ut veniant; sed cum ad augmentum vitae veniunt, jam ab augmento vitae subtrahuntur, quia et itinerantis gressus dum in anteriora proficit, quod restat iter decrescit. Vita ergo nostra militia est, quae quo ad augmentum ducitur, eo ut non sit finitur. Bene igitur dicitur: Militia est vita hominis super terram, quia dum per spatia temporum crescere appetit, ab eodem spatio, quod perdendo colligit, crescendo pertransit. Unde apte quoque ipse militiae cursus exprimitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT VII.

IBID.-- Et sicut dies mercenarii dies ejus.

12. Electus, mercenarii instar, dies suos cito evolvi optat. In alieno laborat. Curat ne ullus dies vacuus labatur ab opere. --Dies suos mercenarius evolvi citius exoptat, ut ad laboris sui praemium sine tarditate perveniat. Dies itaque hominis vera et aeterna sapientis recte mercenarii diebus comparantur, quia praesentem vitam, viam non patriam, militiam non palmam deputat; et eo se abesse longius a praemio conspicit, quo tardius ad finem venit. Considerandum quoque est quod mercenarius in alienis laboribus exsudat, sed tamen sibi praemium proprium praeparat. Voce autem Redemptoris nostri dicitur: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Omnes ergo qui, spe coelestium praediti, exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus. Nam saepe et reprobis servire cogimur, mundo quae mundi sunt reddere coarctamur; et alieno quidem labore fatigamur, sed tamen praemia nostra percipimus; et per hoc pervenimus ad propria, quod pure ministramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? [ Vet. VII. ] Sciendum quoque est quod mercenarius sollicite curat inspicere ne unquam dies vacuus labatur ab opere, et exspectatus finis temporis ne inanis veniat ad remunerationem. In laboris namque studio conspicit quid percipere in tempore remunerationis possit. Nam cum opus crescit, praemii fiducia proficit; cum vero opus torpuerit, spes a remuneratione 247 lassescit. Unde et electus quisque vitam suam quasi mercenarii dies pensans, tanto fidentius spe tendit ad praemium, quanto nunc robustius perdurat ad laboris incrementum; qui sit decursus praesentis temporis pensat, dies cum operibus numerat, ne a labore vacua transeant vitae momenta formidat; adversis gaudet, passione reficitur, moerore refovetur, quia subsequentis vitae praemiis tanto se remunerari largius conspicit, quanto pro amore illius quotidianis se mortibus verius impendit. Hinc namque est quod cives supernae patriae conditori ejus Psalmistae vocibus dicunt: Propter te morte afficimur tota die (Psal. XLIII, 22). Hinc Paulus ait: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres (I Cor. XVI, 31). Hinc iterum dicit: Ob quam causam haec patior, sed non confundor; scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12). Sancti igitur viri quot labores nunc veritati commendantes exhibent, tot jam remunerationis suae pignora intra spei cubiculum clausa tenent. Sed gravis nunc sentitur aestus in opere, ut quandoque refrigerium percipiatur ex quiete. Unde et apte mox subditur: CAPUT VIII [ Rec. IV. ]. VERS. 2, 3.-- Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

13. Requiem aeternam desiderat. Servus est, non liber, quoad corruptioni subjacet. --Umbram quippe servo desiderare est post tentationis aestum, sudoremque operis, aeterni refrigerii requiem quaerere. Hanc namque umbram servus ille desideraverat qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Et rursum: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5). Qui quasi a labore acri aestum fugiens, atque ad obtinendam requiem refrigerii tegmen quaerens, iterum dicit: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5). Hanc umbram comprehendere Paulus anhelabat, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Ad hanc umbram ex desiderii jam perfectione pervenerant qui dicebant: Nos qui portavimus pondus diei et aestus (Matth. XX, 12). Bene autem qui desiderare umbram dicitur, servus vocatur, quia electus quisque quousque infirmitatis conditione constringitur, sub dominantis corruptionis jugo, quasi sub aestus anxietate retinetur. Qui nimirum cum corruptione exutus fuerit, tunc sibimetipsi liber et tranquillus innotescit. Unde et recte etiam per Paulum dicitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat; et quantum ad praesentis necessitatis pondera nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur, tantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo, servitute corruptionis exuta, et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia, unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subegisse declaratur. Sed qui adhuc umbram desiderat servus est, quia quousque aestum tentationum tolerat, jugum miserae conditionis portat. Ubi apte subditur: Et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui. 248 [ Rec. V.] 14. Electorum labor intuitu mercedis levatur. --Mercenarius etenim cum facienda opera conspicit, mentem protinus ex longinquitate et pondere laboris addicit; cum vero lassescentem animum ad considerandum operis praemium revocat, vigorem mox animi ad exercitium laboris reformat, et quod grave perpendit ex opere, leve existimat ex remuneratione. Sic sic electi quique cum mundi hujus adversa patiuntur, cum honestatis contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant, sed cum mentis oculos ad aeternae patriae considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper se ipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis sicut mercenarius praestolatur. Grave namque quod sustinet aestimat, sed leve hoc per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur indicat (II Cor. XI, 23), qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter se fuisse testatur; qui a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, qui ter virgis caesus, semel lapidatus est, ter naufragium passus, nocte et die in profundo maris fuit; qui pericula fluminum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate, in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit; qui in labore et aerumna, in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit; qui foris pugnas, intus timores sustinuit; qui ultra vires gravatum se asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. I, 8). Sed quomodo remunerationis linteo sudores tanti laboris tergat, ipse denuntiat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Finem itaque operis quasi mercenarius praestolatur qui, dum provectum remunerationis considerat, vile existimat quod pene deficiens laborat. Apte autem subditur: Si et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

15. Electis sunt menses vacui, et noctes laboriosae, patientibus inopiam et adversa, ac praemium necdum tenentibus. --Electi quippe conditori rerum serviunt, et saepe rerum inopia coangustantur; per amorem Deo inhaerent, et tamen vitae praesentis subsidiis egent. Qui igitur per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis menses vacuos ducunt. Noctes quoque laboriosas tolerant, quia adversitatum tenebras non solum usque ad inopiam, sed saepe usque ad corporis cruciatum portant. Despectum namque egestatemque perpeti laboriosum bonis mentibus non est; sed cum usque ad afflictionem carnis adversitas vertitur, labor procul dubio ex dolore sentitur. [ Vet. VIII ] Potest etiam non inconvenienter intelligi quod sanctus quisque menses vacuos sicut mercenarius ducit, quia laborem jam sustinet, sed praemium necdum tenet; hoc tolerat, illud exspectat. Noctes vero laboriosas enumerat, quia adversitates sibi praesentis temporis sese in virtutibus exercendo coacervat. Nam si proficere in mente non appetit, minus fortasse aspera quae mundi sunt sentit. 16. Ecclesia in membris infirmis menses vacuos, in fortibus noctes laboriosas habet. Labor pro saeculo inanis ex fine dignoscitur. --Quae tamen sententia si ad vocem sanctae 249 Ecclesiae ducitur, intellectus ejus paulo subtilius indagatur. Ipsa quippe vacuos menses habet, quae in infirmis suis membris terrenas actiones absque vitae praemio defluentes sustinet. Ipsa noctes laboriosas enumerat, quae in membris fortibus multiplices tribulationes portat. In hac etenim vita quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa. Amore quippe conditoris praesentis vitae tribulationibus exerceri laboriosum quidem est, sed vacuum non est. Amore autem saeculi voluptatibus solvi vacuum quidem est, sed non laboriosum. Amore vero ejusdem saeculi adversa aliqua perpeti et vacuum simul est et laboriosum, quia et ex adversitate mens afficitur, et remunerationis praemio non repletur. In his itaque sancta Ecclesia qui in ea jam positi adhuc voluptatibus defluunt, et proinde fructu boni operis non ditantur, menses vacuos ducit, quia vitae tempora sine retributionis munere expendit. In his vero qui, aeternis desideriis dediti mundi hujus adversa patiuntur, laboriosas noctes enumerat, quia tribulationum tenebras quasi in caligine vitae praesentis portat. In his autem qui et transeuntem mundum diligunt, et tamen ejus contrarietate fatigantur, simul menses vacuos et noctes laboriosas tolerat, quia eorum vitam et retributio subsequens nulla remunerat, et praesens tribulatio angustat. Recte autem nequaquam dies, sed in eis menses vacuos habere se perhibet. Mensium quippe nomine dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimitur, per menses autem actionum finis innuitur. Et saepe cum in hoc mundo aliquid agimus, intenta spei alacritate suspensi, hoc ipsum quod agimus vacuum non putamus; sed postquam ad actionum terminum pervenimus, non obtinentes quae appetimus, laborasse nos in vacuum dolemus. Non solum igitur dies, sed et menses vacuos ducimus, cum nos in terrenis actionibus sine fructu laborasse, non ex actionum principio, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae vacui menses arguuntur, quia ex completione actionum agnoscitur quam frustra in actionibus sudabatur. 17. De inani hoc labore Ecclesia ingemiscit. --Sed quia in sacro eloquio nonnunquam nox pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam scientibus discipulis dicit: Omnes vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5); quibus praemisit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat (:IBID., 4); potest hoc in loco ex eorum persona vox sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem ad amorem rectitudinis redeunt, et, veritatis radiis illustrati, fletibus diluunt quod erraverunt. Illuminatus etenim quisque respicit quam turpe fuerit quod praesentis vitae amore laboravit. [ Vet. IX. ]. In eis ergo sancta Ecclesia, in quibus ad vitam revertitur laborem suum aestuanti servo et desideranti finem mercenario comparat, dicens: Sicut servus desiderat umbram et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In comparatione etenim duo sunt quae praemisit; in expressione etiam fatigationis duo protinus subdidit. Ad aestuantem quippe menses vacuos reddidit, quia quo magis aeternum 250 refrigerium quaeritur, eo magis conspicitur quam vacue pro vita ista laboratur. Ad praestolantem vero laboriosas noctes subintulit, quia quo magis ex termino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus diu nos nescisse quod quaerimus. Unde et ipsa poenitentis cura vigilanter exprimitur, ut laboriosas noctes enumerasse diceretur, quia quanto verius ad Deum revertimur, tanto subtilius labores, quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Nam quo unicuique plus dulce fit quod de aeternis desiderat, eo ei magis grave ostenditur quod pro praesentium amore tolerabat. Si vero ad solam historiam sequentia verba pensantur, per haec procul dubio animus dolentis exprimitur qualiter per diversos motus desiderii, moestitia impellente, variatur. Nam subditur. CAPUT IX. VERS. 4.-- Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam.

18. Dolens praesentia despicit, exspectat futura. --In nocte quippe dies quaeritur, in die vespera desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt; cumque mentem per experimentum praesentium afficit, semper hanc quasi consolante desiderio ad alia per exspectationem tendit. Sed quia et afflicta mens per appetitum ducitur, et tamen dolor ejus etiam seductus desideriis non finitur, recte subjungitur,--:IBID.:-- Replebor doloribus usque ad tenebras. Causa autem ejusdem doloris exprimitur, cum protinus subinfertur: CAPUT X [ Rec. VI ]. VERS. 5.-- Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.

19. Hominis lapsi instabilitas. --Sed haec subtilius congruentiusque disserimus, si ad praemissae expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actionis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut, stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipsum protinus cecidit. Amorem vero Dei, veram scilicet stationis arcem deserens, nec in se consistere potuit, quia, lubricae mutabilitatis impulsu, infra se per corruptionem proruens, etiam a semetipso dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut et quietus actionem desideret, et occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit, stare jam non valet etiam cum volet. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit, et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit, quia ipsum qui vere sufficere potuit amisit. In somno namque surrectionem desidero, in surrectione vesperam exspecto, quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero. 251 [ Vet. X.] 20. Justo etiam quaerendum a peccato surgere. Ne extollatur, adversis muniri cupit. --Quod tamen intelligi et aliter potest. Dormire namque est in peccatis jacere. Si enim somni appellatio culpa non esset, nequaquam Paulus discipulis diceret: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Unde et auditorem suum admonet, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et rursum: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Unde et Salomon peccantem increpat, dicens: Usquequo, piger, dormis (Prov. VI, 9)? Electus igitur quisque cum peccati somno premitur, ad justitiae vigilias exsurgere conatur. Sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post virtutes desiderat, ne pejus ex confidentia virtutum cadat. Si enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista diceret: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Bene ergo nunc dicitur: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam, quia et in peccati somno lumen justitiae quaeritur; et cum virtutum prospera mentem elevant, adjutrix adversitas desideratur, ut profecto animus, cum virtutum suarum gaudio plus quam debet attollitur, per contrarietatem praesentis vitae edito moerore solidetur. Unde et nequaquam Formidabo vesperam dicitur, sed Exspectabo. Exspectamus etenim prospera, formidamus adversa. Vir igitur justus vesperam exspectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei fit adversitas prospera.

21. Tentationi peccati nunquam hic non est obnoxius. Tentationes non timet, sed contra eas se parat. --Potest, vesperae nomine, etiam peccati tentatio designari, quae saepe tanto acrius mentem lacessit, quanto et eamdem mentem spiritus ad superna altius evehit. Nequaquam enim sic in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in eadem justitia inconcusse maneatur, quia etsi jam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur pulsat. Quod Moyses quoque spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: Facta est lux; atque paulo post subjiciens: Factum est vespere (Genes. I, 3, 5). Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespera facta perhibetur, quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen justitiae abscondit, sed non interimit; quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit. Electi ergo post somnum surrectionem appetunt, post surrectionem vesperam praestolantur, quia et de peccato ad justitiae lumen evigilant, et in ipso justitiae lumine positi, semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed exspectant, quia utilitati suae rectitudinis etiam tentamenta proficere non ignorant. 22. Nullus hic salute integra potitur. --Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram salutem 252 nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilaritate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. [Vet. XI. ] Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas foedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa jam natura nostra facta est extra naturam; et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis illicitae carnem putredo afficit, per levitatem vero cogitationis improbae quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Ait ergo: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte diceret: Carnalem vitam, quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit. 23. Ecclesiae caro in lubricis membris putrescit, in quaerentibus terram sordescit. --Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt qui, dum amori carnis inserviunt, fetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli qui a voluptate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus jacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte insinuet, dicens: Sunt plerique qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana vel munda per actionem non sunt, quia aut, victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt, aut, terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur. In illis enim quos lubricos tolero carnem videlicet putrescentem gemo, in istis autem quos terram quaerentes patior quid aliud quam foedatam pulvere porto? 24. Ecclesiae cutis qui solis exterioribus curis inserviunt: unde arescat. --Unde et apte simul de utrisque subjungitur: Cutis mea aruit, et contracta est. In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi juxta posita concupiscunt, ad futura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam 253 aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat cum, siccitatem mentis metuens, dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione siccatum, in auctoris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur. 25. Amore praesentium non tenetur, qui vitae hujus brevitatem recogitat. --Pensandum vero est quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus ejus aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit, et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte subditur: CAPUT XI [ Rec. VII ]. VERS. 6.-- Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.

26. Tempus carnis telae apte comparatur. --Congrua valde similitudine tempus carnis telae comparatur, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit; sed quo ad augmentum proficit, eo ad incisionem tendit, quia, sicut et superius diximus (Lib. VII, n. 30), cum tempora percepta praetereunt, ventura breviantur, et de universo vitae spatio eo fiunt pauciora quae veniunt, quo multa sunt quae transierunt. Tela quippe infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, ut texatur; sed quo inferius texta involvitur, eo superius texenda deplicatur; et unde se ad augmentum multiplicat, inde fit minus quod restat. Sic nimirum vitae nostrae tempora et transacta quasi inferius involvimus, et ventura a superiori deplicamus, quia quo plus fiunt praeterita, minus esse incipiunt futura. Sed quia nec tela ad expressionem nostri temporis sufficit, nam ejus quoque festinationem vitae nostrae velocitas transit, recte nunc dicitur: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Tela quippe tarditatem provectus habet, vita autem praesens moram defectus non habet. In illa namque cum laborantis manus figitur, adventus terminus elongatur; in ista vero, quia tempus semper desinens indesinenter consumimus, ad finem nostri itineris etiam quiescendo pervenimus, et per cursum nostri transitus etiam dormientes imus. Electi igitur, quia praesentis vitae momenta decurrere sub festinatione conspiciunt, nequaquam in hoc tantae mobilitatis itinere cordis intentionem figunt. Unde et apte protinus subditur:

IBID.-- Et consumpti sunt absque ulla spe.

27. Electi mortem cogitant etiam sani, reprobi nequidem cum imminet. --Reproborum mens erga dies vitae praesentis tanto amore constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent nunquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, spem totam in rebus transeuntibus ponunt, habere nulla nisi quae praetereunt concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant, sic caecitate 254 insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe jam corpus molestia quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat, nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Jamque eos ultor ad judicium pertrahit; et tamen ipsi, ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant nisi in hoc mundo adhuc qualiter vivant. Relinquendo omnia quasi possidendo disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Jam ad judicium trahuntur per sententiam, et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam cum sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, dum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat quo ducitur; et deserens quae amare cum termino noluit, repente sine termino invenit quae nunquam praevidit. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur, nec tamen ejus fiducia animus retardatur. Nullum adhuc mortis articulum erumpit, et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: Consumpti sunt absque ulla spe. Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit calcando desperavi. Unde et mox apte subditur: CAPUT XIII [ Rec. VIII ]. VERS. 7.-- Memento quia ventus est vita mea.

28. Vita praesens, aeterna non attendentibus cara, attendentibus vilis. Vitae brevis consideratio, grata Deo est oblatio. --Hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, qui quanta sit vitae sequentis aeternitas non attendunt; cumque soliditatem perennitatis non considerant, exsilium patriam, tenebras lumen, cursum stationem putant, quia qui majora nesciunt, judicare de minimis nequaquam possunt. Ordo quippe judicii exigit ut quod examinare nitimur transcendamus. Si enim praeesse rebus omnibus animus non valet, nequaquam de his corta a quibus vincitur videt. Idcirco itaque mens reproba praesentis vitae curcum aestimare non sufficit, quia admirationi illius ex amore succumbit. Sancti autem viri, quo ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur pensant; et eo eorum sensibus vilescit quod praeterit, quo intellectu radiante interlucet quod acceptum nunquam recedit; cumque infinitatem perennitatis aspiciunt, nequaquam jam pro magno desiderant quidquid finis angustat. Sed sublevata mens extra temporum terminos ducitur, etiam cum carne in tempore tenetur; et tanto altius finienda despicit, quanto verius infinita cognoscit. Sed haec ipsa humanae brevitatis consideratio auctori nostro magnae virtutis oblatio est. Unde recte nunc cum deprecatione immolatio ejusdem virtutis offertur, cum dicitur: Memento quia ventus est vita mea. Ac si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice, quia et tanto a te videri misericordius debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto. Sed quia dum tempus 255 vitae praesentis absciditur, ad operationem promerendae veniae ulterius non reditur, recte subjungitur: CAPUT XIV.

IBID.-- Nec revertetur oculus meus ut videat bona.

29. Post mortem non est locus promerendae veniae. -- Ad videnda bona exstincti oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera exuta carne anima non recurrit. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI, 27). Solet namque moestum animum spes vel falsa refovere. Sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, et spem de venia amittunt. Unde, flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia nunquam se ignium carere tormentis, adjuncto desperationis supplicio, agnovit. Hinc Salomon ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Nequaquam ergo ad videnda bona oculus revertetur, quia retributionem suam mens inveniens, ad operationis usum nullatenus revocatur. Quia igitur fugit omne quod cernitur, et mansura sunt quae sequuntur, bene beatus Job uno versu utraque complexus est, dicens: Memento quia ventus est vita mea, nec revertetur oculus meus ut videat bona. Cursum quippe praesentium contemplatus ait: Memento quia ventus est vita mea. Aeternitatem vero sequentium considerans adjunxit: Nec revertetur oculus meus ut videat bona. Ubi apte quoque universi humani generis a redemptionis munere destituti vocem protinus sumit, dicens: CAPUT XV [ Vet. XIII ]. VERS. 8.-- Nec aspiciet me visus hominis.

30. Tunc Christi gratia non liberat, quem nunc non reformat. --Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris, quae insensibilitatis nostrae duritiam, cum respicit, emollit. Unde, teste quoque Evangelio, dicitur: Respexit Dominus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus; egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). Exutam vero carne animam nequaquam jam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1). Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit. Hinc Salomon ait: Quia lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit (Eccle. XI, 3), quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat. Vir igitur sanctus, humani generis damna considerans, quod a praesenti saeculo sine Redemptoris cognitione subtrahitur, atque in aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et ejus vocem in se suscipiens, dicat: Nec aspiciet me visus hominis, quia 256 nimirum Redemptoris gratia, quem nunc non intuetur ut corrigat, tunc non respicit ut ab interitu abscondat. In judicium quippe Dominus veniens, peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat; culpas examinat, et vitam pereuntium ignorat. Unde sanctus vir, cum se post praesentem vitam, respectu hominis videri non posse fateretur, apte mox subdidit: CAPUT XVI [ Rec. IX ].

IBID.-- Oculi tui in me, et non subsistam.

31. Christus in judicio reprobos ad feriendum videbit, quos hic ad misericordiam impendendam non vidit. --Ac si aperte diceret: Districtus ad judicium veniens, et ad salvandum non vides, et ad feriendum vides, quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo, postmodum per justitiam exstinguis. Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit, quia scilicet misericors creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (Sap. XI, 24). Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit, quia cum districtus judex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sufficit. 32. Justi se perituros sciunt, si remota pietate a Deo judicentur. --Quamvis hoc etiam justorum voci congruit, quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant qui ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur, quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. Hinc enim in hoc eodem libro scriptum est: Astra non sunt munda in conspectu ejus (Job. XXV, 5), quia apud eum districte judicati, ipsi quoque maculas inquinationis habent, qui per munditiam sanctitatis lucent. Bene ergo dicitur: Oculi tui in me, et non subsistam. Ac si aperte justi voce diceretur: Si subtili examinatione discutior, perferendo judicio non assurgo, quia ad poenam vita non sufficit, si hanc immanitas justae retributionis premit. Bene autem ejusdem humani generis et culpa breviter, et poena subrogatur, cum protinus dicitur: CAPUT XVII [ Vet. XIV, Rec. X ]. VERS. 9.-- Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet.

33. Damnatis non est reditus ad veniam, aut ad ea quae amabant. --Nubes quippe ad altiora suspenditur; sed densata vento impellitur ut currat, calore autem solis dissipatur ut evanescat. Sic sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emicant, impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur; sed, districto respectu superni judicis, quasi solis calore liquefiunt, et, semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationem, cursum defectumque humani generis exprimens dicat: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet. Ac si aperte loqueretur, dicens: In altum currendo 257 deficit, qui superbiendo ad interitum tendit; quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XVIII. VERS. 10.-- Nec revertetur ultra in domum suam.

34. Domus mentis est id quod amando habitat. Desperantium corda nubibus similia. Extra se funduntur. --Sicut domus est corporis habitaculum corporale, ita unicuique menti hoc domus fit quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia semel quisque, aeternis suppliciis traditus, ad hoc jam ubi amore inhaeserat nullatenus revocatur. Potest etiam inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psalm. VI, 6)? Unde rursum scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Quisquis autem impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit. Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni suppliciis sepelitur? Bene ergo dicitur: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, quia plerumque cum perpetratione nequitiae etiam desperatio sociatur, et via jam reversionis absciditur. Recte autem corda desperantium nubibus comparantur, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa; sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi judicii irradiata dissipantur. Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam (Marc. V, 19), quia nimirum dignum est ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, ne iterum quo juste feriatur admittat. Sed qui ad infernum descenderit, ad domum suam ulterius non ascendet, quia eum quem desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit, et redire introrsus non valet, quia, fusus exterius, ad deteriora quotidie compulsus cadit. Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaereret, atque in solemnitate illius amoris habitaret. Sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia, tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. Unde apte adhuc subditur: CAPUT XIX [ Vet. XV ].

IBID.-- Neque cognoscet eum amplius locus ejus.

35. Locus hominis Deus, per inobedientiam desertus. Non cogniturus est in judicio, qui eum hic spreverint. --Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet conditor exstitit, qui hunc ut in semetipso consisteret creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum, seductoris verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: Filii servorum tuorum habitabunt ibi (Psal. CI, 29). Ibi enim non dicimus, nisi cum locum specialiter designamus. Sed sunt plerique qui etiam post perceptum Redemptoris auxilium ad desperationis tenebras devolvuntur; et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt. Recte ergo de damnato homine dicitur: Neque cognoscet eum amplius 258 locus ejus, quia a conditore suo tanto tunc districtius in judicio non cognoscitur, quanto nunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Unde et notandum summopere est quod non ait: Neque cognoscet amplius locum suum, sed ait: Neque cognoscet eum amplius locus ejus. Dum enim cognitio non homini, sed loco tribuitur, patenter ipse conditor loci nomine designatur, qui, districtus ad examen ultimum veniens, in iniquitate durantibus dicet: Nescio vos unde sitis (Luc. XIII, 25). Sed electi quique quo districte reprobos repelli considerant, eo semetipsos quotidie a perpetratae nequitiae sordibus sollicitius purgant. Cumque perituros alios frigescere a vitae amore conspiciunt, studiose se ad poenitentiae lamenta succendunt. Unde et apte subditur: CAPUT XX. VERS. 11.-- Quapropter et ego non parcam ori meo.

36. Iram judicis in confessione praeveniunt electi. --Ori etenim suo parcit, qui confiteri malum quod fecit erubescit. In laborem quippe os mittere est hoc ad confessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed justus ori suo non parcit, quia iram judicis districti praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Hinc rursum scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti judicii per pavorem spiritus angustatur. Unde et apte mox subditur: CAPUT XXI [ Rec. XI ].

IBID.-- Loquar in tribulatione spiritus mei.

37. Peccatorum confessionem comitari debet poenitentiae luctus. --Tribulatio quippe spiritus linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde bene beatus Job postquam se ori suo non parcere spopondit, tribulationem mox spiritus subdidit. Ac si aperte fateretur, dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur: sed culpas loquens, vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum, sed neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19). Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? [ Vet. XVI. ] Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. 259 Unde et apte mox subditur: CAPUT XXII.

IBID.-- Confabulabor cum amaritudine animae meae.

38. Compuncta mens multa in se detegit deflenda. Recolit quot Dei donis quam fuerit ingrata. --Pavore namque divini judicii afflicti, dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vi nostrae amaritudinis ad discutiendos nos vigilantius excitati, alia in nobis etiam quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quod torpentes latuit, flentibus subtilius innotescit; et afflicta mens certius invenit malum quod fecerat et nesciebat, eique rixa sua verius aperit, quantum a veritatis pace deviavit, quia reatum suum, cujus secura non meminit, hunc in se commota deprehendit. Succrescens quippe amaritudo poenitentiae, verecundanti cordi importune ingerit illicita quae commisit, districtum contra haec judicem ostendit, suppliciorum minas incutit, pavore animum ferit, pudore confundit, motus illicitos increpat, quietem noxiae securitatis turbat; quae ei conditor bona contulit, quae ipse bonis illius mala respondit enumerat, quod mire ab eo conditus, quod gratuito nutritus, quod rationis substantia in conditione ditatus est, quod conditoris gratia vocatus, quod sequi ipse et vocatus noluit, quod vocantis misericordia nec surdum hunc renitentemque despexit, quod illuminatus donis, quod sua sponte pravis actibus etiam post dona caecatus est, quod a caecitatis suae erroribus paternae sollicitudinis flagellis expiatus, quod a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reductus est; quod quibusdam culpis, etsi non gravibus subditus, peccare tamen et inter flagella non desinit; quod peccatorem suum superna gratia nec contempta dereliquit. Cum igitur afflictam mentem modo per replicationem donorum Dei, modo per improperia actionis suae tanta severitate increpat, habet in corde justorum amaritudo animae linguam suam, quae tanto eis subtilius loquitur, quanto et interius auditur. Unde et nequaquam dicitur: Fabulabor in amaritudine animae meae, sed, Confabulabor cum amaritudine animae meae, quia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format, in quibus semetipsum correctus inveniat, et ad sui jam custodiam sollicitior exsurgat. Dicat itaque vir justus ex voce sua, et sanctae Ecclesiae typum tenens, dicat ex nostra: Confabulabor cum amaritudine animae meae. Ac si apertius insinuet, dicens: Intus contra me cum cordis mei dolore colloquor, et foris me a verbere judicis abscondo. Sed mens poenitentiae doloribus pressa in semetipsa constringitur, atque a cunctis delectationibus carnis forti cogitatione separatur, ad summa proficere appetit, et tamen adhuc de corruptione corporis contradictionem sentit. Unde et apte mox subditur: CAPUT XXIII. VERS. 12.-- Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?

39. Carcere constringuntur homo, diabolus, carnales; cum quod volunt implere non valent. --Carcere homo circumdatur, quia plerumque et virtutum provectibus ad alta exsurgere nititur, et tamen carnis suae corruptione praepeditur. Qua bene exui Psalmista deprecatur, dicens: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8). Quid vero appellatione maris, nisi corda carnalium tumidis cogitationibus fluctuosa; 260 quid autem ceti nomine, nisi antiquus hostis exprimitur? Qui dum mentes saecularium possidendo penetrat, quasi in eorum lubrica cogitatione natat. Sed cetus carcere stringitur, quia malignus spiritus, in inferioribus dejectus, ne ad coelestia evolare praevaleat, poenae suae pondere coarctatur, Petro attestante, qui ait: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari (II Petr. II, 4). Cetus carcere astringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur. Carcere quoque mare circumdatur, quia carnalium mentium tumida insanaque desideria ad peragenda mala quae appetunt impossibilitatis suae angustia gravantur. Saepe enim dominari melioribus concupiscunt; sed tamen eis, divino judicio cuncta mirabiliter disponente, substrati sunt. Nocere bonis elati desiderant, et tamen subjecti ab eis solatia sperant. Pro explendis voluptatibus carnis longaevitatem vitae praesentis cupiunt, sed tamen ab ea sub celeritate rapiuntur. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Statuit aquas quasi in utre (Psal. LXXVII, 13). Aquae quippe in utre sunt cum lubrica eorum desideria, quia operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur. Cetus ergo ac mare circumdatione premitur carceris, quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, in quorum se mentibus colligit, atque in eis undas tumentium cogitationum volvit, ut implere mala quae appetunt nequeant, superna eos districtio angustat. [ Vet. XVII, Rec. XII.] 40. Idem se pati queruntur justi. Non prae tumore, sed amore veritatis. --Sancti autem viri, quo mundiori corde coelestium arcana considerant, auctis ad haec quotidie ardoribus anhelant. Ibi jam plene satiari desiderant, unde adhuc parum aliquid ore contemplationis degustant. Perfecte cupiunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de ejus jam corruptione tolerare; sed quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), intentione jam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen, adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis se carcere clausos dolent. Ait ergo: Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpetrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere constsringuntur. Ego autem, qui jam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae carcere corruptionis premor? Quod tamen nec a justis superbe requiritur, quia, amore veritatis accensi, infirmitatis suae angustias transgredi perfecte concupiscunt; nec ab auctore justorum injuste disponitur, quia electorum suorum vota differens cruciat, crucians purgat, ut ad percipiendum quod desiderant quandoque melius ex dilatione convalescant. Electi autem quousque ab intima quiete differuntur, ad cor suum redeunt; ibique, a carnis suae tumultibus absconsi, quasi amoenissimum secretum petunt. Sed in eo saepe tentationis aculeos sentiunt, carnis incentiva patiuntur; et ibi gravissimos labores inveniunt, ubi magnam requiem a labore quaesierant. Unde sanctus vir post insinuatum 261 corruptionis suae carcerem, ad quieta cordis spatia redire festinans, quia eamdem rixam et in intimis invenit quam ab exterioribus fugit, protinus subdit, dicens:

CAPUT XXIV [ Rec. XIII ]. VERS. 13, 14.-- Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

41. Justus ab exterioribus ad cor redit, nec ibi requiem invenit. Judiciorum Dei terrore turbatur. -- In sacro namque eloquio lectulus, cubile, vel stratum, secretum solet cordis intelligi. Hinc est enim quod sub uniuscujusque animae specie sponsa, occultis stimulis sancti amoris excitata, in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). In lectulo quippe et per noctem dilectus quaeritur, quia nimirum invisibilis conditoris species, repressa omni corporeae visionis imagine, in cubili cordis invenitur. Unde et eisdem suis dilectoribus Veritas dicit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et rursum: Si ego non abiero, Paraclitus non veniet (Joan. XVI, 7). Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5), quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt, securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium erit perfecta cum carnis exterius pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit, quia quasi domus nostrae paries quatitur, etiam cubile turbatur. Unde et recte per eumdem Psalmistam dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4), quia dum nos tentatio carnis concutit, tremefacta nostra infirmitas etiam mentis cubile confundit. Quid vero hoc loco somnia vel visiones accipimus, nisi imaginationes ultimi districtique examinis? quod jam utcunque per timorem cernimus, sed tamen ut est veraciter non videmus. Sancti itaque viri, ut diximus, ad cordis semper secreta redeunt, cum ab hoc mundo vel ultra votum prospera, vel ultra vires adversa patiuntur; atque, externis laboribus fessi, quasi stratum vel lectulum, cubilia mentis petunt. Sed dum quibusdam imaginationibus cogitationum quam sint subtilia divina judicia conspiciunt, quasi in ipsa strati sui requie somnii visione turbantur. Contemplantur enim quam districtus judex veniat, qui, dum vi immensae magnitudinis cordium secreta illuminat, omnes ante oculos culpas reducat. Pensant quanta illa sit verecundia, in conspectu tunc totius humani generis, angelorum omnium, archangelorumque confundi. Perpendunt qui post confusionem cruciatus maneat, cum et reatus animum immortaliter morientem et indeficienter deficientem carnem gehenna consumat. Cum itaque tam pavida imaginatione mens quatitur, quid aliud quam in stratu triste somnium videtur? Dicat ergo: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Ac si aperte fateatur, dicens: Si, exteriora fugiens, introrsus redeo, et utcunque requiescere in cordis cubili concupisco, ibi me, dum districtionis tuae contemplationi objicis, vehementer per ipsas meae providentiae imaginationes terres. Bene autem dicitur: Et relevabor, loquens mecum in stratu meo, 262 quia nimir um cum ad mentis nostrae silentium fessi revertimur, quasi in stratu colloquentes, occulta intra nos cogitationum verba versamus. Sed haec ipsa nostra collocutio in pavorem vertitur, quia ex illa vehementius intellectus nobis, qui terrorem judicis intentet in mente aperitur.

