Moralia/I

This is the stable version, checked on 26 Septembris 2021. Template changes await review.
Pars prima
Saeculo VI

 Praefatio Pars II 

Pars prima

recensere
  • LIBROS QUINQUE COMPLECTENS.
    • LIBER PRIMUS. Capitis primi libri Iob priores versus primum historico,...
    • LIBER SECUNDUS. Capitis primi a versu sexto ad finem usque,...
    • LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Iob, ad modum superiorum...
    • LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum...
    • LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum...

LIBER PRIMUS.

recensere

Capitis primi libri Job priores versus primum historico, deinde allegorico, postremo morali sensu explanat.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Vir erat in terra Hus, nomine Job. HISTORICUS SENSUS.--1. Job inter malos bonus dicitur, quod summa laus est. --Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum virtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem eo obligata vitiis exstitit, quo cognitionem sui conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc ejus laudibus proficiat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris culpae est, inter bonos bonum non esse; ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos exstitisse. Hinc est quod isdem beatus Job sibimet attestatur, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc Petrus magnis Loth laudibus extulit, quod bonum inter reprobos invenit, dicens: Et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Pet. II, 7, 8). Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava propinquorum opera et audiret, et cerneret. Et tamen aspectu et auditu justus dicitur, quia iniquorum vita, non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Hinc angelo Pergami ecclesiae dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Bene ergo beatus Job, memorata terra gentili, inter iniquos vixisse describitur; ut, juxta sponsi praeconium, inter spinas lilium crevisse monstretur. Unde recte mox subditur:

CAPUT II.

IBID.-- Simplex, et rectus.

2. Job simplicitas et rectitudo. Utraque necessaria. --Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). Hinc rursum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth, X. 16). Utraque enim necessario in admonitione conjunxit; ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit (Matth. III, 11, 16). Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur, et in igne ostenditur (Act. II, 3): quia quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur: CAPUT III.

IBID.-- Timens Deum, et recedens a malo.

3. Deum timere quid sit. Bona malis admista reprobantur. --Deum timere est nulla, quae facienda sunt bona praeterire. Unde per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Sed quia nonnulli sic bona quaedam faciunt, ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens Deum dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Neque enim bona Deo accepta sunt, 19 quae ante ejus oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus attestatur dicens: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Hinc Paulus ait: Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6). [ Vet. III. ] Beatus igitur Job, ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit. 4. Cur virtutes Job ab exordio describantur. --Mos vero esse narrantium solet, ut cum palaestrae certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum validumque sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus venter nec mole gravet, nec extenuatione debilitet; ut cum prius aptos certamini artus ostenderint, tunc demum magnae fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenae spectaculum, sacrae scriptor historiae in athleta hoc spiritales virtutes enumerans, mentis membra describit, dicens: Erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa jam forti positione subsequens etiam victoria praenoscatur. Sequitur: CAPUT IV. VERS. 2.-- Natique sunt ei septem filii et tres filiae.

5. Filiorum multitudo eum ad avaritiam non pellexit. --Saepe ad avaritiam cor parentis illicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregandae haereditatis accenditur, quo multis haeredibus fecundatur. Ut ergo beati Job quam sancta mens fuerit, ostendatur, et justus dicitur, et multae prolis pater fuisse perhibetur. Qui in libri sui exordio devotus sacrificiis offerendis asseritur, promptus autem largitatibus etiam post a semetipso memoratur. Pensemus ergo quanta fortitudine praeditus exstitit, quem ad haereditatis tenaciam nec tot haeredum affectus inclinavit. Sequitur: CAPUT V [ Vet. IV ]. VERS. 3.-- Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum; quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis.

6. Opes sine amore possedit. --Scimus, quia ad majorem dolorem mentem commovent damna majora. Ut igitur ostendatur, quantae virtutis exstitit, multum fuisse dicitur, quod patienter amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Itaque dum substantia magna describitur, et tamen paulo post patienter amissa perhibetur; quam sine dolore perdidit, constat quia sine amore possedit. Notandum quoque est, quod prius cordis divitiae, et post, opes corporis describuntur. Solet enim rerum abundantia tanto magis a divino timore mentem solvere, quanto magis hanc exigit diversa cogitare. Nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Quod per semetipsam Veritas, cum parabolam seminantis exponeret, indicavit dicens: Qui seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur (Matth. XIII, 22; Luc. VIII, 7, 8; Marc. IV, 7). Ecce beatus Job et multa possidere dicitur, et paulo post divinis sacrificiis instanter deservire perhibetur. 7. Cuncta jam corde reliquerat. --Consideremus ergo cujus sanctitatis iste vir fuerit, qui ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus vacavit. Necdum praecepti virtus emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet; sed tamen beatus Job ejusdem jam praeceptionis vim corde servabat; quia nimirum substantiam suam mente 20 reliquerat, quam sine delectatione possidebat. CAPUT VI.

IBID.-- Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.

8. Quantis divitiis afflueret. --Orientales viros esse praedivites quis ignorat? Magnus ergo inter Orientales exstitit, ac si aperte diceretur: quia et divitibus ditior fuit. CAPUT VII. VERS. 4.-- Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo: et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

9. Substantia dividenda inter filios, eorum corda non divisit. --Solet inter fratres major substantia, discordiae fieri gravioris causa. O inaestimabilem paternae institutionis laudem! Et pater dives dicitur, et filii concordes asseruntur. Et dum dividenda inter eos substantia aderat, corda tamen omnium indivisa charitas replebat. CAPUT VIII [ Vet. V, Rec. IV ]. VERS. 5.-- Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, surgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.

10. Nulla pene convivia sine culpa, propter voluptatem et loquacitatem. --Cum dicitur, mittebat et sanctificabat illos, aperte demonstratur quid districtionis erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus convivii, purgatio per singulos adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari convivia sine culpa vix possent. Noverat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conviviorum; et quidquid in semetipsis filii convivantes inquinaverant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt vitia quae a conviviis aut separari vix possunt, aut certe nequaquam possunt. Pene semper enim epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). 11. Pene semper epulas loquacitas sequitur; cumque venter reficitur, lingua diffrenatur. Unde recte dives apud inferos aquam appetere describitur, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Prius epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur. Quia enim, ut diximus, inter epulas valde diffluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum, quem epulatum quotidie splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque, cum una tangitur, longe alia ac multis interjacentibus posita chorda quatiatur: cumque ista sonitum reddit, illa, quae in eodem cantu temperata est, aliis impercussis, tremit. Sic ergo in Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agitur; ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. [ Vet. VI. ] Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur; sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit culpa monstratur. 12. Job octavo die sacrificium offerens, mysterium resurrectionis colit. --Cum vero septem fratres per dies singulos convivia facere describuntur, et peractis diebus convivii, Job septem sacrificia offerre perhibetur; aperte historia indicat quod beatus Job octavo die sacrificium offerens mysterium resurrectionis colat. Dies namque qui nunc Dominicus dicitur, a morte Redemptoris est tertius, sed in ordine conditionis octavus, qui et primus in conditione est. Sed quia revolutus septimum sequitur, octavus 21 recte numeratur. Quia ergo octavo die offerre septem sacrificia dicitur, plenus septiformis gratiae Spiritu pro spe resurrectionis Domino deservisse perhibetur. Unde et psalmus pro octava praescribitur, in quo gaudium de resurrectione nuntiatur [ Vet. VII ]. Sed quia beati Job filii tanta fuerant disciplina bonae institutionis accincti, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent, aperte monstratur, cum subditur: CAPUT IX [ Rec. V ].

IBID.-- Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis.

13. De alterius corde non est temere judicandum. In rectores fidelium qui eorum opera nesciunt. --Perfectos quippe esse in opere et sermone docuerat, pro quibus de sola pater cogitatione metuebat. Quia vero de alienis cordibus judicare temere non debeamus, in sancti hujus viri verbis agnoscimus, qui non ait: Quia benedixerunt in cordibus suis: sed, Ne forte benedixerint Deo in cordibus suis. Unde bene per Paulum dicitur: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). [ Vet. VIII ]. Quisquis enim in cogitatione a rectitudine exorbitat, in tenebris peccat. Nos ergo tanto minus debemus aliena corda audacter reprehendere, quanto scimus, quia visu nostro non possumus alienae cogitationis tenebras illustrare. Sed hac solerter intuendum est, quanta pater severitate potuit filiorum opera corrigere, qui tanta sollicitudine studuit corda mundare. Quid ad haec rectores fidelium dicunt, qui discipulorum suorum et aperta opera nesciunt? Quid in sua excusatione cogitant, qui in commissis sibi nec vulnera actionum curant? Ut vero hujus sancti operis etiam perseverantia demonstretur, recte subjungitur: CAPUT X.

IBID.-- Sic faciebat Job cunctis diebus.

14. Job perseverantia. --Scriptum quippe est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Matth. X, 22; XXIV, 13.) In sacrificio igitur sancta actio, in cunctis autem diebus sacrificii, constantia sanctae actionis ostenditur. Haec breviter historiam sequendo transcurrimus; nunc ordo expositionis exigit ut exordium repetentes, allegoriarum jam secreta pandamus. CAPUT XI. [ Vet. IX ]. VERS. 1.-- Vir erat in terra Hus, nomine Job.

15. SENSUS ALLEGOR.-- Christus Job nomine designatus. --Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam jam qualiter sint impleta, videamus. Job namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Job suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4)? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam. (I Cor. I, 24). Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus (Proverb. VIII, 12). Hus ergo terram inhabitat Job, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit. CAPUT XII [ Vet X ].

IBID.-- Et erat vir ille simplex et rectus.

16. Simplicitatem et rectitudinem tenuit. --In rectitudine justitia, in simplicitate autem mansuetudo signatur. Plerumque nos cum rectitudinem justitiae exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem servare cupimus, justitiae rectitudinem declinamus. Incarnatus 22 vero Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit: quia nec in mansuetudine districtionem justitiae, nec rursum in districtione justitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde cum quidam, deducta adultera, hunc tentare voluissent, ut in culpam aut immansuetudinis aut injustitiae laberetur, ad utraque respondit dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan., VIII, 7). Dat simplicitatem mansuetudinis qui sine peccato est vestrum; dat zelum justitiae, primus in illam lapidem mittat. Unde et ei propheta dicit: Intende, prospere procede, et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Psal. XLIV, 5). Veritatem quippe exsequens, mansuetudinem cum justitia conservavit; ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret, nec rursum pondus mansuetudinis zelo rectitudinis perturbaret. Sequitur: CAPUT XIII.

IBID.-- Timens Deum, et recedens a malo.

17. Deum quomodo timuit. --Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 3). Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis inspiravit, ostendit; ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Juxta humanitatis ergo naturam Redemptor noster Deum timuit; quia ut superbum hominem redimeret mentem pro illo humilem sumpsit. Cujus bene per hoc, quod recedere a malo Job dicitur, et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit: quia vetustam, quam natus invenit, humanae conversationis vitam deseruit; et novam, quam secum detulit sequacium moribus impressit. CAPUT XIV [ Rec. VI ]. Vers. 2.--Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.

18. Septenarius numerus perfectus. --Quid in septenario numero nisi summa perfectionis accipitur? Ut enim humanae rationis causas de septenario numero taceamus, quae asserunt, quod idcirco perfectus sit, quia ex primo pari constat, et primo impari; ex primo qui dividi potest, et primo qui dividi non potest; certissime scimus quod septenarium numerum Scriptura sacra pro perfectione ponere consuevit (Genes. II, 3). Unde et septimo die Dominum requievisse ab operibus asserit. Hinc est etiam quod septimus dies in requiem hominibus, id est, in sabbatum datus est. Hinc est quod jubileus annus, in quo plenaria requies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui monade addita nostrae adunationis impletur. [ Vet. XII. ] 19. Filii Job apostolos signant.--Nati sunt ergo ei septem filii. Ad praedicandum scilicet viriliter incedentes apostoli. Qui dum perfectionis praecepta peragunt, quasi superioris sexus fortitudinem in conversatione tenuerunt. Hinc est enim, quod perfectione septiformis gratiae Spiritus implendi duodecim sunt electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad duodenarium tenditur. Sive enim quatuor per tria, sive per quatuor tria ducantur, septem in duodecim vertuntur. Unde sancti apostoli, quia sanctam Trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi; ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.

20. Filiae fidelium plebes. Fidelium tres ordines.--Natae sunt et tres filiae. Quid in filiabus, nisi 23 infirmiores fidelium plebes accipimus, quae etsi ad perfectionem operis nequaquam forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis cognitam constanter tenent? In septem ergo filiis ordo praedicantium, in tribus vero filiabus multitudo significatur auditorum. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari. Post filios quippe filiae nominantur, quia post apostolorum conspectam fortitudinem, tres distinctiones fidelium in Ecclesiae conversatione secutae sunt: pastorum videlicet, et continentium, atque conjugatorum. [ Vet. XIII. ] Unde et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se asserit, Noe scilicet, et Danielem, et Job (Ezechiel XIV). Quid enim per Noe, qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur; qui dum ad formam vitae populis praesunt, sanctam Ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Quid per Danielem, cujus mira abstinentia scribitur, nisi continentium vita figuratur; qui dum cuncta, quae mundi sunt, deserunt, despectae Babyloniae alta mente dominantur? Quid per Job, nisi bonorum conjugum vita signatur; qui de rebus mundi, quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad coelestem patriam tendunt? Quia igitur post sanctos apostolos tres istae fidelium distinctiones secutae sunt, recte post filios, tres filiae natae memorantur. Sequitur: CAPUT XV. VERS. 3.-- Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum.

21. Ovibus innocentes, camelis vitiosi gentiles adumbrati et Samaritani. --Quia fideles auditores ex varia conversatione collecti sunt, quod prius universaliter, memoratis filiabus, dicitur, hoc distincte postmodum appellatione animalium subinfertur. Quid enim in septem millibus ovium, nisi perfectam quorumdam innocentiam exprimit, quae ad perfectionem gratiae, ex legis pascuis venit? Quid vero in tribus millibus camelorum, nisi ad plenitudinem fidei veniens, torta gentilium vitiositas designatur? [ Vet. XIV. ] In Scriptura autem sacra aliquando cameli nomine ipse Dominus, aliquando autem populus gentilis exprimitur. Cameli enim nomine Dominus designatur, sicut ab eodem Domino Judaeis adversantibus dicitur: Liquantes culicem, camelum glutientes (Matth. XXIII, 24). Culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum dimitti latronem petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt. Rursus cameli nomine gentilitas designatur. Unde et Rebecca ad Isaac veniens (Genes. XXIV, 61), dorso cameli deducitur; quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae, Isaac viso, descendit; quia Domino cognito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit. Quae et verecundata pallio velatur, quia coram illo ex anteacta vita confunditur. Unde et per Apostolum eisdem gentibus dicitur: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.) Quia igitur per oves, 24 Hebraeos a pascuis legis ad fidem venientes accipimus, nihil obstat ut per camelos, tortos moribus, atque onustos idolorum cultibus, gentilium populos sentiamus. Quia enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat, quod portarent. [ Vet XV. ] 22. Potest etiam per camelos, quia communia sunt animalia, Samaritanorum vita signari. Cameli namque ruminant, sed nequaquam ungulam findunt. Samaritani quoque quasi ruminant, quia ex parte legis verba recipiunt; et quasi ungulam non findunt, quia eam pro parte contemnunt. Qui et grave onus in dorso mentis tolerant, quia in omne, quod faciunt, sine spe aeternitatis elaborant. Fidem quippe resurrectionis nesciunt. Et quid esse gravius atque onustius potest, quam afflictionem saeculi praetereuntis perpeti, et nequaquam ad relevationem mentis gaudia remunerationis sperare? Sed quia in carne Dominus apparens, et Hebraeorum populos perfectionis gratia implevit, et Samaritanorum quosdam ad cognitionem fidei, mira opera ostendendo, perduxit; dicatur recte de umbra, quae veritatem exprimeret, quod et septem millia ovium, et camelorum tria millia possideret. Sequitur:

CAPUT XVI.

IBID.-- Quingenta juga boum, et quingentae asinae.

23. Boum nomine quid designetur. Quid nomine asinorum. --Jam superius dictum est, quod in quinquagenario numero, qui septem hebdomadibus ac monade addita impletur, requies designatur; denario autem numero summa perfectionis exprimitur. Quia vero fidelibus perfectio quietis promittitur, quasi quinquagenario decies ducto ad quingentesimum pervenitur. [ Vet. XVI. ] In Scriptura autem sacra boum nomine aliquando hebetudo fatuorum, aliquando bene operantium vita signatur. Quia enim bovis nomine stultorum vecordia figuratur, recte per Salomonem dicitur: Statimque eam sequitur quasi bos ductus ad victimam (Proverb. VII, 22). Rursum quia boum nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur, legis praecepta testantur, quae per Moysen praecepit, dicens: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4). Quod aperte rursum dicitur: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7). Asinorum quoque nomine aliquando stultorum pigritia, aliquando immoderata petulantium luxuria, aliquando gentilium simplicitas designatur. Stultorum pigritia asinorum appellatione figuratur, sicut per Moysen dicitur: Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10). Ac si diceret: Fatuos sapientibus in praedicatione non socies, ne per eum qui implere rem non valet, illi qui praevalet obsistas. Immoderata quoque petulantium luxuria asinorum appellatione exprimitur, ut propheta testatur, qui ait: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Asinorum rursus nomine, simplicitas gentilitatis ostenditur. Unde Jerusalem tendens Dominus, asellum sedisse perhibetur (Matth. XXI, 5). Quid est enim sedendo asinum Jerusalem venire, nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad visionem pacis regendo et praesidendo perducere? Quod uno et facili testimonio ostenditur: quia et per boves Judaeae 25 operarii, et per asinum gentiles populi designantur, cum per prophetam dicitur: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Quis enim bos, nisi Judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum legis attrivit? Et quis asinus, nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit? Bos ergo possessorem, et asinus Domini praesepe cognovit, quia et Hebraicus populus Deum, quem colebat, sed ignorabat, reperit; et gentilitas legis pabulum, quod non habebat, accepit. Quod igitur superius nominatis ovibus et camelis dicitur, hoc inferius in bobus et asinis replicatur. 24. Praedicatores Judaeorum boves jugo legis pressi. --Habuit vero et ante Redemptoris adventum Judaea boves, quia ad praedicandum misit operarios, quibus voce Veritatis dicitur: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo, quam vos (Matth. XXIII, 15). Quos grave jugum legis presserat, quia exteriora litterae mandata tolerabant. Quibus voce Veritatis dicitur: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29). Quod ergo in Evangelio bene laborantibus requies promittitur, hoc est quod hic juga boum quingenta memorantur: quia qui Redemptoris dominio colla subjiciunt quo, nisi ad requiem, tendunt? [ Vet. XVII. ] Unde et asinae quingentae perhibentur; quia vocatae plebes gentilium, dum ad requiem pervenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. Unde bene, quod hanc requiem populus gentilis appeteret, Jacob filios alloquens, prophetica hoc studuit voce signare, dicens: Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum (Genes, 14, 15). Inter terminos namque accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed ultima desiderare. Fortisque asinus requiem ac terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Quae ad portandum humerum supponit; quia conspecta superna requie, praeceptis etiam gravibus in operatione se subjicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit. Quia ergo ad aeternam requiem pro electorum parte Judaea gentilitasque colligitur, recte quingenta juga boum, et quingentae asinae haberi perhibentur. Sequitur: CAPUT XVIII [ Vet. XVIII ].

IBID.-- Ac familia multa nimis.

25. Stulti mundi prius vocati quam sapientes. --Quid est, quod prius animalium multitudo describitur, et familia in extremo memoratur: nisi quod ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur, Paulo attestante, qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [I Cor. I, 27)? Ipsa namque sanctae Ecclesiae principia, litterarum perhibentur ignara, ut videlicet, cunctis in praedicatoribus suis Redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo, sed causa suaderet. Sequitur: CAPUT XVIII [ Vet. XIX ].

IBID.-- Erat vir ille magnus inter omnes Orientales.

26. Christus humanitate caeteris similis, divinitate singularis. --Quod Redemptor noster Oriens dicitur, propheta 26 testante perhibetur, qui ait: Et ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Omnes ergo, qui in hoc Oriente fide consistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines sunt, ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur, Erat magnus inter omnes Orientales. Ac si aperte diceretur: Omnes, qui in fide Deo nascuntur, superat; quia non ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat, qui etsi humanitate caeteris apparuit similis divinitate tamen mansit super omnia singularis. CAPUT XIX [ Rec. VII, Vet. XX ]. Vers. 4.--Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per domos.

27. In filiis Job convivia celebrantibus praedicatores intelligendi. --Filii facturi convivia per domos ibant, cum praedicatores apostoli in diversis mundi regionibus, virtutum epulas audientibus, quasi edentibus ministrabant. Unde et eisdem filiis de esurientibus plebibus dicitur: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 17; XV, 32; Marc. VI, 37; Luc. IX, 13). Et rursum: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Id est, in praedicatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo jejuni remanentes, in hujus vitae labore succumbant. Hinc rursum eisdem filiis dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). Quae convivia quomodo exhiberentur, adjungitur, cum protinus subinfertur: CAPUT XX.

IBID.-- Unusquisque in die suo.

28. Juxta mensuram intelligentiae pascendi auditores. --Si ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, intellectus non immerito dies vocatur. Unde et per Paulum dicitur: Alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem (Rom. XIV, 5). Ac si aperte dicat: Alius quaedam nonnullis intermissis intelligit, alius vero omnia intellectu possibilia ita ut sunt videnda cognoscit. Unusquisque ergo filius in die suo convivium exhibet, quia sanctus quisque praedicator juxta mensuram illuminatae intelligentiae mentes audientium epulis veritatis pascit. In die suo Paulus fecerat convivium, cum dicebat: Beatiores erunt si sic permanserint secundum meum consilium (I Cor. VII, 40). De die suo unumquemque admonebat cogitare, cum diceret: Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Sequitur: CAPUT XXI.

IBID.-- Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

29. Hi per filias Job significantur. Scriptura sacra modo cibus, modo potus. --Sorores filii ad convivium vocant: quia infirmis auditoribus sancti apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorumque mentes, quia a veritatis pabulo jejunas aspiciunt, divini eloquii epulis pascunt. [ Vet. XXI. ] Bene autem dicitur: Ut comederent et biberent cum eis. Scriptura enim sacra aliquando nobis est cibus, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Cibum vidit propheta Scripturam sacram, qui exponendo frangeretur, cum diceret: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4): id est, infirmi quique Scripturae sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui; sed qui exponere debeat non valet inveniri. Potum vidit Scripturam sacram propheta, cum diceret: Omnes sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Si potus aperta mandata non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII, 37). Quasi cibum et potum vidit propheta Judaeae defuisse, cum diceret: Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit (Isai. V, 12). Paucorum quippe est fortia et occulta 27 cognoscere; multorum vero, historiae aperta sentire. Et idcirco Judaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit; quia hi qui praeesse videbantur, dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent non habebant. Quia vero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adjungitur: Multitudo ejus siti exaruit. Ac si aperte diceret: dum vulgus vitae suae studium deserit, jam nec fluenta historiae exquirit. Et occulta sacri eloquii mandata et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se judici conquerentes dicunt: Manducavimus et bibimus coram te (Luc. XIII, 26). Quod aperte exponendo subjungunt: Et in plateis nostris docuisti (:IBID.). Quia ergo sacra eloquia in locis obscurioribus exponendo franguntur, in locis vero apertioribus ita, ut inventa fuerint, potantur, dicatur recte: Mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Ac si aperte diceretur: infirmos quosque blanda ad se persuasione deducebant, quatenus eorum mentes, et magna per contemplationem disserentes pascerent, et parva per historiam tradentes nutrirent. Sequitur: CAPUT XXII [ Vet. XXII ]. VERS. 5.-- Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Job, et sanctificabat eos: consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.

30. Christus praedicatorum suorum corda mundat. --In orbem dies convivii transeunt, cum praedicationum ministeria peraguntur. Peractisque conviviis, holocaustum Job pro filiis obtulit; quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus, Patrem Redemptor exoravit. Bene autem mittendo sanctificare dicitur; quia dum sanctum Spiritum, qui a se procedit, discipulorum cordibus tribuit, quidquid culpae inesse potuit, emundavit. Recteque ad offerenda holocausta diluculo consurgere perhibetur; quia per hoc quod pro nobis intercessionis suae petitionem obtulit, discussa erroris nocte, humanae mentis tenebras illustravit; ne quo peccati contagio, ex ipsa praedicationis gratia, mens in occulto polluatur; ne sibi quae agit tribuat; ne sibi tribuendo quae agebat, amittat. Unde recte subjungitur: CAPUT XXIII [ Vet. XXIII; Rec. VIII ].

IBID.-- Dicebat enim, Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis.

31. Maculae a praedicatoribus contractae quomodo diluendae. --Deo quippe benedicere, id est maledicere, est de ejus munere sibi gloriam praebere. Unde recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes lavit (Joan XIII, 5); ut videlicet aperte monstraret quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia loquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis verba faciunt, quamlibet tenuiter, sese intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt; cumque verbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi post praedicationis gloriam, cogitationum pulverem tergere, gressusque cordis ab interna elatione mundare? Nec obstat ab omnimoda Mediatoris scientia quod dicitur: Ne forte. Nam cuncta sciens, sed in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens, 28 atque dum suscipit docens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur, sicut dicit: Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII, 3.) Expletis ergo conviviis, sacrificium Job pro filiis offerens dicebat: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis; quia Redemptor noster postquam praedicatores suos a malis impugnantibus diluit, etiam inter bona quae egerant a tentationibus defendit. Sequitur: CAPUT XXIV [ Vet. XXIV; Rec. IX ].

IBID.-- Sic faciebat Job cunctis diebus.

32. Holocaustum a Christo pro nobis jugiter oblatum. Cunctis diebus Job sacrificium offerre non cessat; quia sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor immolat, qui sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe ejus incarnatio nostrae emundationis oblatio est; cumque se hominem ostendit, delicta hominis interveniens diluit. Et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat, quia et haec sunt aeterna quae mundat. 33. [ Vet. XXV.] Quid hactenus de sensu histor. et allegor. quid deinceps de morali prosequendum. --Igitur quia in ipso expositionis exordio sic persona beati Job nuntiari Dominum diximus, ut designari per illum caput et corpus, id est, Christum et Ecclesiam diceremus; postquam caput nostrum quomodo designatum credatur, ostendimus, nunc corpus ejus, quod nos sumus, quomodo exprimatur, indicemus; ut quia audivimus ex historia quod miremur, cognovimus ex capite quod credamus; consideremus nunc ex corpore quod vivendo teneamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus; ut cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit vita concurrat. CAPUT XXV [ Vet. XXVI, Rec. X ]. VERS. 1.-- Vir erat in terra Hus nomine Job.

34. SENSUS MORALIS.-- Job electos significat. Quae eorum affectio circa terrena et aeterna. --Si Job dolens, et Hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina electus quisque figuratur; quia nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. Nam sunt nonnulli qui vitam suam negligunt; et dum transitoria appetunt, dum aeterna vel non intelligunt, vel intellecta contemnunt, nec dolorem sentiunt, nec habere consilium sciunt. Cumque superna, quae amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri! in bonis putant. Nequaquam enim ad veritatis lucem, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt; nequaquam ad contemplationem aeternae patriae desiderii aciem tendunt: sed semetipsos in his ad quae projecti sunt deserentes, vice patriae diligunt exsilium quod patiuntur, et in caecitate, quam tolerant, quasi in claritate luminis exsultant. At contra electorum mentes dum cuncta transitoria nulla esse conspiciunt, ad quae sint conditae exquirunt; cumque eorum satisfactioni nihil extra Deum sufficit, ipsa inquisitionis exercitatione fatigata illorum cogitatio, in conditoris sui spe et contemplatione requiescit, supernis interseri civibus appetit; et unusquisque eorum adhuc in mundo corpore positus, mente jam extra mundum surgit, aerumnam exsilii, quam tolerat, deplorat, et ad sublimem patriam incessantibus se amoris stimulis excitat. Cum ergo dolens videt, quam sit aeternum quod perdidit, invenit salubre consilium, temporale hoc despicere quod percurrit; et quo magis crescit consilii scientia, ut peritura 29 deserat, eo augetur dolor, quod necdum ad mansura pertingat. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccles. I, 18). Qui enim scit jam summa quae adhuc non habet, magis de infimis in quibus retinetur dolet. 35. In terra Hus, id est, in consilio habitant. --Recte ergo in terra Hus habitare Job dicitur, quia in scientiae consilio electi uniuscujusque dolens animus tenetur. Intuendum quoque est quam nullus dolor mentis sit in actione praecipitationis. Qui enim sine consiliis vivunt, qui se ipsos rerum eventibus praecipites deserunt, nullo interim cogitationum dolore fatigantur. Nam qui solerter in vitae consilio figit mentem, caute sese in omni actione circumspiciendo considerat; et ne ex re quae agitur repentinus finis adversusque subripiat, hunc prius molliter posito pede cogitationis palpat; pensat ne ab his quae agenda sunt formido praepediat; ne in his quae differenda sunt praecipitatio impellat; ne prava per concupiscentiam aperto bello superent; ne recta per inanem gloriam insidiando supplantent. Job ergo in terra Hus habitat, dum mens electi quo magis per consilium vivere nititur, eo angusti itineris dolore fatigatur. Sequitur: CAPUT XXVI [ Vet. XXVII, Rec. XI ].

IBID.-- Simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.

36. Justi simplicitas et rectitudo. --Quisquis aeternam patriam appetit, simplex procul dubio et rectus vivit: simplex videlicet opere, rectus fide; simplex in bonis quae inferius peragit, rectus in summis quae in intimis sentit. Sunt namque nonnulli qui in bonis quae faciunt simplices non sunt, dum non in his retributionem interius, sed exterius favorem quaerunt. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quaerit. 37. A timore inchoat, in charitate consummatur. --Bene autem dicitur: Timens Deum, et recedens a malo; quia sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis vias timore inchoat, sed charitate consummat. Cui tunc est funditus a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit jam nolle peccare. Cum vero adhuc timore bona agit, a malo penitus non recessit; quia eo ipso peccat, quo peccare vellet, si inulte potuisset. Recte ergo cum timere Deum Job dicitur, recedere etiam a malo perhibetur; quia dum metum charitas sequitur, ea quae mente relinquitur, etiam per cogitationis propositum culpa calcatur. [ Vet. XXVIII. ] Et quia ex timore unumquodque vitium premitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, recte subjungitur: CAPUT XXVII [ Rec. XII ]. VERS. 2.-- Natique sunt ei septem filii et tres filiae.

38. Septem filii Job totidem dona Spiritus sancti significant; tres filiae, spem, fidem et charitatem. --Septem quippe nobis filii nascuntur, cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti Spiritus septem in nobis virtutes oriuntur. Hanc namque internam prolem propheta dinumerat, cum Spiritus mentem fecundat, dicens: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2). Cum ergo per adventum Spiritus sancti, sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas ac timor Domini unicuique nostrum 30 gignitur, quasi mansura posteritas in mente propagatur, quae supernae nostrae nobilitatis genus eo ad vitam longius servat, quo amori aeternitatis sociat. Sed habent in nobis septem filii tres procul dubio sorores suas, quia quidquid virile hi virtutum sensus faciunt, spei, fidei charitatique conjungunt. Neque enim ad denarii perfectionem septem filii perveniunt, nisi in fide, spe et charitate fuerit omne quod agunt. Quia vero hanc praeeuntium virtutum copiam multimoda bonorum operum cogitatio sequitur, recte subjungitur: CAPUT XXVIII [ Rec. XIII ]. VERS. 3.-- Et fuit possessio ejus septem millia ovium et tria millia camelorum.

39. Oves possidet qui mentem innoxiam intus veritate pascit. --Servata quippe veritate historiae, imitari spiritaliter possumus, quod carnaliter audimus. Ovium enim septem millia possidemus, cum cogitationes innocuas, perfecta cordis munditia, intra nosmetipsos inquisito veritatis pabulo pascimus. 40. Camelos possidet, qui quod in se altum ac tortuosum, aut fidei subdit, aut prae charitate flectit. --Eruntque nobis in possessione etiam tria millia camelorum, si omne, quod in nobis altum ac tortuosum est, rationi fidei subditur, et sub cognitione Trinitatis, sponte in appetitu humilitatis inclinatur. Camelos quippe possidemus, si quod altum sapimus, humiliter deponamus. Camelos procul dubio possidemus, cum cogitationes nostras ad infirmitatis fraternae compassionem flectimus, ut vicissim onera nostra portantes, alienae infirmitati compati condescendendo noverimus. Possunt etiam per camelos, qui ungulam nequaquam findunt, sed tamen ruminant, terrenarum rerum bonae dispensationes intelligi: quae quia habent aliquid saeculi, et aliquid Dei, per commune eas necesse est animal designari. Neque enim terrena dispensatio, quamvis aeternae utilitati serviat, sine perturbatione mentis valet exhiberi. [ Vet. XXIX. ] Quia igitur per hanc et ad praesens mens confunditur, et in perpetuum merces paratur, quasi commune animal, et aliquid de lege habet, et aliquid non habet. Ungulam namque non findit, quia non se penitus anima ab omni terreno opere disjungit; sed tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia, per certitudinis fiduciam coelestia sperat. Terrenae igitur dispensationes, quasi camelorum more, capite legi concordant, pede discrepant; quia et coeli sunt illa quae juste viventes appetunt, et hujus mundi sunt ea in quibus opere versantur. Nos ergo cum easdem terrenas dispensationes cognitioni Trinitatis subdimus, quasi camelos fide possidemus. Sequitur: CAPUT XXIX [ Vet. XXX ]. Quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae.

41. Boum juga concordes virtutes. Asinae lascivientes, motus aut cogitationes simplices. --Juga boum in usum nostrae possessionis sunt, cum concordes virtutes exarant duritiam mentis. Quingentas quoque asinas possidemus, cum lascivientes motus restringimus; et quidquid in nobis carnale exsurgere appetit, spiritali cordis dominatu refrenamus. Vel certe asinas possidere, est cogitationes intra nos simplices regere: quae dum in subtiliori intellectu currere non valent quo quasi pigrius ambulant, eo fraterna onera mansuetius portant. Sunt namque nonnulli qui dum alta non intelligunt, ad exteriora conversationis opera se humilius premunt. Bene ergo per asinas, pigrum quidem animal, sed tamen portandis oneribus deditum, 31 simplices cogitationes accipimus; quia dum nostram plerumque ignorantiam cognoscimus, levius onera aliena toleramus. Cumque nos quasi singularis sapientiae altitudo non elevat, ad perferendam alieni cordis inertiam, mens se nostra aequanimiter inclinat. Recte autem sive juga boum, sive asinae quingentae referuntur; quia vel in hoc, quod prudenter sapimus, vel in hoc, quod humiliter ignoramus, dum aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra jubilei numerum tenemur. Sequitur: CAPUT XXX [ Vet. XXXI, Rec. XIV ].

IBID.-- Ac familia multa nimis.

42. Multa familia est multitudo cogitationum cohibenda. --Multam nimis familiam possidemus, cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione restringimus; ne ipsa sui multitudine animum superent, ne perverso ordine discretionis nostrae principatum calcent. Et bene cogitationum turba multae familiae appellatione signatur. Nam scimus quod absente domina, ancillarum linguae perstrepunt, silentium deserunt, deputati operis officia negligunt, totumque sibimet ordinem vivendi confundunt. At si repente domina veniat, mox perstrepentes linguae reticent, officia uniuscujusque operis repetunt; sicque ad opus proprium, ac si non recesserint, revertuntur. Si igitur a domo mentis ad monumentum ratio discedat, quasi absente domina, cogitationum se clamor, velut garrula ancillarum turba multiplicat. Ut autem ratio ad mentem redierit, mox se confusio tumultuosa compescit; et quasi ancillae se ad injunctum opus tacite reprimunt, dum cogitationes protinus causis se propriis ad utilitatem subdunt. Possidemus ergo multam familiam, cum recto jure innumeris cogitationibus rationis discretione dominamur. Quod nimirum cum solerter agimus, jungi per eamdem discretionem angelis conamur. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XXXI.

IBID.-- Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.

43. Earum refrenatione magni efficimur. --Tunc namque magni inter omnes Orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Unde et per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Quisquis temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit; quisquis vero superna desiderat, quia in Oriente habitet, demonstrat. Magnus ergo non inter Occidentales, sed inter Orientales efficitur, qui non inter malorum actiones ima et fugitiva quaerentium, sed inter choros proficere supernorum civium conatur. Sequitur: CAPUT XXXII [ Vet. XXXII, Rec. XV ]. VERS. 4. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo.

44. Virtutes singulae, in die suo convivium faciunt. --Filii per domos convivium faciunt, dum virtutes singulae juxta modum proprium mentem pascunt. Et bene dicitur: Unusquisque in die suo. Dies enim uniuscujusque filii, est illuminatio uniuscujusque virtutis. Ut enim haec ipsa dona breviter septiformis gratiae replicem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intelligere; quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt. Sapientia ergo in 32 die suo convivium facit, quia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit. Intellectus in die suo convivium parat; quia in eo quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras ejus illustrat. Consilium in die suo convivium exhibet; quia dum esse praecipitem prohibet, ratione animum replet. Fortitudo in die suo convivium facit; quia dum adversa non metuit, trepidanti menti cibos confidentiae apponit. Scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae jejunium superat. Pietas in die suo convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet. Timor in die suo convivium facit; quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat.

45. Si ab invicem separentur, deficiunt. --Sed illud in hoc filiorum convivio perscrutandum video, quod semetipsos invicem pascunt. Valde enim singula quaelibet virtus destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis intellectus est, si ex sapientia non subsistat; quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest; quia quod tractando invenit, carens viribus, usque ad perfectionem operis non perducit: et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur; quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet; quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad judicium arctius stringit. Et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret; quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse nisi has etiam virtutes habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit; quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sua formidine a bonis omnibus torpens vacat. Quia ergo alternato ministerio virtus a virtute reficitur, recte dicitur quod apud se filii vicissim convivantur. Cumque una aliam sublevando sublevat, quasi per dies suos numerosa soboles pascenda convivium parat. Sequitur: CAPUT XXXIII [ Vet. XXXIII, Rec. XVI ].

IBID.-- Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

46. Ad convivium virtutum invitandae, spes, fides, charitas. --Cum virtutes nostrae in omne quod agunt, spem, fidem, et charitatem ciunt, quasi operatores filii, tres ad convivium sorores vocant, ut fides, spes et charitas in opus bonum gaudeant quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum-bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo ebriantur. [ Vet. XXXIV. ] 47. Ipsis bonis quae agimus, ad deterius propinquamus. --Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus; quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxatur. Nonnunquam vero aliquantula elatione nos polluunt; et tanto dejectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos tumidiores reddunt. Unde bene subjungitur.

CAPUT XXXIV [ Rec. XVII ]. VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Job, et sanctificabat eos. 33 47. In bonis operibus purganda intentio. --Peracto quippe orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare, est post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare; ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltem veraciter bona putentur sufficientia, cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. [ Vet. XXXV. ] Sed hos virtutum sensus melius preces quam discussiones inveniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur, omne, quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa dijudicando certius contemplatur. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XXXV [ Rec. XVIII ].

IBID.-- Consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.

48. Holocaustum precis pro singulis virtutibus purgandis offerendum. --Diluculo namque consurgimus, cum compunctionis luce perfusi humanitatis nostrae noctem deserimus, et ad veri luminis radios, oculos mentis aperimus. Atque holocaustum per singulos filios offerimus, cum pro unaquaque virtute Domino hostiam nostrae precis immolamus: ne sapientia elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, aberret; ne consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit, inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat; ne timor, dum plus justo trepidat, in desperationis foveam mergat. Cum ergo pro unaquaque virtute, ut pura esse debeat, preces Domino fundimus, quid aliud, quam juxta filiorum numerum holocaustum per singulos exhibemus? Holocaustum namque totum incensum dicitur. Holocaustum igitur dare, est totam mentem igne compunctionis incendere, ut in ara amoris cor ardeat, et quasi delicta propriae sobolis, inquinamenta cogitationis exurat. 49. [ Vet. XXXVI.] Illud non offert qui internos motus non frenat. --Sed haec agere nesciunt, nisi hi qui priusquam cogitationes ad opus prodeant, internos suos motus sollicite circumspicientes frenant; haec agere nesciunt, nisi qui virili custodia munire mentem noverunt. Unde recte inopinata morte exstinctus Isboseth dicitur, quem et Scriptura sacra non in domo ostiarium, sed ostiariam habuisse testatur, dicens: Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine. (II Reg. IV, 5.) Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit; quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis delectatione carnis perforare. Nequaquam vero Isboseth iste hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque 34 virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est; quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Virtutes ergo quas a mus dignum est ut summopere ab intentionis origine pensemus, ne ex malo ortu prodeant, etiam si recta sunt quae ostentant. Unde hic quoque recte subjungitur: CAPUT XXXVI [ Vet. XXXVII, Rec. XIX ].

IBID.-- Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis.