[ Vet. XVIII.] 42. Somniorum sex causae. --Ne quis vero haec studeat juxta litteram perscrutari, exquirendum magnopere est quot modis tangant animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine, vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus, subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae (Eccli. XXXIV, 7). Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia (Levit. XIX, 26). Quibus profecto verbis, cujus sint detestationis ostenditur quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus somnio non videret (Genes. XXXVII, 7), nec Mariae sponsum ut, ablato puero, in Aegyptum fugeret per somnium angelus admoneret (Matth. II, 13, 14). Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29). Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te (:IBID., 31), etc. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generatur.

43. Somniis nos facile credendum. Cur daemon sanctorum corda somniis afficere sinatur. --Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Saepe namque malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes intercipit prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat. Saepe autem eiiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae, ad tempus saltem momentumque deriventur, quamvis ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Quem tamen haec maligne agere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet. Bene ergo rectori omnium dicitur: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties, quia nimirum 263 Deus mirabiliter cuncta dispensat, et ipse facit quod malignus spiritus injuste facere appetit, qui hoc fieri nonnisi juste permittit. Sed quia justorum vita et per vigilias tentatione quatitur, et per somnium illusione fatigatur, foris corruptionis suae molestias tolerat, intus apud semetipsam graviter illicitas cogitationes portat, quid est quod faciat, ut pedem cordis a tot scandalorum laqueis evellat? Ecce, beate vir, quanta undique premeris perturbatione cognovimus, sed quod consilium contra hanc invenias audiamus. Sequitur: CAPUT XXV [ Rec. XIV ]. VERS. 15.-- Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

44. Remedium est contra mentis anxietatem, ad alta eam ferre. --Quid per animam nisi mentis intentio, quid per ossa nisi carnis fortitudo designatur? Omne autem quod suspenditur procul dubio ab imis elevatur. Anima ergo suspendium eligit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se sublevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti etenim viri certissime sciunt quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt; et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum, desideria terrena deserentes, ad alta animum tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae, in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal II, 20). Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (:IBID., 21). Qui, gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans, quasi quaedam in se ossa numerabat, dicens: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei (Philip. III, 5, 6). Sed suspendio animae, quia haec in se ossa interficit, protinus asserit, qui subjungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (:IBID., 7). Quae adhuc ossa in semetipso insinuat vehementius exstincta, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora (:IBID., 8). Mortuis vero ossibus quam exanimis pendeat ostendit, qui illico subjungit, dicens: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Jesu Christi (:IBID. 9). Sed quia collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum, mundo mortuum, testati sumus, nunc beatum Job si, plenus eodem spiritu, exterioris vitae concupiscentiam fugiat ostendamus. Sequitur: CAPUT XXVI [ Vet. XIX, Rec. XV ]. VERS. 16.-- Desperavi, nequaquam ultra jam vivam.

45. Justi alii terrena possident, alii abdicant. --Sunt nonnulli justorum qui sic coelestia appetunt, ut tamen a terrenorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent, aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident ex desiderio non tenentur. Et sunt nonnulli justorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt; qui rebus se habitis nudant, 264 gloria honoris exspoliant; qui internorum desiderio per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt; qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). Horum vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui jam quidem coelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime lassantur. Concupiscit vero et in Dei atria deficit, qui, cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. Hinc Psalmista iterum dicit: Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Si quis vult post me venire abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Et rursum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Horum igitur numero sanctus vir, divisa a terrenis desideriis mente, se inserit, qui ait: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Justi quippe desperare est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agens nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrice morte quotidie a vita se passionis occidit. Absit enim ne vir sanctus de divinae misericordiae largitate desperet, ne gressum cordis a profectu intimi itineris subtrahat, ne, amorem conditoris deserens, quasi a duce destitutus in via remaneat, et confossus gladio latrocinantis desperationis ruat. Sed ne ejus dicta ad nostri intellectus arbitrium videamur violenter inflectere, debemus ex posterioribus praemissa pensare. Quo enim sensu haec dixerit, ipse protinus indicat, qui subjungit: CAPUT XXVII [ Rec. XVI ].

IBID.-- Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.

46. Job bona peritura pia desperatione deseruit, in aeternum mansura expetiit. --Neque enim duo sibi haec verba conveniunt, desperavi et parce. Nam qui desperat nequaquam jam sibi parci postulat, et qui adhuc sibi parci desiderat profecto minime desperat. Aliunde ergo est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius ex desperatione derelinquit. Et notandum quod, vim nobis sui cordis insinuans, unam quidem de se sententiam protulit, sed hanc tertio insinuando replicavit. Quod enim superius dixerat: Elegit suspendium anima mea, hoc replicans addidit, Desperavi; atque aeterna concupiscendo, et temporalia postponendo, hoc postremo intulit, Parce mihi; et quod superius dixit, Mortem ossa mea, hoc nimirum subdidit, Nequaquam ultra jam vivam; hoc ultimum protulit, Nihil enim sunt dies mei. [Vet. XX. ] Bene autem dies suos nihil esse considerat, quia, ut paulo superius saepe jam diximus, sancti viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt; et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt, quia illuminatae mentis oculos in consideratione 265 aeternitatis figunt. De qua dum ad se redeunt, quid se esse nisi pulverem agnoscunt, et infirmitatis suae conscii, districte judicari metuunt? Cumque vim tanti vigoris aspiciunt, trepidant examinari quod sunt. Unde et adhuc apte subjungitur: CAPUT XXVIII. VERS. 17.-- Quid est homo quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?

47. Sancti suam vilitatem, ac Dei munera et judicia semper considerant. --Hominem Deus magnificat, quia largitate rationis ditat, infusione gratiae visitat, honore collatae virtutis exaltat. Cumque per semetipsum nihil sit, esse tamen eum cognitionis suae participem, benignitatis munere concedit. Sed erga eumdem magnificatum hominem cor suum Dominus apponit, quia post dona judicium exerit, merita subtiliter pensat, vitae pondera vehementer examinat, et tanto ab eo post districtius poenas exigit, quanto hunc impenso munere largius praevenit. Vir igitur sanctus immensitatem supernae majestatis aspiciat, atque ad infirmitatem propriam considerationis oculum reducat. Videat quia caro capere non valet hoc quod de semetipsa Veritas per spiritum docet. Videat quia etiam sublevatus hominis spiritus judicium tolerare non sufficit quod Deus sub examine districtae retributionis intendit, et dicat: Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Ac si aperte exclamet, dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est; et vias ejus post munera districte consideras, sed tamen si remota pietate judicetur, pondus quod de tua subtilitate imminet, ferre nec sublevatus ad justitiam spiritus valet, quia etsi hunc ultra se tua dona dilatant, ad inquisitionem tamen tui districti examinis sua infirmitas angustat. Unde et adhuc apte subjungitur: CAPUT XXIX [ Rec. XVII ]. VERS. 18.-- Visitas eum diluculo, et subito probas illum.

48. Quos donis ditavit Deus, tentationibus probat. Ut quid ex Deo, quid ex se sint, discant. Ideo tunc lubricis cogitationibus turbantur. --Quis nostrum nesciat quia diluculum dicitur cum jam nocturna tempora in claritatem lucis mutantur? Nos itaque noctis tenebris premimur cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur cum erroris nostri obscuritas veritatis cognitione irradiatui Nox in lucem vertitur cum corda nostra justitiae fulgor illuminat, quae caecitas culpae deprimebat. Hoc diluculum discipulorum mentibus oriri Paulus aspexerat cum dicebat: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Diluculo ergo nos Dominus visitat, quia erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, contemplationis munere sublevat, in arcem virtutis exaltat. Sed notandum quod Deus postquam diluculo visitat, subito hominem probat, quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, has se habere animus ex semetipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur (III Reg. III, 16), qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut tantae revelationis gratiam accepit, certamen turpium mulierum pertulit, quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis 266 virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immmenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus diluculo, sermone coelos aperuit; et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit (III Reg. XIX, 3). Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat (II Cor. XII, 2); et tamen, ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cujus in se rebellione fatigari spiritus legem dolet (Rom. VII, 21). Diluculo ergo Deus visitat, sed subito post visitationem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo, detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Unde adhuc apte subditur: CAPUT XXX [ Vet. XXI, Rec. XVIII ]. VERS. 19.-- Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?

49. Contemplationis sapor, non satietas hic datur. --Saliva in os ex capite labitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas? per quam existendi principium sumimus, ut creatura simus, Paulo attestante, qui ait: Caput viri Christus, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3). Quid autem venter noster est, nisi mens? quae dum cibum suum, supernum videlicet intellectum suscipit, refecta procul dubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27), quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Quid ergo salivae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur? quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos vix gustu revelationis tangit. Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit (Joan. IX, 6), quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admistionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quia a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit. Sed sicut sanctus vir insinuat, haec saliva ad os quidem labitur, ut vero ad ventrem usque perveniat non glutitur, quia divinitatis contemplatio sensum, tangit, sed plene mentem non reficit, quoniam perfecte animus conspicere non valet quod adhuc, quia caligo corruptionis praepedit, raptim videt. 50. Mens mole corporis pressa, supernae luci diu inhaerere non valet. --Ecce enim electorum mens jam terrena desideria subjicit, jam cuncta quae considerat praeterire transcendit, jam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae sint bona invisibilia rimatur, atque haec agens plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur, jamque de intimis aliquid quasi per caliginem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur; gustu incircumscripti luminis pascitur, et ultra se evecta ad semetipsam relabi dedignatur; sed quia adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), inhaerere diu luci 267 non valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit. Saliva ergo ex capite defluens os tangit, sed ad ventrem minime pervenit, quia liquore supernae contemplationis jam quidem intellectus noster infunditur, sed nequaquam mens plene satiatur. In ore etenim gustus est, in ventre satietas. Salivam itaque glutire non possumus, quia supernae claritatis bono satiari non permittimur, quod adhuc ex tenuitate gustamus. Sed quia hoc ipsum, quod utcunque jam superne cognoscimus, ex pietate parcentis est, quod vero hoc percipere perfecte non possumus adhuc ex poena vetustae damnationis, recte nunc dicitur: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Ac si aperte diceretur: Tunc homini plene parcis, cum hunc ad perfectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptus interius videat, et eum carnis suae corruptio exterius non repellat. Tunc permittis ut salivam glutiam, cum me sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis infuderis, ut nequaquam jam per indigentiam gustu oris esuriam, sed in te solidus irrigato mentis ventre subsistam. Sed qui promereri vult bonum quod expetit, debet malum confiteri quod fecit. Sequitur: CAPUT XXXI [ Rec. XIX ]. VERS 20.-- Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?

51. Homo per se lapsus, per se non valet surgere. --Ecce fatetur malum quod egit, sed bonum quod Deo in recompensationem debeat offerre non invenit, quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non justitia recte judicantis premat. Unde recte per Psalmistam dicitur: Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 40), quia quamlibet videatur innocens, apud districtum tamen judicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum dicitur: Quid faciam tibi? patenter ostenditur quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non praeceptori, sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: Quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Humilitas autem nostrae destitutionis exprimitur cum Deus hominum custos vocatur, quia si ejus nos custodia minime protegit, ante occulti hostis insidias, nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit, Psalmista rursus attestante, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1, 2). Per nos namque cecidimus, sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos voluntatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiorum conatibus nitimur, sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur. CAPUT XXXII [ Vet. XXII, Rec. XX ].

IBID.-- Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

52. Peccando contrarius factus est Deo. --Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis ejus exstitit, cujus praecepta contempsit. Justus vero conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum ex elatione deputavit. Sed haec ipsa contrarietas culpae 268 facta est homini pondus poenae, ut corruptioni suae male liber serviat, qui bene servus de incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis jugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit, quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae dejectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus. 53. Quot modis homo sibi gravis sit, propter corpus. Et propter mentem. Mens nostra ampla et angusta. --Ut enim taceamus hoc, quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit; inedia deficiens, cibo reficitur ut subsistat; refectione lassescens, abstinentia relevatur ut vigeat; aqua perfunditur, ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa nimis perfusione liquefiat; labore vegetatur, ne quiete torpeat; quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat; fatigata vigiliis, somno reparatur; oppressa somno, vigiliis excutitur, ne sua pejus quiete lassetur; vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Remotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui curandi necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudini medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic superbia sterni. Quia enim elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus lutum. 54. Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, modo dolore dejicitur, modo falsa hilaritate relevatur; transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita, et a semetipsa variatur. Nam quaerens quod non habet, anxia percipit; cumque hoc habere coeperit, taedet hanc percepisse quod quaesivit. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amabat. Cum labore quae aeterna sunt discit, sed horum repente obliviscitur, si laborare desierit. Diu quaerit, ut parum quid de summis inveniat, sed ad consueta citius relabens, nec parum in his quae invenit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat, sed erudita, gravius contra scientiae gloriam pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subjicit, sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cujus jam foris opera vincendo restrinxit. In auctoris sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc, corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat intueri vult, et non valet. Requirit mire quod sibi respondere non sufficit, et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit. 269 Amplam se simul et angustam considerans, qualem se veraciter aestimet, ignorat, quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret, et rursum si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit inveniret. 55. Homo dum relicto Deo, se sibi sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis invenit. Hoc pressus Job misericordiam Dei postulat. --Bene ergo dicitur: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia dum repulsus homo, et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat. Undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui, relicto Deo, se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed, auctore contempto, quo se fugeret non haberet. Cujus infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Beatus autem Job ista considerans, et quare ita ordinata sint ingemiscens, non justitiam redarguit, sed misericordiam inquirit, ut percunctando ipse humiliter pulset quod parcendo divina pietas immutet. Ac si aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non vis? Unde bene adhuc et humilitatem confessionis exprimit, et vocem liberae inquisitionis adjungit, dicens: CAPUT XXXIII [ Vet. XXIII ]. VERS. 21.-- Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?

56. Mediatorem desiderat et resurrectionem. --Quibus profecto verbis quid aliud quam desiderium praestolati Mediatoris innuitur? de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Esse namque a culpa liberi nequaquam possumus, quousque in corpore mortis tenemur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam auferri funditus sperat. Unde mox et poenam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione pertimescit adjungens subdit: CAPUT XXXIV [ Rec. XXI ].

IBID.-- Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam.

57. Dum praesenti poena premitur, de futuris gravius urgetur. Humilitas tegmen a gladio judicis. -- Peccanti primo homini dictum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Genes. III, 19). Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu judicis apertis cogitationibus quasi post noctis tenebras demonstratur. De quo nimirum mane per Psalmistam dicitur: Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). Quaerere autem Dei est hominem subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo judicare. Beatus igitur Job humanae dejectionis damna considerans, videat quia et praesenti jam poena premitur, et adhuc de futuris gravius urgetur: Et dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam. Ac si apertius deploret, dicens: in praesenti quidem mortem jam carnis patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem mortem, districtionis tuae sententiam, pertimesco: interitum pro culpa sustineo, sed adhuc ad judicium veniens culpas restitui et post interitum formido. 270 Exteriorem ergo mortem considerans, dicat, Ecce nunc in pulvere dormiam; interiorem metuens adjungat: Et si mane me quaesieris, non subsistam. Quantalibet enim justitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in judicio districte requirantur. Sed hoc nunc ad solatium suae ereptionis inveniunt, quod nequaquam se posse sufficere humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo tegmine a gladio se tantae animadversionis abscondunt, et quo terrorem venturi judicis praestolantes continuo timore trepidant, eo indesinenter agitur, ut paratiores fiant. Sequitur.

CAPUT XXXV [ Vet. XXIV, Rec. XXII ]. CAP. VIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Baldad Suhites dixit. Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui?

58. Justorum verba injustis gravia. Loquendi quadruplex vis. Unica crimini subjacet. Injustis semper gravia sunt verba justorum; et quae ad aedificationem prolata audiunt, haec quasi superimpositum pondus ferunt. Quod de se aperte Baldad Suhites indicat, dicens: Usquequo loqueris talia? Qui enim usquequo dicit, quia aedificationis verba jam portare non possit ostendit. Sed cum corrigi iniqui despiciunt, bene prolata criminantur. Unde et protinus adjungit: Et spiritus multiplex sermonis oris tui. Cum multiplicitas in sermone reprehenditur, esse procul dubio intelligentiae gravitas in sensu denegatur. Vis quippe summa loquentium, quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat, et sunt nonnulli quos sentiendi simul et dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi habent, sed acumen sentiendi non habent; et sunt nonnulli qui acumine sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. Hoc namque in hominibus cernimus, quod in rebus saepe insensibilibus videmus. Nam plerumque et abundans aqua ab intimis ducitur et largis in superficiem meatibus derivatur. Plerumque angusta in intimis latet, et progrediendi rimas difficulter inveniens, foras angustior exsudat. Plerumque minima in absconditis oritur; cumque patenter qua exeat invenit, ex largo foramine tenuis procedit, magnique se meatus dilatant, sed non est quod fundant. Plerumque vero ampla in absconditis surgit, sed angustis pressa meatibus tenuissime profluit. Sic itaque in aliis os patens emanat, quod largus ingenii fons ministrat. In aliis intellectum nec sensus porrigit, nec lingua fundit. In aliis os quidem ad loquendum patet, sed ad reddendum parata a sensu lingua nihil accipit. In aliis vero largus sentiendi fons a corde exuberat, sed hunc quasi meatus tenuis impar lingua coangustat. In quibus nimirum quatuor dicendi qualitatibus, sola crimini tertia subjacet, quae hoc sibi per locutionem arripit, ad quod per ingenium non assurgit. Nam prima laudanda est, quae utroque valenter pollet. Secunda miseranda, quae utroque humiliter caret. Quarta adjuvanda, quae explere quod sentit non valet. Tertia vero despicienda atque reprimenda, quae, dum sermone se erigit, sensu jacet, quae membris inflatione tumentibus similis, ad aures audientium vasta, sed vacua, procedit. Quod nunc Baldad ad beati Job crimen intorquet, dicens: [ Vet. XXV. ] Spiritus multiplex sermonis oris tui. 271 Qui enim multiplicitatem sermonis ori tribuit, profecto cordis inopiam reprehendit. Ac si aperte dicat: Abundantia spiritus in sermone oris attolleris, sed sensus indigentia coangustaris. [ Vet. XXV. ] Pravi autem, cum recta reprehendunt, ne ipsi quae justa sunt nescire videantur, nota omnibus bona, quae audiendo didicerunt, quasi incognita proferunt. Unde et Baldad protinus adjungit: CAPUT XXXVI. VERS. 3.-- Nunquid Deus supplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est?

59. Pravi doctrinae laudem aucupantur. Justitiam Dei laudant ubi eis bene est, ubi male damnant. Haec beatus Job nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quique, ut diximus, etiam nota jactanter proferunt, ut loquendo docti videantur: contemnunt moderate conticescere, ne credantur ex imperitia tacuisse. Sciendum vero est quia tunc divinae justitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant; cum se conspiciunt rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt; eoque colligunt quod Deus injuste non judicat, quo quasi justos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, justumque esse judicium, quod suis moribus adversatur, negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Unde bene etiam per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum bene feceris ei (Psal. XLVIII, 19). Despecta quippe vox confessionis est, quam format jucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam a veritate rectitudinis nequaquam separat vis doloris, quam usque ad judicium vocis exacuit adversitas testis cordis. Non ergo mirum quod Baldad divinam justitiam laudat, qui nihil adversi ab eadem justitia tolerat. 60. Haereticorum in Ecclesiam adversis pressam insania. --Sed quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, libet ut paucis quomodo Baldad verba haereticorum subreptionibus congruant demonstremus. Hi quippe dum sanctam Ecclesiam temporali corripi animadversione conspiciunt in semetipsis, audacius in jactantiam perversae praedicationis intumescunt; et superni examinis rectitudinem praetendentes, prosperari se ex meritis asserunt, illam vero affligi dignis retributionibus attestantur, et verbis blandientibus subreptionis aditum protinus inter dolores quaerunt, atque aliorum vitam, exprobratis aliorum mortibus, feriunt, ac si illi jam juste defuncti sint qui de Deo credere digna noluerunt. Unde Baldad Suhites, postquam divinam justitiam protulit, illico adjungit: CAPUT XXXVII. VERS. 4, 5, 6.-- Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae.

61. Populorum ab Ecclesia discissionem tanquam erroris argumentum exprobrarant. --Ac si afflictis catholicis errorum praedicatores dicant: Vitae vestrae providete, et quam perversa 272 teneatis, ex eorum qui inter vos defuncti sunt damnatione cognoscite, quia conditori omnium nisi perfidia vestra displiceret, nequaquam a vobis tam numerosos populos interitu saeviente subtraheret. Ait enim: Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae. Quasi aperte dicens: In iniquitatis suae manu dimissi sunt, qui vitam nostrae rectitudinis imitari noluerint. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus. [Vet. XXVI. ] Quia enim se haeretici tenere lucem veritatis aestimant, sanctam Ecclesiam quasi in erroris nocte positam, ad diluculum veritatis vocant, quatenus et per cognitionem Dei, quasi per diluculum surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat. Si mundus et rectus incesseris. Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. Statim evigilabit ad te. Ac si aperte dicat: Quia is qui nunc tribulationibus tuis virtutem suae protectionis non exerit, quasi ab adjutorio errantis dormit. Et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae. Id est, praesentis vitae contrarietates amovet, et tranquillitatis protinus securitatem praebet. Quia enim perversi quique temporale gaudium singulare aestimant divinae remunerationis bonum, quae ipsi anxie ambiunt, haec aliis pro magno pollicentur. Unde plerumque fit, ut aut ami sa recuperari spondeant, aut ad majora adhuc praesentis vitae praemia auditorum suorum animos extendant. Quod patenter Baldad exprimit, cum protinus adjungit: CAPUT XXXVIII. VERS 7.-- In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

62. Quid suis sequacibus promittant --Si vero habitaculum justitiae, consilium mentis vocat, afflictis catholicis errorum magistri pacatum habitaculum justitiae promittunt, quia si eos ad sua pertrahunt, profecto a contentione conticescunt. Namque hi qui trahi ad perversa potuerunt, tanto jam tranquillius temporali pace quieti sunt, quanto longius ab aeterna separantur. Opes quoque intelligentiae se sequentibus crescere spondent. Unde et subditur: In tantum, ut si priora tua fuerunt parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Sed quia eorum verbis non facile creditur, quoniam saepe vita contemptibilis demonstratur, antiquorum patrum sententias proferunt, earumque rectitudinem in argumentum sui erroris inflectunt. Unde et subditur: CAPUT XXXIX [ Rec. XXIII ] VERS. 8. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.

63. Antiquorum patrum auctoritate abutuntur. -- Generationem pristinam, ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent: quia hoc in ea nolunt conspici, quod liquido cunctis patet. Nonnunquam vero, more bonorum, quaedam moraliter docent, et qualiter ex praeteritis praesentia colligantur insinuant, atque ex his quae jam a nostris oculis pertranseundo subtracta sunt quam nulla sint quae videntur demonstrant. Unde et adhuc subditur: VERS. 9.-- Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbrae dies nostri sunt super terram.

64. Quae jam transacta sunt nos docent quam celeriter caetera sint transitura. --Generatio itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur; quia videlicet si ea quae erant, et jam transacta sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Saepe vero haeretici eosdem 273 nobiscum patres, quos veneramur laudant, sed intellectu depravato, ipsis nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur: CAPUT XLI. VERS. 10.-- Ipsi docebunt te; loquentur, tibi, et de corde suo proferent eloquia.

65. Pravi bona interdum proferunt, sed non bene. Suo tum se mucrone feriunt. --Notandum quod superius dixerat: Spiritus multiplex sermonis oris tui; nunc vero, reductis ad memoriam patribus, dicit: De corde suo proferent eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes, dicant: Multiplicitatem spiritus in ore habes, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes, recta vivendo docuerunt. Saepe autem pravi, dum suae vitium fortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant; cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proferunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt; aut ea aliis mala mentientes ingerunt, quae ipsi committunt. Sed cum ea bona proferunt quae servare contemnunt, sciendum est quia plerumque veritas sic per ora adversariorum sonat, ut eorum linguam movens vitam feriat, quatenus culmen rectitudinis loquentes et ignorantes, ipsi et verbis judices, et factis accusatores fiant. Unde Baldad mira quidem contra hypocritas subdit, sed mucrone verbi se impetit, quia simulator justitiae, nisi ex aliquantulo ipse esset, docere justum nequaquam tanta temeritate praesumeret. Et quidem fortia sunt valde quae dicit; sed haec stultis, non autem sapienti, pravis, non recto, dicere debuit, quia et vecordem se asserit qui, hortis sitientibus, in flumen aquam fundit. Sed interim postponentes cui dicitur, pensemus subtiliter quid dicatur, ut nos prolata instruant, quamvis meritum sui auctoris impugnent. Sequitur:

VERS. 11.-- Nunquid virescere potest seirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua?

[ Rec. XXIV. ] Cui Baldad scirpum, vel carectum comparet, ipse protinus aperit cum subjungit:

CAPUT XLII. VERS. 12, 13.-- Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit; sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.

66. Hypocrita bonorum operum speciem, non fructum habet. Dona Dei ad incrementum damnationis habet. --Scirpi ergo vel carecti nomine hypocritae vitam signat, quae speciem quidem viriditatis habet, sed ad humanos usus fructum utilitatis non habet; quae, sterilitate operis arida permanens, solo sanctitatis colore viridescit. [ Vet. XXVII. ] Sed neque sine humore scirpus, neque sine aqua carectum proficit, quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni muneris percipit, sed, in cunctis quae agit exteriores laudes appetens, a fructu perceptae infusionis inanescit. Saepe namque mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt, sed tamen a largitore tot munerum cogitationis intentione divisi sunt, quia per ejus dona non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt; cumque per accepta bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo eos postmodum districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit. Fitque eis amplitudo muneris 274 incrementum damnationis, quia irrigati fructum non ferunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. Quos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 2). Scirpus igitur vel carectum sine aqua non vivit, quia nimirum hypocritae non nisi ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt; sed quia hanc in usum propriae laudis arripiunt, in aqua quidem virides, sed tamen inanes crescunt. 67. Hypocrita correptionis est impatiens. --Bene autem subditur: Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Scirpus in flore est hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum manu non carpitur, quia, exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, ne hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus vitam corripientis secat. Sanctus namque non esse appetit, sed vocari; et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, loqui sibi redarguentem prohibet, quia velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus aestimari; et, paratior mori quam corripi, redargutione deterior redditur, quia quasi dirae percussionis aestimat jaculum puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat; ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene per Salomonem dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX, 8). Neque enim justo timendum est ne derisor cum corripitur contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat. 68. Hypocrita in bonis operibus non perseverat. -- Inter haec sciendum est quod justorum bona, quia ex corde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum crescunt; hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt; et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut judicium humanae laudis arripiunt, et per hoc gratiam transitorii profectus assequuntur, tota mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione vacuantur; et agendo post indicant quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicabant. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt; quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur; sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi jam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis fundunt, et bona se non 275 ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt qui haec cito dimiserunt. Nonnunquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur; sed tamen ante vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt quod ficta prius pietate reliquerunt. [ Vet. XXVIII. ] Unde et recte nunc dicitur: Cum adhuc sit in flore, ne carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Juxta carnem quippe et justi herba sunt, propheta attestante, qui ait: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, quia, justis in bono suo permanentibus, a viriditate assumptae rectitudinis hypocritarum vita siccatur. Arescunt herbae etiam reliquae, quia justorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit, quia priusquam de carne hypocrita transeat, ea quae in se ostenderat virtutum facta derelinquit. De quibus bene etiam per Psalmistam dicitur: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod prius quam evellatur arescit (Psal. CXXVIII, 6). Fenum quippe aedificii in alto nascitur, sed nequaquam pingui radice solidatur, quia et hypocrita summa quidem agere cernitur, sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit, quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et jam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruisse.

69. Hypocrita spe sua diu frui non valet. --Sed Baldad, sicut praediximus, cui scirpum vel carectum comparet, illico aperit, cum subjungit: Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. Quid enim cunctis suis operibus hypocrita sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab omnibus vocari? Sed permanere spes hypocritae non valet, quia, aeternitatem non quaerens, fugit quod tenet. Nequaquam quippe mentis ejus intentio in illa gloria figitur quae sine fine possidetur, sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2, 5). Sed haec spes recipiendae mercedis teneri diu non potest, quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora festinant; et quia nequaquam animus in aeternitatis amore radicatur, cum ipsis profecto rebus quas diligit labitur. Nemo namque valet mobilia diligere et ipse immobilis stare. Qui enim transeuntia amplectitur, eo ipso ad cursum ducitur, quo decurrentibus implicatur. Dicat ergo: Et spes hypocritae peribit, quia humana laus quam magnis laboribus appetit impulsa temporum momentis decurrit. Bene autem subditur: CAPUT XLIII [ Rec. XXV ]. VERS. 14.-- Non ei placebit vecordia sua.