50. Variae hostis insidiae; ut bona opera vitiet, in operis initio, in progressu, in fine. --Filii in cordibus maledicunt, cum recta nostra opera a non rectis cogitationibus prodeunt; cum bona in aperto exerunt, sed in occulto noxia moliuntur. Deo quippe maledicunt, cum mentes nostrae se de se aestimant habere quod sunt. Deo maledicunt, cum se et ab illo accepisse vires intelligunt, sed tamen de ejus muneribus propriam laudem quaerunt. [ Vet. XXXVIII. ] Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni judicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne, quod in actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando vero intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione se quasi in itinere opponit; ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subjuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat; quantoque vel a domo cordis, vel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto ad decipiendum bonae actionis terminum astutius exspectat; et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnunquam vulnere durius insanabiliusque transfigit. 51. Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit; ut in his, quae recta faciunt, ad appetenda ima, fortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Judaeae specie, de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta, per prophetam dicitur: Facti sunt hostes ejus in capite. Ac si aperte (Threnn. I, 5) diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent. 52. Cum vero intentionem vitiare non praevalent, in via positos laqueos tegunt, ut in eo quod bene agitur cor exaltans se ex latere ad vitium derivetur; quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat: quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cujus 35 delectatione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene inchoatae nostrae justitiae, ex latere ira subjungit; et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe gravitatem cordis, quasi ex latere subjuncta tristitia sequitur; atque omne opus quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obumbrat. Quae et nonnunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subjungit; cumque plus mentem quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene etiam inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Quod bene ac subtiliter Jeremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gererentur indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, rasi barba, et scissis vestibus, squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos (Jerem. XLI, 5). Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt; qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit; quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo, in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat; quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat; et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc, quod intus de virtute latet, occidit. Qui plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur, Venite ad Godoliam filium Aicham; atque dum majora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit; quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste subripiente, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam. De cujus hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Unde illic apte subjungitur: Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei, et olei, et mellis; et non occidit eos (Jer. XLI, 8). Thesaurus quippe in agro est spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere, servati sunt; quia qui post incautelae suae vitium, ad lamentum 36 poenitentiae redeunt, nec capti moriuntur. 53. Cum vero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos tendit. Quem tanto nequius obsidet, quanto solum sibi remansisse ad decipiendum videt. Hos namque fini suo appositos laqueos Propheta conspexerat, cum dicebat: Ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7). Quia enim in calcaneo finis est corporis, quid per hunc nisi terminus signatur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi quique homines, illorum superbiae sequaces, calcaneum observant, cum actionis bonae finem vitiare desiderant. Unde et eidem serpenti dicitur: Ipsa tuum observabit caput, et tu calcaneum ejus (Genes. III, 15, sec. LXX). Caput quippe serpentis observare, est initia suggestionis ejus aspicere, et manu sollicitae considerationis a cordis aditu funditus exstirpare. Qui tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur, quia etsi suggestione prima intentionem non percutit, decipere in fine tendit. Si autem semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas, et terminus ab hoste callido secure possidetur; quoniam totam sibi arborum fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. Quia ergo summa cura vigilandum est, ne vel bonis operibus serviens mens, reproba intentione polluatur, recte dicitur: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Ac si aperte diceretur: Nullum est bonum, quod foris agitur, si non pro eo intus ante Dei oculos innocentiae victima in ara cordis immolatur. [ Vet. XXXIX ]. Tota itaque virtute perspiciendus est fluvius operis, si purus emanat ex fonte cogitationis. Omni cura servandus est a malitiae pulvere oculus cordis; ne hoc, quod in actione rectum hominibus ostentat, apud semetipsum per vitium pravae intentionis intorqueat. 54. Ideo curandum, ne bona opera nostra pauca sint, aut indiscussa. --Curandum itaque est ne bona nostra pauca sint; curandum ne indiscussa; ne aut pauca agentes, inveniamur steriles; aut indiscussa relinquentes, vecordes. Neque enim unaquaeque vere virtus est, si mista aliis virtutibus non est. Unde recte ad Moysen dicitur: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum (Exod. XXX, 34). Thymiama quippe ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis, virtutum multiplicitate redolemus. Quod mistum et purum fit; quia quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Unde et bene subjungitur: Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonii tabernaculo (:IBID., 36). In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quasi in pilo cordis, occulta discussione tundimus; et si veraciter bona sint, subtiliter retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem occulti examinis revocare. Et notandum, quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonii tabernaculo; quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu judicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit; ne 37 grossum durumque sit bonum quod agitur; ne si hoc arcta retractationis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat. Hinc est enim quod sponsae virtus, sponsi voce laudatur, cum dicitur: Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6)? Sancta quippe Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit; quia ex vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes defluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Quae ea quae agit, dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione. Hinc est, quod de oblatoribus hostiae ad Moysen iterum dicitur: Detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant (Levit. I, 6). [ Vet. XL. ] Pellem namque hostiae subtrahimus, cum a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus. Cujus artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter ejus intima, membratimque cogitamus. Curandum ergo est, ne cum mala vincimus, bonis lascivientibus supplantemur; ne fortasse fluxa prodeant, ne incircumspecta capiantur, ne per errorem, viam deserant, ne per lassitudinem fracta, anteacti laboris meritum perdant. In cunctis enim vigilanter debet se mens circumspicere, atque in ipsa circumspectionis 38 suae providentia perseverare. Unde et recte subjungitur: CAPUT XXXVII [ Rec. XX ].

IBID.-- Sic faciebat Job cunctis diebus.

55. Perseverantia necessaria.--Incassum quippe bonum agitur (De poenit., dist. 3, can. 17, incassum), si ante terminum vitae deseratur; quia et frustra velociter currit, qui prius quam ad metas veniat deficit. Hinc est enim quod de reprobis dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Hinc electis suis Veritas dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). Hinc Joseph, qui inter fratres usque ad finem justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibitur (Genes. XXXVII, 24, sec. LXX). Nam quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Hinc est quod per Moysen caudam hostiae in altari offerre praecipitur (Exod. XXIX, 22; Levit. III, 9); ut videlicet omne bonum quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Bene igitur coepta cunctis diebus agenda sunt; ut cum malum pugnando repellitur, ipsa boni victoria constantiae manu teneatur. 56. Haec itaque sub intellectu triplici diximus, ut fastidienti animae varia alimenta proponentes, aliquid, quod eligendo sumat, offeramus. Hoc tamen magnopere petimus, ut qui ad spiritalem intelligentiam mentem sublevat, a veneratione historiae non recedat.

LIBER SECUNDUS.

recensere

Capitis primi a versu sexto ad finem usque, secundum triplicem sensum prosequitur enarrationem. CAPUT PRIMUM. 1. S. scriptura Speculum est. --Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur (Vid. August. in Psal. CIII, ser. 1, n. 4), ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus. Ibi sentimus, quantum proficimus, ibi a provectu quam longe distamus. Narrat autem gesta sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia, debilia nostra confirmat; fitque verbis illius, ut eo mens minus inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt. Nonnunquam vero non solum nobis eorum virtutes asserit, sed etiam casus innotescit; ut et in victoria fortium quod imitando arripere, et rursum videamus in lapsibus quod debeamus timere. Ecce enim Job describitur tentatione auctus, sed David tentatione prostratus; ut et majorum virtus spem nostram foveat, et majorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat; quatenus dum illa gaudentes sublevant, ista metuentes premant; et audientis animus illinc spei fiducia, hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat, quia formidine premitur, nec pressus timore desperet, quia ad spei fiduciam virtutis exemplo roboratur. CAPUT II. VERS. 6.-- Quadam die cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan.

2. HISTORICUS SENSUS. Quam accurate S. Scriptura facta describat. --Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimant, terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant, quid de ventura actione subjiciant. A positione quippe locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicit quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit: subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum Actibus Stephanus Jesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat (Act. VII, 55, 56). Stare quippe adjuvantis est. Et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Judaea credituros diceret, praemisit dicens: Hiems autem erat (Joan. X, 22). Scriptum namque est: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco ergo hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod de negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Judas 39 exiisse perhibetur, cum egrediente illo, ab evangelista dicitur: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetent animam tuam abs te (Luc. XII, 20). Anima quippe, quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur (III Reg. III, 11). Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur (Gen. XVIII, 1, 2; XIX, 1). Quia igitur beati Job tentatio ad victoriam deducitur, a die coepta perhibetur, cum dicitur: CAPUT III.

IBID.-- Quadam die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan.

3. Quomodo Angeli Deo adsunt, etiam in ministerium missi. Quantae subtilitatis sint angeli. --Qui autem Dei filii, nisi electi angeli vocantur? De quibus cum constet, quod obtutibus majestatis inserviant, valde quaerendum est unde veniant, ut coram Domino assistant. De his quippe voce Veritatis dicitur: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). De his propheta ait: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Daniel. VII, 10). Si igitur semper vident, et semper assistunt, vigilanti cura quaerendum est unde veniunt, qui nunquam recedunt. Sed cum de illis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I, 14)? Per hoc, quod missos cognoscimus, unde veniant invenimus. [ Vet. III. ] Sed ecce quaestioni quaestionem jungimus, et quasi dum ansam solvere nitimur, nodum ligamus. Quomodo enim aut semper assistere, aut videre semper faciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur; quia si conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent; fontemque lucis, quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur: angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distenti sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta: sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum, spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, corpus. Et mittuntur igitur, et assistunt: quia et per hoc, quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc, quod intus quoque praesentes sunt nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt; quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se, unde recesserant, per internam contemplationem servant. Dicatur ergo: Venerunt filii Dei, ut 40 assisterent coram Domino, quia illuc spiritus conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt. CAPUT IV.

IBID.-- Affuit inter eos etiam Satan.

4. Satan inter angelos, quia naturam non amisit. --Valde quaerendum est quomodo inter electos angelos Satan adesse potuerit, qui ab eorum sorte, exigente superbia, dudum damnatus exivit. Sed recte inter eos adfuisse describitur, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit; et si meritis praegravatur, conditione naturae subtilis attollitur. Inter Dei ergo filios coram Domino adfuisse dicitur; quia eo intuitu, quo omnipotens Deus cuncta spiritalia conspicit, etiam Satan in ordine naturae subtilioris videt, attestante Scriptura, quae dicit: Oculi Domini contemplantur malos et bonos (Prov. XV, 3). Sed hoc, quod adfuisse Satan coram Domino dicitur, in gravi nobis quaestione versatur. Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Satan vero, qui mundo corde esse non potest, quomodo ad videndum Dominum adfuisse potest.

5. Deo adest, quia ab eo videtur. --Sed intuendum est quia adfuisse coram Domino, non autem Dominum vidisse perhibetur. Venit quippe, ut videretur, non ut videret. Ipse in conspectu Domini, non autem in conspectu ejus Dominus fuit: sicut caecus cum in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur, sed tamen lumen non videt quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu Domini Satan adfuit; quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia, non se videntem immundum spiritum vidit. Quia enim et ipsa, quae Deum fugiunt, latere non possunt, dum cuncta nuda sunt superno conspectui, Satan adfuit absens praesenti. Sequitur: CAPUT V [ Vet. IV, Rec. III ]. VERS. 7.-- Cui dixit Dominus, Unde venis?

6. Nescire Dei est reprobare. --Quid est, quod venientibus angelis electis nequaquam dicitur, Unde venitis? Satan vero unde veniat percontatur? non enim requirimus, nisi utique quae nescimus. Nescire autem Dei, reprobare est. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur; non quo si mentiri velit, nesciat, sed quo falsa loqui veritatis amore contemnat. Quid est ergo ad Satan dicere, Unde venis, nisi vias illius quasi incognitas reprobare? Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat; et Satanae itinera, quia judicans damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est quod Adae peccanti conditoris voce dicitur, Adam ubi es? (Genes. III, 9.) Neque enim divina potentia nesciebat, post culpam servus ad quae latibula fugerat; sed quia vidit in culpa lapsum, jam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat; eumque et vocat, et requirit, dicens, Adam ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat, quia peccatores jure damnandos ignorat. Satan ergo Dominus non vocat, sed tamen requirit, dicens: Unde venis? quia nimirum Deus apostatam spiritum ad poenitentiam nequaquam revocat; sed vias superbiae ejus nesciens, damnat. 41 Igitur dum Satan de itinere suo discutitur, electi angeli requirendi unde veniant non sunt: quia eorum viae tanto Deo notae sunt, quanto et ipso auctore peraguntur; dumque soli ejus voluntati inserviunt, eo esse incognitae nequeunt, quo per approbationis oculum ex ipso semper ante ipsum fiunt. Sequitur: CAPUT VI.

IBID.-- Respondens Satan, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

7. Satanae circuitus, ejus anxietatis argumentum. --Solet per gyrum circuitus, laboris anxietas designari. Satan ergo laborans terram circuivit, quia quietus in coeli culmine stare contempsit. Cumque se non volasse, sed perambulasse insinuat, quanto peccati pondere in imis prematur, demonstrat. Perambulans ergo terram circuivit; quia ab illo spiritalis potentiae volatu corruens, malitiae suae pressus gravedine, foras ad gyrum laboris venit. Hinc est enim quod et de ejus membris per Psalmistam dicitur: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9); quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. Sequitur: CAPUT VII [ Rec. IV ]. VERS. 8.-- Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

8. Variae Dei spirituumque locutiones. --Hoc quod divina voce beatus Job simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo dicitur, quia subtiliter membratimque supra exposuimus, replicare quae diximus devitamus; ne dum discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. [ Vet. V. ] Hoc ergo nobis est solerter intuendum, quid sit, quod vel ad Satan loqui Dominus dicitur, vel quod Satan Domino respondere perhibetur. Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel a Domino, qui summus atque incircumscriptus est spiritus, vel a Satan, qui nulla est carnea natura vestitus, humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur, ut per organum gutturis, vocis expressione reddatur. Sed dum naturae invisibili natura incomprehensibilis loquitur, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Nos namque ut ea quae sentimus intrinsecus extrinsecus exprimamus, haec per organum gutturis, per sonum vocis ejicimus. Alienis quippe oculis intra secretum mentis, quasi post parietem corporis stamus; sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae januam egredimur, ut quales sumus intrinsecus ostendamus. Spiritalis autem natura non ita est, quae ex mente et corpore composita dupliciter non est. Sed rursus sciendum est quia ipsa etiam natura incorporea cum loqui dicitur, ejus locutio nequaquam una atque eadem qualitate formatur. Aliter enim loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum; aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae ad Deum; aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. 9. Aliter Deus loquitur ad angelos. --Nam quia spiritali naturae ex corporea oppositione nihil obstat, loquitur Deus ad angelos sanctos eo ipso, quo eorum cordibus occulta sua invisibilia ostentat: ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione veritatis legant, et velut quaedam praecepta vocis sint ipsa gaudia contemplationis. Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus 42 inspiratur. Unde cum eorum cordibus, Deus contra humanam superbiam, animadversionem ultionis infunderet, dixit: Venite descendamus, et confundamus ibi linguam eorum (Genes. II, 7). Dicitur eis qui adhaerent, Venite; quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est; et nunquam corde recedere, quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus et confundamus linguam eorum. Ascendunt angeli, in eo quod creatorem conspiciunt. Descendunt angeli, in eo quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo Dei est: Descendamus et confundamus linguam eorum, in seipso eis hoc, quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis, eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare. 10. Aliter angeli ad Deum. --Aliter loquuntur angeli ad Deum, sicut et per Joannis Apocalypsim dicunt: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam (Apoc. V, 12). Vox namque angelorum est in laude conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. Virtutis divinae miracula obstupuisse, dixisse est, quia excitatus cum reverentia motus cordis, magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis format. Deus ergo angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videnda manifestatur. Angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc, quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. [ Vet. VI. ] Aliter Deus ad sanctorum animas, et illae ad Deum. --Aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae loquuntur ad Deum. Unde et in Joannis Apocalypsi rursum dicitur: Vidi subter altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant; et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Ubi illico adjungitur, Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Quid est enim animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii, et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe earum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliterque quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant; quomodo dicuntur petere, quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt, non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quo quidquam desiderent, quod ab 43 ejus voluntate, quem cernunt, discordat: sed quo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt. De ipso ergo bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, in hoc, quod petendo esuriunt, praesciendo satiantur. Discordarent ergo a voluntate conditoris, si quae eum vident velle, non peterent; eique minus inhaererent, si volentem dare, desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum divinitus dicitur: Requiescite tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum et fratrum vestrorum. Desiderantibus animabus, Requiescite tempus adhuc modicum, dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare; ut et animarum vox sit hoc, quod amantes desiderant; et respondentis Dei sermo sit hoc, quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo ejus est, ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere; ut cum carnis resurrectionem appetunt, etiam ex colligendorum fratrum augmento gratulentur.

[ Vet. VII. ] 12. Aliter Deus ad diabolum, et ille ad Deum. Aliter Deus loquitur ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. Loqui enim Dei est ad diabolum, vias ejus ac negotia animadversione occultae districtionis increpare, sicut hic dicitur: Unde venis? Diaboli autem ei respondere, est omnipotenti majestati ejus nihil posse celare. Unde hic ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Quasi enim dicere ejus est quid egerit, scire quod actus suos illius oculis occultare non possit. Sciendum vero est, quia sicut hoc loco discimus, quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; quia et injustas vias ejus arguit, et electorum suorum contra illum justitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, et aliquando eum, ne tentare audeat, prohibet. Injustas enim vias ejus redarguit, sicut jam dictum est: Unde venis? Electorum suorum contra illum justitiam proponit, sicut ait: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? Tentandam eorum innocentiam concedendo permittit, sicut dicit: Ecce universa quae habet in manu tua sunt. Rursumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat, vel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Electorum innocentiam accusat, qui dicit: (Vers. 9, 10) Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Tentandam eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Sed dicere Dei est, Unde venis? sicut et supra insinuavimus, vi suae justitiae itinera malitiae ejus inerepare. Dicere Dei est, Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? tales electos suos justificando facere, qualibus nimirum apostata angelus possit invidere. Dicere Dei est, Ecce universa quae habet in manu tua sunt, 44 ad probationem fidelium, contra eos occulta vi incursum illum suae malitiae relaxare. Dicere Dei est, Tantum in eum ne extendas manum tuam, ab immoderatae tentationis impetu eum etiam permittendo restringere. Dicere autem diaboli est, Circuivi terram, et perambulavi eam, sagacitatem suae malitiae invisibilibus ejus oculis occultare non posse. Dicere diaboli est, Nunquid frustra Job timet Deum? contra bonos intra cogitationum suarum latibula conqueri; eorumque provectibus invidere, atque invidendo reprobationis rimas exquirere. Dicere diaboli est, Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet (Vers. 11), ad afflictionem bonorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit. Quia igitur internarum locutionum modos succincte diximus, ad intermissum paululum expositionis ordinem revertamur

CAPUT VIII [ Vet. VIII, Rec. V ]. VERS. 8.-- Considerasti servum meum Job, quod non sit similis ei super terram, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

13. Dei diabolique pugna, cujus materia Job fuit. --Praecedenti jam sermone tractatum est, quia diabolus non contra Job, sed contra Deum certamen proposuit; materia vero certaminis beatus Job in medio fuit. Et si in sermonibus suis dicimus Job inter flagella deliquisse, quod sentire nefas est, Deum dicimus in sua propositione perdidisse. Nam ecce et in hoc loco intuendum est, quia non prius diabolus beatum Job a Domino petiit, sed eum Dominus in diaboli despectum laudavit. Et nisi in sua justitia permansurum nosset, non utique pro illo proponeret. Nec periturum in tentatione concederet, de quo ante tentationem, ex Dei laudibus, in tentatoris mente invidiae fuerant faces excitatae. 14. Quam astute quaerat diabolus unde nos accuset. --Sed antiquus adversarius cum quae accuset mala, non invenit, ipsa ad malum inflectere bona quaerit. Cumque de operibus vincitur, ad accusandum verba nostra perscrutatur. Cum nec in verbis accusationem reperit, intentionem cordis fuscare contendit; tanquam bona facta bono animo non fiant, et idcirco perpendi a judice bona non debeant. Quia enim fructus arboris esse et in aestu virides conspicit, quasi vermem ponere ad radicem quaerit. Nam dicit: CAPUT IX. VERS. 9, 10.-- Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra.

15. Ex prosperis et ex adversis tentat. --Ac si aperte dicat: Qui tot bona in terra recepit, quid mirum est, si pro eis se innocenter gerit? Innocens vere esset, si bonus inter adversa persisteret. Cur autem magnus dicitur, quem merces sui uniuscujusque operis tanta rerum multiplicitate comitatur? Astutus quippe adversarius, cum sanctum virum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud judicem per adversa festinat. Unde recte in Apocalypsi voce angelica dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apoc. XII, 10). [ Vet. IX. ] Scriptura autem sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis, modo in adversis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat. In nocte accusat, cum in adversis 45 nos non habere patientiam demonstrat. Beatum ergo Job quia necdum flagella attigerant, quasi adhuc unde in nocte accusare posset, omnino non habebat. Quia vero in prosperis magna sanctitate viguerat, pro eisdem prosperis bona illum egisse simulabat: versuta assertione mentiens quod non ad usum Domini substantiam possideret, sed ad usum substantiae Dominum coleret. Sunt enim nonnulli qui ut fruantur Deo, dispensatorie utuntur hoc saeculo. Et sunt nonnulli qui ut fruantur hoc saeculo, transitorie uti volunt Deo. Cum igitur bona divini muneris narrat, putat quod facta fortis operarii leviget; ut cujus vitam reprehendere de operibus non valet, ejus mentem quasi ex cogitationibus addicat; mentiens quod non amori Domini, sed temporalis prosperitatis appetitioni servierit omne, quod innocue exterius vixit. Vires ergo beati Job nesciens, sed tamen unumquemque adversis probari verius sciens, tentandum hunc expetit; ut qui per diem prosperitatis inoffenso gressu incesserat, saltem in nocte adversitatis impingeret, et ante laudatoris sui oculos offensione impatientiae prostratus jaceret. Unde subjungit: CAPUT. X [ Rec. VI ]. VERS. 11.-- Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

16. Diabolus nihil nisi Deo permittente potest. --Cum sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen Domino, ut manum suam extendere debeat, dicit; valde notandum est quia feriendi vires nec ipse sibi tribuit, qui contra auctorem omnium singulariter superbit. Scit namque diabolus, quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit. Hinc est quod in Evangelio expellenda de homine legio dicebat: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Qui enim per semetipsum ire in porcos non poterat, quid mirum si sine auctoris manu, sancti viri domum contingere non valebat? [ Vet. X.] 17. Diaboli voluntas mala, sed potestas justa. --Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas injusta: quia a semetipso voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri nonnisi juste permittit. Unde bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus irruebat in Saul (I Reg. XVIII, 10). Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur, et malus: Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Formidari ergo non debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei ad usum justi judicii, et injusta illius voluntas servit. Paululum vero manum postulat extendi; quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim Satan facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima sauciat, ut ab illa patria feriens revocet, a qua ipse longe, telo suae superbiae prostratus jacet.