70. Rem magni pretii vili vendit hypocrita. Fecundae et neglectae viti similis est. --Magna quippe vecordia est laboriosa agere, et aurae laudis inhiare; forti opere praeceptis coelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Ut enim ita dixerim, qui pro virtute quam agit humanos favores desiderat rem magni meriti vili pretio venalem portat; unde coeli regnum mereri potuit, inde nummum transitorii sermonis quaerit. Vili ergo pretio opus vendit, 276 quia magna impendit, sed minima recipit. [ Vet. XXIX. ] Quibus itaque hypocritae similes, nisi fecundis et neglectis vitibus existunt, quae per ubertatem fructum proferunt, sed nequaquam per studium a terra sublevantur? Quod pingues palmites germinant, errantes bestiae conculcant; et quo hoc uberius aspiciunt, projectum in infimis avidius consumunt, quia nimirum hypocritarum opera, dum clara monstrantur, quasi pinguia prodeunt, sed dum humanas laudes appetunt quasi in terra deseruntur. Quae hujus mundi bestiae, maligni scilicet spiritus comedunt, quia haec ad usum perditionis inflectunt; tantoque ardentius rapiunt, quanto et magna clarius innotescunt. Unde bene per prophetam dicitur: Culmus stans, non est in eis germen, et non facient farinam; quod etsi fecerint, alieni comedent eam (Osee. VIII, 7). Culmus quippe germen non habet cum vita meritis virtutum caret. Farinam culmus non facit cum is qui in praesenti saeculo proficit nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit. 71. Fructibus suis malignos spiritus satiat hypocrita. Pascitur et ipse modo, secus post mortem. --Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt, quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec Deo placere non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienos pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet, quia botrus boni operis in terra jacet. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur, quia pro bono opere a cunctis honoratur; caeteris praeeminet, subjectas hominum mentes tenet, majoribus locis attollitur, favoribus nutritur. Haec vero ei sua vecordia placet interim, sed non placebit, quia cum retributionis tempus advenerit, in poena displicet quod vecors fuit. Tunc se stulte egisse intelliget, cum pro delectatione laudis sententiam divinae increpationis acceperit. Tunc se vecordem fuisse considerat, cum se pro temporali quam percepit gloria perpetua tormenta castigant. Tunc veram scientiam supplicia aperiunt, quia per haec profecto colligitur nihil fuisse omnia quae transire potuerunt. Unde et recte subditur: CAPUT XLIV [ Rec. XXVI ].

IBID.-- Et sicut tela aranearum fiducia ejus.

72. Hypocritae fiducia vana, bona coram Deo nulla, praedicatio infructuosa, abstinentia inanis. --Bene hypocritarum fiducia aranearum telis similis dicitur, quia omne quod ad obtinendam gloriam exsudant ventus vitae mortalis dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensandum quoque est quod fila araneae per ordinem ducunt, quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela studiose texitur, sed subito flatu dissipatur, quia quidquid hypocrita cum labore peragit aura humani favoris tollit; et dum in appetitu laudis opus deficit, quasi in ventum labor evanescit. Saepe namque et usque ad praesentis vitae terminum hypocritarum facta perdurant, sed quia per haec auctoris laudem non quaerunt, bona ante Dei oculos nunquam fuerunt. Plerumque enim, ut praediximus, sacrae legis eruditione fulciuntur, doctrinae verba proferunt, omne quod sentiunt testimoniis accingunt, nec tamen per haec vitam audientium, sed proprios favores quaerunt, quia nec proferre alia noverunt, nisi quae auditorum corda ad rependendas laudes excutiant, non autem ad lacrymas accendant. 277 [ Vet. XXX. ] Mens quippe concupiscentiis exterioribus occupata igne divini amoris non calet; et idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores suos nequeunt verba quae frigido corde proferuntur. Neque enim res quae in se ipsa non arserit aliud accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui se proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante etenim Paulo, Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Cum ergo charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit. Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes exstinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt, Veritate attestante, quae ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes (Matth. VI, 16). Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur, nihilque tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui dominicae passionis tempore in angariam crucem portabat, de quo scriptum est: Invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu (Matth. XXVII, 32; Marc. XV, 21). Quod enim per angariam agimus, non hoc ex studio amoris operamur. Crucem ergo Jesu in angaria portare est afflictionem abstinentiae pro alia quam necesse est intentione tolerare. An non Jesu crucem in angaria portat, qui quasi ad praeceptum Domini, carnem domat, sed tamen spiritalem patriam non amat? Unde et Simon isdem crucem portat, sed nequaquam moritur, quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit. [ Vet. XXXI.] 73. Crucem carni infert, sed mundo vivit. --Quo contra per Paulum bene de electis dicitur: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam pejus vivit, quia et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur, quem, nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullo percipere labore mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet. Sanctitatis nunc fiducia in ore hominum ponitur; sed cum internus judex secreta cordis examinat, testes vitae exterius non quaeruntur. Bene ergo dicitur: Sicut tela aranearum fiducia ejus, quia apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Unde et adhuc apte subjungitur:

CAPUT XLV [ Rec. XXVII ]. VERS. 15.-- Innititur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non surget.

74. Hypocritae domus super quam innititur, favor humanus. Stare non valet. --Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus. Omne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde Paulus, quia in supernis cor fixerat, in terra quidem 278 positus, sed tamen a terra extraneus, dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Mens itaque hypocritae nihil aliud in omne quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Domus ergo ejus est delectatio favoris, quam quasi quietus inhabitat, quia per cuncta sua opera ad hanc se intra animum reclinat. Sed stare domus haec non valet, quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in judicio non subsistit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et non in suis conscientiis habebant, turbatae per sponsi praesentiam, dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur (Matth. XXI, 8). Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foras quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quid vidistis. [ Vet. XXXII.] 75. Nec magis stabit in judicio fiducia sanctitatis hypocritae. --Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur, quia nihil ei in judicio attestatio humana suffragatur; quia eamdem laudem, quam post in testimonio exigit, prius in munere recepit. Vel certe super domum suam hypocrita innititur, cum, vanis favoribus deceptus, quasi de fiducia sanctitatis elevatur. Multa quippe hypocritae in occulto mala faciunt, quaedam vero bona in publico. Cumque ex bonis patentibus laudes recipiunt, ab occultis malis considerationis oculos avertunt; talesque se aestimant, quales foris audiunt, non quales intus noverunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque judicium cum fiducia veniant, quia tales se apud internum arbitrum credunt quales ab hominibus foris habebantur. Sed stare domus hypocritae non valet, quia in terrore districti examinis omnis anteacta fiducia sanctitatis cadit. Cumque sibi oris alieni testimonia deesse cognoverit, ad sua se opera enumeranda convertit. Unde et adhuc subditur: Fulciet eam, et non surget. Hoc namque, quod per se stare non valet, fulcitur ut stet, quia cum vitam suam hypocrita labefactari in judicio conspicit, hanc fulciendo statuere operum enumeratione contendit. An non laudis suae habitaculum hinc inde fulciunt, qui facta sua, ut praefati sumus, in judicio enumerantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Sed domus laudis tot allegationibus fulta minime consurgit, quia protinus judex dicit, Nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (:IBID. 23). Et sciendum est quia hoc quod surgit ab infimis ad superiora se erigit. Domus ergo hypocritae surgere non valet, quia per omne quod juxta praecepta coelestia agere potuit, a terra animum nunquam levavit. Jure igitur tunc nequaquam ad praemium retributionis erigitur, qui per hoc quod nunc exhibet in appetitu temporalis gloriae jacet. [ Vet. XXXIII, Rec. XXVIII. ] Sed quia vita hypocritae, scirpi appellatione signata, qualiter in judicio reprobetur audivimus, prius quam districtus judex appareat, qualis ab hominibus habeatur audiamus. Sequitur:

CAPUT XLVI. VERS. 16.-- 279 Humectus videtur antequam veniat sol.

76. Nunc sanctus creditur hypocrita, sed Christo veniente iniquus apparebit. --Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae (Mal. IV, 2). Et sicut repulsi in judicio impii dicere Sapientiae libro describuntur: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Ante solem igitur scirpus humidus cernitur, quia prius quam divina districtio in judicio candeat, omnis hypocrita infusum se sanctitatis gratia ostentat; quasi virens aspicitur, quia justus aestimatur, honoris locum obtinet, de gloria sanctitatis pollet, a cunctis ei veneratio defertur, opinio laudis extenditur. Scirpus itaque iste in nocte humidus est; sole autem veniente siccatur, quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab omnibus creditur, sed cum districtus judex venerit, quam sit iniquus apparebit. Dicat ergo: Humectus videtur antequam veniat sol, quia virentem se nunc humanis oculis exhibet, sed in calore tunc divini judicii arescet. Sequitur: CAPUT XLVII.

IBID.-- Et in ortu suo germen ejus egreditur.

77. Statim ut recte agit, vult laudari hypocrita. Assumpto sanctitatis habitu, interdum pejor fit. --Herba quaelibet nascendo prius a terra producitur, aura et aestibus tangitur, sole ac pluviis nutritur, et tunc demum ad proferendum sui seminis germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque a terra surgit, sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur, quia justi viri, prius quam in opere sanctae conversationis oriantur, hujus vitae hiemem tolerant, eosque gravium persecutionum aestus fatigant; sed cum recta faciunt, nequaquam hic suae rectitudinis remunerationem quaerunt; cum vero a praesentis mundi laboribus exeunt, ad aeternam patriam venientes, exspectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quia mox in bono opere nascitur, praesentis mundi recipere gloriam conatur. Quasi scirpi more cum germine oritur, qui pro eo quod bene vivere incipit, quaerit statim ut a cunctis honoretur. Germen itaque in ortu est remuneratio in inchoatione. Saepe namque nonnulli apertae pravitatis vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt; moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti qui fuerint, affligi jam per poenitentiam de consummatis nequitiis nolunt; laudari autem de inchoata justitia appetunt, praeesse caeteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum juxta votum praesens prosperitas sequitur, multo quam prius fuerant de sanctitatis habitu pejores fiunt. Nam rebus multiplicibus occupati, atque ipsa occupatione confusi, non solum perpetrata minime deplorant, sed adhuc quae deplorentur exaggerant. [ Vet. XXXIX. Rec. XXIV.] 78. Recens conversus, ad exteriora officia non est provehendus hypocrita. Bona nostra pereunt si citius retecta. --Qui enim mundum deserunt, ad exteriora officia provehi non debent, nisi per humilitatem diutius in ejusdem mundi contemptu solidentur. Citius namque bona depereunt quae hominibus ante tempus innotescunt, quia et arbusta plantata prius quam fixa radice coalescant, si manus concutiens tangit, arefacit. At si in altum radix figitur, et terrae humoribus conspersa solidatur, 280 haec et manus impellit, sed non laedit; haec et ventorum flatus inflectendo concutiunt, sed non evertunt. Ne ergo eruatur vita coepti operis, diu ac robuste in alto humilitatis figenda est radix cordis, ut cum ab humano ore detractionis aura vel favoris flaverit, etsi in quamlibet partem utcunque incurvat, animum funditus non evellat; sed ad statum suum protinus post inflexionem redeat, si apud se fortis in radice perdurat. Quid in rebus excrescentibus pariete surgente robustius? Qui tamen si, dum construitur, impellatur, statim sine labore destruitur; si autem per spatium temporis ab humore suo exsiccari permittitur, saepe et arietum ictibus minime quassatur. Sic sic videlicet bona nostra et intempestive manifestata depereunt, et diutius occultata solidantur, quia humanae occupationis manus cum incipientem conversationis nostrae vitam contigerit, quasi recentem parietem impellit, eamque facile destruit, quia adhuc humorem infirmitatis propriae non amisit. Cum vero in longa quietis suae abjectione se animus comprimit, quasi more exsiccati parietis contra ictus obdurescit, et confractum protinus resilit omne quod solidum ferit. Hinc est quod vitam inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit, dicens: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV, 19). In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat.

[ Vet. XXXV.] 79. Bonae vitae initia uni Deo dicanda. Cur innotescere citius non debeant. --Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista; et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Unde recte rursum per Moysen dicitur: Quando ingressi fueritis terram quam ego daturus sum vobis, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis (Levit. XIX, 23). Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus cum, de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis; ne dum accepta laus suaviter 281 carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit.

80. Hypocrita testes operis sui quaerit; si non adsint, operam se perdidisse putat. --Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 3). Ante lucem quippe surgere est prius quam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Quod ergo illic ante lucem surgere, hoc hic hypocritae in ortu est germen proferre, quia humanas laudes desiderans, ubi ad opus bonum nascitur, ibi mox appetit ut gloriam retributionis assequatur. An non in ortu suo hi germen protulerant, de quibus Veritas dicebat: Amant primos discubitus in conviviis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi (Luc. XX, 46; Matth. XXIII, 6)? Pro eo ergo quod bene agere incipiunt, quia honorem consequi ab hominibus conantur, quasi scirpi more ab ortu suo cum germine exsurgunt. Hi nimirum cum recta operari appetunt, prius mente sollicita ejusdem operis sui testes quaerunt, et tacita cogitatione pertractant, si sunt qui gerenda videant, si digne haec eloqui qui viderint possint. Si vero eorum facta nullum fortasse hominum contingat aspicere, haec se procul dubio aestimant perdidisse; et interni arbitri oculos quasi absentes deputant, quia ab eo vicem sui operis recipere in posterum recusant. Et quoniam cum rectum quid hypocrita egerit, videri a multis quaerit, bene adhuc de hoc scirpo subjungitur: CAPUT XLVIII. VERS. 17.-- Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

81. Hypocrita admirationem hominum tota sibi intentione procurat. --Quid enim radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt? sicut et de verbi semine per prophetam dicitur: Et hoc quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai. XXXVII, 31). Radicem quippe deorsum mittere est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis recta quae cogitavit ostendere. Lapidum vero nomine in Scriptura sacra homines designantur, sicut sanctae Ecclesiae per Isaiam dicitur: Ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos (Isai. LIV, 12). Qui eosdem lapides quid dixisset aperuit cum subjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino (:IBID., 13): Et sicut admonente Petro dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Petr. II, 5). Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi minime dicuntur, nuda appellatione lapidum permisti possunt reprobi et electi figurari. [ Vet. XXXVI, Rec. XXX. ] Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, super acervum petrarum radices densat, quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. 282 Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt, quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus quae egisse se referunt mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remunerati favoribus, ab eorum intima retributione vacuantur. 82. Hypocrita bona sua dum ostentat, malignis spiritibus prodit. Hostes ad rapinam provocat, dum suas eis divitias detegit. --In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octoginta quinque millia hostium angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis, bona omnia quae possidebat ostendit; sed prophetae voce protinus audivit: Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus (IV Reg. XX, 17). Sic sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. [ Vet. XXXVII. ] Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 61). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum; cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt! Quos nimirum maligni spiritus cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Unde sub cujusdam gentis specie antiquorum hostium malitiam signans per prophetam Veritas dicit. Posuit vineam meam in desertum, decorticavit ficum meam, nudans exspoliavit eam, albi facti sunt rami ejus (Joel. I, 7). Insidiantibus quippe spiritibus, Dei vinea in desertum ponitur, cum plena fructibus anima humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat, quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quo hanc ad ostentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit; eamque nudans exspoliat, quia 283 quousque in bonis suis absconditur, quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero mens hoc quod egerit videri ab aliis concupiscit, quasi spoliata ficus eum qui se texerat corticem amisit. Ubi apte subditur: Albi facti sunt rami ejus, quia ostensa humanis oculis ejus opera candescunt, de sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur. Sed quoniam, subducto cortice, rami fici hujus arefiunt, solerter intuendum est quia facta arrogantium humanis oculis ostensa unde placere appetunt inde siccantur. Mens itaque quae per jactantiam proditur, decorticata recte ficus vocatur, quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima per hoc quod tegmine corticis nudatur. Intus ergo sunt servanda quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere nostri operis exspectamus. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3). Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Filia quippe regum Ecclesia quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata. Gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationis jactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia, favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. [ Vet. XXXVIII.] 83. Occultari debent opera bona, aut propter unam Dei gloriam revelari. --Occultanda sunt ergo quae agimus, ne, haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursum in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera, in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur.

84. Perfectorum est, ostenso opere, Dei gloriam quaerere. --Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est, ut bonum quod operantur abscondant. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio propriam laudem quaerunt. Saepe vero in ostensione operis auctoris patefacere gloriam cupiunt; sed excepti favoribus, in laudis propriae cupiditatem rapiuntur; cumque semetipsos dijudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quod agunt; eorumque 284 opus suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant. Scirpus ergo inter lapides commoratur, quia ibi hypocrita stat, ubi mentis suae intentionem solidat. Nam cum attestationem percipere multorum ambit, quasi in lapidum collectione subsistit. Sed iste hypocrita scirpi appellatione signatus, cum corpus abstinentia domat, cum largiendo quae possidet studio pietatis exsudat, cum notitia sacrae legis eruditur, cum verbo praedicationis utitur, quis hunc tanta plenum largitate conspiciens, a gratia aestimet largitoris alienum? Et tamen superna dispensatio largitur huic dona operis, et sortem denegat haereditatis; operandi munera cumulat, et tamen vitam operantis ignorat, quia cum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Unde et bene subditur: CAPUT XLIX. VERS. 18.-- Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

85. Hypocritae reprobatio. --De loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis vitae favoribus, morte interveniente, separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam juste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit ejus bona quae egit, quia haec ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicium veniens dicet: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). In quibus dum mentis corruptionem considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Sed utinam hypocritis sua perditio sola sufficeret, et nequaquam perversa eorum studia ardenter alios ad vitam duplicitatis instigarent. Hoc namque uniuscujusque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi conjungi et alios velit, diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat quod amat. Unde et apud hypocritarum sensum simplicitas omnis in crimine est. Apertas quippe mentes dijudicant, et puritatem cordis hebetudinem appellant; omnesque quos sibi adhaerere cupiunt a simplicitatis itinere divertunt; et, quasi expulsa insipientia, eos erudisse se aestimant, in quibus puritatem mentis, id est, arcem sapientiae, debellant. [ Vet. XXXIX. ] Quia vero non solum ex sua perversitate hypocrita, sed adjuncta etiam sequacium perditione reprobatur, postquam non cognosci a judice dicitur, recte protinus subinfertur: CAPUT L. VERS. 18, 19.-- Haec est enim laetitia viae ejus ut rursum de terra alii germinentur.

86. Multiplex hypocritae supplicium. --Ac si aperte diceretur: Veniente judice, nequaquam cognoscitur, sed multipliciter supplicia recipit, quia eo latius in sua iniquitate laetatus est, quo et in aliis mala propagavit. Cui enim hic non sufficit iniquitas propria, torqueatur illic necesse est et merito reatus alieni. Nunc itaque simulatores gaudeant, et humana judicia se obtinuisse glorientur; despiciatur justorum simplicitas, atque a calliditate duplicium fatuitas vocetur; citius despectus simplicium transit, citius duplicium gloria percurrit. Unde et apte subjungitur: CAPUT LI [ Rec. XXXI ]. VERS. 20.-- Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis: 285 87. Propter bona non bona intentione facta, et propter dolos. --Quia nimirum districtus in judicio apparens, et despectum simplicium glorificando eriget, et malignorum gloriam reprobando confringet. Maligni enim vocantur hypocritae, qui bona non bene faciunt, et recta quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimus, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit, quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit, et quamlibet recta videantur esse quae agunt, hos ad gaudia superna non provehit. Vel certe ideo maligni appellantur hypocritae, quia benignitatem erga proximos ostendunt, et dolos suae iniquitatis operiunt. Per omne namque quod vel faciunt, vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitate interius duplicitatis callent; puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Quos contra bene per Moysen dicitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11, 12). Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis, quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui in locutione vel actione qua utitur intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet. Bene autem post reprobationem duplicium justorum remuneratio demonstratur, cum protinus subditur:

CAPUT LII. VERS. 20, 21.-- Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

88. Sanctorum risus post luctum. Jubilum. --Os quippe justorum tunc risu replebitur, cum eorum corda, finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Et rursum: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (:IBID., 22). De hoc risu sanctae Ecclesiae Salomon ait: Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). De hoc iterum dicitur: Timenti Dominum, bene erit in extremis (Eccli. I, 13). Non autem tunc risus erit corporis, sed risus cordis. Risus enim nunc corporis de lascivia dissolutionis, nam risus cordis tunc de laetitia nascetur securitatis. Cum ergo electi omnes implentur gaudio manifestae contemplationis, quasi ad hilaritatem risus exsiliunt in ore mentis. Jubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde concipimus, quantam sermonis efficacia non explemus; et tamen mentis exsultatio hoc quod sermone non explicat voce sonat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia jubilo, quia in illa aeterna patria, cum justorum mens in exsultationem rapitur, lingua in cantum laudis elevatur. Qui quoniam tantum vident, quantum dicere non valent, in risu jubilant, quia non explendo resonant quod amant. [ Vet. XL.] 89. Reproborum nunquam finienda supplicia. Vis particulae donec.-- Donec autem dicitur, non quo omnipotens Deus eousque malignos non sublevat, quousque electos suos in jubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat quos ante in culpa deserens damnat; sed quo hoc nequaquam vel ante 286 judicium faciat, cum dubium hominibus videri possit an fiat. Nam post electorum suorum jubilum, quia malignis manum non porrigat, ex ipsa jam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2), non quo a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens ejus potestati substernit, sed quo in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et prius quam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum constat quia subjectis hostibus sine fine et posterius regnat. Sic per Evangelium de Mariae sponso dicitur: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum (Matth. I, 25); non quo hanc post nativitatem Domini cognoverit, sed quo nequaquam illam contigit, etiam cum conditoris sui matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostrae ex ejus utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut evangelista testimonium ferret, de quo propter Joseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic itaque nunc dicitur: Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Ac si aperte diceretur: Vitam simplicium nec ante judicium deserit et malitiosorum mentes deserendo percutere, nec prius quam appareat praetermittit. Nam quia sine fine reprobos cruciet, et electi ejus in perpetuum postquam apparuerit regnent, profecto dubium non est. Sequitur:

CAPUT LIII [ Rec. XXXII ]. VERS. 22.-- Qui oderunt te induenter confusione.

90. Reprobi unde erubescent in die judicii. --Justorum hostes in extremo examine confusio induit, quia cum transacta mala redundare sibi ante oculos mentis aspexerint, suus eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei gaudentes peccant. Ibi vident quantum debuerint fugere quod amaverunt, ibi conspiciunt quam lugubre fuerit quod nunc in culpa gratulantur. Tunc animum reatus obnubilat, et recordationis suae jaculis ipsa se conscientia impugnat. Quis igitur digne penset iniquorum confusio quanta tunc erit, quando et foris aeternus judex cernitur, et intus ante oculos culpa versatur? Qui ad haec idcirco perveniunt, quia sola hic transeuntia dilexerunt. Unde et apte mox subditur: CAPUT LIV.

IBID.-- Et tabernaculum impiorum non subsistet.

91. Quae circa terrena bona reproborum affectio. Quae justorum. --Tabernaculum quippe construitur ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur, per quam super se reprobi casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus quasi ab aestu et imbribus defendant? Honoribus namque excrescere ambiunt, ne despecti videantur. Terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Contemnunt curare quod sequitur, et tota intentione satagunt ne quid in praesentibus desit. Student nomen dilatare, ne lateant; et si cuncta ad desiderium suppetant, munitos se in omnibus et felices putant. Ubi ergo 287 mentis habitationem construunt, ibi procul dubio tabernacula fixerunt. Adversa impatienter perferunt, remisse in prosperis laetantur. Sola quae adsunt cogitant, nec ad affectum coelestis patriae ulla recordatione respirant. Gaudent sibi suppetere bona quae cupiunt; atque ubi carne requiescunt, ibi et mentem exstinguendo sepeliunt, quia, saecularis curae telo trucidati, terrenarum rerum aggerem, quem foras exquirendo multiplicant, hunc semper interius per cogitationem portant. 92. [ Vet. XL. ] At contra justi nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt; et cum de malis praesentibus gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Sicque temporali refoventur subsidio, sicut viator in stabulo utitur lecto: pausat, et recedere festinat; quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnunquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt, ne delectatione itineris a patriae perventione tardentur, ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Qui ergo contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus jure reprehenditur, quia necdum mentis perfectione roboratus, veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur (Matth. XVII, 4; Marc. IX, 2). Justi itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. 288 Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole Enoch septimus nascitur. Hinc est quod Cain primum filium Enoch vocat, atque ex ejus nomine civitatem quam condidit appellat (Genes. IV, 17). Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequenti patria funditus arescant. Justis vero Enoch septimus oritur, quia eorum vitae festa dedicatio in fine servatur. Hinc est quod, attestante Paulo, Abraham in casulis habitat (Hebr. XI, 9), quia habentem fundamenta civitatem, quam supernus artifex construxit, exspectat. Hinc est quod Jacob greges ovium sequens humiliter, graditur (Genes. XXXIII, 14), atque huic Esau obviam veniens tumultu multiplicis comitatus elevatur, quia nimirum et electi hic elationem non habent, et in bonis carnis reprobi laeti tument. Hinc ad Israel Dominus dicit: Si elegeris unum de populo terrae, et constitueris principem super te, non faciet sibi equos et equites (Deut. XVII, 16). Et tamen primus rex ab eodem populo electus, repente ut culmen potestatis attigit, tria millia sibimet equites elegit, in elationem protinus prodiit, ad aedificationem percepti culminis erupit (I Reg. XIII, 2), quia foras restringere sub aequalitate non poterat quod intus animus super caeteros tumebat. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos multos: requiesce, comede et bibe, et epulare (Luc. XII, 19). Sed quia ejus tabernaculum in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quae praeparasti, cujus erunt (:IBID., 20)? Bene ergo dicitur: Tabernaculum impiorum non subsistet, quia vitae fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construunt, repente ad aeterna rapiuntur.

LIBER NONUS.

recensere

CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT.

CAPUT PRIMUM. 287 1. Perversi recta ut prava adversantium dicta rejiciunt, secus boni. --Perversae mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, sive pravum, seu rectum quid a contradicentibus audiant, adversis hoc responsionibus impugnant, quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta quae protulerit placent. At contra bonorum corda, quibus in odium non venit persona, sed culpa, sic perversa dijudicant, ut recta quae dicuntur assumant. Discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi arbitri resident, et sic male prolata respuunt, ut tamen approbent quae ex veritate cognoscunt. Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, ut dum spina tollitur, spica nutriatur, quatenus qui studet eradicare quod pungit, noverit servare quod reficit. Unde et beatus Job, quia Baldad Suhites recte per inquisitionem dixerat: Nunquid Deus supplantat judicium, aut Omnipotens 288 subvertit quod justum est (Job. VIII, 3)? quia vera in hypocritas robustaque protulerat, bene haec et contra pravos generaliter prolata conspiciens, studium propriae defensionis calcat, atque audita protinus approbat, dicens: CAPUT II [ Rec. II ]. CAP. IX, VERS. 2.-- Vere scio quod ita sit, et quod non justificatur homo compositus Deo.

2. Deo supponi debemus, non componi. --Homo quippe Deo suppositus justitiam percipit, compositus amittit, quia quisquis se auctori bonorum comparat, bono se quod acceperat privat. Qui enim accepta bona sibi arrogat, suis contra Deum donis pugnat. Unde ergo despectus erigitur, dignum est ut erectus inde destruatur. Sanctus autem vir, quia omne virtutis nostrae meritum esse vitium conspicit, si ab interno arbitro districte judicetur, recte subjungit: CAPUT III. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. 289 3. Dona Dei amittit qui de eis extollitur. --In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8); cum profecto constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur (Luc. III, 38). Quid ergo in millenario numero, nisi ad proferendam novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc et per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 6), quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur. Quia vero monas multiplicata in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in centenarium dilatatur, qui rursus per denarium ductus in millenarium tenditur, cum ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus, quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium, quid millenarii numeri amplitudine nisi ejusdem bonae vitae perfectio designatur? Cum Deo autem contendere est non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Sed sanctus vir conspiciat quia et qui summa jam dona percepit, si de acceptis extollitur, cuncta quae acceperat amittit, et dicat: Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Qui enim cum auctore contendit, unum pro mille respondere non sufficit, quia qui de perfectione se erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Unum namque pro mille respondere non possumus, quia cum de bonae vitae perfectione extollimur, hanc nos nec inchoasse monstramus. Sed tunc de nostra infirmitate verius concutimur, si quam sit immensa potentia judicis, considerando pensamus. Unde et subditur:

CAPUT IV [ Vet. II ]. VERS. 4.-- Sapiens corde est, et fortis robore.

4. Deus ut sapiens falli, ut fortis vitari non potest. --Quid mirum si conditorem sapientium, sapientem dicimus, quem ipsam esse sapientiam scimus? Et quid mirum quod fortem esse memorat, quem hanc ipsam esse fortitudinem nullus ignorat? Sed sanctus vir duobus verbis in laudem auctoris prolatis, aliquid nobis intimat, unde nos ad cognitionem nostram trepidos reducat. Sapiens quippe Deus dicitur, quia occulta nostra subtiliter agnoscit; et esse fortis adjungitur, quia valenter cognita percutit. Nec falli ergo a nobis, quia sapiens; nec vitari, quia fortis est, valet. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit, tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat punit. Qui hoc quoque hic forti sapientia ordinat, ut humana mens cum contra auctorem se elevat, ipsa se sua elatione confundat. Unde et subditur: CAPUT V.

IBID.-- Quis restitit ei, et pacem habuit?

5. Qui Deo resistit, pace cadit. Resistere Deo quid sit. --Qui enim cuncta mirabiliter creat, ipse, ut creata sibimet conveniant ordinat. In quo ergo conditori resistitur, pacis conventio dissipatur, quia ordinata esse nequeunt, quae superni moderaminis dispositionem perdunt. Quae enim subjecta Deo in tranquillitate persisterent, ipsa se sibimet dimissa confundunt, quia in se pacem 290 non inveniunt, cui venienti desuper in auctore contradicunt. Sic summus ille angelicus spiritus, qui subjectus Deo in culmine stare potuisset, semetipsum repulsus patitur, quia per naturae suae inquietudinem foras vagatur. Sic primus humani generis parens, quia auctoris praecepto restitit, carnis protinus contumeliam sensit; et quia subesse conditori per obedientiam noluit, sub semetipso prostratus, et pacem corporis protinus amisit. Bene ergo dicitur: Quis restitit ei, et pacem habuit? quia perversa mens unde se contra auctorem erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem Deo dicimur, cum repugnare ejus dispositionibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili ejus sententiae obviat, sed tamen quod explere non valet tentat. Nam saepe humana infirmitas occulte vim dispositionis agnoscit, et tamen hanc si mutare valeat appetit. Contraire satagit, sed ipso se gladio contradictionis frangit. Ordini interno renititur, sed suis victa conatibus ligatur. Habere ergo pacem resistens non potest, quia dum superbiam confusio sequitur, quod stulte per culpam geritur, hoc in agentis poenam mirabiliter ordinatur. Sed vir sanctus, virtute prophetici spiritus plenus, cum confusionem generaliter humanae superbiae conspicit, ad speciale malum protinus plebis Israeliticae oculos mentis tendit, et quae poena elatos omnes maneat, ex unius gentis interitu ostendit. Nam repente subjungit, dicens: CAPUT VI. VERS. 5.-- Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.

6. Praedicitur verbi Dei praedicatio a Judaeis ad gentes transferenda. --In Scriptura sacra saepe montium nomine praedicantium altitudo signatur de quibus per Psalmistam dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. LXXI, 3). Electi quippe praedicatores aeternae patriae non immerito montes vocantur, quia per vitae suae celsitudinem ima terrarum deserunt, et coelo propinqui fiunt. Sed montes Veritas transtulit, cum praedicatores sanctos a Judaeae obduratione subtraxit. Unde recte etiam per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 3). In cor enim maris montes translati sunt cum praedicantes apostoli a Judaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venerunt. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Sed hanc eamdem translationem montium hi ipsi nescierunt, qui in Domini furore subversi sunt, quia cum de suis finibus Hebraei apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Exigentibus quippe meritis, justa animadversione percussi, tanto intelligentiae errore caecati sunt, ut quod lucem perderent, hoc esse gaudium putarent. Sed repulsis apostolis, per Romanum protinus principem Titum Judaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Unde et translatis montibus recte subjungitur: CAPUT VII [ Vet. III ]. VERS. 6.-- Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutientur. 291 7. Judaeorum dispersio praedicitur. --De loco quippe suo terra commota est cum plebs Israelitica, de Judaeae finibus evulsa, nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque Pharisaeos, ruitura ejus pertinaciae structura surrexit. In ipsis namque litterae aedificium tenuit, et tranquillitatis suae tempore, sacrificiorum carnalium quasi superimpositae fabricae onera portavit. Sed translatis montibus, columnae concussae sunt, quia subductis a Judaea apostolis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae praedicatores expulerunt. Dignum quippe erat ut terrenam patriam subacti perderent, cujus amore nequaquam veriti sunt coelestis patriae milites impugnare. Sed expulsis sanctis doctoribus, Judaea funditus torpuit, et justo judicantis examine in erroris sui tenebris mentis oculos clausit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT VIII [ Rec. III ]. VERS. 7.-- Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo.

8. Praedicatoribus expulsis Judaeae lux defuit. --Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine, praedicatorum claritas designatur; sicut per Joannem dicitur: Factus est sol ut saccus cilicinus (Apoc. VI, 12). In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium, ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur, quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus, per prophetam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum (Jerem. III, 3). Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant; et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria, noctis autem nomine praesens vita signatur: praedicatores sancti ut sol nostris oculis fiunt cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt, et velut stellae in tenebris lucent cum per activam vitam profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Quasi in die ut sol coruscant cum ad contemplandam internae claritatis patriam mentis nostrae aciem sublevant; et quasi stellae in nocte resplendent, quia et cum terrena agunt offensurum jamjamque nostri operis pedem exemplo suae rectitudinis dirigunt. Sed quia expulsis praedicatoribus non fuit qui plebi Judaicae in perfidiae suae nocte remanenti vel claritatem contemplationis ostenderet, vel activae vitae lumen aperiret (veritas quippe, quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine, merito suae pravitatis excaecavit), recte dicitur: Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo. Oriri quippe ei solem noluit, a qua praedicantium animum divertit. Et quasi sub signaculo stellas clausit, qui dum praedicatores suos per silentium intra semetipsos retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit. [ Vet. IV.] 9. Judaea ad fidem est revocanda. --Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Et sacro eloquio attestante didicimus quod Judaea, quae nunc descritur, 292 ad sinum fidei in fiae colligatur. Hinc namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22, sec. Sept.). Hinc Paulus ait: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Qui igitur praedicatores suos nunc Judaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi sub signaculo stellas clausit, ut, absconsis prius, et post coruscantibus, astrorum spiritalium radiis, noctem suae perfidiae et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Joannem dicitur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Apoc. XI, 4). Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Quasi ergo sub signaculo stellae clausae sunt, qui et nunc occultantur ne appareant, et post ut prodesse valeant apparebunt. Sed tamen plebs Israelitica, quae ubertim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur. Nam praedicatores veritatis renuit, verba adjutorii sprevit. Quod tamen mira auctoris dispensatione agitur, ut nimirum praedicantium gloria, quae recepta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Unde et apte mox subditur:

CAPUT IX [ Rec. IV. ] VERS. 8.-- Qui extendit coelos solus.

10. Evangelium a Judaeis repelli permisit Deus, ut in omnes gentes diffunderetur. --Quid namque coelorum nomine nisi haec eadem coelestis praedicantium vita designatur? De quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur; coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extensi sunt, quia cum Judaea ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitionem dilatavit; et dum illa per judicium in mundum captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti quippe coeli fuerant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Ecce jam qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt per mundi fines honorantur. Solus ergo Dominus coelos tetendit, qui secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. Sed neque ipsa haec praesenti dedita mundo gentilitas, cum culpas ejus apostolorum lingua corripuit, verba vitae libenter accepit. Nam protinus in elationem contradictionis intumuit, atque ad crudelitatem se persecutionis excitavit. Sed quae praedicationis verbis contraire nititur, signorum citius admiratione temperatur. Unde apte quoque in auctoris laudem subjungitur: CAPUT X [ Vet. et Rec. V ].

IBID.-- Et graditur super fluctus maris. 293 11. Gentilium persecutiones miraculorum virtute frangendae. --Quid enim maris nomine nisi in bonorum nece saeviens mundi hujus amaritudo signatur? De quo et per Psalmistam dicitur: Congregans quasi in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aquas etenim maris quasi in utre Dom nus congregat cum, miro moderamine cuncta disponens, in suis clausas cordibus carnalium minas frenat. Super fluctus ergo maris Dominus graditur, quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum ejus obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi erectas in cumulo undas calcat. Nam cum morem suum gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret, cum mundi hujus divites elationi suae contraire viderent facta pauperum, cum sapientes saeculi adversari sibi imperitorum verba pensarent, in persecutionis protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui, verborum adversitate commoti, ad persecutionis procellas insiliunt, signorum, ut diximus, admiratione temperantur. Tot ergo in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribus miracula ostendit. Unde bene rursum per Psalmistam dicitur: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus (Psal. XCII, 4), quia contra electorum vitam ad persecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, sed has supernorum conditor sublevata virtute praedicantium mirabilius stravit; ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Jeremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, dicit: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illum (Jerem. V, 22). Arenam quippe Dominus mari terminum posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abjectos et pauperes elegit. Cujus nimirum maris fluctus intumescunt, cum potestates saeculi ad commotionem persecutionis exsiliunt. Sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur. Sed dum mare saevit, dum per insaniae suae fluctus erigitur, quia tamen virtutis intimae ostensione calcatur, sancta Ecclesia proficit, atque ad statum sui ordinis per temporum incrementa consurgit. Unde et apte mox subditur:

CAPUT XI [ Vet. et Rec. VI ]. VERS. 9.-- Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, et interiora Austri.

12. Verbis sapientum mundi cur utatur Scriptura. --Nequaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati, et Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam stellarum septem caudam Ursae suspicetur, et quasi Orion gladium teneat amator insanus. Haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt; sed Scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit notitia usitatae appellationis exprimantur. Nam si astra quae vellet per ignota nobis nomina diceret, homo, pro quo haec eadem Scriptura facta est, nesciret procul dubio quid audiret. Sic igitur in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicat: Poenitet me 294 fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6, 7); cum profecto constet quia is qui cuncta prius quam veniant conspicit, nequaquam postquam aliquid fecerit poenitendo resipiscat. Quid ergo mirum si spiritales viri utuntur verbis carnalium, quando ipse ineffabilis et creator omnium Spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in se ipso carnis sermonem format? In Scriptura igitur sacra dum nota astrorum nomina audimus, de quibus astris sermo moveator agnoscimus. Cum vero quae narrentur astra perpendimus, restat ut ex eorum motibus ad spiritualis intelligentiae arcana surgamus. Neque enim juxta litteram mirum aliquid dicitur, quod Deus Arcturum, Orionas, et Hyadas fecit, de quo nimirum constat quia omnino in mundo nihil sit quod ipse non fecerit. Sed sanctus vir haec fecisse Dominum dicit: per quae signari proprie ea quae spiritaliter geruntur intelligit. 13. Arcturus significat Ecclesiam. --Quid namque Arcturi nomine, qui, in coeli axe constitutus, septem stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesias septemque candelabra figuratur (Apoc. I, 12, 20)? Quae dum dona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet. [ Vet. VII. ] Pensandum quoque est quod Arcturus semper versatur, et nunquam mergitur, quia et sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Saepe namque eam reprobi, quia usque ad internecionem persecuti sunt, quasi hanc se funditus exstinxisse crediderunt; sed eo multiplicius ad statum sui provectus rediit, quo inter manus persequentium moriendo laboravit. Arcturus ergo dum versatur erigitur, quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro veritate fatigatur. 14. Oriones martyres. --Unde apte quoque post Arcturum protinus Orionas subdit. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant, et maria terrasque perturbant. Quid igitur post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur? Quid, dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium molestiasque passuri, ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. His etenim natis, mare terraque turbata est, quia dum gentilitas mores suos destrui, apparente illorum fortitudine, doluit, in eorum necem non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Ex Orionibus itaque hiems inhorruit, quia, clarescente sanctorum constantia, frigida mens infidelium ad tempestatem se persecutionis excitavit. Orionas ergo coelum edidit, cum sancta Ecclesia martyres misit. Qui dum loqui recta rudibus ausi sunt, omne pondus ex frigoris adversitate pertulerunt. 15. Hyades doctores. --Bene autem protinus Hyadas subdit, quae juvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum jam sol caloris sui vires exerit ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent quod sapientes saeculi Taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, 295 atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hyadum nomine nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? Qui, subductis martyribus, eo jam tempore ad mundi notitiam venerunt quo fides clarius elucet, et, repressa infidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui, remota tempestate persecutionis, expletis noctibus longae infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum ei jam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. [ Vet. VIII. ] Nec immerito doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio ὑετὸς pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt qui, ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2); nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6); atque hoc, quod paulo ante protulimus: Quamobrem prohibitae sunt stellae pluviarum (Jerem. III, 3). Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad coeli spatia altiora sol ducitur, quia, apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit, quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque per eos diebus singulis magis magisque scientia coelestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur, ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. Urgente etenim mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Cui tamen in ejusdem revelationis termino praecipit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus (:IBID., XXII, 10). Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, finis quotidie ostendit. Nonnulli vero a Graeca littera quae y dicitur Hyadas nuncupatas arbitrantur. Quod si ita est, significationi quam diximus contrarium non est. Doctores enim his stellis non inconvenienter expressi sunt quae a litteris nomen trahunt. Sed quamvis Hyades ab ejusdem litterae visione non discrepent, certum tamen est quia ὑετὸς imber dicitur, et ortae pluvias apportant. 16. In Ecclesia fulserunt apostoli, tum martyres, post doctores. --Vir igitur sanctus redemptionis nostrae ordinem contemplatus admiretur, atque admirans exclamet, dicens: Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris; qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas. Extensis etenim coelis, Dominus formavit Arcturum, quia, in honorem deductis apostolis, in coelesti conversatione fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, fecit 296 Orionas, quia, roborata fide universalis Ecclesiae, contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque Orionibus, protulit Hyadas, quia, convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium doctrinam contulit magistrorum. Isti itaque sunt astrorum spiritalium ordines, qui, dum summis virtutibus eminent, semper ex supernis lucent. 17. Quae sanctis hinc migrantibus gloria praeparata. --Sed post ista quid restat, nisi ut sancta Ecclesia, laboris sui fructum recipiens, ad videnda supernae patriae intima perveniat? Unde apte, quia dixit, Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, protinus addidit: Et interiora Austri. [Vet. IX. ] Quid namque in hoc loco Austri nomine nisi fervor sancti Spiritus designatur? quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in Canticorum canticis dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. IV, 16). Austro quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem constrinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant, quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et secretissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi astra in abditis occultantur. Ibi per diem, quasi in meridiano tempore, ardentius solis ignis accenditur, quia conditoris claritas, mortalitatis nostrae jam pressa caligine, manifestius videtur; et velut sphaerae radius ad spatia altiora se elevat, quia de semetipsa nos veritas subtilius illustrat. Ibi lumen intimae contemplationis sine interveniente cernitur umbra mutabilitatis; ibi calor summi luminis sine ulla obscuritate corporis; ibi invisibiles angelorum chori quasi astra in abditis emicant, quae eo nunc ab hominibus videri nequeunt, quo flamma veri luminis altius perfunduntur. Valde itaque mirum est quod, missis apostolis, Dominus coelos tetendit; quod, temperatis persecutionum tumoribus, maris fluctus gradiens repressit; quod solidata Ecclesia, Arcturum statuit; quod, roboratis contra adversa martyribus, Orionas misit; quod, repletis in tranquillitate doctoribus, Hyadas praebuit; sed post haec valde est admirabile quod sinum nobis coelestis patriae quasi interiora Austri praeparavit. 18. Sanctorum pulchritudo alia morum, alia praemiorum. --Pulchrum est hoc omne quod quasi in coeli facie de divina dispensatione cernitur, sed longe illud et incomparabiliter pulchrius ad quod invisibiliter pervenitur. Unde bene iterum sponsus in sponsae suae laudibus dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet (Cant. IV, 1). Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia ei est pulchritudo morum in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum in qua tunc per conditoris sui speciem sublevabitur. Cujus videlicet membra omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, ejus oculi 297 columbarum vocantur, qui magna luce irradiant, quia et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius quod videri nunc non potest. De quo illic apte subditur: Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilis occultae remunerationis. Quod ergo per beatum Job astrorum nomine, hoc Salomonis vocibus oculorum appellatione signatur; et quod per Salomonem dicitur: Absque eo quod intrinsecus latet, hoc nobis beatus Job intimat, cum Austri interiora commendat. Sed ecce vir sanctus exteriora mirans, interiora considerans, aperta narrans, occulta penetrans, omne quod interius exteriusque agitur dicere conatur; sed opera summae magnitudinis quando explicet lingua carnis? Unde et apte mox haec eadem opera melius deficiendo comprehendit dicens: CAPUT XII [ Vet. X ]. VERS. 10.-- Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

19. Dei opera facundius obstupescendo quam loquendo laudamus. --Divinae fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos explere non posse cognoscimus; tunc facundius loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera habet defectus noster, quam sufficienter exerat linguam suam, ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene per Psalmistam dicitur: Laudate eum in potentatibus ejus, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus (Psal. CL, 2). Ille quippe Dominum secundum multitudinem magnitudinis ejus laudat, qui se succumbere in ejus laudis expletione considerat. Dicat ergo: Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus, videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divina ergo opera, quae explere dicendo non potuit, facundius deficiendo definivit. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quoque quod erga nos agitur ignoramus? Unde et apte subjungitur: CAPUT XIII [ Rec VII. ] VERS. 11.-- Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam.

20. Homo ita caecus, ut gratiae donum saepe iram putet, ac vice versa. --Seclusum quippe ab internis gaudiis genus humanum, exigente culpa, mentis oculos perdidit, et quo meritorum suorum passibus graditur nescit. Saepe enim donum gratiae est, quod iram deputat, et saepe divinae districtionis ira est, quod gratiam putat. Nam plerumque gratiam aestimat dona virtutum, et tamen eisdem donis elatus corruit. Plerumque velut iram metuit adversa tentationum; et tamen, eisdem tentationibus pressus, ad virtutum custodiam cautior exsurgit. Quis enim Deo se propinquare non aestimet cum supernis excrescere se muneribus agnoscit, cum vel prophetiae donum; vel doctrinae magisterium percipit, vel ad exercendam curationis gratiam convalescit? Et tamen saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur; et inde a Deo in aeternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautelae custodia propinquavit. [ Vet. XI. ] Et quis se derelictum jam gratia divina non deputet cum post experimentum munditiae lacessiri se carnis tentationibus videt, inhonesta ad animum congeri, et ante cogitationis oculos nonnulla improba et immunda 298 versari? Et tamen cum fatigant ista, nec superant, nequaquam per pollutionem trucidant, sed per humilitatem servant, ut infirmum se animus in tentatione deprehendens, totum se ad Divinitatis adjutorium conferat, et sui fiduciam funditus amittat; sicque fit ut inde altius Deo inhaereat, unde se a Deo profundius cecidisse suspirabat. Accessus igitur recessusque Dei a mente nostra minime cognoscitur, quousque rerum alternantium finis ignoratur, quia et de tentatione incertum est utrum probet an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos remunerent, an in via nutriant, ut ad patriam perducant. Homo ergo ab internis gaudiis semel expulsus clausas contra se januas secreti spiritalis aspiciat, atque ad semetipsum foras projectus in carne gemat, et, caecitatis suae damna considerans, dicat: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam. Ac si aperte deploret, dicens: Postquam semel sponte oculos perdidi, quoniam quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum jam, nec occasum solis agnosco. Et tamen homo qui infirmitatis poena premitur, et caecitatis suae caligine gravatur, ad supernae lucis judicium properat, ut suorum actuum rationem reddat. Unde et mox subditur: CAPUT XIV [ Rec. VIII ]. VERS. 12.-- Si repente interroget, quis respondebit ei?

21. Deo judicanti aut percutienti respondere homo non sufficit. --Repente Deus interrogat cum nos ad districtionem sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sufficit, quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam justorum vita succumbit. Vel certe interrogat cum duris nos percussionibus pulsat, ut cum mens nostra magna de se in tranquillitate aestimat, semetipsam veraciter qualis sit in perturbatione deprehendat. Et plerumque quoniam percutitur gemit, sed respondere non sufficit, quia et ipsa ei percussionis suae adversitas displicet; sed tamen semetipsum homo considerans, tacet, et divina judicia discutere metuit, quia esse se pulverem agnoscit. Unde et per Paulum dicitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subjungitur: CAPUT XV.

IBID.-- Vel quis ei dicere potest, cur ita facis?

22. Dei facta non discutienda, sed veneranda. --Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde et per Paulum quoque subsequenter adjungitur: Nunquid dicet figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (:IBID.)? Quo enim se cernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est, injuste non deserit. Ad semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa discutitur, amplius discussa 299 provocetur; et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Unde apte quoque de hac eadem ira protinus subditur: CAPUT XVI [ Rec. IX ]. VERS. 13.-- Deus, cujus resistere irae nemo potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

23. Qua ratione irae Dei nemo resistat. Quaestionis solutio. --Mirum valde est quod irae Dei nullum posse resistere dicitur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testentur. An non irae Dei Moyses restitit, qui, pro cadente populo erectus, ipsum supernae percussionis impetum mortis suae oblatione restrinxit, dicens: Dimitte illis hanc noxam; alioqui dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII, 31)? An non irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit, atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit (Num. XVI, 47, 48)? An non Phinees irae Dei restitit, qui, luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, et furorem gladio placavit (Num. XXV, 11)? An non irae Dei David restitit, qui, angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit (II Reg. XXIV, 25)? An non Elias irae Dei restitit, qui longo jam tempore terra arente, subductas de coelo pluvias verbo revocavit (III Reg. XVIII, 44)? Quomodo ergo divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et haec beati Job eloquia, et illorum facta pensamus, et verum cognoscimus quia divinae irae non resistitur, et verum quia multi saepe restiterunt. [ Vet. XII. ] Omnes enim sancti qui irae Dei obviant ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque divina vis sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientis iram foris obtinent, intus eos gratia irascentis fovet; et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium quam aspirat; et velut nolenti imponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur. Moysi etenim dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos; faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10). Quid est servo dicere, Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? Ac si aperte diceretur: Pensa, quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Quod quia hac mente agitur, statim venia subjuncta testatur. Cum vero superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet, hanc oppositio humana non retinet (23, q. 4, c. Vasis, § unde Grogorius); nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Deum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Horeb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi, Domino irascente, non potuit (Num. XX, 12). Et saepe hac de re affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc, volente Domino, et a populo amovit. Hinc David, qui a prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit (II Reg. XXIV, 10), prius plorans et ejulans, nudis pedibus filium fugit; et quousque 300 perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet, iram Dei pro semetipso temperare nequaquam valuit. Hinc Elias, ut sicut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit (III Reg. XVII, 1), ante indignationem mulieris territus per desertum fugit; et pro semetipso infirmatur in formidine, qui furorem Dei placat aliis per interventionem (:IBID., XIX, 3). Irae igitur Dei et resisti valet, quando ipse qui irascitur opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se et ad ulciscendum excitat, et ipse precem quae ei funditur non aspirat. Hinc ad Jeremiam dicitur: Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me (Jerem. VII, 16). Et rursum: Si steterint Moyses et Samuel coram, me, non est anima mea ad populum istum (Jerem. XV, 1). 24. Orationis pro inimicis virtus. --Qua in re quaeri utiliter potest cur, relictis tot antiquioribus patribus, ad effundendam precem Moyses et Samuel tantummodo praestantius elegantiusque nominantur? Quod tamen facile agnoscimus, si ejus quae diligere et inimicos praecipitur charitatis merita pensamus. [ Vet. XIII. ] Conditoris namque auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Et rursum: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Marc. XI, 25). Cum vero patrum priorum facta sacro eloquio describente revolvimus, Moysen et Samuelem exorasse pro adversantibus invenimus. Unus quippe eorum saevientis populi persecutionem fugit, et tamen pro vita sui persecutoris intervenit; alter, ex principatu populi dejectus, ipsis suis adversariis dicit: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis (I Reg. XII, 23). Quid est ergo in difficultate deprecandi Moysen et Samuelem deducere, nisi apertius indicare quia ejus irae neque illi si astarent obsisterent, qui idcirco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere et pro inimicis solerent? Hinc ad eamdem Judaeam dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (:IBID., 15). Vir igitur sanctus aspiciat quia nullius interventu divina ira restringitur cum implacabiliter excitatur, et dicat: Deus, cujus resistere irae nemo potest. Quod bene et ad specialem intellectum ducimus, si ejusdem plebis Israeliticae damna pensamus, quam Redemptor per dispensationis suae mysterium ostensus superbientem deseruit, atque ad cognitionis suae gratiam gentes vocavit. Unde et apte mox subditur: Sub quo curvantur qui portant orbem. [ Rec. X.] 25. Portant orbem qui regunt. --Ipsi etenim orbem portant qui curas praesentis saeculi tolerant. Tantorum quippe pondera unusquisque sustinere compellitur, quantis in hoc mundo principatur. Unde et terrae princeps non incongrue Graeco eloquio βασιλεὺς dicitur. Λαός enim populus interpretatur. βασιλεὺς igitur βάσις λαοῦ vocatur, quod Latina videlicet lingua basis populi dicitur, quia videlicet ipse super se populum sustinet, qui motus illius potestatis pondere fixus regit. 301 Quo enim subjectorum suorum onera tolerat, eo quasi superpositam columnam basis portat. Beatus igitur Job, virtute prophetici spiritus plenus, aspiciat quod Judaea deseritur, atque ad Divinitatis cultum gentium principes inclinantur, et dicat: Deus cujus irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si aperte fateatur dicens: Et subjectos quondam districte deseris, et erectas potestates gentium misericorditer flectis.

[ Vet. XIV.] 26. Tales angeli in ministerium missi. --Quamvisper hoc quod dicitur, sub quo curvantur qui portant orbem, possunt et angelicae virtutes intelligi. Ipsae etenim orbem portant, quae regendi mundi curas administrant, Paulo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I, 14)? Ait ergo: Deus cujus resistere irae nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si humilitatem omnis creaturae conspiciat, et tremefactus dicat: Quis infirmorum hominum tuis nutibus obviat, cujus se fortitudini et virtutes angelicae inclinant? Vel certe, quoniam cum curvamur, superiora non cernimus: Erecti essent illi subtilissimi spiritus, si plene potentiam ejus majestatis attingerent. Sed qui orbem portant, sub Deo curvi sunt, quia divinitatis ejus celsitudinem quamvis sublevatae videant, nec virtutes tamen angelicae comprehendunt. Quam vir justus prae infirmitate non penetrans, sed hanc utcunque ex subjectis summorum spirituum ministeriis pensans, ad considerationem se propriam sollicita humilitate recolligit, sibique coram se prae potestate supernae magnitudinis vilescit, dicens:

CAPUT XVII. VERS. 14.-- Quantus ergo ego sum, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

27. De judiciis Dei disputare non possunt, qui pondere corruptionis premuntur. --Ac si aperte dicat: Si creatura illa hunc considerare non sufficit, quae carne non premitur, qua mente de ejus ego judiciis disputo, qui pondere corruptionis angustor? Sicut autem saepe ad nos verba Dei sunt judicia illius, quae nostrorum actuum sententiam loquuntur, ita verba nostra ad Deum sunt opera quae exhibemus. Sed cum Deo loqui verbis suis homo non valet, quia apud subtile ejus judicium nullam de suis actibus fiduciam tenet. Unde et apte subditur: CAPUT XVIII [ Rec. XI ]. VERS. 15.-- Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor.

28. Justitia nostra eget veniae deprecatione. --Ut enim saepe diximus, omnis humana justitia injustitia esse convincitur, si districte judicetur. Prece ergo post justitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex sola judicis pietate convalescat. Quae cum plene a perfectioribus habetur, haberi de illa quidpiam dicitur, quia mens humana et comprehensa vix peragit, et valde extrema sunt quae comprehendit. Dicat ergo: Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Velut si apertius fateatur, dicens: Et si ad opus virtutis excrevero, ad vitam non meritis, sed ex venia convalesco. Preci itaque innitendum est, cum recta agimus, ut omne quod juste vivimus, ex humilitate condiamus. [ Vet. XV. ] 302 Sed plerumque ipsa nostra deprecatio tam multis tentationibus quatitur, ut pene a conspectu judicis repulsa videatur. Et saepe hanc creator misericors percipit; sed quia illibatam se ut vult exerere non valet, super se judicium reprobationis pavet. Unde et subditur: CAPUT XIX. VERS. 16.-- Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam.

29. Animi inter orandum alternantes motus. --Plerumque etenim mens divini amoris igne accenditur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevatur; ad summa jam rapitur, et, perfecto desiderio compuncta, ab infimis alienatur; sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta in Deum fuerat, obortis cogitationibus transfixa curvatur; ita ut seipsam discernere nequeat, atque inter vitia virtutesque deprehensa, ex qua parte sit valentior non agnoscat. Nam saepe ad hoc usque perducitur, ut miretur quomodo tam summa comprehendit, quam cogitatio illicita polluit; et rursum quomodo illicitas cogitationes recipit, quam super se valide fervor spiritus Quos alternantes cogitationum motus in animo bene Psalmista intuens, ait: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI, 26). Usque ad coelos quippe ascendimus cum summa penetramus; sed ad abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta dejicimur. Motus itaque animi dum inter vota et vitia alternant, nimirum sibi certitudinem exauditionis obnubilant. Recte ergo dicitur: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam, quia mens ex ipsa sua mutabilitate fit trepida; et per hoc quod nolens patitur, repulsam se abjectamque suspicatur. 30. Judicii extremi severitas. Maxime in eos quos diu Dei patientia toleravit. --Libet intueri vir sanctus quanta se subtilitate dijudicat, ne quid in illo divina judicia reprehendant. Infirmitatem namque suam intuens, ait: Quantus ergo sum ego qui respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? [Rec. XII. ] De justitiae suae meritis non confidens, sed ad solam se spem postulationis conferens subdit: Qui etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Sed de ipsa quoque postulatione pavidus adjungit: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Cur tanta circumspectione trepidat, cur tanta sollicitudine formidat, nisi quia terrorem judicis in extrema districtione considerat, et, vim discussionis illius non ferens, omne quod gerit esse sibi insufficiens pensat? Unde et protinus subdit: CAPUT XX [ Vet. XVI ]. VERS. 17.-- In turbine enim conteret me.

31. Peccator quisque in turbine atteritur, qui erectus in tranquillitate videbatur, quia quem diu superna longanimitas tolerat, extrema judicii severitas necat; quae recte turbo dicitur, quia in elementorum commotione revelatur, Psalmista attestante, qui ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3.) Unde et propheta quoque alius dicit: Dominus in tempestate et turbine viae ejus. (Nah. I, 3). In quo nimirum turbine 303 idcirco justus nequaquam conteritur, quia semper hic sollicite metuit ne conteratur. Perpendit namque, adhuc in praesentis vitae itinere constitutus, humanis actibus exactor operum quam districtus appareat, qui quosdam tunc reatu culpae originalis astrictos etiam sine operibus damnat. Unde recte vir sanctus ex humani generis voce protinus adjungit: CAPUT XXI.

IBID.-- Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.

32. Damnantur parvuli ex sola culpa originali. --Nonnulli etenim prius a praesenti luce subtrahuntur quam ad proferenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, et illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est corruptibiliter nasci, aliud carnaliter emori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis justoque judicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe tormenta percipiunt et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Hinc namque scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus nec unius diei infans super terram (Job. XV, 14). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Qui itaque, nullum proprium adjungens, ex solo originis reatu perimitur, quid iste in illo extremo examine, quantum ad humani sensus aestimationem, nisi sine causa vulneratur? Sed tamen sub divina districtione justum est ut propago mortalis, velut infructuosa arbor, et in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice. Ait ergo: In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ac si, aperte humani generis damna considerans, dicat: Districtus judex qua eos animadversione trucidat quos culpa propriae actionis damnat, si et illos in aeternum percutit quos reatus arbitrii non addicit? 33. Job Dei judicium timet. Percussus est ut meritum augeretur, non ut vitium tergeretur. --Quae nimirum dicta nec a beato Job specialiter discrepare cognoscimus, si haec quam vere prolata sunt indagamus. Semetipsum namque subtiliter pensans, atque in omni actione dijudicans, supernae districtionis vim quanta sollicitudine pertimescat insinuat, subdens: In turbine enim conteret me. Ac si aperte dicat: Idcirco hunc semper et in tranquillitate timeo, quia per flagella qualis in turbine veniat non ignoro. Quae flagella scilicet et metuens praevidit, et praevidens pertulit. Unde subjungit: Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ut enim saepe jam diximus, nequaquam beatus Job percussus est ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. Vulneratum se itaque sine causa asserens, hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job. II, 3). Vir ergo sanctus superbe non dicit quod veraciter dicit, nec per haec verba a rectitudine discrepat, per quae a judice non discordat. Qui eorumdem protinus vulnerum continuationem exprimit, cum subjungit: CAPUT XXII [ Vet. XVII ]. VERS. 18.-- Non concedit quiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

34. Job intus et foris affligitur. --Saepe justis exercitium virtutis est sola exterius 304 adversa tolerare. Sed ut eorum vires certamen plenae probationis erudiat, hos nonnunquam et foris tormenta lacerant, et intus tentamenta castigant. Unde vir sanctus impletum se amaritudinibus asserit, quia cum flagella exterius tolerat, illud est gravius quod de tentatione adversarii in intimis portat. Sed inter haec mitigat vim doloris considerata aequitas et potentia ferientis. Unde subjungit: CAPUT XXIII. VERS. 19.-- Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo pro me audet testimonium dicere.

35. Aequitas judicii Dei. --Ille quippe vitae causas examinat, qui has per alienum testimonium non explorat, quia qui districtus quandoque ostenditur illator poenae, ipse diu tacitus exstitit testis culpae. Hinc etenim per prophetam dicitur: Ego sum judex et testis (Jerem. XXIX, 23). Hinc rursum ait: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar (Isai. XLII, 14). Parturiens namque cum dolore ejicit quod diu in abditis cum pondere portavit. Post longum ergo silentium, sicut parturiens, Dominus loquitur, quia quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque judicii quasi cum dolore manifestat. Sed requirendum nobis est, iste vir justus, si pro eo testimonium dicere quisquam praesumeret, nunquid hunc a reatu liberaret? Et si huic alius testimonium non impendit, nunquid ad proferendum pro se testimonium saltem ipse convalescit? Sequitur. VERS. 20.-- Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

36. Nemo se innocentem certo scit. --Ac si aperte dicat: Quid de aliis loquar, qui ipse de me testimonium ferre non valeo? Sed quia innocentiae tuae testificari non sufficis, nunquid hoc ipsum, quia innocentiam habeas, scis? Subdit: CAPUT XXV [ Rec. XIII ]. VERS. 21.-- Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignoravit anima mea.

37. Utilitas et incommodum ignorantiae nostrae. [Vet. XVIII ]. Saepe vitium peragit quod virtus inchoavit. --Plerumque si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur; si nescimus, minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima, quatenus et ad custodiam sensificet animum scientia rectitudinis, et in tumorem non elevet aestimatio minorationis? Sed sunt nonnulla quae sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum geruntur. Nam saepe recto studio contra delinquentium culpas accendimur; et cum ultra aequitatis metas per iram rapimur, hoc zelum justae districtionis aestimamus. Saepe officium praedicationis assumimus, ut per hoc fraternae utilitati serviamus; sed nisi placeamus cui loquimur, nequaquam libenter accipitur quod praedicamus. Cumque placere mens utiliter studet, ad amorem laudis propriae turpiter defluit; et quae a captivitate vitiorum alias curabat eruere, ipsa suis favoribus incipit capta servire. Quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata 305 deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit. [ Vet. XIX.] 38. Alias recta est actio, non animus. --Saepe se fidelem sibi nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur; et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Quos contra bene per Moysen dicitur: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venundare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertionem justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus; sed tamen mens, in sui fiduciam erecta, his a quibus nihil expetit placere contemnit, eorum judicia despicit, seque male liberam per abrupta elationis rapit; et inde sub vitio pejus obruitur, unde, quasi devictis vitiis, nullis se appetitionibus subjacere gloriatur.