18. Facies Dei respectus gratiae. --Sed quid est quod ait: Nisi in faciem benedixerit tibi? Nos nempe quod amamus respicimus; quod vero aversari volumus, ab eo faciem 46 declinamus. Quid itaque Dei facies, nisi respectus ejus gratiae praebetur intelligi? Ait ergo: Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Ac si aperte dicat: Ea quae dedisti subtrahe; nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae, ablatis rebus temporalibus, non requiret. Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, favorem tuum etiam maledicendo contemnet. Cujus petitione callida nequaquam provocata Veritas vincitur, sed ad deceptionem suam hosti conceditur, quod fideli famulo ad augmentum muneris suffragetur. Unde mox subditur: CAPUT XI [ Vet. XI, Rec. VII ]. VERS. 12.-- Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.

19. Deus tentatori alia permittit, alia negat. --Consideranda est in verbis Domini dispensatio sanctae pietatis, quomodo hostem nostrum permittit, et retinet; relaxat, et refrenat. Alia ad tentandum dat, sed ab aliis religat. Universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendus manum tuam. Substantiam prodit, sed tamen corpus ejus protegit, quod quidem postmodum tentatori traditurus est; sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens frangat civem. Mala enim cum multa electis eveniunt, mira conditoris gratia ex tempore dispensantur; ut quae coacervata perimerent, possint divisa tolerari. Hinc Paulus ait: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Hinc David ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Ac si aperte dicat: Prius vires inspice, et tunc ut ferre valeo, tentari permitte. Hoc tamen quod dicitur: Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam, intelligi et aliter potest, quia fortem quidem pugnatorem suum Dominus noverat, sed tamen dividere ei certamina contra hostem volebat; ut quamvis robusto bellatori victoria in cunctis suppeteret, prius tamen de uno certamine hostis ad Dominum victus rediret: tuncque ei aliud iterum vincendo concederet, quatenus fidelis famulus eo mirabilius victor existeret, quo victus hostis se contra illum iterum ad nova bella repararet. Sequitur: CAPUT XII [ Vet. XII, Rec. VIII ].

IBID.-- Egressusque est Satan a facie Domini.

20. Deus est intra et extra omnia, supra et infra omnia. --Quid est quod Satan a facie Domini egressus dicitur? Quo enim exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Hinc est, quod Sapientia illius dicit: Gyrum coeli circuivi sola (Eccli. XXIV, 8). Hinc de ejus Spiritu scriptum est: Spiritus Domini implevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Hinc est quod Dominus iterum dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Rursumque de eo scriptum est: Coelum metitur palmo et omnem terram pugillo concludit (Isa. XL, 12). Sedi quippe, cui praesidet, interior et exterior manet. Coelum palmo metiens, et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creavit, exterior. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, 47 intelligitur esse interius supraque; per pugillum, quo continet, esse exterius subterque signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia; et superior est per potentiam, et inferior per sustentationem; exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem: sursum regens, deorsum continens; extra circumdans, interius penetrans; nec alia ex parte superior, alia inferior, aut alia ex parte exterior, atque ex alia manet interior: sed unus idemque totus ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans; unde superius praesidens, inde inferius sustinens; et unde exterius ambiens, inde interius replens: sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior et superior sine loco; est amplior sine latitudine, est subtilior sine extenuatione. 21. A facie Domini exit Satan, cum ad desiderii sui effectum venit. --Quo igitur exitur ab eo, qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? Sed quandiu Satan pressus majestatis potentia, appetitum suae malitiae exercere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit. [ Vet. XIII. ] A facie autem Domini exiit; quia relaxatus divinitus ab internae retentionis angustia, ad sui desiderii effectum venit. A facie Domini exiit, quia diu vinculis disciplinae religata quandoque voluntas noxia ad opus processit. Cum enim, sicut dictum est, id quod voluit implere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit; quia illum ab effectu malitiae superna dispensatio coactavit. Sed a facie ejus exiit, quia potestatem tentationis accipiens, ad malitiae suae vota pervenit. Sequitur: CAPUT XIII [ Rec. IX ]. VERS. 13, 14, 15.-- Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent, et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

22. Diabolus tentandi tempora eligit. --Notandum quae tempora tentationibus congruant. Tunc quippe diabolus tentandi tempus elegit, quando beati Job filios in convivio invenit. Neque enim solummodo intuetur hostis quid faciat, sed etiam quando faciat. Nam quamvis potestatem acceperit, aptum tamen ad subversionem tempus exquisivit; ut videl cet nobis Deo dispensante proderetur, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis. Intuendum vero est, quam callide ipsa damna, quae illata sunt, nuntiantur. Non enim dicitur, boves a Sabaeis ablati sunt: sed qui ablati sunt, boves arabant; ut videlicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Unde et apud Graecos non solum asinae, sed fetae asinae raptae referuntur; ut dum minima animalia audientis animum minus ex sui qualitate percuterent, amplius ex fecunditate vulnerarent. Et quia eo magis adversa animum feriunt, quo cum multa sunt, etiam subita nuntiantur, aucta est mensura gemituum, etiam per articula nuntiorum. Nam sequitur: CAPUT XIV [ Vet. XIV ]. VERS. 16.-- 48 Cumque adhuc ille loqueretur, venitalius, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puorosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

23. Casibus repentinis constantiam Job evertere conatur. --Ne rebus perditis minorem audienti dolorem moveat, ejus animum ad excedendum etiam ipsis nuntiorum verbis instigat. Intuendum quippe est, quam callide dicitur: Ignis Dei, ac si diceretur: Illius animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti; illius iram toleras, cui quotidie serviens insudabas. Dum enim Deum, cui servierat, adversa intulisse indicat, laesum commemorat, in quo excedat; quatenus anteacta obsequia ad mentem reduceret, et frustra se servisse aestimans, in auctoris injuriam superbiret. Pia etenim mens, cum se adversa ab hominibus perpeti conspicit, in divinae gratiae consolatione requiescit; cumque tentationum procellas increscere extrinsecus viderit, secessum spei Dominicae appetens, intra conscientiae portum fugit. Ut vero versutus hostis uno eodemque tempore sancti viri robustissimum pectus et humanis adversitatibus, et divina desperatione concuteret, et prius Sabaeos irruisse intulit, et mox ignem Dei de coelo cecidisse nuntiavit; ut quasi omnem aditum consolationis excluderet, dum et ipsum adversantem ostenderet, qui consolari animum inter adversa potuisset: quatenus dum se tentatus undique destitui atque undique premi considerat, in contumeliam tanto audacius, quanto et desperatius erumpat. Sequitur: CAPUT XV. VERS. 17.-- Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

24. Vulnera ingeminat. --Ecce iterum, ne quid minus de humana adversitate doluisset, Chaldaeorum turmas irruisse denuntiat; et ne illum minus desuper veniens adversitas feriat, iteratam iram in aere demonstrat. Nam sequitur: CAPUT XVI [ Vet. XV ]. VERS. 18, 19.-- Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

25. Ad odium Dei provocare conatur. --Qui uno vulnere non prosternitur, idcirco bis, terque percutitur, ut usque ad intima quandoque feriatur. Nuntiata itaque fuerat adversitas de Sabaeis, nuntiata divina animadversio per ignem de coelo, nuntiatur ab hominibus iterum camelorum raptus, caedesque puerorum, et divinae indignationis ira repetitur, dum ventus irruens concussisse domus angulos, atque exstinxisse liberos indicatur. Quia enim notum est, quod absque superno nutu moveri elementa non possint, latenter infertur quod ipse contra illum elementa moverit, qui moveri permisit; quamvis Satan semel accepta a Domino potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa concutere praevalet. Nec movere debet, si spiritus de summis projectus turbare in ventos aerem potuit; cum nimirum constet quia et damnatis 49 in metallum, ad usum aqua et ignis servit. Quaesitum est igitur ut nuntiarentur mala, quaesitum ut multa, quaesitum ut subita. Sed cum prius adversa nuntiavit, tranquillo adhuc pectori quasi sanis membris vulnus inflixit; cum vero percussum cor feriendo repetiit, ut ad impatientiae verba compelleret, super vulnera vulnus irrogavit. 26. Plagae Job subitae et multiplices. --Intuendum vero est quam callide curavit hostis antiquus, non tam jactura rerum sancti viri patientiam rumpere, quam ipso ordine nuntiorum. Qui studens prius parva, et post nuntiare majora, in extremo filiorum mortem intulit, ne vilia pater rei familiaris damna duceret, si illa jam orbatus audiret; et minus percuteret rerum amissio, praecognita morte filiorum, quia videlicet nulla esset haereditas, si illos prius subtraheret qui servabantur haeredes. Sed a minimis incipiens, in ultimum graviora nuntiavit; ut dum gradatim deteriora cognosceret, in ejus corde doloris locum omne vulnus inveniret. Notandum quam callide tot malorum pondera, et divisa, et subita nuntiantur, ut et repente, et particulatim crescens, in audientis corde sese dolor ipse non caperet; et tanto ardentius in blasphemiam accenderet, quanto subitis ac multiplicibus nuntiis in se angustius aestuaret. [ Vet. XVI, Rec. X]. 27. Praepositis voluptati servientibus, subditis frena laxantur. In conviviis etiam moderatis locum diabolus invenit. Sed neque hoc neglecte praetereundum puto, quod filii in majoris fratris domo convivabantur, cum pereunt. Dictum namque est superius, quod convivia peragi sine culpa vix possunt. Ut ergo nostra, non illorum loquamur, sciendum nobis est quia quod a minoribus voluptuose agitur, majorum disciplina cohibetur; cum vero majores ipsi voluptati deserviunt, nimirum minoribus lasciviae frena laxantur. Quis enim sub disciplinae se constrictione retineat, quando et ipsi, qui jus constrictionis accipiunt, sese voluptatibus relaxant? Dum ergo in majoris fratris domo convivantur, pereunt, quia tunc contra nos hostis vehementius vires accipit, quando et ipsos qui pro custodia disciplinae praelati sunt laetitiae servire cognoscit. Tanto enim licentius ad feriendum occupat, quanto et hi qui intercedere pro culpis poterant voluptati vacant. Absit autem ne tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando ventri vacasse suspicemur; sed tamen veraciter novimus quia etsi per disciplinae quisque custodiam necessitatis metas edendo non transit, accensa tamen mentis intentio inter convivia torpescit; et minus in quanto sit tentationum bello considerat, quae se per securitatem relaxat. In die ergo primi fratris filios obruit, quia antiquus hostis in minorum morte subversionis aditum per negligentiam majorum quaerit. Sed quia quantis nuntiorum jaculis sit percussus, agnovimus; vir fortis noster, qualis inter vulnera consistat, audiamus. Sequitur:

CAPUT XVI [ Rec. XI ]. VERS. 20.-- Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram adoravit.

28. Flagella Dei aut non sentire, aut nimis, vitium est. --Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant, si disciplinae asperitate correpti, ictus verberum doloresque non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum flagella sentiunt, ut immoderato dolore commoti, etiam in excessum linguae dilabantur. Sed quisquis veram tenere philosophiam 50 nititur, necesse est ut inter utraque gradiatur. Non est enim pondus verae virtutis, insensibilitas cordis: quia et valde insana per stuporem membra sunt, quae et incisa dolore nequaquam possunt. Rursus virtutis custodiam deserit, qui dolorem verberum ultra quam necesse est sentit; quia dum nimia afflictione cor tangitur, usque ad impatientiae contumelias excitatur, et qui per flagella corrigere malefacta debuerat, agit ut nequitia per flagellum crescat. Contra insensibilitatem quippe percussorum per prophetam dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). Contra pusillanimitatem percussorum per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX 11). In miseriis namque subsisterent, si aequanimiter adversa tolerarent. At postquam mente inter flagella corruunt, quasi inter illatas miserias subsistendi constantiam perdunt. [ Vet XVII.] 29. Job utrumque cavit. Mos nutriendi vel abscidendi capillos tempore afflictionis. --Beatus itaque Job, quia verae philosophiae regulam tenuit, contra utraque mira se aequitatis arte servavit; ut nec dolorem non sentiens, flagella sperneret; nec rursum ultra modum dolorem sentiens, contra judicium flagellantis insaniret. Cunctis enim rebus perditis, cunctis liberis amissis, surrexit, scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit. Quod vestimenta scidit, quod tonso capite in terram corruit, monstrat nimirum quia flagelli dolorem sensit. Quod vero adjicitur, adoravit, aperte ostenditur, quia et in dolore positus contra flagellantis judicium non excessit. Nec omnino ergo non motus est, ne Deum ipsa insensibilitate contemneret; nec rursum omnino motus est, ne nimis dolendo peccaret. Sed quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi; ut dilectionem proximi exsolveret, impendit filiis luctum; ne dilectionem Dei desereret, explevit inter gemitus orationem. Solent nonnulli in prosperis Deum diligere, in adversis autem positi flagellantem minus amare. Beatus autem Job per hoc, quod motus exterius exhibuit, ostendit quia flagella patris agnovit; per hoc autem, quod adorando humilis mansit, ostendit quia amorem patris nec in dolore deseruit. Ne igitur superbus esset non sentiens, in percussione corruit; ne autem se ferienti extraneum faceret, ad hoc corruit ut adoraret. Mos autem veterum fuit, ut quisquis speciem sui corporis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis abscideret; et rursum qui tranquillitatis tempore capillos abscideret, eos in ostensione afflictionis enutriret. Beatus itaque Job tranquillitatis tempore capillos servasse ostenditur, cum ad doloris usum caput totondisse memoratur; quatenus cum in cunctis eum rebus manus superna percuteret, etiam sponte illum poenitentiae species diversa fuscaret. Sed iste exutus rebus, filiis orbatus, qui vestimenta scidit, qui caput totondit, qui in terram corruit, quid dicat, audiamus.

CAPUT XVII [ Rec. XII ]. VERS. 21.-- Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.

30. Temporalia parvi facienda, quod ea aliquando non habuerimus, nec habituri simus. --O quam altae sedi interni consilii praesidet iste, qui scissis vestibus in terra prostratus jacet! Quia enim judicante Domino, cuncta amiserat, pro servanda 51 patientia illud tempus ad memoriam reduxit, quo necdum ista quae perdidit habebat; ut dum intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. Magna enim consolatio est in rerum amissione, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse. Quia vero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem vocamus. Unde scriptum est: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Beatus igitur Job, ut patienter lugeat quod hic amisit, vigilanter attendit qualis huc venerit. Ad augmentum autem servandae patientiae, adhuc solertius inspicit hinc qualis recedit, et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Ac si dicat: Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. [ Vet. XVIII. ] Qui ergo accepta, sed relinquenda perdidi, quid proprium amisi? [ Rec. XIII. ] Quia vero consolatio non solum ex consideratione conditionis adhibenda est, sed etiam ex justitia conditoris, recte subjungit:

IBID.-- Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est.

31. Deus bonis nos spolians, non nostra aufert, sed sua. --Sanctus vir, tentante adversario, cuncta perdiderat; sed tamen sciens, quia contra se Satan tentandi vires, nisi permittente Domino, non habebat, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed: Dominus dedit, Dominus abstulit; fortasse enim fuerat dolendum, si quod conditor dederat hostis abstulisset: at postquam non abstulit nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Si enim ab illo accipimus, quibus in hac vita utimur, cur doleat quod ipso judicante exigimur, quo largiente feneramur? Nec aliquando injustus est creditor, qui dum praefixo reddendi tempore non constrigitur; quando vult, exigit quod feneratur. Ubi et bene subjungitur: Sicut Domino placuit, ita factum est. Cum enim in hac vita ea quae nolumus, patimur, necesse est ut ad eum qui injustum velle nil potest, studia nostrae voluntatis inclinemus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui nonnisi justum placet. Si igitur justa placere Domino scimus, pati autem nulla, nisi quae Domino placuerint, possumus; justa sunt cuncta quae patimur, et valde injustum est, si de justa passione murmuramus. 32. Diabolus nos aggrediens, humilitate ac patientia nostra confoditur. --Sed quia orator fortis quomodo assertionem partis suae contra adversarium allegavit, audivimus; nunc quomodo in orationis suae termino judicem benedicendo laudet audiamus. Sequitur: Sit nomen Domini benedictum. Ecce omne quod rectum sensit, Domini benedictione conclusit; ut hinc adversarius inspiciat, et ad poenam suam victus erubescat, quia ipse Domino contumax etiam in beatitudine conditus exstitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. [ Vet. XIX. ] Intuendum vero est, quia hostis noster tot nos jaculis percutit, quot tentationibus affligit. Quotidie namque in acie stamus, quotidie tentationum ejus tela excipimus. Sed et nos contra illum jacula mittimus, si confossi tribulationibus, humilia respondemus. Beatus igitur Job percussus damno rerum, percussus morte filiorum, quia vim doloris vertit in laudem conditoris, 52 dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum; superbum hostem humilitate perculit, crudelem patientia stravit. Nec credamus, quod bellator noster accepit vulnera, et non inflixit. Quot enim voces patientiae in Dei laudem percussus reddidit, quasi tot in adversarii pectore jacula intorsit, et acriora valde quam sustinuit infixit. Afflictus enim terrena perdidit, sed afflictionem humiliter sustinens coelestia multiplicavit. Sequitur: CAPUT XIX [ Rec. XIV ]. VERS. 22.-- In omnibus his non peccavit Job: neque stultum aliquid contra Deum locutus est.

33. Job a murmuratione oris et cordis abstinuit. --Quia tentationum tribulationibus deprehensi, etiam tacito cogitationum motu possumus non loquendo peccare, beato Job et oris testimonium perhibetur, et cordis. Prius enim dicitur: Non peccavit; et tunc demum subditur: Neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Qui enim stultum locutus non est, culpam a lingua compescuit; sed cum praemittitur, Non peccavit, constat quod murmurationis vitium etiam a cogitatione restrinxit. Nec peccavit ergo, nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam relaxavit. Stulte enim contra Deum loquitur, qui inter divinae animadversionis flagella positus, justificare semetipsum conatur. Si enim innocentem se asserere superbe audeat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Hucusque nos verba historiae transcurrisse sufficiat: jam nunc ad indaganda allegoriae mysteria expositionis se sermo convertat. Sed in hoc quod scriptum est: CAPUT XX [ Vet. XX, Rec. XV ]. VERS. 6.-- Quadam die cum venissent filii Dei coram Domino; adfuit inter eos etiam Satan:

34. Deus tempora sine tempore disponit. --Discutiendum prius est, cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur, cum apud illum nequaquam cursus temporis, mutatione diei noctisque varietur. Neque enim in ea luce, quae sine accessu ea quae eligit illustrat, et sine recessu ea quae respuit deserit, defectus mutabilitatis venit; quia in semetipsa manendo immutabilis, mutabilia cuncta disponit; sicque in se transeuntia condidit, ut apud se transire nequaquam possint; nec tempus intus in conspectu ejus defluit, quod apud nos foras decurrit. Unde fit ut in aeternitate ejus fixa maneant ea quae non fixa exterius saeculorum volumina emanant. Cur ergo apud eum dicitur, Quadam die, cui nimirum dies una est aeternitas sua? quam videlicet nec fine claudi, nec initio vidit aperiri Psalmista, cum dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). 35. Assuetos temporalibus sensim ad aeterna deducit. --Sed cum Scriptura sacra temporaliter editis loquitur, dignum est ut verbis temporalibus utatur, quatenus condescendendo levet; et dum de aeternitate aliquid temporaliter narrat, assuetos temporalibus sensim ad aeterna trajiciat; seque bene nostris mentibus aeternitas incognita, dum verbis cognitis blanditur, infundat. Quid autem mirum, si in sacro eloquio incommutabilitatem suam Deus praepropere humanae menti non aperit; quando et resurrectionis suae solemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit, incorruptionem corporis, quod resumpsit? Luca quippe attestante (Luc. XXIV, 4) didicimus quod quibusdam se in monumento quaerentibus prius angelos misit; et rursum 53 discipulis de se in via loquentibus ipse quidem, sed non cognoscendus apparuit (:IBID., 15), qui post exhortationis moras, cognoscendum se in panis fractione monstravit; ad extremum vero repente ingrediens, non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilem praebuit. Quia enim infirma adhuc gestabant corda discipuli, in cognitione tanti mysterii ista fuerant dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid quaerentes invenirent; invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Quia igitur non repente, sed causarum verborumque incrementis, quasi quibusdam ad aeternitatem passibus ducimur, intus apud eum quadam die aliquid factum dicitur, qui ipsa quoque tempora sine tempore contuetur. [ Vet. XXI. ] 36. In luce tenebras videt. --An quia etiam Satan adfuit, dum quadam die hoc factum dicitur, indicare sacra Scriptura studuit quia in luce Deus tenebras vidit? Nos quippe uno eodemque contuitu lucem et tenebras intueri non possumus: quia cum in tenebras oculus figitur, lux fugatur; et cum ad lucis se coruscationem verterit, tenebrarum umbra discedit. Illa autem vis, quae cuncta mutabilia immutabiliter videt, quasi in die ei Satan adfuit, quia apostatae angeli tenebras sine obscuritate comprehendit. Nos, ut dictum est, uno eodemque intuitu contemplari non possumus, et quae approbando eligimus, et quae reprobando damnamus: quia cum ad hanc animus vertitur, ab illa cogitatione separatur; cum vero ad illam reducitur, ab hac cui inhaesit removetur.