39. A nimia aut nulla nostri discussione nobis est discrimen. --Saepe dum nosmetipsos plus justo discutimus, de ipso discretionis studio indiscretius erramus; et mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune solis radios aspicit, tenebrescit; et inde nihil videre compellitur, unde videre amplius conatur. Quia igitur ab inquisitione nostra torpentes nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus, recte nunc dicitur: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ac si aperte diceretur: Conditoris contra me judicia qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae (Hab. III, 10, sec. LXXX). Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat cum humanus animus, immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo, incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est. Sed justorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt, aegre hoc exsilium caecitatis ferunt. Unde et subditur,--:IBID.:-- Et taedebit me vitae meae. Taedet justum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen ejusdem vitae suae meritum non valet invenire. Libram quippe examinis a sinu intimae aequitatis trahit; et inde in se erga effectum inventionis deficit, unde super se raptus ad vim inquisitionis excrescit. Sed est consolatio nostrae caliginis reducta ad animum 306 justa et incomprehensibilis potentia conditoris, quae et iniquos sine ultione non deserit, et rectorum justitiam incomprehensibilitatis immensitate transcendit. Unde et apte subjungitur: CAPUT XXVI [ Rec. XIV ]. VERS. 22.-- Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.

40. Humana puritas divinae comparata evanescit. Impius Dei ultionem non effugit. Mors omnes invadit. --Innocens a Creatore consumitur, quia quantalibet ejus simplicitas fuerit, divinae magnitudinis simplicitate devoratur. Quamvis enim simplicitatem studiose servemus, ex consideratione tamen intimae puritatis ostenditur quod haec ipsa quam agimus simplicitas non sit. Impius quoque a conditore consumitur, quia, Deo cuncta mirabiliter ordinante, ipsis suis versutiis ejus impietas ligatur. Nam inde se suppliciis et nesciens implicat, unde se aliquid facere scienter exsultat. Quia igitur omnipotens Deus et bonorum innocentiam simplicitate superat, et malorum astutiam penetrans damnat, recte nunc dicitur: Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, innocens apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor, quoniam districtus judex, cuncta comprehendens, occulta malitiae mirabiliter penetrat, et suis hanc inventionibus bene ordinans damnat. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Unde et per Salomonem dicitur: Moritur doctus similiter ut indoctus (Eccle. II, 16). Et rursum: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur (Eccle. III, 19). Sequitur:

CAPUT XXVII [ Rec. XV ]. VERS. 23.-- Si flagellat, occidat semel et non de poenis innocentum rideat.

41. Job mediatorem desiderat qui sua nos morte liberet. --Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam judicis audiret, qui ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 7)? Restat ergo ut nullus auctoris verba reprehendere audeat, quae constat quia judex laudat. [ Vet. XX. ] Sed tanto in intimis suis cautius subtiliusque rimanda sunt, quanto durius foras sonant. Vir etenim sanctus humani generis damna considerans, unde quo venerint pensans; quod homo, pollicente adversario, boni malique scientiam appetens scire, perdidit etiam semetipsum, ita ut veraciter dicat: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea; quod post expulsionis poenam flagella quoque corruptionis sustinet, et adhuc ad carnis, vel certe ad mentis interitum etiam post tormentum tendit, ut recte dicat: Et innocentem et impium ipse consumit; Mediatoris contra haec gratiam requirit, dicens: Si flagellat, occidat semel. Nos enim quia et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, et nos ab utraque morte liberaret. De qua per Paulum dicitur: 307 Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). Damna ergo vir sanctus nostrae corruptionis aspiciat, et unam, quae duas nostras destruat, mortem Mediatoris quaerat, atque hanc desiderans dicat: Si flagellat, occidat semel. 42. Desiderium suum non differri appetit. --Sed ecce quasi humilitati renititur, quod protinus subinfertur: Et non de poenis innocentum rideat. Quod tamen valde humillimum sine difficultate cognoscimus, si humili hoc mente pensamus. Cunctis etenim liquet quod omne desiderium poena est cum differtur, Salomone quoque attestante, qui ait: Spes quae differtur affligit animam (Prov. XIII, 12). Ridere autem Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Unde per Salomonem rursum Dominus reprobis in culpa durantibus dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo (Prov. I, 26); id est, afflictioni vestrae nulla pietate compatiar. Ante Redemptoris igitur adventum poenam suam electi omnes habuerunt, quia, aestuante desiderio, incarnationis ejus mysterium videre cupierunt, ipso attestante, qui ait: Multi, dico vobis, justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). Poenae itaque innocentum sunt desideria justorum. Quousque ergo electorum suorum vota Dominus non compatiens distulit, quid aliud quam poenas innocentum risit? Itaque vir sanctus, venturi Redemptoris dona considerans, et votorum suorum dilationem graviter tolerans, dicat: Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. Ac si aperte exoret, dicens: Quia vita nostra quotidie flagello vindictae pro culpa atteritur, ille jam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, ut de innocentum poenis Deus ultra non rideat, si ipse carne passibilis apparet in cujus se desideriis mens nostra castigat. [ Vet. XXI.] 43. Deus de innocentum poenis ridet, cum eorum lacrymis delectatur. --Vel certe si risum Dei ejus laetitiam appellat, de innocentum poenis ridere Dominus dicitur, quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo de nobis suavius laetatur. Quasi quoddam quippe ei ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria pro ejus nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Solemnem namque diem Domino in confrequentatione constituit, quisquis se assidue in ejus desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisque se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad aeterna gaudia pertingat. Justus igitur vir, quia impleri desiderium suum appetit, non differri, humiliter dicit: Non de poenis innocentum rideat. Ac si diceret: Vota nostra libenter accipiens, ultra non differat, sed ostendendo exhibeat eum qui nos in sua exspectatione castigat. Quia vero eum specialiter beatus Job occidi semel petivit qui carnis solius mortem in mundi pro nobis fine toleravit, protinus aperit, qui ipsum quoque ordinem ejus passionis adjungit, dicens:

CAPUT XXVIII. VERS. 24.-- Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.

44. Christi caro impio diabolo tradita. Christi interfectores a diabolo excaecati. Iniqui et diabolus una persona, qua nihil magis impium. --Quid namque terrae nomine nisi caro exprimitur? Quis appellatione impii nisi diabolus designatur? Hujus impii manus fuerunt hi qui 308 in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Terra itaque data est in manus impii, quia antiquus hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit (Matth. IV, 10, 11), sed ejus carnem per suos satellites ad triduum permissus exstinxit (Matth. XXVII, 45), et dispensationi supernae pietatis nesciens ex hac ipsa permissione servivit. Tribus etenim Redemptorem nostrum tentationibus pulsans, cor Dei temerare non valuit. Sed cum Judae mentem ad mortem carnis ejus excitavit (Matth. XXVI, 14), cumque ei cohortem atque a pontificibus et Pharisaeis ministros tradidit, nimirum iste impius manus ad terram tetendit. Hujus terrae judices, sacerdotes et principes, Pilatus atque illusores milites fuerunt. Iste itaque impius vultum judicum ejus operuit, quia corda persequentium, ne auctorem suum cognoscerent, malitiae nubilo velavit. Unde per Paulum dicitur: Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15). Qui rursus ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Vultus ergo judicum opertus exstitit, quia mens persequentium eum, quem carne tenere potuit, Deum nec per miracula agnovit. Quia vero antiquus hostis cum iniquis omnibus una persona est, sic plerumque Scriptura sacra de iniquorum capite, id est diabolo, loquitur, ut repente ad ejus corpus, id est ad sequaces illius, derivetur. [ Vet. XXII. ] Potest ergo nomine impii infidelis ac persecutor populus designari, cui et hoc congruit omnino quod subditur: CAPUT XXIX.

IBID.-- Quod si non ille est, quis ergo est?

45. Ac si aperte diceretur: Quis unquam impius esse putandus est, si ille populus, qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Sed considerata vir sanctus Judaicae plebis perfidia, ad semetipsum mentis oculos revocat; dolet quod videre nequeat quem amat; moerore afficitur, quia ex praesenti mundo ante subtrahitur quam salus mundi reveletur. Unde et subdit: CAPUT XXX [ Rec. XVI ]. VERS. 25.-- Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

46. Antiqui justi dolent se ad Christi tempora non pervenisse. --Cursoris quippe officium est secutura nuntiare. Omnes igitur electi, qui ante adventum Redemptoris orti sunt, quia hunc aut vivendo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi in mundo quidam cursores fuerunt. Sed quia ante praestolatum redemptionis tempus se subtrahi praevident, transire se cursore velocius dolent; diesque suos esse breves ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Unde apte dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Omnia quae creata sunt bona sunt, Moyse attestante, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona valde (Genes. I, 31). Sed hoc solum bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt, quae bona non principaliter existunt. De quo bono Veritas per Evangelium dicit: Nemo bonus nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Quia igitur antiquorum patrum prius dies finiti sunt quam mundo Deus in carne monstraretur, recte de eisdem diebus dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte diceretur: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, quia ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. Unde adhuc subditur: 309 CAPUT XXXI. VERS. 26.-- Pertransierunt quasi naves poma portantes.

47. Quem exspectando odorati sunt, ejus nos visu et fructu satiamur. Opertum nobis detulerunt Spiritus fructum. --Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Quid igitur antiqui patres nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem spei odore potiti sunt, sed nobis fructum de ejusdem spei perfectione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur. Unde et Redemptor isdem discipulis dicit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis (Joan. IV, 38). Quorum videlicet dies comparantur navibus, quia decurrunt; et recte poma portantibus, quia electos omnes quos ante Redemptoris praesentiam gestaverunt, per prophetiae valuerunt spiritum exspectatione refovere, non autem manifesta exhibitione reficere. Vel certe quia naves cum poma portant, haec paleis admiscent, ut ad terras illaesa perducant, recte patrum praecedentium dies describuntur navibus poma portantibus similes, quia antiquorum dicta in eo quod mysteria spiritalis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum Spiritus deferunt cum carnalia loquuntur. Saepe namque dum quaedam narrant propria, ad Divinitatis elevantur arcana. Qui crebro etiam cum altitudinem Divinitatis aspiciunt, ad incarnationis ejus mysterium repente funduntur. [ Vet. XXIII. ] Unde adhuc apte subjungitur: CAPUT XXXII.

IBID.-- Sicut aquila volans ad escam.

48. Velut aquilae a summis ad ima descendunt, Christi carne pascendi. --Moris quippe est aquilae ut irreverberata acie radios solis aspiciat; sed cum refectionis indigentia urgetur, eamdem oculorum aciem, quam radiis solis infixerat, ad respectum cadaveris inclinat; et quamvis ad alta evolet, pro sumendis tamen carnibus terram petit. Sic videlicet, sic antiqui patres fuerunt, qui in quantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem erecta mente contemplati sunt; sed incarnandum hunc in mundi fine praescientes, quasi a solis radiis ad terram oculos deflexerunt. Et quasi de summis ad ima veniunt, dum hunc Deum supra omnia et hominem intra omnia agnoscunt. Quem pro humano genere dum passurum moriturumque conspiciunt, qua scilicet morte semetipsos refici atque reformari ad vitam noverunt, quasi more aquilae post contemplatos solis radios in cadavere escam quaerunt. Libet spectare aquilam solis radios intuentem, quae ait: Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Sed ab alto volatu celsitudinis ad terras veniat, escam cadaveris inferius inquirat. Paulo post etenim subdit, dicens: Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5). Et rursum: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jer. XVII, 10, sec. LXX)? Sublevata ergo in divinitatem mens justi, cum dispensationis gratiam ex ejus carne considerat, quasi a summis repente, ut aquila ad escam volat. Sed ecce ille Israeliticus populus immenso dudum prophetiae spiritu infusus ejusdem prophetiae dona perdidit, atque in ea fide quam praevidendo nuntiaverat non permansit; 310 et a se Redemptoris praesentiam negando repulit, quam cunctis se sequentibus praenuntiando declaravit. Unde et apte protinus per compassionem ad eorum quoque duritiam sermo convertitur, atque ab eis quomodo prophetiae gratia subtrahitur, indicatur. Nam subditur: CAPUT XXXIII. VERS. 27.-- Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.

49. Judaeorum perfidia et reprobatio. --Plebs quippe Judaica loqui ut prius noluit, quae eum quem praedixerat negavit. Sed commutata facie dolore torquetur, quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie, ab auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. Sed nimirum restat ut suppliciorum dolor torqueat, quam suus non cognoscens conditor ignorat. Quia igitur haec sub Redemptoris nostri significatione transcurrimus, nunc moraliter discutiendo replicemus.

SENSUS MORALIS.--50. CAP. IX, VERS. 25.-- Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.--Quibus bonis homo peccando spoliatus, quibus malis obnoxius. --Sicut saepe jam diximus, sic primus homo conditus fuit, ut per augmenta temporum tendi posset ejus vita tantummodo, non evolvi. Sed quia sponte ad culpam decidit, quo attigit vetitum, pertulit decursum, quem nunc homo praesentis vitae desiderio oppressus indesinenter et tolerat et optat. Ne enim finiatur, vivere appetit, sed per augmenta vitae quotidie ad finem tendit. Nec deprehendit valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta fiunt quae venientia longa videbantur. [ Vet. XXIV. ] Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset; sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc diebus apte subjungitur: Pertransierunt quasi naves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram venit. Poma etiam terrae hujus fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligentia conditoris. Sed haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus, quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves etenim cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed gravitatem ponderis 311 non habent. Et humanum genus paradisi gaudiis expulsum vim contemplationis perdidit, robur conditae fortitudinis amisit; cumque ad superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur, quia et paradisi celsitudinem cum odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Unde et apte subjungitur: Sicut aquila volans ad escam. [Vet. XXV. ] Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat; sed quia, contra praeceptum, cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit; et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri velociter transeunt, quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur.

51. Quaestiones durae circa hominis lapsum qui refrenandae. Menti etsi justa, tamen dura caecitas. --Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivit? cur is qui summe potens et summe bonus est nequaquam voluit hominem talem facere qui perire non posset? Cum vero haec tacita mens interrogat, pavet ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat, seque humiliter comprimit, et cogitationes restringit. Sed eo gravius affligitur, quo inter mala quae sustinet etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subjungitur: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Nequaquam quippe ita nos debere loqui dicimus cum, nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes, nosmetipsos pavore reprehendimus, et supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur, quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum agnoscens, venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est, quia valde affligitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea quae de ipsa sunt caecatur. Quae patitur, justa esse considerat; pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat; ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso quo restringitur augetur. Dicat ergo: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor, quia tunc gravius plerumque affligimur, cum quasi per consolationis studium afflictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis, jam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna considerat, superest ut his adjungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subjungit, dicens: 312 CAPUT XXXIV [ Rec. XVII ]. VERS. 28.-- Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

52. Operibus etiam bonis timendum Job docet. --Quae beatus Job opera exercuit, sacrae hujus historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit, quia juxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non solum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis (Job. I, 5). Affectum ergo compassionis exercuit, quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus dicit: Flebam quondam super eum qui afflictus erat (Job. XXX, 25). Ministerium pietatis impendit, qui ait: Oculus fui caeco, et pes claudo (Job. XXIX, 15). Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: Si deceptum est cor meum super mulierem (Job. XXXI, 9). Humilitatis culmen medullitus tenuit, qui dicit: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (:IBID., 13). Beneficia largitatis impendit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea (:IBID., 17). Et rursum: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (:IBID., 20). Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (:IBID., 32). Et inter haec ad virtutum cumulum per excellentiorem viam charitatis, et inimicos dilexit, qui ait: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat (:IBID., 29). Et rursum: Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus (:IBID., 30). Quid ergo vir sanctus sua opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates solet? Quid ergo est quod, mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pavens, cum dicit: Verebar omnia opera mea, nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subigimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus? [ Vet. XXVI.] 53. In illis metuendae desidia et fraus. --Duo quippe sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per prophetam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose (Jerem. XLVIII, 10). Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat quisquis, semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerationis transitoria bona festinat. Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de justo per prophetam dicitur: Beatus qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15). Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est gloria per favorem. Munus ex manu est praemium per dationem. Sed 313 justus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur: Verebar omnia opera mea. Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. [ Vet. XXVII ]. Saepe enim bona nostra latrocinanti fraude depereunt, quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subjungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?

54. Delictum nullum est inultum. --Sed post haec valde scrupulosum cordi se objicit quod subjungit: Sciens quod non parceres delinquenti. Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcit et delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam jam delinquentes sumus. Sed quid quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, ejus verba de coelo meruit audire? Sed tamen culpa in utroque punita est, quia et de Petro, teste Evangelio, scriptum est: Recordatus Petrus verbi Jesu, egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). Et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 16). Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur Sic David ( De poenit. dist. 1, cap. Si peccatum ) audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur; sed tamen, reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: Sciens quod non parceres delinquenti, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Sed saepe mens dum plus justo trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subsequenter adjungitur: VERS. 29.-- Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

CAPUT XXXV [ Rec. XVIII ]. 314 55. Sancti ita incerti sunt ut confidant, ita confidunt ut non torpeant. --Si enim remota pietate discutimur, opus nostrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus, sub occulta judicia trepidans, dicit: Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? non quo hunc laborasse poenitet, sed quo incertus esse de praemiis et inter labores dolet. Sciendum vero est quod viri sancti ita incerti sunt ut confidant, atque ita confidunt ut tamen ex securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens et impensa rectis actibus trepidat, restat ut postquam bonum opus agitur lacrymae deprecationis exquirantur, quatenus ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis. [ Vet. XXVIII, Rec. XIX. ] Sed tamen sciendum est quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, vel lacrymae non valent quousque nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subjungitur: CAPUT XXXVI. VERS. 30, 31.-- Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

56. Lacrymae mundant, si profluant cum humilitate. Si non propter terrena, sed superna bona. --Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti judicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, quia afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique qui per orationum lamenta se cruciant, sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exsudant; compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit, quia eorum fletus ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua perfusi sunt, qui pro terrenis bonis in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, ejusque accensi desideriis plangunt, a summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud quam opera designantur? Unde quibusdam per prophetam dicitur: Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 15); id est, opera crudelitate. 57. Perfectam munditiam hic non assequimur. --Notandum vero quod vir sanctus non ait: Fulserunt mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus meae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus, veram munditiam nequaquam apprehendimus, sed imitamur. Unde et apte subjungitur: Tamen sordibus 315 intinges me. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab ejus munditia discordamus. Ait ergo: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, ejusque amoris pulchritudinem obscenis et illicitis cogitationum motibus foedat. [ Vet. XXIX.] 58. Animae vestis corpus. --Unde et subditur: Et abominabuntur me vestimenta mea. Quid enim vestimenti nomine nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda videatur? Hinc etenim Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccle. IX, 8); id est, membra corporis a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem (Isai. IX, 5). Sanguine quippe vestimentum miscere est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat, cum dicebat: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16). Hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Habes pauca nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua (Apoc. III, 4). More autem sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt; sicut per Petrum quoque de Juda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis (Act. I, 18). Neque enim emptum pretio sanguinis agrum Judas possidere figuli potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit; sed possedit dictum est possidere fecit. Ita hoc loco: Abominabuntur me vestimenta mea dicitur abominabilem facient, quia nimirum dum contra mentem membra superbiunt, dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt, in ipso suo certamine posita anima agnoscit quantum adhuc a divinitate despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, sed non valens, foedae pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem senserat qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere festine cupiebat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Dicat ergo vir justus: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, quia quantumlibet ad summa ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae de pondere corruptionis portat. [ Vet. XXX, Rec. XX. ] Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto judici quid 316 in se majus, quidve minus displiceat, non agnoscit. Unde et subditur:

CAPUT XXXVII. VERS. 32.-- Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.

59. Justo quam grave sit ignorare unde delinquit. --Dum cum quolibet in judicio ex aequo contendimus, et quid contra nos dicatur agnoscimus, et in his quae dicimus audimur, et quo objecta patenter apprehendimus, eo audenter ad proposita respondemus. Quia ergo invisibilis judex quae facimus videt, quasi audit quae dicimus; sed quia id quod ei displicet nequaquam plene cognoscimus, quasi quid ipse dicit ignoramus. Vir igitur sanctus vestimentorum suorum abominationem considerans, eo amplius timet, quo audiri ex aequo in judicio non valet, quia quousque corruptionis suae pondere premitur, hoc in poena sua gravius tolerat, quod et sensum sui reprehensoris ignorat. Ac si aperte dicat: In hoc ex aequo non audior, quia et patent cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Sequitur: CAPUT XXXVIII. VERS. 33.-- Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

60. Arguere Deum quid sit. --Durum sonat ut quaeratur qui Deum arguat; sed durum non erit, si recurrat ad memoriam quod ipse per alium prophetam dicit. Per Isaiam quippe admonet, dicens: Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me, dicit Dominus (Isai. I, 16). Ei namque quem arguimus rationis auctoritate contraimus. Et quid est quod Dominus, agere sancta nos admonens, adjungit: Venite, et arguite me, nisi quod aperte insinuat quantam bonis actibus fiduciam praestat? Ac si patenter dicat: Recta agite, et animadversionis meae motibus non jam per deprecationis gemitum, sed per fiduciam auctoritatis obviate. Hinc etenim Joannes dicit: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III, 21). Hinc est quod Moyses, quia placet serviens, auditur tacens, cum silenti dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Hinc est quod irascentem retinet, cum audit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra populum istum (Exod. XXXII, 10). Hinc est quod arguentem Dominus non habuisse se queritur, cum per prophetam dicitur: Quaesivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII, 30). Hinc est quod graviter Isaias deplorat, dicens: Omnes nos cecidimus quasi folium, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos; non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te (Isai. LXIV, 6, 7). 61. Christus solus potuit nos a morte liberare. Patiendo hominis culpam corripuit, et placavit Dei iram. --Sed possunt recti quilibet per acceptae innocentiae meritum aliquando praesentis motibus animadversionis obviare, non autem valent virtute propria ab humano genere supplicia secuturae mortis expellere. Vir igitur sanctus humanum genus consideret quo defluxit; aeternae mortis damna conspiciat; cui nimirum constat quia nequaquam justitia humana contradicat, videat quam perverse homo deliquerit; videat quam districte conditor contra hominem irascatur, et mediatorem Dei et hominis, Deum et hominem, requirat. [ Vet. XXXI, Rec. XXI. ] Quem quia longe post venturum considerat, deplorans 317 dicat: Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Redemptor quippe humani generis, mediator Dei et hominis per carnem factus, quia justus in hominibus solus apparuit, et tamen ad poenam culpae etiam sine culpa pervenit, et hominem arguit ne delinqueret, et Deo obstitit ne feriret, exempla innocentiae praebuit, poenam malitiae suscepit. Patiendo ergo utrumque arguit, qui et culpam hominis, justitiam aspirando, corripuit, et iram judicis moriendo temperavit; atque in utrisque manum posuit, quia et exempla hominibus quae imitarentur praebuit, et Deo in se opera, quibus erga homines placaretur, ostendit. Nullus quippe ante hunc exstitit, qui sic pro alienis reatibus intercederet, ut proprios non haberet. Aeternae igitur morti tanto quis in aliis obviare non poterat, quanto hunc reatus de propriis astringebat. Venit itaque novus homo ad homines, contradictor ad culpam, amicus ad poenam; mira monstravit, crudelia pertulit. Manum ergo suam in ambobus posuit, quia unde reum recta docuit, inde iratum judicem placavit. Qui hoc quoque ipsis suis miraculis mirabilius praebuit, quia corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit. Unde et subditur: CAPUT XXXIX [ Rec. XXII ]. VERS. 34.-- Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

62. Mansuetudine potius quam terrore nos correxit. --Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Psal. XLIV, 5). [ Vet. XXXII. ] Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15). Unde hic quoque apte subjungitur: CAPUT XL. VERS. 35.-- Loquar, et non timebo eum.

63. Timor a peccato nos suscitare non valuit. --Vir enim sanctus, quia humani generis Redemptorem venire mitem conspicit, non metum ad Dominum, sed affectum ad patrem sumit; et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Joannes ait: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Hinc Zacharias dicit: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Luc. I, 74). A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Quod bene Elisaeo Sunamitis filium suscitante signatur (IV Reg. IV, 30, 34), qui cum baculo puerum mittens, exstincto filio vitam minime reddidit; per semetipsum vero veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit. Auctor quippe humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi 318 per puerum virgam misit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII, 19). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se collegit: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6). Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini muneris gratiae septiformis spiritum in peccati morte jacentibus tribuit. Moxque vivens erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. Dicat itaque ex sua, dicat ex voce humani generis: Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat; loquar, et non timebo eum. Ubi et apte subjungitur: CAPUT XLI.

IBID.-- Neque enim possum metuens respondere

64. Timor digna Deo pro ejus donis obsequia non reddit. --Respondere quippe cuilibet dicimur cum factis illius digna opera repensamus. Deo ergo respondere est donis ejus praecedentibus nostra obsequia reddere. Unde et psalmi quidam, in quibus sancta operatio imitanda proponitur, ad respondendum scripti praenotantur. Rectum itaque Deus hominem condidit, eumque ad perversa defluentem cum longanimitate toleravit. Quotidie culpam aspicit, et tamen vivendi spatia non citius abscidit; dona largitur benignitate sua, et erga malos utitur patientia sua. Respondere homo tot beneficiis debet; sed tamen respondere metuens non valet, quia humani generis conditorem qui adhuc serviliter formidat, procul dubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus; cum nos ad bona opera affectus, non metus dirigit; cum malum nostrae menti jam non placet, etiam si licet. Nam qui a perversitatis opere ex timore restringitur, perversa libenter ageret, si liceret. Nequaquam ergo veraciter rectus est, qui adhuc a pravitatis desiderio liber non est. Bene itaque dicitur: Neque enim possum metuens respondere, quia vera obsequia Deo non reddimus, si ex timore mandatis illius, et non potius ex amore servimus. Sed cum menti nostrae ejus dulcedinis amor accenditur, omne desiderium praesentis vitae levigatur, in taedium dilectio vertitur, atque hanc cum moerore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore serviebat. Unde et apte subditur: CAPUT XLII [ Vet. XXXIII, Rec. XXIII ]. CAP. X, VERS. 1.-- Taedet animam meam vitae meae.

65. Amor Dei vitae hujus taedium parit, et ad erratorum confessionem adducit. --Sed cum praesens vita vilescere, cum conditoris amor dulcescere coeperit, sese contra se animus accendit, ut accusare se de culpis debeat, in quibus se ante supernorum nescius defendebat. Unde adhuc recte adjungit: CAPUT XLIII.

IBID.-- Dimittam adversum me eloquium meum.

66. Quasi pro se eloquio suo utitur, qui prava quae gessit defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit quod erravit. Saepe vero et cum delinquimus 319 ea quoque quae agimus dijudicamus. Accusat mens ipsa quod perpetrat; sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod fecit. Cum vero toto jam judicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessionem se erigit. Unde recte nunc dicitur: Dimittam adversum me eloquium meum, quia fortis mens relaxare contra se verba detestationis inchoat, quae apud semetipsam prius infirme verecundata retinebat. Sed sunt nonnulli qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde adhuc apte subjungitur: CAPUT XLIV [ Rec. XXIV ].

IBID.-- Loquar in amaritudine animae meae.

67. Confessio fiat in amaritudine animae. --Qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. Sciendum vero est quia ex poena poenitentiae, quam sibi mens irrogat, aliquatenus securitatem percipit, atque ad interrogationem superni judicis fidentior exsurgit, ut semetipsam subtilius inveniat, et erga se quaeque quomodo disponantur agnoscat. Unde et protinus additur: CAPUT XLV. VERS. 2.-- Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

68. Judicat nos hic et punit Deus duobus modis. --Quia peccatorem se in amaritudine animae asserit, quid Deo aliud quam ne condemnetur dicit? quia amaritudo praesentis poenitentiae exstinguit supplicia sequentis irae. Duobus autem modis in hac vita hominem Deus judicat, quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Nisi enim delictis exigentibus justus judex et nunc et postmodum quosdam percuteret, Judas minime dixisset, Secundo eos qui non crediderunt perdidit (Judae 5); et de iniquis Psalmista non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua (Psal. CVIII, 29). Diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt qui juxta reatus sui meritum et temporali et perpetua animadversione feriuntur. Solos quippe poena a supplicio liberat quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: Cum judicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Hinc voce angelica ad Joannem dicitur: Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc etiam scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): [ Vet. XXXIV.] 69. Mens justi ut secura sit, trepidat. --Saepe ergo mens justi, ut magis secura sit, altius trepidat; et cum flagellis cingitur, superni judicii incertitudine turbatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit omne quod patitur; et per cogitationem interrogat judicem, quia de vitae suae meritis ambigit in percussione. Sed cum vitae virtus ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio a judice respondetur, quia nequaquam ad perdendum percutit quem in actionis innocentia feriendo 320 custodit. Bene itaque nunc dicitur: Indica mihi cur me ita judices. Ac si aperte diceretur: Quia flagellando me judicas, ostende quod ad judicium per flagella securum reddas. Quod tamen intelligi et aliter potest. Nam plerumque vir justus flagella ad probationem percipit, et vitam suam subtilissima inquisitione discutiens, quamvis se peccatorem et sentiat et fateatur, pro qua tamen specialiter culpa percutitur, minime cognoscit; atque eo magis in percussione trepidat, quo causas suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum sibi judex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Scit namque quod aequissimus vindex injuste quempiam nostrum nullo modo affligit, et magno metu concutitur, quia et dolet in verbere, et deprehendere in se perfecte non valet quod deploret. Unde adhuc subditur:

CAPUT XLVI [ Rec. XXV ]. VERS. 3.-- Nunquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas pauperem, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

70. Justi propter quid flagelletur ignorantis anxietas. --Hoc nimirum sic per interrogationem dicitur, ut negetur. Ac si aperte diceretur. Tu qui summe bonus es, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem per calumniam premas. Et scio ergo quia non est injustum quod patior, et eo magis doleo quo causas justitiae ignoro. Notandum vero quod non ait Ut opprimas innocentem, sed pauperem. Qui enim districtioni judicis nequaquam innocentiam, sed paupertatem suam objicit, non jam de vita audaciam arripit, sed quam se infirmum conspiciat ostendit. Ubi et congrue subjungit: Opus manuum tuarum. Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris. 71. Deus non sinit nos supra vires tentari. --Bene autem subditur: Et consilium impiorum adjuves? Quos namque hoc loco impios, nisi malignos spiritus vocat? Qui cum redire ipsi ad vitam nequeant, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit ut beatum Job divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate justus exstiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non adjuvit, quia eorum tentationibus carnem justi prodidit, animam negavit. Hoc indesinenter contra bonos consilium maligni spiritus ineunt, ut hi quos servire Deo innocue in tranquillitate conspiciunt vexati adversitatibus ad voraginem culpae rapiantur. Sed eorum consilii acumen destruitur, quia pius conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium humana infirmitas excidat. Unde et bene per Paulum dicitur: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Nisi enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est qui malignorum spirituum insidias non corruens portet, quia si mensuram judex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem dejicit, quo ultra vires onera imponit. Sic autem beatus Job negando 321 requisivit ista quae protulit, sicut et requirendo negat ea quae illico subjungit, dicens: CAPUT XLVII [ Rec. XXVI ]. VERS. 4-7.-- Nunquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, aut anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim.

72. Discrimen visus humani et divini, dierum nostrorum et aeternitatis. --Oculi carnei facta temporum non nisi in tempore agnoscunt, quia et ipsi ad videndum cum tempore prodeunt, cum tempore clauduntur; et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit, quia vix existentia aspicit, et ventura nullo modo agnoscit. [ Vet. XXXV. ] Dies quoque et anni hominis a diebus et annis discrepant aeternitatis, quia vitam nostram, quae tempore incipitur, tempore finitur; dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas devorat. Cujus nimirum immensitas, quia ultra citraque super nos tenditur, sine inchoatione et termino ejus aeternum esse dilatatur; eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt, quia is qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit; cumque aspiciendo post et ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. Dicat ergo: Nunquid oculi carnei tibi sunt; aut sicut videt homo, et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim. Ac si humiliter requirens, diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti? Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam nec prius quam conderes ignoras? Cujus nimirum potentiae mox pondus exprimit, cum subjungit: CAPUT XLVIII.