37. Diversa ordinans non est diversus. --Deus vero, quia sine mutabilitate simul cuncta respicit, sine distentione comprehendit, videlicet et bona quae juvat, et mala quae judicat, et quae adjuta remunerat, et quae judicans damnat, in his quae diverso disponit ordine, diversus non est. In die ergo ei Satan adfuisse describitur, quia lumen aeternitatis ejus nulla mutabilitatis fuscatione tangitur; et in hoc, quod ei tenebrae praesentes fiunt, adfuisse inter filios Dei dicitur: quia ea vi justitiae immundus spiritus penetratur, qua videlicet mundorum spirituum corda complentur; eoque radio luminis iste transfigitur, quo illi ut luceant perfunduntur. 38. Deo serviunt angeli boni ad adjutorium, mali ad probationem. --Inter filios Dei adfuit, quia etsi illi Deo ad electorum adjutorium, iste ad probationem servit. Inter filios Dei adfuit, quia etsi ab illis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur, iste occultae ejus justitiae nesciendo serviens, ministerium exsequi reprobationis conatur. [ Rec. XVI. ] Unde bene in libris Regum per prophetam dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et exercitum coeli a dextris et sinistris ejus, et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaath? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus est unus, et dixit: Ego decipiam Achab. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar, et ero Spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII, 19 seq.). Quid enim solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, 54 qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra, nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei, angelorum pars electa; sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent; sed etiam mali, qui probent; non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Quorum caput enuntians, ait: Secundum principem potestatis aeris ejus (Ephes. II, 2). A dextra ergo Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat; et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari: quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, quia nominantur filii Dei; ecce a sinistris stant angeli, quia adfuit inter eos etiam Satan. [ Vet. XXII.] 39. Sed quia allegoriae mysteria indagare decrevimus, non inconvenienter accipimus quod in die Dominus Satan vidit, quia vias ejus in Sapientiae suae incarnatione corripuit; quasi eum non vidisse fuerit, tandiu pravitatem illius in humani generis perditione tolerasse. Unde et ei divina voce mox dicitur:

CAPUT XXI. VERS. 7. Unde venis?

40. Diaboli insidias Deus incarnatae sapientiae luce detexit. --In die Satan de viis suis requiritur, quia in luce manifestatae sapientiae occulti hostis insidiae deteguntur. Quia ergo incarnato Domino diabolus increpatur, et a sua pestifera effrenatione corripitur, recte subjungitur: Cui dixit Dominus: Unde venis? Tunc enim Satanae vias requirendo arguit, cum per Mediatoris adventum persuasionis ejus nequitias reprimens increpavit. Nec immerito in hoc die filii Dei coram Domino astitisse referuntur; quia videlicet ad aeternae patriae vocationem electi omnes, luce sapientiae se illustrante, collecti sunt. Quos quamvis incarnata Sapientia aggregare effectu operis venerat, divinitati tamen illius jam per ejus praescientiam intrinsecus assistebant. Sed quia de viis suis antiquus hostis Redemptore veniente discutitur, quid dicat audiamus. CAPUT XXII. [ Rec. XVII.]

IBID.-- Circuivi terram, et perambulavi eam.

41. Diabolus terram circuivit, quia omnes homines circumvenit, et possedit. --Ab Adam quippe, ante adventum Domini, omnes post se gentium nationes traxit. Circuivit terram et perambulavit, quia per corda gentium iniquitatis suae vestigia impressit. Cadens enim a sublimibus 55 humanas mentes jure possedit, quia in culpae suae vinculo volentes astrinxit; tantoque latius in mundo vagatus est, quanto a reatu quisque illius liber per omnia inventus non est. Cui quasi ex potestate mundum circuisse est, nullum hominem qui sibi plene resisteret invenisse. Sed jam Satan redeat, id est, ab effectu suae malitiae vis illum divina constringat, quia jam apparuit in carne qui in peccati contagione ex carnis nihil habebat infirmitate. Venit humilis, quem et superbus hostis admiretur; quatenus qui fortia divinitatis ejus despexerat, etiam humanitatis ejus infirma pertimescat. Unde et mox significatione mirifica, contra eum ipsa humanitatis infirmitas obstupescenda proponitur, ut dicatur: CAPUT XXIII. VERS. 8.-- Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra?

42. Donec veniret Christus de quo rursus explicantur dicta de Job. Assumpsit humilitatem carnis, sine injuria majestatis. Virtutibus suis diaboli superbiam repressit. --Quod Job interpretetur dolens, paulo ante jam diximus. Dolens vero ipse veraciter per figuram dicitur, qui portare dolores nostros, Propheta attestante, perhibetur. Cui in terra similis non est, quia omnis homo tantummodo homo est, ipse autem Deus et homo. In terra ei similis non est, quia etsi adoptivus quisque filius ad percipiendam divinitatem proficit, nequaquam tamen ut Deus naturaliter sit accipit. Qui bene etiam servus dictus est, quia formam servi suscipere dedignatus non est. Nec majestati injuriam intulit assumpta humilitas carnis; quia et ut servanda susciperet, nec tamen habita permutaret, nec divina humanitate minuit, nec humana divinitate consumpsit; quia etsi per Paulum dicitur: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6), ei semetipsum exinanisse, est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex divinitate penetraret. Dei autem ad Satan per figuram dicere est: Nunquid considerasti servum meum Job? unigenitum filium contra eum in forma servi admirabilem demonstrare. Eo enim, quo illum tantae virtutis in carne innotuit, quasi superbienti adversario, quod dolens consideraret, indicavit. Sed quia bonum quod miraretur intulerat, restat ut ad reprimendam ejus superbiam virtutes illius adhuc enumerando subjungat. Sequitur. CAPUT XXIV. [ Vet. XXIII].

IBID.-- Homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

43. Qua ratione Christus simplex, rectus, etc. Diabolo divinitatem suam, ob ea quae passus est, dubiam fecit. --Venit namque inter homines mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ad praebendum exemplum vitae hominibus, simplex; ad non parcendum malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens Deum; ad detergendam vero in electis suis vitae immunditiam, recedens a malo. De ipso enim per Isaiam principaliter dicitur: Et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 3). Et ipse a malo singulariter recessit: quia facta imitari noluit, quae in hominibus invenit, quoniam attestante Petro: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II, 22). Sequitur: Respondens Satan ait: Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra. Antiquus hostis Redemptorem 56 humani generis, debellatorem suum in mundum venisse cognovit: unde et per obsessum hominem in Evangelio dicitur: Quid nobis, et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 20). Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum se argumenta convertit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Quia igitur passibilem vidit, non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Unde et nunc inferre perhibetur. CAPUT XXV. VERS. 9, 10.-- Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam ejus per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra.

44. Eum humilem videns superbus diabolus, Deum esse dubitavit. --Eum quippe ac domum ejus a Deo vallatam dicit; quia tentando ejus conscientiam penetrare non potuit. Substantiam ejus vallatam asserit, quia electos ejus invadere non praesumit. Operibus manuum ejus benedixisse Deum, et possessionem ejus excrevisse in terra queritur: quia scilicet tabescens videt, quod fides ejus in notitiam hominum, praedicantibus apostolis, multiplicatur. Possessio quippe ejus crescere dicitur, dum laborantibus praedicatoribus, fidelium quotidie numerus augetur. Haec itaque Satan Deo dixisse est, talia invidendo sensisse. Haec Satan Deo dixisse est, de his tabescendo, doluisse. Sequitur: CAPUT XXVI [ Vet. XXIV ]. VERS. 11.-- Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

45. Ejus divinitatem tentationibus exploravit. --Quem enim tranquillitatis tempore, Dei gratia custoditum credidit, peccare posse per passionem putavit. Ac si aperte dicat: Interrogatus afflictionibus homo, et peccator agnoscitur, qui in miraculis Deus putatur, Dixit ergo Dominus ad Satan: CAPUT XXVII. VERS. 12.-- Ecce universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.

46. Satanae manus, non potestas, sed tentatio debet intelligi. --Cum sacram historiam sub figurali intellectu discutimus, Satanae manus non potestas, sed tentatio debet intelligi. Universa itaque quae habet, in manum tentantis dantur, et in eum tentationis manus extendi prohibetur, quod tamen fieri substantia amissa conceditur: quia nimirum prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, in infidelitate sublata est, et post ejus caro patibulo crucis affixa. Qui igitur prius Judaeam adversantem pertulit, et postmodum usque ad crucem venit, quasi prius habita amisit, et post in semetipso adversantis nequitiam pertulit. CAPUT XXVIII.

IBID.-- Egressusque est Satan a facie Domini.

47. Diabolus voti compos factus a facie Domini exit. --Sicut et superius dictum est, Satan a facie Domini exiit, quia ad desiderii sui vota pervenit. Quasi enim ante ipsum erat, dum propter ipsum quae male sitiebat implere non poterat. CAPUT XXIX. VERS. 13.-- Cum autem quadam die filii ejus et filiae comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti.

18. Filius Domini major Judaicus populus. --Beati Job filios ac filias, vel apostolorum ordinem, vel cunctorum fidelium multitudinem diximus designasse. Incarnatus autem Dominus prius ex Judaea ad fidem paucos elegit, et post sibi 57 multitudinem populi gentilis aggregavit. Quis autem major Domini filius, nisi Judaicus accipi populus debet, qui ei dudum datae legis fuerat doctrina generatus: minor autem gentilis populus, qui et in mundi extremitate collectus est? Quia igitur cum Satan utilitati hominum nesciens deserviret, et corruptis persecutorum cordibus licentiam Dominicae passionis expeteret, sancti apostoli necdum aggregandam Deo gentilitatem noverant, et soli Judaeae fidei arcana praedicabant; cum Satan exiisse a Domino dicitur, filii et filiae in domo fratris primogeniti convivari referuntur. Dictum quippe eis fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Post mortem namque resurrectionemque Domini in gentium praedicationem conversi sunt. Unde et in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat loqui primum verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Hi itaque filii sponsi, de quibus et ejusdem voce sponsi dicitur: Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15), in domo fratris primogeniti convivantur, quia videlicet adhuc apostoli sacrae Scripturae deliciis in solius Judaici populi collectione vescebantur. CAPUT XXX [ Vet. XXV, Rec. XVIII ]. VERS. 14, 15.-- Nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

49. Simplices perfectioribus adhaerentes, eorum intellectu pascuntur. --Quid aliud per figuram boves, quam bene operantes; quid aliud asinas, quam quosdam simpliciter viventes accipimus? Quae bene juxta boves pasci referuntur; quia mentes simplicium etiam cum alta capere non possunt, eo magis vicinae sunt, quo et fraterna bona, sua per charitatem credunt; cumque invidere alienis sensibus nesciunt, quasi in pastu se minime dividunt. Simul ergo se asinae cum bobus reficiunt, quia prudentibus conjuncti tardiores, eorum intelligentia pascuntur. Sabaei autem captivantes interpretantur. Et qui alii captivantium nomine, nisi immundi spiritus designantur, qui cunctos quos sibi subjiciunt in infidelitatem captivos ducunt? Qui et pueros gladio feriunt, quia eos tentationis suae graviter jaculis vulnerant, quos necdum juvenilis constantia liberos vel robustos servat. Qui bene quidem bona incipiunt, sed in ipsa adhuc inchoationis suae teneritudine captivantibus immundis spiritibus substernuntur. Quos gladio hostis percutit, quia aeternitatis desperatione transfigit. [REC. XIX.] 50. Prophetia, caeteris pereuntibus, in aeternum manet. --Quid est autem hoc quod nuntius venit, qui diceret: Evasi ego solus? Quis est iste nuntius, qui, aliis pereuntibus, solus evadit, nisi propheticus sermo, qui, dum fiunt omnia mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum solus redit? Dum enim vera dixisse de perditorum casu cognoscitur, quasi inter mortuos vixisse monstratur. Hinc est, quod ad Rebeccam in Isaac conjugio deducendam puer mittitur (Genes. XXIV, 9), quia videlicet ad desponsandam Ecclesiam Domino, interposita prophetia famulatur. Sabaeis ergo irruentibus, solus puer qui nuntiaret evasit, quia malignis spiritibus infirmorum mentes in captivitatem ducentibus, sententia prophetiae convaluit; 58 quae eamdem captivitatem praenuntians dicit: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam (Isai. V, 13). Prophetia ergo quasi salvatur, dum captivitas, quam praedixit, ostenditur. Sequitur:

CAPUT XXXI [ Vet. XXVI, Rec. XX ]. VERS. 16.-- Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves, puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

51. Ignis oves et pueros Job consumens, invidiam sacerdotum contra Christum significat. Malos ignis nunc cruciat per livorem, postea per vindictam. --Omnes qui praedicationis officium in synagoga tenuerunt, coelum recte vocati sunt, quia nimirum sapere superna credebantur. Unde et Moyses, cum sacerdotes ac populum ad verba suae admonitionis excitaret, dixit: Attende, coelum, et loquar; et audiat terra verba ex ore meo (Deut. XXXII, 1, sec. LXX); per coelum videlicet signans praepositorum ordinem, per terram vero subditam plebem. Hoc igitur loco coelum, sacerdotes, vel Pharisaeos, vel legis doctores non inconvenienter accipimus, qui ante oculos hominum dum coelestibus officiis inservirent, quasi desuper lucere videbantur. Sed quia ipsi summopere in redemptoris nostri adversitate commoti sunt, quasi ignis de coelo cecidit, dum ad decipiendum imperitum populum, ab his etiam qui vera docere putabantur, flamma invidiae exarsit. Teste quippe Evangelio novimus quod doctrinae veritatis invidentes, opportunitatem Dominicae traditionis exquirebant; sed metuentes populum, quae moliebantur innotescere non audebant. Hinc etiam in eo scriptum est, quod dissuadendis populis dicunt: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt (Joan. VII, 48). Quid autem in ovibus atque in pueris, nisi innocentes quosque, sed tamen adhuc infirmos, accipimus? qui dum adversitatem Pharisaeorum ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis concrematione consumpti sunt. Dicatur ergo: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves, puerosque consumpsit, id est, a praepositorum cordibus flamma invidiae corruit, et quidquid boni in plebibus oriebatur, incendit; quia dum mali praepositi suum contra veritatem honorem exigunt, ab omni rectitudine corda sequentium subvertunt. Ubi et bene adjungitur: Et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi; quia dum impletur praedicta causa malitiae, fallaciae interitum evadit sermo prophetiae, qui ait: Et nunc ignis adversarios consumit (Isai. XXVI, 11). Ac si aperte dicat: Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos afficiunt invidiae tormento. Puer ergo solus fugiens remeat, et igne periisse oves puerosque denuntiat, dum prophetia Judaicum populum deserens, vera se dixisse manifestat, quae ait: Zelus apprehendit populum ineruditum. Ac si aperte dicat: Dum verba prophetarum plebs discutere noluit, sed credulitatem suam verbis invidentium dedit, zeli igne periit, quia in alienae invidiae se flamma concremavit. Sequitur: CAPUT XXXII [ Vet. XXVII ]. VERS. 17.-- Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 59 52. Chaldaei tres turmas facientes Pharisaei, Herodiani et Sadducaei. Cameli, Samaritani, aut Judaei merae legis litterae adhaerentes. --Quia Chaldaeos interpretari feroces novimus, qui alii Chaldaeorum nomine designantur, nisi persecutionis auctores usque ad apertos clamores malitiae prorumpentes, cum dicunt: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21; Marc. III, 6)? Qui de semetipsis tres turmas faciunt, cum se ad proponendas quaestiones Domino Pharisaei, Herodiam et Sadducaei diviserunt. Qui ore quidem Sapientiae victi sunt: sed quia stultos quosdam post se eos traxisse credendum est, factis turmis camelos tulerunt. Unusquisque namque eorum ordo in prava quae sapuit, insipientium corda corrupit; et dum persuadendo ad interitum pertraxit, quasi tortuosas mentes infirmantium ad captivitatem duxit. Praedicante quippe in Samaria Domino, multi ex Samaritanis fuerunt in possessionem ejusdem Redemptoris nostri asciti. Sed nunquid ii qui pro septem viris unius mulieris mortuis, de resurrectionis desperatione Dominum tentant (Matth. XXII, 25), nequaquam conati sunt credentes Samaritanos a fide reducere, quos constat spem resurrectionis ignorare? Qui dum ex lege nonnulla recipiunt, nonnulla contemnunt, quasi camelorum more, velut mundum animal ruminant, sed ut immundum ungulam nequaquam findunt. Quamvis et eos cameli ruminantes, sed tamen ungulam non findentes, indicant qui in Judaea juxta litteram, historiam audierant, sed virtutem ejus discernere spiritaliter nesciebant. Quos tribus turmis Chaldaei rapiunt; dum Pharisaei, Herodiani et Sadducaei ab omni sensus rectitudine iniqua persuasione pervertunt. Simulque pueros gladio feriunt, quia etsi qui in populo uti jam ratione poterant, eis ipsi non virtute rationis, sed potestatis auctoritate contraibant; dumque se quasi praepositos imitari a subditis volunt, etsi intelligere aliquid sequentes possunt, ex auctoritate tamen suscepti regiminis eos ad perniciem pertrahunt. A quibus bene solus puer qui nuntiet fugit: quia Pharisaeis, Herodianis, atque Sadducaeis iniqua patrantibus, eos nimirum deserens propheticus sermo convalescit, qui ait: Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). Sequitur:

CAPUT XXXIII [ Vet. XXVIII, Rec. XXI ]. VERS. 18, 19.-- Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus. Quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt.

53. Judaicus populus in primogenito Job figuratus. --Paulo ante jam diximus quod filios et filias, praedicantes apostolos et plebes subditas sentiamus: qui in domo fratris primogeniti convivari referuntur, quia in habitatione adhuc Judaici populi sacrae praedicationis deliciis vescebantur. Repente autem vehemens ventus irruit a regione deserti. Regio deserti est cor infidelium, quod dum Creator deserit, nullus inhabitator colit. Ventus autem vehemens quid aliud, quam tentatio fortis accipitur? Ventus ergo vehemens a regione deserti irruit; quia in passione Redemptoris nostri contra fideles ejus, fortis tentatio a cordibus Judaeorum venit. Potest etiam deserti regio, derelicta immundorum spirituum multitudo non inconvenienter intelligi. A qua ventus venit, et domum concutit, quia ab 60 eis tentatio prodiit, et persecutorum corda commovit. 54. Ejus domus eversa, est synagoga, quatuor angulis, hoc est quatuor ordinibus concussis diruta. Unde et oppressi liberi. --Sed haec domus, in qua convivabantur filii, in quatuor angulis stabat. Tres enim regentium ordines in synagoga cognovimus, sacerdotum scilicet, scribarum atque seniorum populi. Quibus si et Pharisaeos jungimus, quatuor in hac domo angulos invenimus. A regione igitur deserti ventus venit, et quatuor domus angulos concutit, quia ab immundis spiritibus tentatio irruit, et mentes quatuor ordinum, in malitiam persecutionis excitavit. Quae domus corruens, oppressit liberos, quia dum Judaea in crudelitatem Dominicae persecutionis cecidit, apostolorum fidem desperationis formidine obruit. Teneri enim tantummodo magistrum viderunt, et jam negantes per diversa fugiebant. Et quamvis interna manus eorum spiritum in praescientia ad vitam tenuit, a vita tamen fidei eos interim carnalis timor exstinxit. Qui ergo auctorem suum, Judae saeviente, reliquerunt, quasi concussis angulis domo eversa necati sunt. Quid autem illo tempore de grege fidelium factum credimus, quo fugisse ipsos etiam arietes scimus? Sed inter haec unus qui nuntiet evadit, quia convaluisse se sermo propheticus, qui haec denuntiaverat, ostendit, dicens de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jerem. XI, 15); dicens de bonis praedicatoribus, sed tamen in passione fugientibus: Proximi mei a longe steterunt (Psal. XXXVII, 12); dicens de cunctis valde formidantibus: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7; Matth. XXVI, 31). Sequitur: CAPUT XXXIV Vet. [XXIX, Rec. XXII ]. VERS. 20.-- Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua.

55. Job surgens et vestem scindens Christum adumbrat. --Ruente domo exstinctis filiis, Job surrexit, quia Judaea in infidelitate perdita, praedicatoribus in pavoris morte cadentibus, Redemptor humani generis semetipsum a carnis suae morte suscitavit: quanto judicio persecutores suos deseruit, demonstravit. Surgere quippe ejus est qua districtione peccatores derelinquat ostendere, quasi enim jacere ejus est patienter mala tolerare. Surgit ergo, cum contra reprobos judicium justitiae exerit. Unde et recte vestimenta scidisse perhibetur. Quid enim vestimentum Domini nisi Synagoga exstitit, quae prophetis praedicantibus expectationi incarnationis illius adhaesit? Sicut enim his nunc vestitur, a quibus diligitur, Paulo attestante qui ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Quae enim maculam aut rugam non habere dicitur, profecto vestis rationalis et per actionem munda, et per spem tensa monstratur. Ita cum incarnandum eum Judaea credidit, adhaerendo nihilominus vestis fuit. 56. Synagoga ejus vestis scissa, aliis credentibus, aliis non credentibus. --Sed quia exspectatus venit, veniens nova docuit, docens mira exercuit, mira faciens prava toleravit; vestem quam indutus fuerat scidit, dum in Judaea alios ab infidelitate sustulit, alios in infidelitate dereliquit. Quid est igitur vestis scissa, nisi Judaea in contrariis sententiis divisa? Si enim vestis ejus scissa non esset, evangelista non diceret quod praedicante Domino contentio oriebatur in populo, Ut alii dicerent, Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Quasi scissa vestis illius fuit quae divisa 61 per sententias unitatem concordiae perdidit. Sequitur: CAPUT XXXV.

IBID.-- Et tonso capite corruens in terram, adoravit.

57. Quasi tonso capite in terram ruit, dum Judaico sacerdotio rejecto, ad gentes descendit. --Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum subtilitas; quid per caput, nisi summa sacerdotii designatur? Unde et ad Ezechielem prophetam dicitur: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. V, 1), ut videlicet prophetae facto judicium Redemptoris exprimatur, qui in carne apparens caput rasit, quia a Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit; barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis ejus amputavit. [ Vet. XXX. ] Quid vero hoc loco per terram, nisi homo peccator exprimitur? Primo quippe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Terrae ergo nomine peccatrix gentilitas designatur. Nam cum justam Judaea se crederet, constat quam reproba de gentilitate sentiret, Paulo attestante, qui ait: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores (Gal. II, 15). Mediator igitur noster quasi detonso capite in terram corruit, quia Judaeam deserens, dum sacramenta sua ab ejus sacerdotio abstulit, ad notitiam gentium venit. Capillos enim a capite rasit, quia sacramenta legis ab illo primo suo sacerdotio sustulit; et in terram corruit, quia salvandis se peccatoribus dedit; dumque eos qui sibi justi videbantur deseruit, hos qui se injustos et noverant, et fatebantur, assumpsit. Hinc et ipse in Evangelio dicit: Ego in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Hinc et columna nubis, quae in eremo populum praeibat (Exod. XIII. 21), splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia videlicet redemptor noster, suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero suorum tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Nec quod corruere Job dicitur, indignum mens hoc significatione Redemptoris arbitretur. Scriptum namque est: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel (Isai. IX, 8). Jacob quippe supplantator, Israël vero videns Deum dicitur. Et quid per Jacob, nisi Judaicus populus; quid per Israël nisi gentilis populus designatur? Quia quem Jacob per carnis mortem supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas Deum vidit. Ad Jacob ergo missum verbum, in Israël cecidit, quia eum quem ad se venientem Judaicus respuit, hunc repente confitens populus gentilis invenit. De sancto quippe Spiritu scriptum est: Cecidit spiritus Domini super eos (Act. X, 44).

58. Cadere qui dicatur verbum Dei aut Spiritus sanctus. --Idcirco autem vel verbum Dei, vel Spiritus sanctus in sacra Scriptura cadere dicitur, ut inopinatus ejus adventus exprimatur. Quod enim ruit vel cadit, ad ima repente venit. Mediatori ergo in terram quasi corruisse est, nullis signis praecurrentibus inopinate ad gentes venisse. Bene autem dicitur quod corruens adoravit, quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis infudit. Fecit enim, quia fieri docuit; sicut et de ejus Spiritu dicitur: Ipse Spiritus postulat 62 pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Neque enim petit, qui aequalis est, sed postulare dicitur; quia nimirum quos repleverit, postulantes facit: quamvis hoc et in semetipso Redemptor noster ostendit, qui Patrem etiam, dum passioni propinquaret, exoravit. Quid enim mirum, si in forma servi exorando so Patri subdidit, in qua etiam manus peccantium usque ad mortis extrema toleravit? Sequitur: CAPUT XXXVI [ Vet. XXXI, Rec. XXIII ]. VERS. 21.-- Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc.

59. Christus ad Judaeos e quibus exivit, in fine mundi est reversurus. --Redemptoris mater juxta carnem Synagoga exstitit, ex qua ad nos per corpus visibilis processit. Sed hunc intra se tegmine litterae adopertum tenuit, dum ad spiritalem ejus intelligentiam mentis oculos aperire neglexit. Hunc quia in carne humani corporis latentem videre Deum noluit, quasi in divinitate nudum considerare contempsit. Sed nudus de utero matris exiit: quia a Synagogae carne prodiens conspicuus ad gentes venit. Quod bene Joseph relicto pallio fugiente signatum est (Genes. XXXIX, 12). Dum enim mulier adultera male illo uti voluisset, relicto pallio fugit foras, quia dum Synagoga Dominum purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litterae ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam divinitatis suae potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dixit: Usque hodie, dum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15), quia videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit. Qui ergo a Synagoga veniens, fidei gentium conspicuus apparuit, ex utero matris nudus exivit. Sed nunquid hanc omnimodo deserit? Et ubi est quod per prophetam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israël quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22, Rom. IX, 27)? Ubi quod scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25)? Erit ergo quando conspicuus etiam Synagogae appareat. Erit in fine mundi procul dubio, quando gentis suae reliquiis semetipsum, sicut est Deus, innotescat. Unde et bene hic dicitur: Nudus revertar illuc. Nudus quippe ad uterum matris revertitur, cum in mundi hujus termino is, qui in saeculo factus homo despicitur, Synagogae suae oculis, Deus ante saecula declaratur. Sequitur: CAPUT XXXVII [ Rec. XXIV ].

IBID.-- Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.

60. Deus Christo Judaeam dedit et abstulit. --Redemptor noster per hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia; per hoc vero quod homo est, a Patre accipit inter omnia. Dicat igitur de Judaea, cum venturum incarnationis ejus mysterium crederet: Dominus dedit. Dicat de Judaea, cum exspectatam incarnationis ejus praesentiam contempsisset: Dominus abstulit. Data quippe est, cum per quosdam futura credidit; sed exigente merito suae caecitatis ablata est, cum credita per quosdam venerari contempsit. 61. Christus exemplo docuit Deo in flagellis benedicere. --In se autem credentes edoceat, ut in flagellis positi benedicere Domino sciant, cum subditur: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Unde et teste Evangelio (Matth. XXVI, 26), cum 63 propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit; ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit aequalis. Sequitur: CAPUT XXXVIII. VERS. 22.-- In omnibus his non peccavit Job neque stultum aliquid contra Deum locutus est.

62. Dolus apud homines prudentia, apud Deum stultitia est. --Quod nec peccasse, nec stultum aliquid contra Deum locutus asseritur; hoc de illo Petrus, sicut jam praediximus, aperte testatur, dicens: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II, 22). Dolus quippe in ore, quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius desipit, Paulo attestante, qui ait: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Quia ergo dolus in ore ejus non fuit, stultum proculdubio nihil dixit. Hunc contra Deum sacerdotes et principes locutum stulte crediderunt, cum interrogatus passionis tempore, Dei se Filium testaretur. Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc egemus testibus? ecce ipsi audivimus blasphemiam (Matth. XXVI, 65). Sed contra Deum stulte nihil dixit: quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit, quod paulo post redemptis omnibus resurgendo monstravit. [ Vet. XXXII. ] 63. SENSUS MORALIS.-- Satan Deo cum sanctis angelis assistit, cogitationes malas bonis interserendo. --Haec in significationem nostri capitis breviter tractata transcurrimus: nunc in aedificationem ejus corporis, ea moraliter tractanda replicemus, ut quod actum foris narratur in opere, sciamus quomodo intus agatur in mente. Nam cum filii Dei assistunt coram Deo, inter eos quoque assistit et Satan, quia plerumque bonis nostris cogitationibus, quae in corde nostro, adventu sancti Spiritus operante, seminantur, antiquus ille callide se interserit et subjungit inimicus, ut bene cogitata perturbet, maleque perturbata dilaniet. Sed nequaquam nos in tentatione deserit, qui creavit. Nam hostem nostrum, qui se contra nos in insidiis contegit, illustratione sui luminis nobis deprehensibilem reddit; propter quod ei mox dicit:

CAPUT XXXIX. VERS. 7.-- Unde venis?

64. Cui dicendum unde venis? --Callidum namque hostem requirere, est ejus nobis insidias declarare, ut quo eum subintrare cor cernimus, forti contra illum circumspectione vigilemus. CAPUT XL.

IBID.-- Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

65. Qui insidias ejus Deus nobis detegat. --Satanae terram circuire, est carnalia corda perscrutari, et unde occasionem accusationis invenire possit, exquirere. Terram circuit, quia humana corda circumvenit, ut bona tollat, ut mala mentibus inserat, ut inserta cumulet, ut cumulata perficiat, ut perfectos in iniquitatibus ad poenam socios acquirat. Et notandum quod non transvolasse, sed perambulasse se asserit, quia nimirum nequaquam quem tentat velociter deserit; sed ubi molle cor invenit, ibi pedem miserae persuasionis figit, ut immorando actionis pravae vestigia imprimat, et ex suae iniquitatis similitudine, quos valet, reprobos reddat. Sed contra hunc beatus Job laudatur, et dicitur: CAPUT LXI. VERS. 8.-- Nunquid considerasti servum meum Job, quod 64 non sit ei similis super terram, vir simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

66. Laudare Dei est bona dare, ac data custodire. --Quem divina inspiratio contra hostem roborat, hunc quasi in Satanae auribus Deus laudat. Laudare quippe ejus est, et prius bona concedere, et post concessa custodire. Sed antiquus hostis eo contra bonos gravius saevit, quo vallari eos divinae protectionis munere conspicit. Unde et subjungens dicit: CAPUT XLII. VERS. 9.-- Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio illius crevit in terra.

67. Suis viribus homo non stat. --Ac si aperte dicat: Cur laudas quem protegendo roboras? Despecto enim me, dignus tuis laudibus homo esset, si suis contra me viribus staret. Unde mox et malitiose de homine expetit, quod tamen protector hominis benigne concedit. Nam subditur: CAPUT XLIII [ Rec. XXV ]. VERS. 11. Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

68. Electi in tentatione proficiunt. --Plerumque enim, dum virtutum fructus fecunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur, ut a semetipsa sibi existere bona quae habet, arbitretur. Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec tentari Deus nonnisi benigne permittit, ut dum mens tentatione pulsante, in bonis de quibus gaudebat concutitur, imbecillitatis suae debilitate cognita, in spe divini adjutorii robustius solidetur. Fitque mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis cor tentat, ut interimat, inde misericors conditor hoc erudiat, ut vivat. Unde et bene subjungitur: CAPUT XLIV. VERS. 12.-- Ecce universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam.

69. Deo perseverantiam tribuente. --Ac si aperte dicat: Electi uniuscujusque bona sic tibi tentanda exterius tribuo, ut tamen ipse noveris, quia perseverantem mihi illum in mentis radice conservo. Ubi et bene subditur: CAPUT XLV.

IBID.-- Egressusque est Satan a facie Domini:

70. Quo moderante, diabolus bonorum corda usque ad interitum non vulnerat. --Quia per hoc, quod usque ad defectum cordis praevalere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis, exterius vagatur. Qui etiam si virtutes mentis plerumque turbat, eo ipso foris est, quo resistente Deo, usque ad interitum bonorum corda non vulnerat. Tantum quippe contra illa saevire permittitur, in quantum necesse est ut tentationibus erudita solidentur; ne ea quae agunt bona, suis viribus tribuant, ne in securitatis torpore se deserant, et a formidinis accinctione dissolvant: sed ad provectus sui custodiam tanto solertius invigilent, quanto se contra adversarium stare semper in acie tentationum vident. CAPUT XLVI [ Vet. XXXIII ]. VERS. 13, 14, 15.-- Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

71. Fides virtutum omnium prima. --In electorum corde prior bonorum sequentium sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est, propheta attestante, qui ait: Nisi credideritis non intelligetis (Isai. VII, 9. sec. LXX). Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis 65 quae conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti convivantur filii, cum virtutes reliquae epulantur in fide. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. In domo fratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Tunc ergo virtutes nostrae veras vitae epulas sumunt, cum nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti convivantur filii, quia nisi virtutes reliquae sapientiae epulis repletae, ea quae appetunt prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt. 72. Virtutibus nostris quam varie insidietur diabolus. --Sed ecce dum bona quae agimus, sapientiae epulis fideique pascuntur, hostis noster arantes boves et pascentes asinas subtrahit, et pueros gladio occidit. Quid arantes boves, nisi graviores nostras cogitationes accipimus? quae dum cor studiosa exercitatione conficiunt, uberes provectuum fructus reddunt. Quid pascentes intelligimus asinas, nisi simplices motus cordis? quos dum studiose a duplicitatis errore compescimus, quasi in campo liberae puritatis nutrimus. Sed plerumque hostis callidus, cum graves cogitationes in corde conspicit, eas sub introducta voluptatis delectatione corrumpit; et dum motus cordis simplices videt, subtilia inventionum acumina ostendit; ut dum laus de subtilitate quaeritur, puritatis simplicitas amittatur; et si usque ad opus pravum pertrahere non valet, tentando tamen bonorum cogitationibus subripiens nocet; ut dum turbare bona mentis agnoscitur, ea quasi funditus abstulisse videatur. Possunt etiam per arantes boves, cogitationes charitatis accipi; quibus prodesse aliis conamur, cum fraterni cordis duritiam praedicando scindere cupimus. Potest etiam per asinas, quae nimirum sese onerantibus, nulla ferocitatis insania resistunt, patientiae mansuetudo signari. Et saepe hostis antiquus cum velle prodesse nos loquendo aliis conspicit, in quodam torpore otii mentem mergit; ut aliis prodesse non libeat, etiam cum a propriis vacat. Arantes ergo boves subtrahit, cum cogitationes mentis fraternae utilitatis fructibus deditas, per submissum negligentiae torporem frangit. Et quamvis electorum corda intra arcana suae cogitationis invigilant, et quid a tentatore sustineat, superantes pensant, eo tamen ipso malignus inimicus aliquid rapuisse se gaudet, quo cogitationibus bonorum vel ad momentum praevalet. [ Vet. XXXIV.] 73. Ejus conatibus quanta vigilantia occurrendum. Discretionis munus in tentatione. --Saepe autem cum praeparatam mentem ad tolerantiam videt, quid ab ea maxime diligatur exquirit, et ibi scandali laqueos inserit, ut quo magis res quaeque diligitur, eo per eam facilius patientia turbetur. Et quidem electorum corda ad se semper sollicite redeunt, et semetipsa graviter vel pro levi motu excessionis affligunt; et dum mota discunt quomodo stare debuerint, aliquando melius concussa solidantur. Sed antiquus hostis, dum tolerantiae cogitationes vel ad momentum turbat, quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat. In his autem quae agere disponimus, rationabili custodia quid quibus rebus congruat, sollicite 66 pensamus. Sed plerumque hostis, dum subita ad nos perturbatione tentationis irruit, circumspectiones cordis inopinate praeveniens, quasi ipsos custodes pueros gladio occidit. Sed tamen unus fugit, qui alia periisse nuntiet, quia in eo quod mens ab hoste patitur, rationis discretio semper ad animum redit; et quasi solam se evasisse indicat, quae apud semetipsam fortiter quidquid pertulerit pensat. Aliis ergo pereuntibus unus ad domum redit, dum turbatis in tentatione motibus discretio ad conscientiam recurrit; ut quod repentinis incursibus praeoccupata mens perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio afflicta recipiat.

CAPUT XLVII. VERS. 16.-- Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

74. Diabolus castas cogitationes corrumpere conatur. Sed discretio periculum avadit. --Quid per oves, nisi cogitationum innocentia, quid per oves, nisi bonorum cordium munditia designatur? Coelum vero aerium dici paulo ante jam diximus: unde et aves coeli nominamus. Et scimus quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur: qui tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia invident, quanto se a coelestibus per elationis suae immunditiam projectos vident. Quia ergo ab aereis potestatibus contra cogitationum nostrarum munditiam flamma livoris irruit, de coelo ignis ad oves venit. Saepe enim mundas mentis nostrae cogitationes ardore libidinis accendunt; et quasi igne oves concremant, dum castos motus animi, luxuriae tentatione perturbant. Qui ignis Dei dicitur, quia etsi non faciente Deo, tamen permittente, generatur. Et quia impulsu subito ipsas nonnunquam circumspectiones mentis obruunt, quasi custodes pueros gladio occidunt. Sed tamen unus incolumis fugit, dum omne quod mens patitur, perseverans discretio subtiliter respicit, solaque mortis periculum evadit; quia etiam perturbatis cogitationibus, discretio non succumbit, ut damna sua animo renuntiet, et quasi dominum ad lamentum revocet. CAPUT XLVIII [ Rec. XXVI ]. VERS. 17.-- Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

75. Quantis periculis terrenarum rerum dispensatio sit obnoxia. --Per camelos, qui mundum aliquid habent, dum ruminant, et immundum, dum nequaquam ungulam findunt, supra jam diximus bonas rerum temporalium dispensationes intelligi, in quibus quo est cura distensior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. [ Vet. XXXV. ] Omnis enim, qui dispensandis terrenis rebus praesidet, occulti hostis jaculis latius patet. Nonnulla enim providens agere nititur, et saepe dum cautus futura subtiliter praevidet, incautus damna praesentia nequaquam videt; saepe dum praesentibus invigilat, ad instantia praevidenda dormitat; saepe dum aliqua torpens agit, quae vigilanter agenda sunt negligit; saepe dum plus justo vigilantem se in actione exhibet, ipsa actionis suae inquietudine rebus subditis pejus nocet. Aliquando autem linguae modum ponere nititur, sed onere dispensationis exigente, silere prohibetur. Aliquando dum nimia se censura restringit, tacet etiam 67 quae loqui debuit. Aliquando ad inferenda necessaria dum se latius relaxat, dicit etiam quae loqui non debuit. Plerumque autem tantis cogitationum voluminibus implicatur, ut ipsa ferre vix valeat, quae intra se providus versat; et cum nil opere faciat, sub magno cordis sui pondere vehementer insudat. Quia enim dura sunt quae apud semetipsum intus patitur, quietus foris otiosusque lassatur. Plerumque enim quasi ventura animus conspicit, totamque contra haec intentionem proponit; magnusque ardor contentionis se inserit, sopor fugit, nox in diem vertitur; et cum quieta foris membra lectulus teneat, intus magnis clamoribus in cordis foro litigatur. Et fit plerumque ut nulla eveniant quae praevidentur: totaque illa cogitatio, quae diu se plena intentione paraverat, repente vacua quiescat. Tanto autem longius mens a necessariis cessat, quanto inania latius cogitat. Quia igitur dispensationis curas maligni spiritus modo torpenti vel praecipitata actione feriunt, modo pigra vel immoderata locutione confundunt, pene autem semper nimiis cogitationum molibus premunt, tribus turmis Chaldaei camelos rapiunt. Quasi enim tres turmas contra camelos facere, est terrenarum dispensationum studia modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione vastare; ut dum se ad administranda exterius mens efficaciter extendere nititur, a sui consideratione separetur; et eo damna quae de semetipsa patitur nesciat, quo erga aliena fortiori studio quam decet elaborat. Recta autem mens cum curas dispensationis suscipit, quid sibi, quid proximis debeat attendit; et nec per alienae sollicitudinis immoderationem sua studia negligit, nec per suae utilitatis vigilantiam aliena postponit. Sed tamen plerumque dum ad utraque mens solerter invigilat, dum magnis erga se, et ea quae sibi commissa sunt, circumspectionibus vacat, repentino turbata cujuslibet causae emergentis articulo, ita in praeceps rapitur, ut ab ea subito cunctae circumspectiones ejus obruantur. Unde et custodes camelorum pueros Chaldaei gladio feriunt. Sed tamen unus redit; quia inter haec discretionis ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita sibimet anima quid subito impulsu tentationis intrinsecus amittat, intelligit. Sequitur. CAPUT XLIX [ Rec. XXVII ]. VERS. 18, 19.-- Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repentè ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