IBID.-- Cum sit nemo qui de manu. tua possit eruere.

73. Humilis deprecatio flagellati. --Ac si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cujus virtuti nullus valet obviare? Quo enim nemo est qui animadversionem tuam ex merito suae virtutis retineat, eo a se facilius tua pietas exigat ut parcat. Quia autem nos in delicto concepti, in iniquitatibus editi, aut noxie prava perpetramus, aut incaute etiam recta agendo delinquimus, districtus judex unde nobis fiat placabilis, non habemus. Sed cum nostrum opus ejus obtutibus dignum exhibere non possumus, restat ut ad placationem illius suum ei opus offeramus. Unde et subditur: CAPUT XLIX [ Rec. XXVII ]. VERS. 8.-- Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me?

74. Manichaei dogma destruitur. --Ac si ei humiliter dicat: Quia sub justo examine dignum non est tua placatione quod feci, pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui duo esse principia mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Sanctus etenim vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura considerat, et errorum genimina praevidens calcat, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu. Qui enim et plasmatum se, et factum totum in circuitu a Deo asserit, tenebrarum genti 322 nec in spiritu suo aliquid nec in carne derelinquit. Nam plasmatum se propter internam imaginem retulit; factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit. [ Vet. XXXVI.] 75. Hominis praerogativa in rerum conditione. --Notandum vero est quia per hoc quod se plasmatum Dei manibus asserit; misericordiae judicis dignitatem suae conditionis opponit. Quamvis enim per coaeternum Patri Verbum cuncta creata sunt, in ipsa tamen relatione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel coelestibus, sed tamen insensibilibus, homo praeferatur. Cuncta quippe dixit et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est praemittit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes I, 26). Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est, Fiat, et factum est (:IBID., 3); neque ut aquae volatilia, sic terra hominem protulit; sed prius quam fieret faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad conditoris imaginem fiebat. Quod igitur per conditionem homo elegantius in terra creaturis caeteris accepit, hoc in flagello positus pietati sui opificis opponit, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate condidisti? Et quem ratione rebus caeteris praefers, cur ex dolore supponis? Sed tamen haec eadem nostra dignitas fulget per imaginem, et longe distat a beatitudinis perfectione per carnem, quia dum spiritus miscetur pulveri, quodam modo connectitur infirmitati. Quam scilicet infirmitatem beatus Job pietati judicis objicit, cum subjungit:

CAPUT L [ Rec. XXVIII ]. VERS. 9.-- Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me.

76. Quare angelus irremissibiliter peccavit, non homo. --Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis admistio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset accepit. Unde et apud respectum judicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis; sicut per Psalmistam dicitur: Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis, et non accendit omnem iram suam, et rememoratus est quia caro sunt (Psal. LXXVII, 38). Ut lutum ergo homo factus est, quia de limo est ad conditionem sumptus. Lutum quippe fit, cum se aqua terrae conspergit. Sicut lutum itaque homo est conditus, quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Quod sanctus vir bene pietati judicis objicit, cum postulans dicit: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, et reatum iniquitatis laxa. Ubi aperte quoque mors ejusdem carnis adjungitur, cum protinus subinfertur: CAPUT LI.

IBID.-- 323 Et in pulverem reduces me.

77. Hominem excusat carnis infirmitas. --Ac si patenter postulet, dicens: Memento, quaeso, quod per carnem a terra venio, et per ejus interitum ad terram tendo. Materiam itaque originis, et poenam finis aspice, et culpae citius transeuntis parce. [ Vet. XXXVII, Rec. XXIX. ] Sed quia qualitatem protulit hominis conditi, nunc subjungit ordinem propagati, dicens: CAPUT LII. VERS. 10, 11.-- Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.

78. Hominis ortus descriptio. --Plasmatus quippe homo sicut lutum factus est, propagatus autem et sicut lac mulgetur semine, et sicut caseus coagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur, ossibus nervisque solidatur. Per lutum ergo primae conditionis qualitas, per lac vero sequentis ordo conceptionis exprimitur, quia per coagulationis incrementa ducitur, ut paulisper in ossa roboretur. Sed angusta Dei laus est descriptio creati corporis, nisi etiam subsequenter exprimatur mira aspiratio vivificationis. Unde et subditur: CAPUT LIII. VERS. 12.-- Vitam et misericordiam tribuisti mihi.

79. Vitae inspiratio et conservatio. --Sed incassum nobis bona conditor tribuit, si non omne quod tribuit ipse custodit. Sequitur,--IBID:-- Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Haec autem quae de exteriori homine diximus, etiam interiori quemadmodum possit congruere libet ut breviter replicando monstremus. 80. Homo lutum, fit pulvis subtracta gratia. Bella carnis patitur, sed gratia roboratur.--Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui conditoris erigatur. Humana namque cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit, per vim sancti Spiritus, quasi irrigata terra viridescit. Sed saepe dum perceptis superni doni virtutibus sine interruptione utimur, ad privatam fiduciam usu continuae prosperitatis elevamur. Unde fit plerumque ut isdem qui sublevaverat parumper Spiritus deserat, quatenus ipsum sibi hominem ostendat. Quod sanctus vir protinus exprimit, cum subjungit: Et in pulverem reduces me. Quia enim per subtractionem Spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, quasi ab humore pristino terra siccatur, ut infirmitatem suam derelictus sentiat, et sine infusione supernae gratiae quantum homo aruit cognoscat. Qui apte quoque reduci ad pulverem dicitur, quia dimissus sibi cujuslibet tentationis aura raptatur. Sed dum relicti concutimur, ea quae afflati cognovimus subtilius jam dona cogitamus. Unde subjungit: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Mens etenim nostra cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur, sicut lac mulgetur, quia in quadam novae inchoationis teneritudine et subtilitate formatur; et sicut caseus coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis astringitur, ut nequaquam jam per desideria diffluat, sed in uno amore se colligens, ad solidam reformationem surgat. [ Vet. XXXVIII. ] Plerumque vero contra haec eadem rudimenta spiritalia ex usu veteri caro submurmurat, et mens bella tolerat ex homine quem foris portat. Unde subjungit: Pelle et carnibus vestisti me. Pelle quippe 324 et carnibus interior homo vestitur, quia in eo quod ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Sed tendentem ad justitiam nequaquam in tentatione conditor deserit, qui per infusionem gratiae etiam peccantem praevenit; sed sublevatam mentem et ad bella exterius laxat, et interius roborat. Unde adhuc apte subjungitur; Ossibus et nervis compegisti me. Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus nervisque compingimur, quia etsi tentatione foras irruente concutimur, intus tamen nos conditoris manus roborat, ne frangamur. Carnis itaque nos motibus humiliat ad dona, sed per ossa virtutum roborat contra tentamenta. Ait ergo: Carne et pelle vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Ac si aperte dicat: Foras me ad probationem deseris, sed tamen intus ne peream virtutibus astringendo custodis. Qui idcirco nobis bene vivendi rectitudinem tribuit, quia benigne praeterita quae deliquimus parcit. Unde et adhuc apte subjungitur: Vitam et misericordiam tribuisti mihi. 81. Vitam ex misericordia Dei praeveniente et subsequente accipit et servat. --Vita quippe tribuitur cum malignis mentibus benignitas aspiratur. Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet, quia ad obtinenda Dominus justitiae bona non adjuvat, si prius misericorditer anteactas nequitias non relaxat. Vel certe vitam nobis et misericordiam tribuit, quia ea qua nos misericordia ad bene vivendum praevenit, etiam subsequente custodit. Nisi enim misericordiam subroget, servari non valet vita quam praebet. Ipso quippe quotidie humanae vitae usu veterascimus, et exterioris hominis impulsu cogitatione lubrica ab interioribus eximus. Et nisi nos superna visitatio vel ad amorem compungendo vivificet, vel ad timorem flagellando restauret, repentino lapsu mens funditus tota destruitur, quae longo virtutis studio innovata videbatur. Unde subjungit: Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe spiritum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum, vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Nam si dona praestat, sed hunc continue restaurando non sublevat, citius bonum perditur, quod non a largiente custoditur. Sed ecce vir sanctus dum se humiliter agnoscit, conferenda generaliter divinae misericordiae secreta deprehendit; cumque infirmitatem suam veraciter fatetur, repente ad cognoscendam vocationem gentium sublimiter rapitur. Nam protinus subdit: CAPUT LIV [ Rec. XXX ]. VERS. 13.-- Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

82. Vocatio gentium in consilio Dei abscondita. --Ac si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas gentes quia colligas scio? Quod tamen in corde celas, quia hoc adhuc aperto sermone non indicas. Sed qui et universorum reminisceris, me procul dubio de venia certum facis. [ Vet. XXXIX. ] Sciendum vero est quia in quibusdam factis et certi de venia reddimur, et post perpetratas culpas ad absolutionis nostrae fiduciam correctione et poenitentia subsequente roboramur; perpetratae tamen nostrae nequitiae adhuc memoria tangimur, et cogitatione illicita aversi nolentesque pulsamur. Unde et apte subjungitur: CAPUT LV [ Rec. XXXI ]. VERS. 14.-- Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab 325 iniquitate mea mundum me esse non pateris?

83. Peccata deleta qui memoriam inficiant, et bellum reparent. Quid tum agendum. --Ad horam Dominus peccatum parcit, cum reatum culpae concessis protinus fletibus diluit. Sed ab iniquitate nostra mundos nos esse non patitur, quia volentes quidem culpam fecimus, sed nonnunquam nolentes ejus memoriam cum delectatione toleramus. Saepe namque hoc quod a conspectu jam judicis fletu interveniente deletum est ad animum redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Quod caute ille conspicere athleta spiritalis noverat, qui dicebat: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Quid namque cicatrices, nisi sanationes sunt vulnerum? [ Vet. XL. ] Laxatas ergo nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere est sanata jam peccatorum vulnera rursus in tentationem serpere, atque ex eorum suggestionibus, post superductam cutem poenitentiae, fetorem culpae iterum doloremque sentire. Qua videlicet in re et nihil foras opere agitur, et sola intus cogitatione peccatur; districtoque se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat. 84. Unde bene per Moysen dicitur: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra; et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra (Deut. XXIII, 10). Nocturnum quippe est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Polluto ergo extra castra exire est turpi impugnatione laboranti, sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquae quippe lavationem, occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur; ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet. Sed inter haec sciendum est quod idcirco nonnunquam impulsu illicitae cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrenae conversationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente contra nos antiqui hostis fortitudine, mens nostra non minima importunitate tentationis inquinatur. Unde 326 et sacerdos legis, membra hostiae per frusta concisa, caput atque ea quae erga jecur sunt, jubetur ignibus cremare, pedes vero atque intestina hostiae prius aqua diluere (Levit. I, 7, 12). Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus cum vitam nostram cultui divino dedicamus. Qui membra hostiae per frusta concisa super ignem ponimus, cum vitae nostrae opera in virtutibus distinguentes immolamus. Caput atque ea quae juxta jecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, atque in occultis desideriis flamma divini amoris ardemus. Et tamen praecipitur ut pedes atque intestina hostiae laventur. Pedibus enim terra tangitur, intestinis vero stercora gestantur, quia plerumque jam ex desiderio in aeternitatem succendimur, jam toto devotionis sensu ad appetitum nostrae mortificationis inhiamus; sed quia adhuc terrenum prae infirmitate aliquid agimus, nonnulla etiam quae jam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, quid aliud quam intestina hostiae stercus portant? Sed ut comburi debeant, laventur, quia nimirum necesse est, ut immundas cogitationes timoris fletus diluat, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel de inexperto certamine, vel de conversationis pristinae memoria patitur, lavetur, ut tanto suavius in conspectu sui spectatoris ardeat, quanto cum ei assistere coeperit nil terrenum secum, nil lubricum in ara suae orationis imponit. Vir igitur sanctus humanae mentis damna conspiciat, quod plerumque se cogitatione illicita inquinat; et postquam reatum operis judex relaxat, et, sua plorans, nostra quae ploremus aperiat, dicens: Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Ac si aperte dicat: Si culpam venia abstulit, cur hanc et a memoria non detergit? [ Vet. XLI, Rec. XXXII.] Saepe autem ita mens in culpae recordatione concutitur, ut ad perpetrationem illius longe gravius quam prius capta fuerat urgeatur; et deprehensa trepidat, seque ipsam variis motibus impulsa perturbat. Metuit quidem ne vincatur tentationibus, sed resistens hoc ipsum quod longo labore certaminis affligitur perhorrescit. Unde et apte subjungitur: CAPUT LVI. VERS. 15.-- Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

85. Vitiis renitentis ac cedentis discrimen. --Impius namque vae habet, justus miseriam, quia et aeterna damnatio reprobum sequitur, et electus quisque doloribus transitoriae adversitatis expiatur. Impius caput levat, sed elatus evadere vae quod sequitur non valet. Justus, labore sui certaminis afflictus, caput levare non sinitur, sed pressus a perpetua afflictione liberatur. Ille se in voluptatibus erigit, sed suppliciis sequentibus mergit. Iste se in dolore deprimit, sed tamen a pondere aeternae animadversionis abscondit. Consideret ergo vir sanctus quod aut renitens homo vitiis praesenti labore afficitur, aut succumbens perpetuae afflictioni mancipatur, et dicat: Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Ac si aperte deploret, 327 dicens: Aut substratus carnis desideriis, supplicio aeterno subjicior; aut repugnans illicitis motibus poena praesenti crucior, quia a labore certaminis liber non sum. Sed superna dispensatio idcirco nos tota sibi intentione servientes carnis nostrae permittit impugnationibus concuti, ne mens nostra in superbiam audeat praesumptione suae securitatis elevari, ut dum pulsata trepidat, in solo auctoris adjutorio spei pedem robustius figat. Unde et adhuc apte subjungitur: CAPUT LVII [ Rec. XXXIII ]. VERS. 16.-- Et propter superbiam quasi, leaenam capies me.

86. Leaena qua arte capiatur. Eodem modo et lapsi et reparati sumus. --Leaena cum escam catulis exquirit, inhianter in foveam captionis ruit. Sicut enim ex quibusdam regionibus fertur, fit in ejus itinere fovea, in qua pecus deponitur, ut illuc se ejus appetitu projicere leaena provocetur: quae angusta simul et alta praeparatur, ut in eam ruere ambiendo valeat, sed hanc saliendo nullo modo evadat. Alia quoque fovea, quae priori cohaereat, effoditur, quae tamen ei, in qua pecus est, extremae partis apertione conjungitur. In qua nimirum cavea ponitur, ut leaena corruens, quia desuper terroribus urgetur, cum quasi in secretiori parte foveae occultare, se appetit, caveam volens intret; cujus jam saevitia nequaquam pertimescitur, quia clausa in cavea levatur. Quae enim sua sponte in foveam corruit, ad superiores partes circumsepta vectibus redit. Sic sic nimirum humana mens capta est, quae in libertate arbitrii condita, dum nutrire desideria carnis appetivit, quasi leaena catulis escam quaesivit, atque in deceptionis suae foveam cecidit, quae, suadente hoste, ad cibum prohibitum manum tetendit. Sed in fovea protinus caveam invenit, quia sponte ad mortem veniens corruptionis suae mox carcerem pertulit; atque ad auras liberas, gratia interveniente, reducitur. Sed cum multa agere conatur, et non valet, ejusdem corruptionis suae obstaculis quasi caveae vectibus ligatur. Jam quidem eam in quam ceciderat damnationis foveam evasit, quia secuturae mortis supplicium, manu redemptionis adjuta, ad veniam redeundo superavit. Sed tamen coarctata caveam tolerat, quia supernae quoque disciplinae nexibus cingitur, ne per carnis desideria vagetur. Quae ergo sponte sua in foveam cecidit, ad auras liberas clausa redit, quia et per libertatem arbitrii in culpam corruit, et tamen hanc a suis motibus, conditoris gratia coactam nolentemque constringit. Post foveam itaque caveam patitur, quae, erepta ex aeterno supplicio, a pravae libertatis motibus, et sub coelestis artificis dispensatione religatur. Recte igitur dicit: Et propter superbiam, quasi leaenam capies me, quia et liber homo per cibum sibi mortem intulit, et reductus ad veniam sub disciplina melius clausus vivit. Quasi leaena ergo propter superbiam captus est, quia inde nunc eum disciplina suae corruptionis deprimit, unde transgressionem praecepti non timens, audacter in foveam saltum dedit. [ Vet. XLII.] 87. Sic et elatus de virtute cadere sinitur, ut a superbia sanetur. --Sed si parumper obtutum mentis a culpa primi parentis avertimus, nos adhuc quotidie ut leaenam capi per vitium elationis invenimus. Saepe namque 328 homo acceptis virtutibus in audaciam suae praesumptionis erigitur, sed mira dispensatione pietatis ante ejus oculos res quaelibet, in qua corruat ordinatur. Dumque per culpam aliquid appetit, quid aliud quam praedam in fovea concupiscit? Sua sponte inhians cadit, sed suis surgere viribus non valet. Qui cum se nihil ex se esse considerat, discit procul dubio cujus adjutorium requirat. Quem tamen superna miseratio captum quasi a fovea evehit, quia hunc infirmitate cognita ad veniam reducit. Leaenae itaque more, propter superbiam ad superiores partes in caveam remeat, qui cum de virtute extollitur lapsus ad desideria in humilitate religatur. Quia enim prius propria praesumptione perierat, mira pietate agitur, ut infirmitatis suae jam notitia clausus vivat. Quod quia sanctus vir crebro accidere hominibus conspicit, nostri in se periculi vocem sumit; ut cum nos ejus fletus agnoscimus, quae in nobis sunt flenda discamus. Sed cum mentem nostram elatio erigit, summi a nobis protinus compunctio amoris recedit; cum vero superna nos gratia visitat, statim per lacrymas ad sua desideria instigat. Unde et apte subjungitur:

CAPUT LVIII [ Rec. XXXIV ].

IBID.-- Reversusque mirabiliter me crucias.

88. Mentis a Deo desertae obduratio, visitatae compunctio. --Cum ab auctore relinquimur, nec ipsa ullatenus destitutionis nostrae damna sentimus. Quo enim longe nos conditor deserit, eo mens nostra insensibilius obdurescit, nulla quae Dei sunt diligit, nequaquam superna concupiscit; et quia amoris intimi calorem non habet, frigida deorsum jacet, ac miserando modo fit quotidie tanto securior, quanto pejor; cumque unde sit lapsa non meminit, et supplicia secutura non metuit, quantum lugenda sit nescit. At si afflatu sancti Spiritus tangitur, ad considerationem protinus suae perditionis evigilat, in coelestium inquisitione se excutit, amoris summi aestibus inardescit, quae se circumprimunt damna considerat, et plorat proficiens quae prius laeta peribat. Bene ergo conditori dicitur: Reversusque mirabiliter me crucias, quia omnipotens Deus unde mentem nostram visitans ad amorem suum erigit, inde hanc per lacrymas gravius affligit. Ac si aperte dicat: Relinquendo me nequaquam afficis, quia insensibilem reddis; sed cum reverteris crucias, quia dum te insinuas mihi me quam sim lugendus demonstras. Unde et nequaquam se poenaliter, sed mirabiliter asserit cruciari, quia dum per fletum mens ad summa rapitur, compunctionis suae poenam gaudens miratur; et libet affici, quia afflictione sua se conspicit ad alta sublevari. [ Vet. XLIII. ] Saepe autem cum nos a sancti desiderii exercitatione torpescere superna pietas cernit, exempla se sequentium nostris obtutibus objicit, ut mens per otium remissa, quo in aliis vigilantium provectus considerat, eo in se pigritudinem torporis erubescat. Unde et recte subjungitur: CAPUT LIX [ Rec. XXXV ]. VERS. 17.-- Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam, et poenae militant in me.

89. Exemplis bonorum Deus ad se nos revocat. --Testes enim Dei sunt, qui per exercitium sancti operis testantur quae electos secutura sint 329 praemia veritatis. Unde hos quoque quos pro veritate passos agnoscimus Graeco eloquio martyres, id est testes, vocamus. Et per Joannem voce angelica Dominus dicet: In diebus Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos (Apoc. II, 13). Sed testes suos contra nos Dominus instaurat, cum electorum vitam pravitati nostrae contrariam ad arguendos nos instruendosque multiplicat. Contra nos ergo testes illius instaurantur, quia cuncta quae agunt studiis nostrae pravitatis adversa sunt. Unde et sermo veritatis adversarius vocatur, cum Mediatoris voce per Evangelium dicitur: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Atque de hoc eodem Redemptore reprobi persequentes dicunt: Contrarius est operibus nostris (Sap. II, 12); et paulo post: Et dissimilis est aliis vita illius (:IBID., 15). Testes itaque suos contra nos Dominus instaurat, quia bona quae facere ipsi negligimus, haec ad correptionem nostram fieri ab aliis demonstrat; ut qui praeceptis non accendimur, saltem exemplis excitemur, atque in appetitu rectitudinis nil sibi mens nostra difficile aestimet quod perfecte peragi ab aliis videt. Et fit plerumque ut cum alienae vitae bona conspicimus, nostrae sollicitius damna timeamus; et eo patescat quantae post pondere animadversionis impatimur, quo nunc a bonorum moribus longe discrepamus. 90. Eorum labor indicat quae reprobos poena maneat. Bona in aliis visa quos animi motus excitare debeant. --Unde et testium instauratione memorata, protinus apte subjungitur: Et multiplicas iram tuam. Eo nobis multiplicari ira Dei dicitur, quo esse multiplex indicatur, quia ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus judex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; Petro attestante qui ait. Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei; si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio (I Pet. IV, 17)? Omnipotens igitur Deus cum contra nos testes instaurat, iram multiplicat, quia quo bonorum vitam nostris oculis objicit, eo pravitatis perpetratae duritiam qua districtione in judicio percutiat ostendit. Nam cum solis se sequentibus dona exaggerat, torpentes jam quia reliquerit demonstrat. Cum bona ergo in aliis cernimus, valde necesse est ut et exsultationem nostrae formidini, et formidinem nostrae exsultationi misceamus, quatenus et de alienis provectibus charitas gaudeat, et de suis infirmitatibus conscientia contremiscat. Sed cum fraterno proveatu reficimur, cum districtionem super nos interni judicis ex ipso nostro torpore pensamus, quid restat nisi ut ad discutiendum se animus redeat, et quidquid in se reprobum, quidquid pravum deprehendit, affligat? Unde et apte subjungitur: Et poenae militant in me. Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant, quia dum miranda illorum facta conspicimus, vitam nostram, quae ex eorum nobis comparatione displicet, studiosa afflictione cruciamus; ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta; et si quid adhuc culpa delectationis inquinat, poena moeroris tergat. Beatus igitur Job, 330 quia vitam patrum praecedentium conspicit, quid in se gemere debeat subtilius agnoscit. Sed magni doloris magisterio, dum sua plangit, ad lamenta nos instruit: ut quo virtutes in aliis cernimus, eo apud districtum judicem nostra sollicite delicta timeamus. Sequitur: CAPUT LX. VERS. 18.-- Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

91. Quod nimirum prima oratione jam protulit, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? Qui hoc quoque quod hic adjicit, subdens,--VERS. 19.-- Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, illic verbis aliis non aliter adjungit, dicens: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem (Job. III, 16). Quia vero haec superius late digessimus (Lib. IV, n. 48 et seq.), pro vitando lectoris fastidio, exposita replicare declinamus. Sequitur: CAPUT LXI [ Vet. XLIV, Rec. XXXVI ]. VERS. 20.-- Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?

92. Vitae terminus, potissimum attendendus. --Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non ejus usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Hinc rursum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut brevitatem suae delectationis aspiciat, ne ad vivacem mortem iniquitas rapiat, cum constet quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur dum dolor noster flagellis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exsilium gemere, sed prae ipsa afflictione mens non valet damna suae caecitatis aestimare. Unde protinus subdit: CAPUT LXII. [ Rec. XXXVII ].

IBID.-- Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum.

93. Lacrymas et doloris sensum tollit nimius moeror. Flere mala nostra nos non sinit vis consuetudinis. --Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine moerore fit, qui, afflicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Vir igitur sanctus feriri plus quam sufficit pertimescit, dicens: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut, moderatis doloribus, aestimare mala quae patior flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur, ut pondus quidem peccatorum toleret, sed tamen quia tolerat ignoret. Saepe etiamsi cognoscat quanto reatu premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum considerat, et tamen prae terrenae occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Hujus doloris praesentia Prophetae mentem 331 cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 18, 19). Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16). 94. Nisi Deus ad id nos adjuvet. --Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem flenda quae cognoscimus adjuvat. Culpas oculis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. [ Vet. XLV. ] Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad justitiam nos spiritus erigit, ad consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, quia nisi a reatu culpae, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur. Unde apte subjungitur: CAPUT LXIII [ Rec. XXXVIII ]. VERS. 21.-- Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.

95. Inferni poenae nec transitoriae nec phantasticae. Infernus cur terra, cur lacus. --Quid enim terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signantur? Quae aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disjungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4). Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. XXXII, 24, 25). Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir sive sua, seu humani generis voce dimitti se postulat, antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadit; sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constringitur, si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat [ Vet. XLVI ]. Quae adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur: CAPUT LXIV. VERS. 22.-- Terram miseriae et tenebrarum.

96. Quos tenet, foris cruciantur, intus caecantur. --Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti judicis expulsus tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. 332 Nam haec quoque terra in qua nascimur est quidem miseriae, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostrae mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem redit. In cujus adhuc descriptione subjungitur:

CAPUT LXV.

IBID.-- Ubi umbra mortis, et nullus ordo.

97. Ultionem habet, non lucem. Quam justae hae poenae. --Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Si itaque ignis qui reprobos cruciat lumen habere potuisset, is qui repellitur nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem (Psal. LVII, 9). Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, quia quo illos gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret; quatenus qui auctori suo et corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur; et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt in infernum cum armis suis (Ezech. XXXII, 27). Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria quae concipiunt exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13). Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni judicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc, suis delectationibus subditi, undique contra justitiam juste judicantis pugnant. [ Vet. XLVII. Rec. XXXIX]. 98. Ordinatae sunt, ut ab aequo judice criminibus commensuratae. --Mirum vero est valde quod dicitur: Ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quia ipsa quoque supplicia quae ex lance justitiae prodeunt inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI, 7). Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse 333 perhiberet: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. XIII, 30). Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est hos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat; quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis angustet afflictio, et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis (Joan. XIV, 2), sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris, sic damnatis et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo suppliciis dicitur, in quibus profecto quisque juxta modum culpae cruciatur?

[ Vet. XLVIII.] 99. Ordinatae autem non sunt in corde damnatorum. --Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit, quia ipsa quoque supplicia, quae ordinata per justitiam veniunt ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, dum damnatus quisque foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus, exterius interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis saevit. Quam tamen mira potentia judicantis aequitas ordinat, ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in poenam surgentibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur:

CAPUT LXVI.

IBID.-- Et sempiternus horror inhabitat.

100. Poenarum inferni descriptio. --In hujus vitae tormentis timor dolorem habet, dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati jam coeperit quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in doloris angustia pulsante se semper pavore feriuntur, ut et quod timent tolerent, et rursum quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Hic flamma quae succendit illuminat; illic, ut superius verbis Psalmistae docuimus, ignis qui cruciat obscurat. Hic metus amittitur, cum tolerari jam coeperit quod timebatur; illic et dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. 334 Sic sic videlicet a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet, ut qui a voluntate conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent, quatenus quo se impugnant, cruciatus augeant, et cum varie prodeunt multipliciter sentiantur. Quae tamen supplicia in se demersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat; quatenus semper sine termino cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit, et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent, quae non suam per omnia qualitatem tenent. [ Vet. XLIV.] 101. Ignis illic lucem negat ad consolationem, servat ad tormentum. --Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in augmentum suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio attestante colligimus (Luc. XVI, 23), in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere quinque fratrum describitur meminisse, qui ab Abraham petiit ut ad eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui, ad doloris sui cumulum, eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Is ergo, cui ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod videre in supplicio eos etiam quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat credendum est quia lumen ad tormentum servat. Quod si approbare testimoniis in sua expressione non possumus, superest ergo ut e diverso doceamus.

102. Igni lumen et obscuritatem simul esse posse. --Tres quippe Hebraeae gentis pueri, per Chaldaei regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque projecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio miseratus exploraret, illaesis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum 335 flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam; ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et taedarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt. [ Vet L.] 103. Angelos et homines reprobos una poena implicat. Malus sepulcrum diaboli. --Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius (Ezech. XXXII, 22). Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt.

[ Rec. XL.] 104. Inferni poenas praenosse non prodest, sed evadere. --Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ut, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc rursum ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10).

[ Vet. LI.] 105. Animo ad id nitenti obstat cura carnis. --Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi, in amorem patriae coelestis erigitur; sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet 336 spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur.

106. Haec non abscidenda prorsus, sed moderanda. --Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis absciditur, sed ut discrete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum carnis curam fieri in concupiscentiis non sinit, procul adhuc dubio in necessitate concedit. Discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed, subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur (Genes. XIII, 2, seq.). Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit, quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritalis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire; cura autem carnis, ut femina, foras non appareat, et videri jactanter erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, sed totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et, cessante studio, adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus fecundatur; et quae juventute vigens fecundari non potuit, annis fracta senilibus, utero marcescente, concepit, quia cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde et bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se praesumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit, necessarium suspicetur, quatenus omne quod libet vitae debitam utilitatem putet. Et saepe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae provisionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est vel quid opere agimus, vel quid corde versamus, ne aut mentem praepediens, foras se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus moderamine intus se cogitatio exaltet; ut cum divina judicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.

LIBER DECIMUS.

recensere

Toto libri Job capite undecimo ac duodecimi quinque prioribus versibus enarratis, secundam hujus operis partem claudit.

337 CAPUT PRIMUM.

1. Fortitudo Job, qui nec successiva adversantium mutatione superatur. --Quoties in arenae spectaculum fortis athleta descenderit, ii qui impares viribus existunt vicissim se ejus expugnationi subjiciunt: et uno victo, contra hunc protinus alter erigitur; atque hoc subacto, alius subrogatur; ut luctantis vires quandoque molliores inveniant quas ipsa sua crebrescens victoria fatigat; quatenus cum novus quisque congreditur, is qui vinci virium qualitate non valet, personarum saltem mutatione superetur. Sic sic in hoc hominum angelorumque spectaculo beatus Job fortis athleta prodiit, quantumque contra mutationes adversantium valeat continuatione indefessi roboris ostendit. Cui primus se Eliphaz, secundus autem Baldad objicit, atque ad extremum se Sophar in ejus expugnatione supponit: qui ad inferendos ictus totis se conatibus erigunt, sed tamen ad feriendam altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa quippe eorum verba patenter insinuant quod ictus in auras jactant, quia cum sanctum virum non recte redarguunt, expressa in vacuum verba percussionis perdunt. Quod liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait: CAPUT II. CAP. XI, VERS. 2.-- Nunquid qui multa loquitur non et ipse audiet? aut vir verbosus justificabitur?