76. Virtutibus quatuor innititur spiritale aedificium. Unde concutiatur. --Sicut supra jam diximus, regio deserti est immundorum spirituum multitudo derelicta: quae dum conditoris sui beatitudinem deseruit, quasi manum cultoris amisit a qua ventus vehemens venit, et domum subruit; quia ab immundis spiritibus fortis tentatio subripit, et a tranquillitatis suae statu conscientiam evertit. [ Vet. XXXVI. ] In quatuor vero angulis domus ista consistit, quia nimirum solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia sustinet. In quatuor angulis domus ista subsistit, quia in his quatuor virtutibus tota boni 68 operis structura consurgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Sed nonnunquam dum menti ignavia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit; in quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, in tantum minus ab illicitis temperamus. Nonnunquam se timor cordi insinuat, et vires nostrae fortitudinis turbat; et eo minores contra adversa existimus, quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnunquam vero amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine justitiae divertit; et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se justitiae juri contradicit. Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus concutit; dum fortis tentatio occultis motibus quatuor virtutes quatit; et quasi quassatis angulis domus eruitur, dum pulsatis virtutibus conscientia turbatur. 77. Inde virtutes caeterae quasi cordis soboles se invicem pascunt. --Intra hos autem quatuor domus angulos filii convivantur, quia intra arcana mentis, quae principaliter his quatuor virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, virtutes caeterae quasi quaedam cordis soboles se invicem pascunt. Donum quippe Spiritus, quod in subjecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam format, eamdem mentem ut contra singula quaeque tentamenta erudiat, in septem mox virtutibus temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem, intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem, fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam, pietatem; contra superbiam det timorem. 78. His qui virtutibus praediti sunt, gratia aliquando utiliter se subtrahit. --Sed nonnunquam, dum mens nostra tanti muneris plenitudine atque ubertate fulcitur, si continua in his securitate perfruitur, a quo sibi haec sint obliviscitur; seque a se habere putat, quod nunquam sibi abesse considerat. Unde fit ut aliquando se haec eadem gratia utiliter subtrahat, et praesumenti menti, quantum in se infirmatur, ostendat. Tunc enim vere cognoscimus bona nostra unde sunt, quando haec quasi amittendo, sentimus quia a nobis servari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque ut irruente tentationis articulo, tanta stultitia sapientiam nostram feriat, ut turbata mens, qualiter malis imminentibus obviet, vel contra tentationem quomodo se praeparet, ignoret. Sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur, quia unde ad momentum desipit, eo post verius, quo et humilius, sapit; et sapientia unde quasi amittitur, inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intelligendo in elatione se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut repente sibi etiam ima clausa videat, qui pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis, dum subtrahit, servat, quia dum ad momentum cor humiliat, verius ad sublimia intelligenda confirmat. Aliquando dum cuncta nos agere consilii gravitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitatione subita rapimur; et qui nos semper disposite vixisse credidimus, repente 69 intima confusione vastamur. Sed tamen ejusdem confusionis eruditione discimus, ne nostris viribus consilia nostra tribuamus; et tanto maturius ad gravitatem restringimur, quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum mens fortiter adversa contemnit, subortis adversitatis eventibus, hanc metus vehemens percutit. Sed per hunc concussa discit cui tribuat quod in quibusdam fortiter stetit; et tanto post validius fortitudinem retinet, quanto hanc repente irruente formidine sibi jam quasi elapsam videt. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repentinae ignorantiae caecitate torpescimus. Sed quo ignorantia mentis oculus ad momentum clauditur, eo post ad scientiam verius aperitur, ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, et scire ipsum a quo habeat sciat. Aliquando dum religiose cuncta disponimus, dum pietatis viscera plene nos habere gratulamur, quadam mentis duritia irruente percutimur. Sed quasi obdurati cognoscimus, cui pietatis habitae bona tribuamus; et pietas verius velut exstincta recipitur, dum quasi amissa amplius amatur. Aliquando dum subjectum se divinae formidini animus gaudet, repente superbia tentante rigescit. Sed tamen valde mox timens quia non timet, ad humilitatem se iterum festinus inflectit; et tanto hanc solidius recipit, quanto ejus virtutis pondus quasi amittendo pensavit. 79. Tentationibus acquiruntur humilitas et vigilantia. --Eversa igitur domo, moriuntur filii quia turbata in tentatione conscientia, ad utilitatem propriae cognitionis raptim et in momento temporis obruuntur genitae in corde virtutes. [ Vet. XXXVII. ] Qui profecto filii intus per spiritum vivunt, dum exterius carne moriuntur, quia videlicet virtutes nostrae tentationis tempore etsi in momento turbatae ab status sui incolumitate deficiunt, per intentionis tamen perseverantiam integrae in mentis radice subsistunt. Cum quibus etiam tres sorores occumbunt, quia in corde nonnunquam per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Saepe enim quasi a conditoris amore torpescimus, dum ultra quam nobis congruere credimus, flagello fatigamur. Saepe dum plus quam necesse est mens formidat, fiduciam sibimet spei debilitat. Saepe dum immensis quaestionibus animus tenditur, perturbata fides quasi defectura fatigatur. Sed tamen vivunt filiae, quae domo concussa moriuntur, quia etsi intra conscientiam, spem, fidem, charitatemque pene occumbere perturbatio ipsa renuntiat, has tamen ante Dei oculos vivas perseverantia rectae intentionis servat. Unde et puer qui haec nuntiet solus evadit, quia mentis discretio etiam inter tentamenta incolumis permanet. Agitque puer ut Job filios fiendo recipiat, dum, discretione nuntiante, dolens animus vires quas quasi amittere coeperat poenitendo conservat. Mira autem hoc nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, si nullum unquam earumdem virium defectum intra mentis arcana sentiret. Sed dum tentatione irruente quatitur, et quasi ultra quam sufficit fatigatur, ei contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur, et unde se pertimescit enerviter cadere, inde accipit fortiter stare. Tentatus autem, non solum vires a quo accipiat discit, sed quanta eas vigilantia servet intelligit. 70 Saepe enim quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit; at si eum ex dispensatione supernae pietatis tentatio non repente vehementer irruens, sed temperato accessu erudiens pulsat, nimirum ad insidias providendas evigilat, ut contra hostem se in certamine cautus accingat. Unde et bene subjungitur: CAPUT L. VERS. 20.-- Tunc surrexit Job.

80. Discretio tentationibus proficit. --Sedere enim, quiescentis est; assurgere, decertantis. Auditis ergo adversis surgere, est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum tentationibus etiam discretio proficit, quia ut virtutes a vitiis subtilius distinguat, agnoscit. Unde et bene subjungitur: CAPUT LI [ Vet. XXXVIII ].

IBID.-- Scidit vestimenta sua.

81. Tentationibus pulsati ad luctum poenitentiae humilitatemque confugiant ut sanentur. --Vestimenta scindimus, cum discernendo nostra opera retractamus. Si enim apud Deum nos opera nostra quasi vestimenta non tegerent, nequaquam voce angelica diceretur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (Apoc. XVI, 15). Turpitudo enim nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante justorum oculos in judicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. Sed quia cum culpa tentamur, ad lamenta accendimur; atque ipsis lamentis excitati, ad perspiciendam lucem justitiae subtilius oculos mentis aperimus, quasi in dolore vestimenta scindimus, quia ex fletu, discretione crescente, cuncta quae agimus, districtius irata manu judicamus. Tunc omnis nostra elatio corruit, tunc cuncta ab animo cogitationum superfluitas cadit. Unde et subditur: CAPUT LII.

IBID.-- Et tonso capite corruens in terram adoravit.

82. Elatio et cogitationum vanitas, quomodo resecentur. --Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa, et eloquium tuum dulce (Cant. IV, 3). Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit; quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea, quae principale uniuscujusque actionis est, mens ipsa signatur? Unde et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat (Eccles. IX, 8). Oleum quippe in capite, est charitas in mente; et a capite deficit oleum, cum charitas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit. [ Vet. XXXIX.] 83. Difficile magna agere, et de actis fiduciam non habere. --Difficile namque est magna agere, et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim quo contra vitia fortiter vivitur, cogitationum praesumptio in corde generatur; et cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud semetipsam latenter intumescit; jamque se esse magni alicujus meriti aestimat, nec se peccare in cogitatione suae aestimationis putat. Ante districti autem judicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa 71 quo occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur: et tanto ad vorandum latius patet fovea, quanto de semetipsa elatius gloriatur vita. Unde, ut saepe jam diximus, pia conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria tentatione pulsetur quatenus infirmata, quid sit inveniat, et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut tentatio mentem pulsaverit, omnis cogitationum nostrarum praesumptio tumultusque conquiescit.

84. Mens elata in tyrannidem erumpit; satellites ejus tentatione fugantur. --Mens enim cum se in elatione erigit, quasi in tyrannidem erumpit. Habet autem tyrannidis suae satellites, faventes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum hostis irruat, favor mox satellitum cessat. Intrante namque adversario, satellites fugiunt, cumque territi declinant, quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis vero satellitibus, ante hostem solus remanet, quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo et tentationem videt. Auditis ergo adversis caput detondetur, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim quod Nazaraei capillos nutriunt (Num. VI, 5), nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere jubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos devotionis perfectione consumat. [ Vet. XL. ] Et notandum quod in terram corruens adoravit. Ille enim veram Deo adorationem exhibet qui semetipsum, quia pulvis sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Unde et competenter dicit: CAPUT LIII. VERS. 21.-- Nudus egressus sum de utero matris meae: nudus revertar illuc.

85. Qui se a virtutibus nudum putat, ipsa melius humilitate vestitur. --Ac si tentatus animus et in infirmitatis suae inopia deprehensus dicat: Nudum me in fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia in assumptione salvabit. Est namque magnum animi turbati solatium, ut pulsatus vitiis, cum se quasi nudari virtutibus conspicit, ad solam misericordiae spem recurrat; et eo se nudari non sinat, quo se a virtutibus humiliter nudum putat: qui etsi fortasse aliqua virtute in tentatione detegitur, infirmitatem tamen propriam agnoscens, ipsa melius humilitate vestitur; et valde robustius quam steterat jacet, cum sibi sine divino adjutorio cessat tribuere quod habet. Unde et manum mox largitoris et judicis humiliter agnoscit, dicens: CAPUT LIV.

IBID.-- Dominus dedit, Dominus abstulit.

86. Tentatione eruditi crescimus. --Ecce tentationibus eruditus crevit, qui et in virtute habita largitatem dantis, et in perturbatione fortitudinis, potestatem tollentis agnoscit. Quae tamen fortitudo non tollitur, sed perturbata fatigatur; quatenus concussa mens, dum se hanc jamjamque quasi amittere trepidat, semper facta humilis nunquam perdat. CAPUT LV.

IBID.-- Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen 72 Domini benedictum.

87. Tentato quid agendum. --In hoc, quod interna perturbatione concutimur, dignum est ut ad conditoris judicium recurramus; ut inde cor nostrum adjutori suo majores laudes exhibeat, unde pulsatum verius imbecillitatem suae infirmitatis pensat. Bene autem dicitur: CAPUT LVI. VERS. 22.-- In omnibus his non peccavit Job nec stultum aliquid contra Deum locutus est.

88. De tentatione non murmuret. --Quia solerti cura custodire dolens animus debet, ne cum se intus tentatio stimulat, in verbis foras illicitae locutionis erumpat, ne de probatione murmuret, et ignis qui hunc velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favillam vertat. [ Vet. XLI, Rec. XXVIII.] 89. Dona Dei aliquando utiliter subtrahuntur. Prophetiae Spiritus prophetis non adest semper. --Nihil vero obstat si hoc quod de virtutibus diximus, de his quae in ostensione virtutis dantur donis sancti Spiritus sentiamus. Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quia haec ipsa dona non semper in mente eodem modo sunt, liquido ostenditur quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Nam si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, nimirum Elisaeus propheta non diceret; Dimitte eam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me verbum (IV Reg. 4, 2). Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus Amos propheta non diceret: Non sum propheta, ubi et subdidit: Neque filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros (Amos. VII, 14). Quomodo autem propheta non fuit, qui de futuris tot vera praedixit? Aut quomodo propheta fuit, si de se in praesenti vera denegavit? Sed quia eadem hora qua requisitus est prophetiae sibi spiritum deesse sensit, de semetipso testimonium veraciter intulit, dicens: Non sum propheta. Qui tamen secutus adjunxit: Et nunc audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris (:IBID. 16, 17). Quibus prophetae verbis aperte ostenditur quia dum de se illa loqueretur, impletus est; et mox habere prophetandi spiritum meruit, quia se prophetam non esse humiliter agnovit. Et si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, David regi de templi se constructione consulenti, nequaquam Nathan propheta concederet quod post paululum negaret (II Reg. I, 3, 5).

90. Spiritum habere permanentem Christi est privilegium. Qui dicatur et in discipulis mansurus. --Unde bene et in Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). In cunctis namque fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore singulariter permanet, quia ejus humanitatem nunquam deseruit, ex cujus divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper, ut volunt, non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu Veritatis ore discipulis dicitur, Apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 18), quid est quod divina voce Mediatoris signum haec eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum? Si igitur juxta magistri vocem et in discipulis manet, quomodo jam singulare signum erit quod in Mediatore 73 permanet? Quod tamen citius cognoscimus, si dona ejusdem Spiritus discernamus. [ Vet. XLII, Rec. XXIX.] 91. Mansurus est in donis quibus sanctitas confertur, non in iis quibus haec pro aliorum utilitate declaratur. --Alia namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona ejus sunt, sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona ejus sunt, sed quae virtutis ejus praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, sanctus Spiritus sive in praedicatoribus suis, sive in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum praesidet, nec tamen per eos virtutum signa semper ostendit: sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes ejus habeantur, quo habitae teneri non possunt.

92. Longe aliter ab his manet in Christo. --Mediator autem Dei et hominum homo Christus Jesus, in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo isdem Spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in 74 sanctis praedicatoribus maneat, in Mediatore singulariter manere perhibetur, quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis usum simul omnium quinque sensuum possidet, ut videat, audiat, gustet, odoretur, et tangat; ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant, ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus in illo manet, a quo per naturam nunquam recedit. Dona vero ejus quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non possunt; dona autem quibus vitae sanctitas demonstratur, plerumque, ut dictum est, sine dipendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis provectibus exquirenda. In illis nos terreat formido, ne pereant; in istis vero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas, quia ad elationem mentem fortasse sublevant. Cum igitur concessa nobis virtutum signa subtrahuntur, dicamus recte: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Tunc enim vere ostendimus quia accepta recte tenuimus, cum profecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus.

LIBER TERTIUS.

recensere

Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat.

CAPUT PRIMUM.

HISTORICUS SENSUS.

--1. Beatus Job ad mortem petitus in tentatione, ad vitam crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona ejus aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima ejus percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur:

VERS. 1, 2, 3.-- Factum est cum quadam die venissent filii Dei et assisterent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.

Infirmitas superbiae diaboli increpatur. --Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae ejus increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Job bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adjungit:

CAPUT II.

IBID.-- Et adhuc retinens innocentiam suam.

2. Job innocentiam gloriosius servavit in verbere. --Ac si aperte dicat: Tu quidem exercuisti malitiam, sed ille innocentiam non amisit; et unde te aestimasti provectum ejus imminuere, inde compulsus es ejus provectui deservire, quia mentis innocentiam, quam gloriose tenuit in tranquillitate, gloriosius servavit in verbere. Sequitur: CAPUT III [ Rec. II ].

IBID.-- Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.

3. Deus afflixit Job frustra, quia in eo non punivit peccatum; et non frustra, quia auxit ejus meritum. --Cum sit Deus justus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Job frustra afflixisse se indicat. Quia enim justus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo justo et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et injusta non faciat; cognoscamus beatum Job et juxta aliquid frustra, et rursum juxta aliquid non frustra percussum. Quia enim justus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires ejus cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Job et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur 75 admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur. [ Vet. II.] 4. Commotus Deus qui intelligatur. --Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Nunquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut ejus factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur:

CAPUT IV. VERS. 4, 5.-- Respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

5. Deus sinit diabolum contra sanctos bellum redintegrare, ut saepius victus obmutescat. --Antiquus hostis ex rebus exterioribus colligit, quod beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit, quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri objicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. Satan ergo haec consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Ac si aperte dicat: Idcirco Job tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis est, quod damno affectuum carnalium motus non est, quia dum sibimetipsi metuit, minus suorum percussiones sentit. Unde et mox ejus carnem feriendam postulat, dicens: Mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi (Job II, 5). Superius dixerat: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi (Job I, 11). Nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis alia postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur, quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur: CAPUT V [ Rec. III ]. VERS. 6.-- Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.

6. Manui adversarii Job sic traditur, ut in adjutoris manu semper retineatur. --Ecce iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo custodit, alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Job desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset? In ipsa ergo justitia permissionis miscetur quaedam libra pietatis, quatenus in uno eodemque certamine et servus humilis ex oppressione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Manui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adjutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28); et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adjungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adjutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui 76 jaculis ejiciens abscondit. [ Vet. III.] Satan id servare dicitur, in quod irrumpere non sinitur. --Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius serva? Quo enim pacto ille custodit, qui custodita semper irrumpere appetit? Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13). Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumus non permittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur; ita adversarius servare animam dicitur cum hanc tentando superare prohibetur.

VERS. 7.-- Egressus igitur Satan a facie Domini.

Quomodo Satan a facie Domini exeat, ea jam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur:

CAPUT VI.

IBID.-- Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus.

8. In corpore Job nihil vacat a poena, ut in anima nihil vacet a gloria. --Duobus semper modis flagella pensanda sunt, ut scilicet perpendantur, aut qualia sint, aut quanta. Nam saepe multa ex qualitate, saepe gravia ex quantitate levigantur: si videlicet cum multa sunt, non sint gravia; cum vero gravia, non sint multa. Ut igitur ostendatur quomodo per asperitatem flagelli adversarius contra sanctum virum non solum per nequitiam qualitatis, sed etiam per pondus quantitatis exarsit, ad demonstrandam qualitatem dicitur: Percussit eum ulcere pessimo; ad insinuandam vero quantitatem subjungitur: A planta pedis usque ad verticem, ut nimirum nihil in mente vacet a gloria, in cujus corpore nil vacat a poena. Sequitur: CAPUT VII [ Rec. IV ]. VERS. 8.-- Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.

9. Job testa saniem corporis radens, nos docet vas fictile quod gestamus cito conterendum. --Unde testa, nisi ex luto conficitur? Quid vero est sanies corporis, nisi lutum? Saniem ergo radere testa perhibetur, ac si aperte diceretur: Luto tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et fragmento vasis fictilis confractum vas fictile radebat. Quo facto patenter ostenditur corpus suum quomodo sibi sanum subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit; quam ille mollitiem sanae suae carni concessit, qui non vestem, non digitos, sed testam etiam vulneribus admovit. Testa ergo radebat saniem, ut semetipsum et in fragmento considerans, etiam de extersione vulneris sumeret curam mentis. [ Vet. IV.] 10. In sterquilinio jacens cogitat corpus brevi stercus futurum. --Quia vero saepe per ea quae circa corpus sunt, animus inflatur, et per hoc quod erga nos agitur fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur (sicut nonnulli saeculares cum temporalibus dignitatibus fulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem suam intueri negligunt, et vas quod gestant fictile, quam sit velociter conterendum, obliviscentes omni modo non attendunt), beatus Job ut considerationem fragilitatis suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculos suos vim suae despectionis augeret, non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumpta quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus ut etiam ex loci fetore caperet, 77 quod festine corpus ad fetorem rediret.

[ Rec. V]. 11. Ex sanctorum flagellis intelligendum quae ipsis merces, quae iniquis poena reservetur. --Sed ecce cum beatus Job tot rerum damna sustinet, tot funeribus pignerum percussus dolet, tot vulnera tolerat; dum decurrentem saniem testa radit, dum per putredinem defluens in sterquilinio residet; intueri libet quid est, quod omnipotens Deus quos sibi tam charos in aeternum conspicit, tam vehementer quasi despiciens affligit. Ecce autem dum beati Job vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Joannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur, renatus: ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum major nemo surrexit; ille sic propheta, ut plus etiam quam propheta (Matth., XI, 9), ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Nunquidnam credimus aliquid fuisse, quod in ejus vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre comedit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit, qui disjunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit, qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Matth. III, 7; Luc. III, 7; Marc. I, 4.) Quid est ergo, quod Job Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Joannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit: nisi hoc, quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso judice teste laudantur. Sequitur:

CAPUT VIII [ Rec. VI ]. VERS. 9.-- Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.