2. Procaces recte dictis semper e diverso respondent. Sophar sententia vera, sed male prolata. --Mos esse procacium solet ut recte dictis semper e diverso respondeant, ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Quibus justorum verba quamlibet pauca sonuerint multa sunt, quia quo eorum vitia resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur hoc quod recta praedicatione contra crimina profertur. Ipsum quippe qui ex veritate fortes sententias dixerat Sophar redarguens, verbosum vocat, quia cum ab ore justorum sapientia culpas increpat, stultorum auribus superfluitas loquacitatis sonat. Pravi namque nil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant; et justorum verba eo otiosa aestimant, quo suis haec sensibus inveniunt diversa. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus justificari nequaquam possit, quia dum quisque per verba diffluit, perdita gravitate silentii, mentis custodiam amittit. Hinc quippe scriptum est: Cultus justitiae, silentium (Isai. XXXII, 17). Hinc Salomon ait: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Hinc rursum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Hinc Psalmista testatur, dicens: Vir verbosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12). Sed virtus verae sententiae perditur, quae sub discretionis custodia non profertur. Certum itaque est quod verbosus justificari vir nequeat. Sed bonum bene non dicitur, quia non intenditur cui dicatur. Vera quippe contra malos 338 sententia, si bonorum rectitudinem impetit, suam perdit, et eo retusa resilit, quo illud est forte quod ferit. [ Vet. et Rec. III. ]? Quia autem pravi audire bona patienter nequeunt, et cum vitae emendationem negligunt, ad verba se responsionis accingunt, aperte Sophar insinuat, qui subjungit: CAPUT III. VERS. 3.-- Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis?

3. Ad correptionem quam diverse affecti pravi et recti. --Imperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium poenam putat atque omne quod rectum dicitur dedecus suae irrisionis arbitratur, quia cum vera vox pravorum se auribus admovet, memoriam culpa mordet, et in redargutione vitiorum quo intus cognitione mens tangitur, foras ad studium contradictionis excitatur. Ferre vocem non valet, quia tacta in vulnere sui reatus dolet, et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Quod enim intus egisse se meminit, audire foris erubescit. Unde mox se ad defensionem praeparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravae refutationis tegat. Sicut enim recti de quibusdam quae ab eis non recte gesta sunt correptionis vocem, ministerium charitatis aestimant, sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad insaniam suae defensionis eriguntur. Illi correptionis adjutorium vitae suae patrocinium deputant, per quod dum praesentis vitae culpa corripitur, venturi judicis ira temperatur; isti cum se impeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt, quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, praesentis gloriae opinio foedatur. Hinc quippe in laude justi per Salomonem dicit Veritas: Doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX, 10). Hinc pravorum contumaciam despicit, dicens: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam (:IBID., 7). Nam fit plerumque ut cum correpta in se mala defendere nequeunt, ex verecundia pejores fiant; ac sic in sua defensione superbiant, ut quaedam vitia contra vitam corripientis exquirant; et eo se criminosos non aestimant, si crimina et aliis imponant. Quae cum vera invenire nequeunt, fingunt, ut ipsi quoque habeant quod non impari justitia increpare videantur. Unde et Sophar, quia quasi irrideri se per increpationem doluit, protinus mentiendo subjungit: CAPUT IV. VERS. 4.-- Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

4. Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt. --Qui beati Job dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me (Job. IX, 20)? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se 339 flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. [ Vet. IV. ] Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subjicit, dicens:

CAPUT V.

VERS. 5.-- Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi!

5. Homini quando Deus loquatur, quando ipse sibi. --Ipse quippe sibi homo loquitur, cum per hoc quod sentit nequaquam Divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur; cum caro sensum exerit, et mentem, quasi ad intelligentiam provocans, foras mittit. Unde et adhuc Petro terrena sapienti Veritas dicit: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Marc. VIII, 33). Cui tamen recta confitenti dicitur: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Quid autem Dei labia nisi judicia ejus accipimus? Clausis namque labiis vox premitur, et sensus tacentis ignoratur; apertis autem sermo dum promitur, animus loquentis invenitur. Labia itaque sua Deus aperit cum voluntatem suam hominibus per aperta judicia ostendit. Quasi enim reserato ore loquitur, cum remota obscuritate dispositionis intimae renuit occultare quod vult. Nam velut clausis labiis sensum nobis suum non indicat, cum per occulta judicia cur quid faciat celat. Sophar itaque beatum Job ut de carnali intellectu redarguat, seque ipsum quantae sit benignitatis ostendat, ei bona optat, quae et cum habentur ignorat, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi! Ac si patenter dicat: Imperitiae tuae potius quam poenae compatior, quia, sola carnis prudentia praeditum, a veritatis te spiritu vacuum agnosco. Si enim Dei judicia occulta cognosceres, tam procaces contra illum sententias non sonares. Et quia omnipotens Deus cum ad consideranda nos sua judicia sublevat, ignorantiae nostrae protinus caecitatem fugat, quae apertis ejus labiis, ad nos eruditio prodeat, protinus adjungendo manifestat, dicens: CAPUT VI [ Rec. IV ]. VERS. 6.-- Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex ejus.

6. Sapientiae opera quae publica. Quae secreta. --Publica sapientiae supernae sunt opera, cum omnipotens Deus regit quos creat, perficit bona quae inchoat, et aspirando adjuvat quos visitationis suae lumine illustrat. Cunctis etenim liquet quia quos gratis condidit benigne disponit. Et cum spiritalia dona largitur, ipse perficit quod ipse ex munere suae benignitatis inchoavit. Secreta vero sapientiae supernae sunt opera cum Deus quos creavit deserit; cum bona quae praeveniendo coeperat; nequaquam prosequendo consummat; cum claritate nos suae illustrationis illuminat, et tamen, permissis carnis tentationibus, tenebris caecitatis pulsat; cum dona quae contulit minime custodit; cum et mentis nostrae ad se desideria excitat, et tamen occulto judicio difficultate nos nostrae imbecillitatis angustat. [ Vet. V.] 7. Haec non inveniendo invenit, qui comprehendi non posse didicit. Lex Dei et Christi charitas. --Quae nimirum secreta ejus sapientiae pauci valent inquirere, sed nullus invenire, quia quod super nos de nobis ad immortali sapientia non injuste 340 disponitur, justum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere utcunque jam incomprehensibilitatis ejus est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum ejus inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, cum dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensus Domini? vel quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lassescendo proficiens, praemittit dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Qui igitur ad occulta Dei pertingere non valens ad infirmitatis suae cognitionem rediit, atque ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret; et quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas junxit. Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse gravitatem non habet, meliori optat quod habet, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae! Qui eam quoque, qua se super amicum pollere aestimat, optando sapientiam ostentat, cum protinus subdit: Et quod multiplex sit lex ejus. Quid hoc loco Dei lex accipi nisi charitas debet, per quam semper in mente legitur praecepta vitae qualiter in actione teneantur? De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). De hac Paulus ait: Plenitudo legis, dilectio (Rom. XIII, 10). De hac iterum dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex etenim Christi quid congruentius intelligi quam charitas potest, quam tunc vere perficimus cum fraterna onera ex amore toleramus.

8. Charitas a duobus praeceptis incipit, et ad innumera se extendit. Proximi dilectio cavet nocere, curat benefacere. Haec duo quam multis modis praestantur. --Sed haec eadem lex multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Hujus namque legis initium dilectio Dei est ac dilectio proximi. [ Vet. VI. ] Sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi conditor jubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit ex toto, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult quisque non faciens; cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit, 341 impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restinguat; ut minas potentum ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat, utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret. [ Vet. VII. ] 9. Charitas multiformis exemplis sanctorum ostenditur. --Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plene coeperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Cujus diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera, obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit (Genes. IV, 4, 8). Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit (Genes. V, 24). 342 Haec Noe, despectis omnibus solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit (Genes. VII, 6). Haec per Sem et Japhet humiliter verenda patris erubuit, et superjecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit (Genes. IX, 23). Haec Abrahae dextram quia ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit (Genes. XXII, 10). Haec Isaac mentem, quia semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit (Genes. XXVII, 1). Haec Jacob compulit et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare (Genes. XXXVII, 34). Haec Joseph docuit a fratribus venundatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari (Genes. XLII, 33). Haec Moysen, delinquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, ut et pro pereunte plebe sese morti objiceret, et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret (Exod. XXXII, 33). Haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio, coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret (Num. XXV, 8, 9). Haec Jesum exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret (Josue I, 2, seq.; Num. XIV, 6, 7, seq.). Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in dejectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonio exstitit, quia culmen ex quo dejectus est non amavit (I Reg. III, 4, seq.). Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam; qui persecutorem suum et timendo fugit ut dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit, non agnovit inimicum (I Reg. XXIV, 6, 18). Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit (II Reg. XII, 1, seq.). Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine, superna mysteria penetravit (Isai. XX, 2). Haec Eliam, quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit (IV Reg. II, 11). Haec Elisaeum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit (:IBID., 10). Per hanc Jeremias ne in Aegyptum populus descenderet restitit; sed tamen et inobedientes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse descendit (Jerem. XLII, 18). Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aere libravit (Ezech. VIII, 3). Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit (Dan. XIV, 40), Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit (Dan. III, 50). Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit (Act. XV). Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata conjungit.

[ Vet. VIII. ] 10. Charitatis officia ex Paulo. --Cujus nimirum legis multiplicitatem bene 343 Paulus enumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 4). Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat ignorat. Non est ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua satagit, foras nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitorie possidet velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium nisi quod secum permaneat agnoscit. Non irritatur, quia et injuriis lacessita ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus majora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia quo sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii provectus hilarescit. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae contra uniuscujusque culpae jaculum, quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit, ut quia antiquus hostis varia circumfusione nos obsidet, ipsa hunc de nobis multipliciter expugnet. Quam nimirum legem si sollicita consideratione pensamus, auctori nostro quantum quotidie delinquamus agnoscimus. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus; nec ex dolore ad impatientiam proruit, cum suo se judicio conscientia addicit. Unde Sophar, quid diceret sciens, sed cui diceret nesciens, postquam praemisit dicens, Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex ejus, protinus adjungit:

CAPUT VII [ Rec. V. ]

IBID.-- Et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua.

11. Culparum nostrarum cognitio temperat dolorem flagellorum. --Dolor quippe, ut diximus, flagelli temperatur cum culpa cognoscitur, quia et tanto quisque patientius ferramentum medici tolerat, quanto putridum conspicit esse quod secat. Qui igitur multiplicitatem legis intelligit, cuncta quae patitur quam sint minora perpendit, quia per hoc quod culpae pondus agnoscitur, afflictionis poena levigatur. [ Vet. IX. ] 12. Venialiter peccant, qui zeli fervore modum correptionis excedunt. --Sed inter haec sciendum est quia sine magna iniquitate non fuerit quod Sophar virum justum usque ad objectionem iniquitatis increpavit. Unde et eorum audaciam Veritas juste redarguit, sed benigne ad gratiam reducit; quia apud misericordem judicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex ejus amore peccatur. Saepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit, ut quo alta charitate fervent, 344 modum correptionis exaggerent, et lingua aliquid quod non debet dicat, quia mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed verbum prolatae contumeliae tanto citius parcitur, quanto et ex qua radice prodeat pensatur. Unde bene per Moysen Dominus praecepit dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus (Deut. XIX, 5). Ad silvam quippe cum amico imus quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur, et simpliciter ligna succidimus cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit cum de correptione sermo durior excedit; et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat, quia si, ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur; eumque exstincti proximus et cum invenerit non occidit, quia cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit quem sub ejus venia spes, fides et charitas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur quae nequaquam malitiae studio perpetratur. Unde et Sophar iniquum vocat quem superna sententia laudaverat; nec tamen a venia reprobatus excluditur, quia ad verba contumeliae divini amoris zelo promovetur. Qui pro eo quod beati Job merita non agnoscit, ex imperita adhuc irrisione subjungit, dicens:

CAPUT VIII [ Rec. VI ]. VERS. 7.-- Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum, Omnipotentem reperies.

13. Dei vestigia sunt ejus dona quibus ad superna provocamur. Deus hic non videtur manifeste. Contemplationis vis. Dei essentiam angelica vel humana mens non plene contuetur. --Quid Dei vestigia nisi benignitatem illius visitationis vocat? Quibus nimirum progredi ad superna provocamur cum ejus Spiritus afflatu tangimur, et, extra carnis angustias sublevati, per amorem agnoscimus auctoris nostri contemplandam speciem, quam sequamur. Nam cum mentem nostram spiritalis patriae amor inflammat, quasi sequentibus iter insinuat, et substrato cordi velut quoddam vestigium Dei gradientis imprimitur, ut ab eo rectis cogitationum gressibus via vitae teneatur. Quem enim necdum cernimus, restat necesse est ut per vestigia sui amoris indagemus, quatenus usque ad contemplationis speciem quandoque mens inveniat quem nunc, quasi a tergo subsequens, per sancta desideria explorat. Haec Psalmista auctoris nostri vestigia bene sequi noverat cum dicebat: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9). Quem reperire quoque usque ad visionem suae celsitudinis satagebat, dicens: Sitivit anima mea 345 ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3) Tunc quippe cogitatione manifesta omnipotens Deus reperitur, cum, mortalitatis nostrae funditus corruptione calcata, ab assumptis nobis in divinitatis suae claritate conspicitur. Nunc autem a carnali cogitatione animum infusi Spiritus gratia sublevat, et in contemptum rerum transeuntium exaltat; totumque mens quod appetebat in infimis despicit, atque ad superna desideria ignescit, et contemplationis suae vi extra carnem tollitur, quae corruptionis suae pondere adhuc in carne retinetur. Incircumscripti luminis jubar intueri conatur, et non valet; quod infirmitate pressus animus et nequaquam penetrat, et tamen repulsus amat. Jam namque de se conditor per quod ametur ostendit, sed visionis suae speciem amantibus subtrahit. Sola ergo ejus vestigia conspicientes gradimur, qui hunc per donorum suorum signa sequimur, quem necdum videmus. [ Vet. X, Rec. VII. ] Quae nimirum vestigia comprehendi nequeunt, quia unde, ubi, quibusve modis veniant ejus Spiritus dona, nesciuntur, Veritate attestante, quae ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo vadat (Joann. III, 8). In retributionis autem culmine reperiri Omnipotens per contemplationis speciem potest, sed tamen ad perfectum non potest, quia etsi hunc in claritate sua quandoque conspicimus, non tamen ejus essentiam plene contuemur. Angelica etenim, vel humana mens cum ad incircumscriptum lumen inhiat, eo ipso se, quo est creatura, coangustat; et super se quidem per provectum tenditur, sed tamen ejus fulgorem comprehendere nec dilatata sufficit, qui et transcendendo et portando omnia et implendo concludit. Unde et adhuc subditur: CAPUT IX. VERS. 8, 9.-- Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.

14. Qui Deus omnia transcendat. --Quod Deus coelo excelsior, inferno profundior, terra longior, marique latior esse describitur, tanto spiritaliter debet intelligi, quanto de eo quidquam nefas est juxta corporea lineamenta sentire. Sed coelo est excelsior, quia incircumscriptione sui spiritus cuncta transcendit; inferno profundior, quia transcendendo subvehit; terra longior, quia creaturae modum perennitate suae aeternitatis excedit; mari latior, quia rerum temporalium fluctus sic regens possidet, ut hos sub omnimoda potentiae suae praesentia coangustando circumdet. Quamvis possunt et coeli appellatione angeli, et inferni vocabulo daemonia designari; per terram vero justi homines, per mare autem peccatores intelligi. Excelsior itaque coelo est, quia ipsi quoque electi spiritus visionem tantae celsitudinis perfecte non penetrant. Profundior inferno est, quia malignorum spirituum astutias longe subtilius quam ipsi putaverant judicans damnat. Terra longior, quia longanimitatem nostram patientia divinae longanimitatis exsuperat, quae nos et peccantes tolerat, et conversos ad praemia remunerationis exspectat. Mari latior, quia ubique facta peccantium 346 retributionis suae praesentia occupat, ut et cum non praesens per speciem cernitur, praesens per judicium sentiatur. 15. Qui homo coelum, infernus, terra, mare. Dei latitudo, longitudo, sublimitas et profundum. --Cuncta tamen ad solum referri hominem possunt, ut ipse sit coelum cum jam per desiderium summis inhaereat; ipse infernus, cum, tentationum suarum caligine perturbatus, in infimis jacet; ipse terra, quia in bono opere fixae spei ubertate fructificat; ipse mare, quia in quibusdam trepidus quatitur, et aura suae mutabilitatis agitatur. Sed coelo est excelsior Deus, quia potentiae ejus magnitudine vincimur, etiam cum super nosmetipsos elevamur; inferno profundior, quia nimirum plus judicat quam ipse se humanus animus in tentationibus investigat; terra longior, quia fructus vitae, quos in fine retribuit, nequaquam nunc vel spes nostra comprehendit; mari latior, quia humana mens fluctuans multa de his quae ventura sunt conjicit, sed cum jam cernere quae aestimaverat coeperit, angustam se fuisse in sua aestimatione cognoscit. [ Vet. XI. ] Excelsior igitur coelo fit cum ipsa in eum nostra contemplatio deficit. Unde et cor Psalmista in altum posuerat, sed necdum se eum contigisse sentiebat, dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam (Psal. CXXXVIII, 6). Inferno profundiorem noverat, qui semetipsum discutiens, sed ejus subtiliora judicia pertimescens, dicebat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4). Longiorem terra viderat, cum minora ei esse humanae mentis vota pensabat, dicens: Qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20). Latiorem mari conspexerat, qui timendo pensabat quia nequaquam mens humana immensitatem districtionis ejus agnosceret, quantumlibet inquirendo fluctuaret, dicens: Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare (Psal. LXXXIX, 11)? Cujus bene potentiam egregius nobis doctor insinuat, cum breviter narrat: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Habet quippe Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti in supernam fuerint congregationem transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae judicium incomprehensibiliter exerit. Quae scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet, quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo et profunditas quam sit investigabilis nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel, occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. Unde et beato Job dicitur: Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Ac si ei aperto despectu diceretur: Profunditatem ejus 347 atque excellentiam quando tu cognoscere sufficis, qui vel virtute ad summa evehi, vel temetipsum reprehendere in tentationibus nescis. Sequitur: CAPUT X. [ Rec. VIII ]. VERS. 10.-- Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest, Cur ita facis?

16. Quomodo Deus in nobis coelum, infernum, terram, mare subvertat. --Subvertit Dominus coelum cum terribili et occulta dispensatione humanae contemplationis celsitudinem destruit. Subvertit infernum cum cujuslibet mentem in suis tentationibus pavidam cadere etiam ad deteriora permittit. Subvertit terram cum fructificationem boni operis adversis irruentibus intercidit. Subvertit mare cum fluctuationem nostrae titubationis emergente subito pavore confundit. Dubietate quippe sua cor anxium hoc ipsum quia titubat valde formidat, et quasi mare subvertitur cum ipsa in Deum nostra trepidatio, considerato ejus judicii terrore, turbatur. [ Vet. XII. ] Quia igitur quomodo coelum vel infernus, terra vel mare, subvertitur breviter diximus, nunc aliquantulum laboriosius restat ut haec qualiter in unum coarctari valeant, demonstremus. 17. Coelum et infernus simul, in una mente contemplatio et carnis tentatio. --Saepe namque contingit ut ad summa jam mentem spiritus elevet, sed tamen hanc importunis caro tentationibus impugnet. Cumque ad contemplanda coelestia animus ducitur, objectis actionis illicitae imaginibus reverberatur. Nam carnis repente hunc stimulus sauciat quem extra carnem contemplatio sancta rapiebat. Coelum ergo simul infernusque coarctatur cum unam eamdemque mentem et sublevatio contemplationis illuminat, et importunitas tentationis obscurat; ut et videat intendendo quod appetat, et succumbendo in cogitatione toleret quod erubescat. De coelo quippe lux oritur, infernus autem tenebris possidetur. In unum ergo coelum infernusque redigitur cum mens, quae jam lucem patriae supernae considerat, etiam de carnis bello tenebras occultae tentationis portat. Certe jam Paulus tertii coeli culmen ascenderat, jam paradisi secreta cognoverat, et tamen adhuc carnis bella tolerans gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Quid ergo in hujus tanti praedicatoris pectore nisi coelum Deus infernumque coarctaverat, qui et visionis intimae jam lumen acceperat, et tamen adhuc tenebras de carne tolerabat? Super se viderat quod laetus appeteret, in se cernebat quod metuens doleret. Jam coelestis patriae lux irradiaverat, sed adhuc tentationis obscuritas animum confundebat. Cum coelo ergo infernum pertulit, quia et illuminatum securitas erexit, et tentatum gemitus stravit. 18. Terra et mare simul, fidei certitudo cum aliquantula dubietate. --Et saepe contingit ut fides in mente jam vigeat, sed tamen ex parte aliquantula in dubietate contabescat; quatenus et certa se a visibilibus elevet, et ex quibusdam sese incerta perturbet. Nam plerumque ad aeterna appetenda se erigit, et subortis cogitationum stimulis agitata, sibimet ipsa contradicit. [ Vet. XIII. ] In unum ergo terra mareque coarctatur cum unam eamdemque mentem, et certitudo solidae fidei roborat, et tamen ex aliquantula 348 mutabilitate perfidiae aura dubietatis versat. An non in suo pectore coarctari terram mareque cognoverat, qui et per fidem sperans, et per infidelitatem fluctuans, dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23)? Quid itaque est, quod et se credere asserit, et adjuvari in se incredulitatem quaerit, nisi quod coarctari in suis cogitationibus terram cum mari deprehenderat, qui et exorare certus jam per fidem coeperat, et adhuc incertus undas perfidiae ex incredulitate tolerabat? 19. Cur mentem ad recta surgentem Deus impugnari sinat. --Quod tamen occulta fieri dispensatione permittitur, ut cum mens jam surgere ad rectitudinem coeperit, pravitatis suae reliquiis impugnetur; quatenus haec ipsa impugnatio, aut resistentem exerceat, aut delectationibus seductam frangat. Recte itaque nunc dicitur: Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? quia nimirum divinum judicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione cognosci, cum vel virtutes quas tribuerat subtrahit, vel has omnino non adimens, vitiorum concuti impugnatione permittit. Saepe namque in elationem cor tollitur cum laetis successibus in virtute roboratur, sed dum latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, se sibi hominem ostendendo derelinquit, ut ejus mens derelicta quid sit inveniat, quae male in se secura gaudebat. Unde cum subverti omnia, vel in unum coarctari, dicerentur, protinus additur: CAPUT XI [ Rec. IX ]. VERS. 11.-- Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?

20. Vanitatis ab iniquitate discrimen. --Ac si praemissa patefaciendo subjungeret, dicens: Quia tolerando succrescere vitia conspicit, judicando dona confundit. Rectus vero in descriptione ordo servatur, cum prius nosci vanitas, et post considerari iniquitas perhibetur. Omnis quippe iniquitas, vanitas, non tamen omnis vanitas esse iniquitas solet. Vana namque agimus quoties transitoria cogitamus. Unde et evanescere dicitur quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6); quoniam per hoc quod vivendo ad interitum tendit, recte quidem vanitas dicitur, sed nequaquam recte etiam iniquitas appellatur, quia etsi de poena est culpae quod deficit, non tamen hoc ipsum culpa est, quod a vita percurrit. Vana sunt itaque, quae transeunt. Unde et per Salomonem dicitur: Omnia vanitas (Eccle. I, 2). 21. Vanitas ducit ad iniquitatem. Vanitas mentem obnubilat, iniquitas caecat. --Apte autem post vanitatem protinus iniquitas subinfertur, quia dum per quaedam transitoria ducimur, in quibusdam noxie ligamur; cumque mens incommutabilitatis statum non tenet, a semetipsa defluens, ad vitia prorumpit. Vanitate ergo ad iniquitatem labitur, quae assueta rebus mutabilibus, dum ex aliis ad alia semper impellitur, suborientibus culpis inquinatur. [ Vet. XIV. ] Potest tamen et vanitas culpa intelligi, et iniquia is nomine reatus gravior demonstrari. Si enim aliquando vanitas culpa non esset, Psalmista non diceret: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 8); quia quamvis Trinitatis imaginem in natura servemus, vanis tamen delectationis motibus 349 perturbati, in conversatione nostra delinquimus; ut modis nos semper alternantibus cupido concutiat, metus frangat, laetitia mulceat, dolor affligat. Ex vanitate ergo, ut et superius dictum est, ad iniquitatem ducimur cum prius per levia delicta defluimus, ut, usu cuncta levigante, nequaquam post committere etiam graviora timeamus. Nam dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit; dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur; cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiae voraginem ruit. Unde bene Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam eorum, quemadmodum scriptum est (I Cor. X, 7): Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Esus quippe potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, Salomone attestante, qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccle. XIX, 1). Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audenter etiam majora perpetramus. Et notandum quod non videri, sed considerari iniquitas dicitur. Studiosius quippe conspicimus quae consideramus. Deus itaque hominum vanitatem novit, iniquitatem considerat, quia nec minora delicta inulta deserit, et ad majora ferienda sese intentius accingit. Quia igitur a levioribus malis incipitur, et ad graviora pervenitur; vanitas mentem obnubilat, iniquitas caecat. Quae nimirum mens, amisso mox lumine, tanto se altius per tumorem erigit, quanto et iniquitatis capta laqueis a veritate longius recedit. Unde et apte quoque quo vanitas cum iniquitate pertrahat, exprimit, cum repente subjungit: CAPUT XII [ Rec. XV, Rec. X ]. VERS. 12.-- Vir vanus in superbiam erigitur.

22. Vanitas audacem ex culpa reddit, et in naturae motibus effrenum. --Vanitatis quippe finis est, ut cum peccato mentem sauciat, hanc ex culpa audacem reddat; quatenus, sui reatus oblita, quae amisisse se innocentiam non dolet, justo excaecata judicio, simul et humilitatem perdat. Et fit plerumque ut, pravis desideriis serviens, a jugo se divini timoris excutiat, et, quasi in malorum perpetrationem jam libera, omne quod voluptas suggerit implere contendat. Unde cum vir vanus se erigere in superbiam dicitur, illico subinfertur: CAPUT XIII.

IBID.-- Et quasi pullum onagri se liberum natum putat.

23. Per pullum quippe onagri omne agrestium genus exprimitur, quod, naturae dimissum motibus, loris dominantium non tenetur. Agri namque animalia in libertate habent et ire quo appetunt, et quiescere cum lassantur. Et quamvis insensatis animalibus homo longe sit melior; hoc tamen plerumque homini non licet quod brutis animalibus licet. Quae enim ad aliud minime servantur, eorum motus procul dubio nequaquam sub disciplina restringitur. Homo autem qui ad sequentem vitam ducitur, necesse profecto est ut in cunctis suis motibus 350 sub disciplinae dispositione religetur, et quasi domesticum animal loris vinctum serviat, atque aeternis dispositionibus restrictum vivat. Qui ergo implere cuncta quae desiderat per effrenatam libertatem quaerit, quid aliud quam pullo onagri esse similis concupiscit, ut disciplinae hunc lora non teneant, sed audenter vagus per silvam desideriorum currat? 24. Lora quibus nos Deus coercet ac regit. --Saepe autem divina miseratio, quos prodire in effrenationem illicitae libertatis conspicit, objectione properae adversitatis frangit, quatenus elisi discant quam reproba erectione tumuerant; ut jam flagelli experimentis edomiti, quasi jumenta domestica praeceptorum loris mentis colla subjiciant, et vitae praesentis itinera ad nutum praesidentis pergant. Quibus bene loris ligatum se noverat, qui dicebat: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Unde et saevus ille persecutor ab agro perfidae voluptatis ad domum fidei deductus, rectoris sui calcaribus punctus, audiebat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Restat ergo ut si esse jam similes pullo onagri nolumus, in cunctis quae appetimus nutum prius intimae dispensationis exquiramus, ut mens nostra in omne quod nititur, superni regiminis loro teneatur; et inde magis vota sua ad vitam impleat, unde vitae suae studia et contra propriam voluntatem calcat. Multa Sophar fortia protulit, sed quod meliori se haec loquitur nescit. Unde adhuc increpando subjungit: CAPUT XIV. VERS. 13.-- Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

25. Sophar arguit Job animi obdurati et superbi. Illum imitantur mali et haeretici adversus bonos et catholicos. --Firmati cor non hoc loco per virtutem dicitur, sed per insensibilitatem. Omnis namque a intus qui districtionis intimae considerationi se subjicit, ex ejus protinus timore mollescit; eumque sagitta divinae formidinis penetrat, quia infirma viscera per humilitatem gestat. Quisquis autem pertinacia insensibilitatis obdurescit, quasi cor firmat, ne hoc jacula timoris superni confodiant. Unde quibusdam per prophetam Dominus misericorditer dicit: Tollam vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Cor quippe lapideum tollit cum a nobis superbiae duritiam subtrahit, et cor carneum tribuit cum eamdem protinus nostram duritiam ad sensibilitatem vertit. Per manus vero, ut jam crebro docuimus, opera designantur. Cum culpa igitur manus ad Deum expandere est contra largitoris gratiam de virtute operum superbire. Qui enim in conspectu aeterni judicis loquens sibi bona quae facit tribuit, ad Deum manus superbiens tendit. Sic profecto contra electos reprobi, sic contra catholicos haeretici semper effrenantur, ut cum objurgare facta nequeunt, bonos reprehendere de factorum elatione moliantur, quatenus eos quos redarguere ex infirmitate actionis non valent, ex crimine tumoris accusent. Unde et ea bona quae exterius fiunt, nequaquam bona esse jam censent, quae quasi per studium turgidae cogitationis exhibentur. Qui saepe humilia tumentes increpant, et quod dictis suis semetipsos feriunt ignorant. 351 Sed quia justum virum Sophar hactenus reprehendendo corripuit, nunc velut docendo subjungit: CAPUT XV [ Vet. XVI, Rec. XI ]. VERS. 14, 15.-- Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.

26. Ut mens sit munda, prius operis, tum cordis iniquitas resecanda. --Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere perpetratur. Iniquitas ergo in manu est culpa in opere, injustitia vero in tabernaculo iniquitas in mente. Mens quippe nostra tabernaculum non incongrue vocatur, in qua apud nosmetipsos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Sophar itaque, quia justi viri amicus est, novit quod dicat; sed quia justum increpat, haereticorum tenens speciem, proferre recte etiam quae novit ignorat. Sed nos calcantes hoc, quod ab eo tumide dicitur, pensemus ejus verba quam vera sint, si recte dicerentur. Prius enim a manu iniquitatem subtrahi, et post a tabernaculo admonet injustitiam abscidi, quia quisquis jam prava a se opera exterius resecat, necesse profecto est ut, ad semetipsum rediens, solerter sese in mentis intentione discernat; ne culpa, quam jam in actione non habet, adhuc in cogitatione perduret. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). Quid namque est praeparato opere agrum diligenter exterius exercere, nisi evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus? Pene cuncta namque bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quae ex operatione nascuntur; nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Mens quippe divini amoris exordia capiens imperat bona quae fiant; sed postquam fieri imperata coeperint, ipsis suis exercitata actionibus discit, cum imperare bona inchoaverat, quantum minus videbat. Foris ergo ager excolitur, ut domus postmodum construatur, quia plerumque ab exteriori opere sumimus, quantam subtilitatem rectitudinis in corde teneamus. Quem bene Sophar servare ordinem studuit, cum prius auferri iniquitatem a manibus, et post a tabernaculo injustitiam dixit, quia nequaquam plene animus in cogitatione erigitur, quando adhuc ab eo extrinsecus in opere erratur. [ Vet. XVII. ] 27. Haec munditia fiduciam praestat in oratione; secus, si desit. --Quae si perfecte duo haec tergimus, ad Deum statim sine macula faciem levamus. Interna quippe facies hominis mens est, in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro dirigamur. Quam scilicet faciem levare est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat, quia a spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. 352 Hinc per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus (I Joan. III, 21). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione reprehendit cum resistere se praeceptis ejus quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus.

28. Cum non adest, quid agendum. --Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat, quod erravit; quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur. Sed curandum nimis est ne ad hoc rursus proruat quod se mundasse fletibus exsultat, ne dum deplorata iterum culpa committitur, in conspectu justi judicis ipsa etiam lamenta levigentur. Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15). Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias, quod in precibus iterum plangas. 29. Ante orationem immundae ac terrenae cogitationes ablegandae. --Ut ergo ad precem facies sine macula levetur, ante orationis semper tempora debet sollicite conspici quidquid potest in oratione reprobari; talemque se mens et cum ab oratione cessat exhibere festinet, qualis apparere judici in ipso orationis tempore exoptat. Saepe namque immunda quaedam vel illicita in animo versamus, quoties a precibus vacamus. Sed cum se mens ad studia orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur; et quasi jam faciem anima ad Deum levare non sufficit, quia in se nimirum inquinata mente maculas pollutae cogitationis erubescit. Saepe curis mundi libenter occupamur. Cumque post haec studio orationis intendimus, nequaquam se mens ad coelestia erigit, quia pondus hanc terrenae sollicitudinis in profundum mersit; et in prece facies munda non ostenditur, quia cogitationis infimae luto maculatur. [ Vet. XVIII. ] 30. Aliena in nos delicta relaxanda. Quis a timore liber. --Nonnunquam vero cor a cunctis excutimus, et illicitis motibus, etiam cum a prece vacat, obviamus; sed tamen quia nos culpas rarius committimus, aliena pigrius delicta relaxamus; et quo peccare noster animus sollicitius metuit, eo districtius hoc quod in se ab alio delinquitur abhorrescit. Unde fit ut eo inveniatur quisque tardus ad veniam, quo proficiendo factus est cautus ad culpam; et quo ipse excedere in alterum metuit, hoc quod in se exceditur punire durius exquirit. Sed quid hac doloris macula reperiri deterius potest, quae in conspectu judicis charitatem non inquinat, sed necat? Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde, si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina 353 nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Marc. XI, 25). Hinc rursum ait: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 38). Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc igitur vere sine macula faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi namque mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus dolor accusat. Quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnexa sunt protinus liber exsurgit. Et eris stabilis, et non timebis; quia nimirum tanto minus judicem trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Timorem quippe superat, qui stabilitatem servat, quia dum sollicitus studet peragere quod mansuete conditor imperat, securus etiam cogitat quod terribiliter intentat.

31. In activa vita facilius perseveratur quam in contemplativa. Quis in contemplatione persistere censeatur. --Sciendum praeterea est quod nonnulla bona sunt ad quae indefessi persistimus, et rursum nonnulla sunt a quibus continue deficientes labimur, atque ad haec magnis conatibus per intervalla temporum reformamur. [ Vet. XIX. ] In activa etenim vita sine defectu mens figitur, a contemplativa autem infirmitatis suae pondere victa lassatur. Illa quippe tanto firmius durat, quanto ad vicina se erga utilitatem proximi dilatat; haec tanto celerius labitur, quanto et carnis claustra transgrediens, super semetipsam ire conatur. Illa per plana se dirigit, et idcirco pedem operis robustius figit; haec autem quo super se alta appetit, ad se citius fessa descendit. Quod bene ac breviter Ezechiel insinuat, cum eorum quae viderat motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent. Et paulo post subjicit, adjungens: Et animalia ibant, et revertebantur (Ezech. I, 9, 14). Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt; aliquando vadunt, et protinus revertuntur, quia electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam erroris vias deserunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt; cum vero per contemplationis aciem ab hac se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt, quia per hoc quod diu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt; ut in his quae sibi juxta sunt se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant. Sed dum haec eadem contemplatio more debito per temporum intervalla repetitur, indeficienter procul dubio et in ejus soliditate persistitur, quia etsi infirmitatis suae pondere superata mens deficit, hanc tamen iterum continuis conatibus reparata comprehendit. Nec stabilitatem suam in ea perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et cum perdiderit semper inquirit. Sequitur: CAPUT XVI [ Rec. XII ]. VERS. 16.-- 354 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierint, non recordaberis.

32. Mala vitae hujus gravia non sunt aeterna bona cogitanti. --Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur, negligit; et quo non vult praemia considerare quae restant, gravia aestimat esse quae tolerat. Unde et contra flagelli ictum cogitatio caeca conqueritur, et quasi infinita calamitas creditur, quae diebus cursu labentibus quotidie finitur. At si semel quisque ad aeterna se erigat, atque in his quae incommutabiliter permanent oculum cordis figat, prope nihil esse hic conspicit quidquid ad finem currit. Praesentis vitae adversa tolerat, sed quasi nihil esse omne quod labitur pensat. Quo enim se internis gaudiis robustius inserit, eo minus exterius dolores sentit. Unde Sophar nequaquam veritus ausu temerario docere meliorem, exhortatur ad justitiam, et demonstrat quam nulla justi oculis videatur poena. Ac si aperte dicat: Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet. Bene autem praesentis vitae miserias aquis praetereuntibus comparat, quia calamitas transiens, electi mentem nequaquam vi concussionis obruit, sed tamen tactu moeroris infundit. Nam madet quidem per cruorem vulneris, etsi a suae certitudine non frangitur salutis. [ Vet. XX. ] Saepe autem non solum flagella atterunt, sed in uniuscujusque justi animo malignorum quoque spirituum tentamenta grassantur, ut exterius ex percussione doleat, et intus aliquatenus ex tentatione frigescat. Sed nequaquam gratia deserit, quae quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebrescere per tentationem coeperit, sese iterum lux interna succendit. Unde et subditur: CAPUT XVII. VERS. 17.-- Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum.

33. Virtus renovatur in tentatione. --Fulgor quippe meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione, ut repentino charitatis fervore mens vigeat, quae jamjamque lumen sibi gratiae occubuisse formidabat. Quod adhuc Sophar subtilius aperit, cum subjungit: CAPUT XVIII.

IBID.-- Et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

34. Tristitia ex tentatione, Dei misericordiam pro nobis exorat. Justus, lucifer. --Saepe namque tot tentamenta nos obsident, ut ipsa nos eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Unde plerumque cum mens in taedium vertitur, vix ipsa virtutis suae damna considerat; et tota dolens, sed quasi jam et a sensu doloris aliena, frangitur, et enumerare non valet quanto cogitationum tumultu vastatur. Ruituram se per momenta conspicit, eique ne arma repugnationis arripiat gravius moeror ipse contradicit. Circumductos quolibet oculos obscuritas obsidet, et cum visum tenebrae semper impediant, moesta mens nihil aliud quam tenebras videt. Sed apud misericordem judicem saepe haec ipsa, quae adnisum quoque orationis aggravat, pro nobis subtilius tristitia exorat. Nam tunc moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios refundit, ita ut erecta protinus per dona mens vigeat, quam paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Mox torporis pondus discutit, atque ad contemplationis lumen post turbationis suae tenebras erumpit. Mox in gaudium profectus 355 attollitur, quae inter tentamenta pejus cadere ex desperatione cogebatur. Sine cogitationis certamine praesentia despicit, sine dubitationis obstaculo de ventura retributione confidit. Justus ergo cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur, et in se ipso monstrat diem justitiae, qui casurus paulo ante timuit noctem culpae. Recte autem lucifero justi vita comparatur. [ Vet. XXI. ] Solem quippe praecurrens lucifer, diem nuntiat. Et quid nobis sanctorum innocentia nisi sequentis judicis claritatem clamat? In eorum namque admiratione conspicimus quid de majestate veri luminis aestimemus. Necdum Redemptoris nostri potentiam videmus, sed tamen virtutem illius in electorum suorum moribus admiramur. Quia igitur bonorum vita in consideratione sua oculis nostris vim veritatis objicit, clarus ad nos lucifer ante solem venit. 35. Justus dura hic patitur, sed bene ei erit in extremis. Jam ab hinc foris cadens, intus innovatur. --Sciendum vero est quod haec quae ex tentationum spiritalium adversitate discussimus, juxta exteriora quoque mala nil obstat intelligi. Sancti etenim viri quia summa medullitus diligunt, in infimis dura patiuntur; sed in fine gaudii lumen inveniunt, quod habere in hoc spatio percurrentis vitae contemnunt. Unde nunc per Sophar dicitur: Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. Peccatoris enim lumen in die est obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Justo autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat cum jam occumbere coeperit agnoscit. Hinc namque scriptum est: Timenti Deum bene erit in extremis (Eccli. I, 13). Hinc per Psalmistam dicitur: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2). Qui in hujus quoque vitae adhuc certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia foris cadens, intus innovatur; et quo magis exterius adversa tolerat, eo uberius virtutum lumine interius coruscat, Paulo attestante, qui ait: Sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 16). Et notandum quod nequaquam cum consumptus fueris, sed cum te consumptum putaveris dicit, quia et quod videmus in dubietate est, et quod speramus in certitudine. Unde et isdem Paulus non se consumptum noverat, sed putabat, qui et in adversa tribulationum corruens ut lucifer resplendebat, dicens: Quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes (II Cor. VI, 9). [ Vet. XXII. ] Sciendum quoque est quod bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat. Unde et apte subditur: CAPUT XIX. VERS. 18.-- Et habebis fiduciam, proposita tibi spe.

36. Eo certius in Deum sperat, quo duriora pro illo patitur. --Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit, quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. 356 Hinc enim per Psalmistam dicitur: Euntes, ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Hinc Paulus ait: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11). Hinc discipulos admonet, dicens: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Hinc sanctorum gloriam Joanni angelus indicans, ait: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 14). Quia igitur nunc per tribulationem seritur, ut post gaudii fructus metatur, tanto major fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio angustat. Unde apte protinus adjungitur: CAPUT XX.

IBID.-- Et defossus securus dormies.

37. Malis praesens securitas laborem, bonis praesens labor securitatem parit. --Sicut enim malis praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire jam noverat, qui dicebat: Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa justus judex (II Tim. IV, 6). Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.

38. A terrenis curis liberi quies et opus. --Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque, rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si, reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis agger excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Unde sancti viri animorum latebras perscrutari non desinunt, sese subtiliter indagantes, terrenarum rerum curas abjiciunt, et, effossis plene cogitationibus, cum nullo se reatu criminis morderi deprehendunt, velut in strato cordis apud se securi requiescunt. Latere quoque ab hujus mundi actibus appetunt, semper sua considerant, et cum loro regiminis minime constringuntur, judicare quae aliena sunt recusant. Effossi ergo securi dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se hujus mundi oneribus sub quietis otio occultant. Unde et adhuc subditur: CAPUT XXI. VERS. 19.-- Requiesces, et non erit qui te exterreat.

39. Aeternis inhians nihil timet a mundo. --Quisquis praesentem gloriam quaerit, profecto despectum metuit. Qui semper ad lucra inhiat, semper videlicet damna formidat. Cujus enim perceptione reficitur, ejus rei procul dubio et amissione sauciatur; et quo obligatus mutabilibus ac perituris inhaeret, eo longe in infimis ab arce securitatis jacet. At contra quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur; dum nil habet in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Hinc etenim Salomon ait: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Hinc iterum dicit: Justus quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Bene itaque nunc dicitur: Requiesces, et non erit qui te exterreat (Job. XI, 19), quia tanto quisque a se plenius pavorem qui ex mundo est abjicit, quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. An non 357 absque terrore Paulus in corde requieverat, qui dicebat: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38)? Cujus videlicet fortitudo charitatis, vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum per canticorum Canticum dicitur (Cant. VIII, 6): Valida est ut mors dilectio (De poenit., dist. 2, cap. 4). Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a delectatione mundi funditus occidit; et tanto hanc valentius in auctoritatem erigit, quanto et insensibilem contra terrores reddit. [ Vet. XXIII. ] Sed inter haec sciendum est quod pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt non erumpant. Unde et Sophar protinus adjungit: CAPUT XXII.

IBID.-- Et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

40. Recti non ambiunt intercessores pro aliis videri. --Neque enim justi viri idcirco se per innocentiae itinera arcta custodiunt, ut ab aliis exorentur. Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, per hoc quod inter homines quasi innocenter vivunt, videri intercessores pro hominibus volunt; et cum sancta loquentes insinuant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; dumque coelestia praedicant, in suis repente sponsionibus ostendunt quod amant. Sed ne diu terrena pollicendo patescant quod sunt, ad verba rectitudinis citius recurrunt. Unde mox subditur. CAPUT XXIII [ Rec. XIII ]. VERS. 20.-- Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis.

41. Impiis a miseria hic aliquod effugium; post mortem nullum. --Quod oculorum nomine vis intentionis exprimitur, per Evangelium Veritas attestatur, dicens: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22); quia videlicet si operationem nostram intentio munda praevenerit, quamlibet aliter hominibus videatur, interni tamen judicis oculis mundum subsequentis actionis corpus ostenditur. Oculi ergo impiorum sunt intentiones in eis carnalium desideriorum. Qui idcirco deficiunt, quia aeterna negligunt, et sola semper transitoria praestolantur. Adipisci quippe terrenam gloriam cogitant, multiplicari rebus temporalibus exoptant, ad mortem quotidie cursu rerum labentium tendunt; sed cogitare mortalia mortaliter nesciunt. Carnis vita per momenta deficit, et tamen carnale desiderium crescit. Res habita instanti fine corripitur, et habendi anxietas non finitur. Sed cum mors impios subtrahit, eorum profecto desideria cum vita terminantur. Quorum scilicet oculi tunc superna ultione deficiunt, quia suo hic judicio a terrena deficere delectatione noluerunt. Hos illorum oculos a jucunditate pristina claudi Psalmista conspexerat, cum dicebat: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4); quia et aeterna mala nunquam cogitata reperiunt, et subito amittunt bona temporalia quae diu tractata tenuerunt. A quibus et omne effugium perit, quia eorum malitia ab animadversione districti judicis quo se valeat occultare non invenit. Nam nunc iniqui cum tristitia aliqua, vel adversa patiuntur, effugii latebras inveniunt, quia ad voluptatem protinus desideriorum carnalium recurrunt. Ne enim 358 paupertas cruciet, divitiis animum demulcent. Ne despectus proximorum deprimat, sese dignitatibus exaltant. Si fastidio corpus atteritur, antepositis epularum diversitatibus nutritur. Si quo animus moestitiae impulsu dejicitur, mox per interposita jocorum blandimenta relevatur. Tot ergo hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens, amissis omnibus, se solummodo et judicem conspicit. Tunc voluptas subtrahitur, sed voluptatis culpa servatur, et repente miseri pereundo discunt quia peritura tenuerunt. Qui tamen quousque corporaliter vivunt quaerere nocitura non desinunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXIV.

IBID.-- Et spes illorum abominatio animae.

42. Quod iniquo voluptas, hoc poena est justo. Unde reficitur caro, inde deficit spiritus. --Quid hic peccator totis cogitationibus sperat, nisi ut potestate caeteros transeat, cunctos rerum multiplicitate transcendat, adversantes dominando subjiciat, obsequentibus mirandus innotescat, irae ad votum satisfaciat, benignum se, cum laudatur, ostendat; quidquid gula appetit, offerat; ad hoc quod voluptas imperat, operis expletione concurrat? Bene ergo spes illorum abominatio animae dicitur, quia et ea quae carnales ambiunt spiritales quique judicio rectitudinis aversantur. Nam quod peccatores voluptatem aestimant, hoc justi procul dubio poenam putant. [ Vet. XXIV. ] Abominatio igitur est animae, spes pravorum, quia nimirum spiritus deficit, ubi caro requiescit. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur: illam blanda refovent, hanc aspera exercent; illa delectationibus pascitur, haec amaritudinibus vegetatur. Et sicut carnem dura sauciant, sic spiritum mollia necant; sicut illam laboriosa interimunt, ita hunc delectabilia exstinguunt. Spes itaque carnalium, abominatio animae dicitur, quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit. 43. Recte dicta saepe corrumpit loquentis indiscretio. --Sed haec Sophar recte diceret, nisi beatus Job cuncta largius etiam vivendo praedicasset. At postquam sanctiorem monere de vita nititur, doctioremque se erudire sapientiae magisterio conatur, ipse dictorum suorum pondus levigat, qui, indiscretione interposita, omne quod loquitur destruit, quia liquorem scientiae pleno vasculo superfundit. Sic namque ab indiscretis opes scientiae, sicut a stultis saepe opes corporalis substantiae possidentur. Nonnulli enim, qui rerum terrenarum multiplicitate subnixi sunt, aliquando multa et habentibus tribuunt, ut ipsi haec cunctis largius habere videantur. Ita perversi, cum vera sapiunt, recta quaedam etiam rectioribus loquuntur; non ut alios audientes doceant, sed ut ipsi quanta doctrina polleant, innotescant. Praeire se quippe sapientia cunctos existimant, et idcirco nihil se cuilibet dicere ultra mensuras suae magnitudinis putant. Sic pravi quilibet, sic omnes haeretici superba voce meliores docere non metuunt, quia omnes se inferiores arbitrantur. [ Vet. XXIV. ] Sed sancta Ecclesia elatos quosque ab aestimationis suae culmine revocat, et discretionis manu ad aequalitatis compagem reformat. Unde beatus Job, qui ejusdem sanctae Ecclesiae membrum est, videns quod amicorum mens per verba prolatae eruditionis intumuit, illico respondit, dicens: CAPUT XXV [ Vet. XXV ]. CAP. XII, VERS. 2.-- 359 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.

44. Superbe sapientis fatuitas. --Quisquis se praeire omnes ratione existimat, quid iste aliud quam solum se esse hominem exsultat? Et saepe contingit ut cum per tumorem mens in altum ducitur, in despectum omnium et sui admirationem sublevetur. In cogitatione etenim proprii favores oriuntur, sibique de singularitate sapientiae blanditur ipsa fatuitas. Pensat ea quae audierit, ac verba quae profert; et miratur sua, ridet aliena. Qui ergo solum se sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat? Nam quam adesse aliis abnuit, soli sibi hanc tribuens, profecto intra tempora suae brevitatis claudit. Pensandum vero est vir sanctus quanta discretione utitur, ut amicorum superbientium arrogantia comprimatur, cum protinus adjungit:

CAPUT XXVI.

VERS. 3.-- Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vestri sum.

45. Hujus arrogantia modeste comprimenda. --Quis etenim nesciat quantum beati Job vita atque scientia amicorum ejus scientiam excedat? Sed ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, esse se superiorem tacet: nec preferendo se, sed conferendo, indicat quod de se hi qui sibi longe sunt impares discant, ut dum sponte inflectitur sapientia quae eminet, nequaquam se contra vires erigat scientia quae jacet. Quos bene mox ad aequalitatis sensum revocat, quia tumere valde quasi de singularitate magnitudinis pensat, cum subsequenter adjungit: CAPUT XXVII.

IBID.-- Quis enim haec quae nostis ignorat?

46. Ostendendo ea quae scire se gloriatur, a nemine ignorari. --Ac si aperte dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia singulariter cur tumetis? Quia igitur elationem arrogantium ad aequalitatis communionem revocans, perfecta correptione redarguit, ad doctrinae nunc sententias erumpit, ut amici ejus humiliati, prius discerent veritatis pondera, quam reverenter audirent. Sequitur: CAPUT XXVIII [ Vet. XXVI, Rec. XV ]. VERS. 4.-- Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum.

74. Recte agenti quid noceat laus, quid prosit irrisio hominum. Irrisio prodest ubi non est culpae meritum. --Saepe infirma mens, cum de bonis actibus aura humani favoris excipitur, ad gaudia exteriora derivatur, ut postponat quod intus appetit, et in hoc libenter resoluta jaceat, quod foris audit; ita ut beatam non tam fieri quam dici se gaudeat. Cumque laudis suae vocibus inhiat, quod esse coeperat relinquit. Inde ergo a Deo disjungitur, unde in Deo laudanda videbatur. Nonnunquam vero recto operi animus constanter innititur, et tamen humanis irrisionibus urgetur: miranda agit, et opprobria recipit; et qui exire foras per laudes potuit, repulsus contumeliis, ad semetipsum redit; et eo se intus robustius in Deo solidat, quo foris non invenit quo requiescat. Tota etenim spes in auctore figitur, et inter irrisionum convicia solus interior testis imploratur; atque afflicti animus fit Deo tanto proximus, quanto 360 et a gratia humani favoris alienus: in precem protinus funditur, et pressus exterius, ad penetranda quae intus sunt mundius liquatur. Bene itaque nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia bonorum menti dum pravi exprobrant, ostendunt quem suorum actuum testem quaerant. Quae dum compuncta sese in precibus accingit, inde intra se supernae exauditioni jungitur, unde extra se ab humana laude separatur. [ Vet. XXVII. ] Notandum vero quam provide interponitur Sicut ego, quia sunt nonnulli quos et humanae irrisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt. Nam cum derisio contra culpam nascitur, profecto nullum virtutis meritum in derisione generatur. Baal etenim sacerdotes clamosis hunc vocibus implorantes, derisi ab Elia fuerant, cum dicebat: Clamate voce majori, Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est (III Reg. XVIII, 27). Sed haec eis irrisio ad virtutis usum non fuit, quia per culpae meritum venit. Provide ergo nunc dicitur: Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum. Sequitur: CAPUT XXIX [ Rec. XVI ].

IBID.-- Deridetur enim justi simplicitas.

48. Quid sapientia hujus mundi. Quid sapientia justorum. Cur a mundo rideatur. --Hujus mundi sapientia est, cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt fallacia demonstrare. Haec nimirum prudentia usu a juvenibus scitur, haec a pueris pretio discitur, hanc qui sciunt caeteros despiciendo superbiunt; hanc qui nesciunt, subjecti et timidi in aliis mirantur, quia ab eis haec eadem duplicitas iniquitatis, nomine palliata, diligitur, dum mentis perversitas urbanitas vocatur. Haec sibi obsequentibus praecipit honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere, cum vires suppetunt nullis resistentibus cedere, cum virtutis possibilitas deest, quidquid explere per malitiam non valet, hoc in pacifica bonitate simulare. At contra sapientia justorum est nil per ostensionem fingere, sensum verbis aperire, vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere; nullam injuriae ultionem quaerere, pro veritate contumeliam lucrum putare. Sed haec justorum simplicitas deridetur, quia ab hujus mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultum putatur; et quidquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat. Quid namque stultius videtur mundo quam mentem verbis ostendere, nil callida machinatione simulare, nullas injuriis contumelias reddere, pro maledicentibus orare, paupertatem quaerere, possessa relinquere, rapienti non resistere, percutienti alteram maxillam praebere? Unde bene hujus mundi dilectoribus ille egregius Dei sapiens dicit: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Exod. VIII, 26). 361 Oves quippe Aegyptii edere dedignantur; sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam injusti quique velut infimam abjectamque despiciunt, hanc justi in virtutis sacrificium vertunt; et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. Quae nimirum justi simplicitas breviter, sed sufficienter exprimitur, cum protinus subinfertur. CAPUT XXX [ Vet. XXVIII, Rec. XVII ]. VERS. 5.-- Lampas contempta apud cogitationes divitum.

49. Divitiarum possessionem non esse in crimine, sed cupiditatem. --Quid hoc loco signatur nomine divitum, nisi elatio superborum, qui venturi judicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument? Nam sunt nonnulli quos census per tumorem non elevat, sed per misericordiae opera exaltat. Et sunt nonnulli qui, dum se terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant, quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt; sed qui bonis male utitur profecto agit ut, quasi per edacitatis ingluviem, eo per quem vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant (Luc. XVI, 26). Sed tamen dives Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat; qui tamen auctori suo colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quando hunc res possessae extollerent, qui de se quoque, earum videlicet possessore, tam abjecta sentiret? 50. Divites censeri qui egent, et fastu tument. His despectui sunt mundi contemptores. --Atque iterum sunt nonnulli quibus et res terrenae non suppetunt, et tamen apud se per fastum tumoris eriguntur. Hos et census ad ostensionem potentiae minime subvehit, et tamen morum protervia inter reprobos divites addicit. Quoscunque ergo sequentis vitae amor non humiliat, hoc in loco sacer sermo divites appellat, quia in judicii quoque ultione non discrepant utrum rebus an solis moribus intumescant. Qui cum vitam simplicium in hoc mundo humilem abjectamque conspiciunt; elatis protinus despectibus irrident. Nequaquam quippe eis hoc exterius adesse considerant, ad quod ipsi totis conatibus anhelant. Quasi stultos ergo despiciunt qui scilicet ea non habent quae ipsi utique vel habendo, vel solummodo amando, moriuntur; et quasi mortuos deputant, quos nequaquam secum vivere carnaliter pensant. Qui enim ab hujus mundi appetitu moritur, a terrenis mentibus profecto omni modo exstinctus aestimatur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat, de quo nimirum scriptum est: Clamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit (Marc. IX, 25). Velut mortuus quippe ostenditur qui a maligni spiritus potestate liberatur, 362 quia quisquis jam terrena desideria subigit, vitam in se carnalis conversationis exstinguit; et mundo mortuus apparet, quia possessore pravo, qui per immunda desideria se agitabat, caret. Quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritaliter vivere nesciunt eum qui carnalia bona non sequitur exstinctum funditus arbitrantur. [ Vet. XXIX. ] 51. Justi, carnalium oculis sine luce, coram Deo ardent et lucent. --Sed quia ipsi quoque derisores simplicium Christianitatis nomine censentur, reverentia religionis pressi, exhibere malum publicae irrisionis erubescunt. Unde fit ut apud se tumidi tacentesque derideant, quos abjectos valde atque infimos per simplicitatem putant. Bene ergo dicitur: Lampas contempta apud cogitationes divitum, quia superbi quique, dum pensare bona sequentia, ut superius diximus, nesciunt, pene nihil aestimant, quem non vident habere quod amant. Saepe namque contingit ut electus quisque, qui ad aeternam felicitatem ducitur, continua hic adversitate deprimatur, non hunc rerum abundantia fulciat, non dignitatum gloria honorabilem ostendat, nulla ei obsequentum frequentia suppetat, nulla hunc humanis oculis vestium pompa componat; a cunctis vero despicabilis cernitur, et hujus mundi gratia indignus aestimatur. Sed tamen ante occulti judicis oculos virtutibus emicat, vitae meritis coruscat, honorari metuit, despici non refugit; corpus continentia afficit, sola in animo dilectione pinguescit, mentem semper ad patientiam praeparat, et erectus pro justitia, de perceptis contumeliis exsultat, afflictis ex corde compatitur, de bonorum prosperitatibus quasi de propriis laetatur, sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat, et inquisitus quodlibet eloqui dupliciter ignorat. Bene itaque justi simplicitas et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet; contempta, quia exterius non lucet. Intus ardet flamma charitatis, foris nulla gloria resplendet decoris. Lucet ergo et despicitur qui flagrans virtutibus abjectus aestimatur. Mentes quippe carnalium pensare bona non valent, nisi quae carnaliter vident. Hinc est quod David sanctum pater ipse despexerat, quem prophetae Samuelis oculis praesentare recusabat. Qui ad unctionis gratiam dum septem filios deduxisset, a propheta requisitus an numerum sobolis explesset, cum magna desperatione respondit: Est puer parvulus qui pascit oves (I Reg. XVI, 10, 11). Quo deducto et electo, protinus audivit: Homo videt in facie, Deus autem perscrutatur cor (:IBID., 7). Lampas ergo David per innocentiam fuerat; sed tamen valde contempta, quia exteriora cernentibus non lucebat. Sciendum vero est quod justus quisque aut temporalem gloriam non habet, aut hanc sub semetipso frangit, si habet, ut honori suo liber emineat, ne ei victus delectatione succumbat. Hinc enim est quod ille praedicator egregius ante humanos oculos apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: Non usi sumus hac potestate, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Ejus vero auditoribus nimirum tumor divitum adhuc in corde remanserat, cum dicebant: Epistolae graves sunt et fortes, 363 praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). Quem enim talia dicere posse cognoverant, secum communiter vivere non posse judicabant. Cumque eum et humilem vivendo cernerent, et altum sermone pensarent, sua eos elatio compulit ut quem per scripta timuerant per praesentiae verba despicerent. Quid igitur Paulus, nisi contempta lampas apud cogitationes divitum fuit, qui unde magisterium humilitatis exhibuit, inde a rudibus discipulis superbiae contumelias recepit? Horrendo etenim modo languor superbientium unde detumescere debuit excrevit, dum mens elata carnalium hoc quasi dedignabile repulit, quod magister imitabile ostendit. An contempta lampas non erat, qui, tot virtutibus emicans, tanta a persecutoribus adversa tolerabat (Ephes. VI, 20)? Legatione in catena fungitur, ejusque vincula in omni praetorio manifestantur, virgis caeditur, multisque ex genere, ex gentibus, periculis urgetur (Philip. I, 13), lapidibus Lystris tunditur, pedibus extra urbem trahitur, quia exstinctus aestimatur (II Cor. XI, 26). Sed usquequo lampas ista contemnitur? Usquequo despicabilis habetur? Nunquidnam fulgorem suum nullatenus exerit, et nunquam quanta claritate candeat ostendit? Ostendit plane. Nam cum lampas contempta apud cogitationes divitum diceretur, protinus additur:

CAPUT XXXI.

IBID.-- Parata ad tempus statutum.

52. Justi hic spreti fulgebunt in die judicii. --Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. [ Vet. XXX. ] Tunc enim cum Deo judices veniunt, qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt qui terrena omnia sponte reliquerunt. Unde electis suis Veritas dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Neque enim plus quam duodecim judices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). Hinc eosdem seniores Veritas non jam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Non jam dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 15). Quos nimirum Psalmista intuens, ait: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Quorum dum celsitudinem cordis aspiceret, mundi gloriam qua calce calcarent protinus addidit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ac ne paucos esse crederemus, quos proficere usque ad summam tantae perfectionis agnoscimus, illico adjunxit: 364 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quot itaque nunc pro amore veritatis sese libenter humiliant, tot tunc in judicio lampades coruscant. Dicatur igitur recte: Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum, quia uniuscujusque justi anima velut abjecta contemnitur cum degens inferius gloriam non habet, sed admirabilis cernitur dum desuper fulget. 53. Christus lampas hic contempta. --Libet inter haec ad Redemptoris vias mentis oculos attollere, sensimque a membris ad caput venire. Ipse enim nobis lampas veraciter exstitit, qui, pro redemptione nostra in cruce moriens, tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum fudit. Hac nos lampade Joannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quam tamen apud cogitationes divitum contemptam vidit, cum paulo post subdidit: In propria venit et sui eum non receperunt (:IBID., 11). Hujus lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum ejus miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Luc. XXIII, 8). Sed lampas haec ante ejus oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quaesierat nil de se mirabile ostendit. Inquisitus quippe Redemptor tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit: magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Unde et protinus lampas ista contempta est, sicut illic subditur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba (:IBID. 11). [ Vet. XXXI. ] 54. In die novissimo coruscabit. --Sed contempta lampas, quae in terra irrisiones tolerat, de coelo judicium coruscat. Unde hic apte subjungitur: Parata ad tempus statutum. De quo videlicet tempore per Psalmistam dicit: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Hinc in Evangelio per semetipsam Veritas denuntiat, dicens: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6). Hinc Petrus ait: Quem oportet coelum suscipere, usque ad tempora restitutionis (Act. III, 21). Lampas ergo quae nunc contemnitur ad statutum tempus ventura praeparatur, quia ipse peccata in die ultimo judicat, qui nunc peccantium derisiones portat. Et tanto tunc durius districtionem exerit, quanto nunc vocandis peccatoribus suam lenius patientiam sternit. Qui enim diu convertendos exspectat, non conversos sine retractatione cruciat. Quod per prophetam scilicet breviter insinuat, dicens: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar (Isai. XLII, 14). Ut enim jam praediximus, parturiens cum dolore ejicit hoc quod in intimis tempore longo gestavit. Qui ergo semper siluit sicut parturiens loquitur, quia venturus judex, qui sine ultione diu facta hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis, quasi cum dolore mentis, quantae animadversionis sententiam intus servaverit ostendit. Nemo igitur hanc lampadem, cum latet, despiciat, ne contemptores, suos, cum de coelo fulserit, 365 exurat. Cui enim nunc non ardet ad veniam, tunc procul dubio ardebit ad poenam. Quia ergo per supernam gratiam vocationis tempus accipimus, dum adhuc licentia superest, ejus iram, qui ubique est, mores in melius commutando, fugiamus. Solum quippe animadversio illa non invenit quem correctio abscondit.

55. Haec nos, largiente Domino, in duobus jam corporibus 366 transcurrisse sufficiat. Quia enim sacri libri sequentia mysteriorum virtutibus extensa complecti breviter exponendo non possumus, ea necesse est ut aliis voluminibus reservemus, quatenus lector tanto ferventior ad legendi studium redeat, quanto ex lectionis quoque intercisione respirat.