12. Tentat diabolus stantes aut tribulationibus frangere, aut persuasionibus mollire. Quaerit mulierem quasi scalam, qua in cor Job ascendat: sed frustra. --Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Job se vehementer exercuit. Nam prius patrifamilias intulit damna rerum, orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foras, sanum adhuc interius stare conspexit; et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit; callide cogitans pensat quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur. [ Vet. V. ] Nam antiquae artis insidias repetit; et quia scit quomodo Adam decipi soleat, ad Evam recurrit. 78 Beatum enim Job inter tot rerum damna, inter tot percussionum vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat; et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adversario in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier atque subjuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam, qua ad cor viri ascendere potuisset invenit. Occupavit animum conjugis, scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus vir subjectam sibi mulierem, et non praepositam attendit; et recta loquens docuit, quam serpens, ut perversa loqueretur, instigavit. Dignum quippe erat ut fluxam mentem virilis censura restringeret, cum profecto et de ipso primo lapsu humani generis nosset quod docere mulier recta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem mulieri non permitto (I Tim. II, 12); quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit, qui Adam in paradiso superavit; atque adjutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit; et quae excitata fuerat ut perderet, erudita est ne periret. Sic sic a nostris viris fortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat dolorem vulneris, inde eis contra semetipsum suggerit arma virtutis. 13. Ex verbis diabolus per eos qui nobis adhaerent, nos tentat. --Ex verbis autem male persuadentis conjugis vigilanter debemus aspicere quod antiquus adversarius non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare. Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc enim scriptum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 26). Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam (Jer. IX, 4). Hinc rursum scriptum est: Inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur; ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis ejus gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat. Post damna igitur rerum, post funera pignorum, post vulnera scissurasque membrorum, antiquus hostis linguam movit uxoris. 14. In serie tentationum Job quae artes inimici. --Et notandum quo tempore viri mentem studuit virulento sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis doloris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perversa praevaleret. [ Vet. VI. ] Sed si ipsum subtiliter tentationis ejus ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto essent, et extra corpus. Subtraxit filios, quod jam quidem extra naturam non esset, sed tamen adhuc aliquatenus extra proprium corpus. Ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit, etiam conjunctae mulieris 79 linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore conjugis jaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diripuit; sed valde callidius adjutricem suam mulierem reservavit, quae dicat: Adhuc permanes in simplicitate tua? Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi: Obedientiam, vetitum comedendo, contemne? Et quid est dicere: Benedic Deo, et morere, nisi: Transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus, vive? Sed Adam noster fortis in sterquilinio jacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit. Nam illico ad male suadentis verba respondit, dicens: CAPUT IX [ Rec. VII ]. VERS. 10.-- Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona accipimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

15. Job externis rebus vacuus, intus Deo plenus. Mala quatenus vocentur flagella. --Ecce ubique hostis frangitur, ubique superatur, per cuncta tentationum argumenta succubuit, quia et illud suum familiare solatium etiam de muliere amisit. Inter haec igitur sanctum virum intueri libet, foras rebus vacuum, intrinsecus Deo plenum. Paulus cum in seipso divitias sapientiae internae conspiceret, seque ipsum exterius esse corruptibile corpus videret, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Ecce in beato Job vas fictile scissuras ulcerum exterius sensit; sed hic thesaurus interius integer mansit. Foras enim per vulnera crepuit, sed indeficienter interius nascens thesaurus sapientiae per verba sanctae eruditionis emanavit, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? bona scilicet, dona Dei vel temporalia vel aeterna; mala autem, flagella praesentia appellans, de quibus per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans mala (Isai. XLV, 7). Neque enim mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint; et per naturam, qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus; et perversa mens dum dilectioni creaturae se subdidit, a creatoris societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, quae errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret; et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Unde et bene dicitur: Formans lucem, et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus; ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti 80 mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella beatus Job mala nominat; quia salutis et tranquillitatis bonum, qua perturbatione feriant, pensat. 16. Flagelli poena memoria doni, laetitia metu flagelli temperanda. Sensus pravis, non sexus in vitio. --Sed illud valde in ejus verbis intuendum est, contra persuasionem conjugis quanta considerationis arte se colligat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? [ Vet. VII. ] Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccli. XI, 27). Quisquis enim dona percipit, sed donorum tempore nequaquam etiam flagella pertimescit, in elatione per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore nequaquam se ex donis, quae eum contigit accepisse, consolatur, ab statu mentis omnimoda desperatione destruitur. Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur; quatenus et flagelli poenam memoria temperet doni, et doni laetitiam mordeat suspicio ac formido flagelli. Sanctus igitur vir, ut oppressam mentem inter vulnera mulceat, in flagellorum doloribus blandimenta donorum pensat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ubi et bene praemittit, Locuta es quasi una ex insipientibus mulieribus. Quia enim sensus pravae mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam ait: Locuta es quasi una ex mulieribus, sed, ex ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur quia quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem conditae sit naturae. Sequitur: CAPUT X [ Rec. VIII ].

IBID.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

17. Job non peccavit labiis, quia nec injusta dixit, nec justa reticuit. --Duobus modis labiis delinquimus, cum aut injusta dicimus, aut justa reticemus. Nam si aliquando et tacere culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi, quia tacui (Isai. VI, 5). Beatus igitur Job in cunctis quae egit, labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Nec loquens ergo, nec tacens deliquit, qui et flagellanti patri gratias reddidit, et male suadenti conjugi doctrinae sapientiam ministravit. Quia enim scivit quid deberet Deo, quid proximo, scilicet patientiam conditori, sapientiam conjugi, idcirco et hanc redarguendo docuit, et illum gratias agendo laudavit. Quis autem nostrum, si unum quodlibet vulnus tantae hujus percussionis acciperet, non mox ab intimis prostratus jaceret? Ecce stratus foris vulneribus carnis, erectus intrinsecus munimine permanet mentis; et sub semetipso omne jaculum transvolare conspicit, quod in se exterius districta manu saeviens hostis figit, vigilanter deprehendit jacula, modo vulneribus contra se a facie, modo verbis quasi ex latere intorta. Et bellator noster circumvallantium certaminum fervore deprehensus, ubique patientiae suae clypeum opponit; undique venientibus spiculis obviat, et per cuncta virtutum latera circumspectam contra irruentia vulnera mentem rotat. [ Vet. VIII.] 18. Tentatur per amicos. --Sed antiquus hostis quo valentius vincitur, eo 81 adhuc ad insidias ardentius instigatur. Nam quia uxor increpata reticuit, protinus alios qui increpandi ad contumelias surgerent, excitavit. Sicut enim damna rerum studuit crebrius nuntiando percutere; ita nunc robustum pectus satagit verborum contumeliis saepius feriendo penetrare. Sequitur:

CAPUT XI [ Rec. IX ]. VERS. 11.-- Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.

19. Amicorum Job recta intentio indiscretione fuscatur. --Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se et erga percussum quantae chariratis fuerint, demonstrantur. Quamvis et per hoc, quod Scriptura eos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur; sed tamen haec ipsa illorum intentio, eis ad verba prorumpentibus, ante districti judicis oculos, suborta indiscretione, fuscatur. Sequitur: CAPUT XII [ Rec. X ]. VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum; et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum.

20. Consolaturus afflictum debet moerere. At modum dolori ponat. --Quia percussi speciem plaga mutaverat, amici plorantes exclamant, vestes scindunt, capita pulvere aspergunt; ut cum mutatum eum, ad quem venerant, cernerent, ipsam etiam consolatorum speciem spontaneus dolor immutaret. Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo ejus luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat ejus dolori, quia eo ipso, quo a moerentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur. Emolliri itaque prius debet animus, ut afflicto congruat, congruens inhaereat, inhaerens trahat. Neque enim ferrum ferro conjungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur; et durum molli non adhaeret nisi prius duritia ejus temperata mollescat, ut quasi hoc ipsum fiat, quod curatur ut teneat. Sic nec jacentes erigimus, nisi a rigore nostri status inclinemur, quia dum rectitudo stantis a jacentis situ discrepat, eum, cui condescendere negligit, nequaquam levat. Amici igitur beati Job ut afflictum a dolore suspenderent, curaverunt necessario simul dolere; et cum vulneratum illius corpus viderent, studuerunt ipsi vestes scindere; et cum immutatum conspicerent, studuerunt pulvere capita foedare; quatenus afflictus vir tanto facilius eorum verba reciperet, quanto in eis suum aliquid de afflictione cognovisset. [ Vet. IX. ] 21. Sed inter haec sciendum est quia is qui afflictum consolari desiderat, mensuram necesse est dolori quem suscipit ponat, ne non solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens, afflicti animum ad pondus desperationis premat. Sic enim dolor noster moerentium dolori jungendus est, ut per temperamentum sublevet, non autem per augmentum gravet. Unde fortasse colligendum est 82 quod amici beati Job plusquam necesse fuerat, in consolatione doluerunt, qui dum percussionem cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum luctum versi sunt, ac si percussus vir tantae fortitudinis, in plaga corporis, etiam a corde cecidisset. Sequitur:

CAPUT XIII. VERS. 13.-- Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem ejus esse vehementem.

22. Continuis ne, an intermissis septem diebus ac noctibus, amici cum Job sederint incertum. --Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Job sederint, an certe diebus septem et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe enim rem quamlibet tot diebus agere dicimur, quamvis non eisdem diebus ad eam continue vacemus. Saepe vero Scriptura sacra sic totum pro parte, sicut pro toto partem ponere consuevit. Pro toto enim partem loquitur, sicut Jacob familiam describens dicit: Intravit Jacob in Aegyptum cum animabus septuaginta (Gen. XLVI, 27). Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium et corpora comprehendit. Rursum totum pro parte insinuat, sicut ad monumentum Maria queritur, dicens: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum (Joan. XX, 2). Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum tultum deplorat. An ergo et hoc in loco totum pro parte dicatur incertum est. 23. Nec sermo sit praeceps, nec post debitum silentium indiscretus. --Sed tamen hoc, quod diu tacuerunt, et quandoque loquendo reprobati sunt, neglecte praetereundum non est. Sunt namque nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes, habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Job dolorem videntes, diu tacuerunt; sed tarde inchoantes, indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Tenuerunt linguam, ne praepropere inciperet; sed incipientem semel nequaquam moderati sunt, ne se ex consolatione usque ad contumelias effrenaret. Et bona quidem intentione ad consolandum venerant; sed hoc, quod pia mens mundum Deo obtulit, locutio praecipitata vitiavit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti (Genes. IV, 7, sec. LXX). Recte namque offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod die agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. [ Vet. X.] 24. Providendum ut quod recto studio incipimus, recto fine peragamus. --Saepe ergo et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Quisquis autem amicorum beati Job facta considerat, quam pia ad eum intentione venerint non ignorat. Pensemus enim cujus charitatis fuerit, ad afflictum concorditer convenisse; quanta virtus longanimitatis exstiterit, septem diebus et noctibus cum afflicto tacuisse; quae humilitas, in terra tot diebus ac noctibus sedisse; 83 quae compassio, pulvere capita conspersisse. Sed tamen inchoantes loqui, unde se aestimaverunt praemium mercedis acquirere, inde eos contigit reatum reprehensionis invenire, quia incautis saepe ad peccati finem vertitur, etiam quod pro solo studio mercedis inchoatur. Ecce praecipiti locutione perdiderunt bonum, quod tanto labore mercati sunt. Et nisi divini gratia offerre eos sacrificium pro suo reatu praecepisset, inde a Domino juste puniri poterant, unde se placere Domino mirabiliter aestimabant. Inde judici displicent, unde sibi quasi pro defensione judicis per effrenationem placent. Idcirco vero haec dicimus, ut ad memoriam legentium revocemus, quatenus sollicite quisque consideret ea quae malo voto perpetrantur, quanta Dominus animadversione puniat, si inchoata bono studio, sed negligentiae indiscretionis admista, tanta invectione castigat. Quis non mercedis causam peregisse se crederet, si aut in defensione Dei quidquam contra proximum diceret, aut certe septem diebus ac noctibus pro proximi dolore tacuisset? Et tamen amici beati Job haec agentes, ad culpam laborando pervenerunt, quia consolationis quidem bonum quod agebant, noverant; sed cum quanta agendum esset discretionis libra, nesciebant. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. Primum quidem, ne mala quoquo modo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Ad quae nimirum bona sollicite peragenda propheta nos admonet, dicens: Maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Ad hoc vero ista proficiant, ut ante terribilis judicis subtile atque incomprehensibile examen non solum mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt bene gesta, timeamus, quia saepe in ejus judicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante judicium putatur; et unde exspectatur pia merces operis, inde supplicium justae sequitur ultionis.

[ Vet. XI. Rec. XI. ] 25. ALLEGORICUS SENSUS.-- Christi et Ecclesiae quanta sit conjunctio. --Haec juxta historiam breviter tractata percurrimus, nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio hujus operis dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis, quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpus, quod nos sumus, patitur, et jam corpus ejus, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur; ita nunc passiones exprimi ejusdem capitis debent, ut ostendatur quam multa etiam in corpore suo sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 5.) Si cruciatus nostri ejus poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea (Col. I, 24). Et tamen resurrectione jam sui capitis exaltatus dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant; sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce jam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput et corpus novimus, sic a percussione capitis incipimus, ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur, quod unde veniat 84 percontatur, quod beatus Job magnis conditoris praeconiis praefertur, quia jam saepe discussimus, replicare devitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. Ibi ergo allegoriae nunc initium ponimus, ubi post verba saepe repetita, adjunctum novi aliquid scimus. Itaque ait:

CAPUT XIV. Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.

26. Christus pro se frustra, pro nobis non frustra afflictus. --Si beatus Job Redemptoris nostri in passione positi speciem tenet, quomodo ad Satan a Domino dicitur: Commovisti me adversus eum? Mediator quidem Dei et hominum, homo Christus Jesus, ut culpas nostrae transgressionis exstingueret, venit mortalitatis nostrae flagella tolerare; sed quia unius cum Patre ejusdemque naturae est, quomodo per Satan motum se adversus eum Pater asserit, cum constet quod Patris Filiique concordiam nulla potestatis inaequalitas, nulla voluntatis diversitas interrumpat? Sed tamen isdem, qui Patri aequalis est per divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem. Quae nimirum flagella non susciperet, nisi formam damnati hominis redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus ad passionis probra minime veniret. Cum ergo primus homo per Satan a Domino motus est, tunc est Dominus in homine secundo commotus. Satan itaque ad hujus afflictionem, Dominum tunc commovit, quando in paradiso primum hominem a justitiae culmine inobedientiae culpa prostravit. Nisi enim Adam primum per voluntarium vitium in animae mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Bene ergo ei etiam de Redemptore nostro dicitur: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Ac si apertius dicatur: Dum iste non sua, sed illius causa moritur, tunc me in hujus afflictionem commovisti, cum illum a me callida persuasione traxisti. De quo et bene additur, frustra. Frustra quippe afflictus est, qui et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non est. Frustra afflictus est, qui incarnatus, propria admissa non habuit, et tamen poenam carnalium sine culpa suscepit. Hinc est enim quod per Prophetam loquitur, dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Alius namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit, sed tamen culpam hujus superbiae sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: Cum sis justus, juste omnia disponis, eum quoque qui non debet puniri condemnas (Sap. XII, 15). 27. Qui Deus Christum innocentem poenis affecit. --Sed pensandum est quomodo justus sit, et omnia juste disponat, si eum, qui non debet puniri condemnat. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit, justum puniens, omnia juste disponit; quia per hoc cuncta justificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat; ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent; quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus cum non debeat dicitur, hoc hic afflictus frustra memoratur. Qui tamen juxta semetipsum frustra afflictus est, juxta vero nostra acta non frustra. 85 Rubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subjiceret sponte tormento; ut debita nostrae iniquitati supplicia eo reos suos juste amitterent, quo hunc a semetipsis liberum injuste tenuissent. Frustra ergo et non frustra afflictus est, qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit. CAPUT XV [ Vet. XII ]. VERS. 4, 5.-- Respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

28. Satan unde sciat Christum, unde de eo dubitet. In charitate ac patientia Christi aestimanda unde fallatur. Satanae loquela tum per se, tum per suos. --Malignus spiritus cum Redemptorem nostrum miraculis coruscare conspicit, clamat: Scimus qui sis, Sanctus Dei (Luc. IV, 34). Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium pertimescit; sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnunquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem sub sanctitatis specie in pastorali positos loco didicerat, qui a visceribus charitatis alieni valde, pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex aliis colligens, quia subtractis multis, superari non vidit, usque ad ejus carnem, per tactum passionis sic exarsit, ut diceret: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Ac si aperte dicat: Moveri ex his, quae extra se sunt, negligit; sed tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in se ipso quod doleat, experiatur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum juxta prophetae vocem ejus, sequaces dicunt: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium (Jerem. XI, 19). Lignum quippe in panem mittere, est configendo ejus corpori stipitem crucis adhibere; et vitam illius de terra viventium eradere se posse existimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur. CAPUT XVI. VERS. 6.-- Dixit autem Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.

29. Satanae membra, omnes male viventes. Satanae manus, potestas ejus. Illi se tradens Dominus, eum sibi servire cogit. --Conditorem omnium Satanae manui traditum quis vel disipiens credat? sed tamen edoctus veritate, quis nesciat quod ejusdem Satanae membra sunt omnes, qui ei perverse vivendo junguntur? Membrum quippe ejus Pilatus exstitit, qui, usque ad mortis extrema, venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. Corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere, usque ad crucem persequendo, conati sunt. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manum in se saevire permisit; ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Si igitur Satanae manus, ejus potestas accipitur, ejus manum juxta carnem pertulit, cujus potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato, ejus videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Sed tamen hanc potestatem, quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus 86 compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui ejusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius, super quem potestatem acceperat, tenebatur; quia et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua (Joan. XIII, 3). Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur tenebat; ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Dicatur ergo ei: Ecce in manu tua est; quia ad feriendam carnem saeviens licentiam accepit, sed potestati illius nesciens deservivit. [ Vet. XIII.] 30. Diabolus animam Christi superare non posse convincitur. --Animam vero illius servare praecipitur, non quod hanc tentare prohibetur, sed quod hanc superare non posse convincitur. Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit (Matth. IV, 8; Luc. IV, 4), mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut ejus tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. XI, 33, 38), ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur, immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.

31. Anima Christi dici possunt electi. Hi a potestate diaboli eximuntur. --Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra charius amamus; et sicut animam nos eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus conamur, potest per ejus animam electorum vita signari. Et cum Satan ad feriendam Redemptoris carnem permittitur, ab anima separatur; quia cum corpus ejus ad passionem accipit, electos ejus a jure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ac si aperte audiat: Licentiam contra corpus ejus accipe, et ab electis illius, quos apud se ante saecula praesciens possidet, jus pravae dominationis perde. CAPUT XVII [ Vet. XIV ]. VERS. 7.-- Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem.

32. Christus ab exordio mundi in suis percussus. --Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non hujus hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie vivunt, crudelia passi 87 sunt. An non hujus membrum Abel se esse perhibuit, qui ejus mortem, de quo scriptum est, Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Isai. LIII, 7), non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit? Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur: CAPUT XVIII. VERS. 8.-- Testa saniem radebat.

33. Testa, hoc est, carne sua e terra sumpta, saniem peccati rasit. --Quid enim aliud in manu Domini testa est, nisi caro ex nostrae substantiae luto sumpta? Etenim testa igne solidatur. Caro autem Domini eo ex passione sua robustior exstitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate surrexit. Unde recte etiam per Prophetam dicitur: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Sicut testa enim ejus virtus exaruit, qui susceptae carnis infirmitatem passionis suae igne roboravit. Quid vero per saniem, nisi peccatum, debet intelligi? Per carnem quippe et sanguinem solent carnis peccata designari. Unde per Psalmistam dicitur: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). Sanies itaque putredo est sanguinis. Quid ergo accipimus saniem, nisi peccata carnis ex longa vetustate pejora? Vulnus itaque in saniem vertitur, cum neglecta culpa usu deterius gravatur. Mediator itaque Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) corpus suum manibus persequentium tradens, saniem testa rasit, quia peccatum carne delevit. Venit enim, sicut scriptum est, in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3). Dumque hosti objicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae; et ex qua nos captivos inimicus tenuit, per illam nos liberos expiavit; quia quam nos instrumentum fecimus culpae, haec nobis per Mediatorem versa est in arma justitiae. Testa ergo sanies raditur, cum carne culpa superatur. Bene autem subditur: CAPUT XIX.

IBID.-- Sedens in sterquilinio.

34. In sterquilinio sedit, quia infirma mundi elegit. --Non in foro, in quo lex perstrepit; non in aedificio, quod se culmine in alta sustollit; sed in sterquilinio residet, quia videlicet Redemptor humani generis ad carnem veniens, attestante Paulo, Infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). An non quasi ruentibus aedificiis in sterquilinio residet, qui relictis Judaeis superbientibus, in ea quam dudum abjecerat gentilitate requiescit? Extra habitaculum reperitur in vulnere, qui in eo quod Judaeam adversantem pertulit, passionis dolorem a gente propria despectus sensit; Joanne attestante, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Sed quomodo sedens in sterquilinio conquiescat, haec eadem de semetipsa Veritas dicat: Ait enim: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 10). Ecce dolens in sterquilinio sedet, qui post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. An non quasi quoddam sterquilinium sunt corda poenitentium, qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora, sese abjiciendo coacervant? Percussus ergo Job montem non petiit, sed in sterquilinio resedit, quia ad passionem Redemptor veniens, alta superborum corda deseruit, et in afflictorum humilitate requievit. 88 Quod tamen de se et prius quam incarnaretur, indicavit, cum per Prophetam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isai. LVI, 2, sec. LXX.) 35. Christus in suis, et ab infidelibus, et a fidelibus carnalibus multa patitur. --Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravit? Quis consideret, quanta nunc usque tolerat, etiam cum de coelo super corda fidelium regnat? Ipse quippe quotidie patitur omne quod a reprobis ejus electi lacerantur. Et quamvis caput hujus corporis, quod videlicet nos sumus, jam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamus? Sunt namque nonnulli qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis actibus insequuntur; quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt; et non solum pravae semetipsos actioni inserunt, sed etiam justorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. Aeterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt; tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His justorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur: CAPUT XX. VERS. 9.-- Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanens in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.

36. Uxor Job male suadens, figura est carnalium in Ecclesiae sinu positorum. --Cujus enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Nam minus fortasse nocuissent, si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per professam fidem recipit, sibi procul dubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit; unde et isdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit? Cui cum discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adjunxit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 44, 45, 46). [ Vet. XX.] 37. Hi premunt Christum, non tangunt. --Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales quique in Ecclesia eum premunt, a quo longe sunt; et soli tangunt qui huic veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, gravius toleratur. Premit, et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent; aliquando vero etsi non suadent, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt a quibus tentationum certamina sumimus, quae saltem in corde vincamus.

38. Prava interdum metu, aliquando audacia suadent. --Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere 89 perversa contendunt; cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec justorum cordibus infundere quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adjunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22, 23); hic vero injurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini? (II Reg. XIX, 21, 22.) Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano audivit protinus: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficimini mihi hodie in Satan? Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes trahunt. Valde vero deteriores sunt, qui huic culpae non formidine, sed elatione succumbunt: quorum specialiter beati Job uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscis? Excedens, aeterna despice, et mala praesentia vel moriens evade. [ Vet. XVI. ] Sed electi quique cum prava intus a carnalibus tolerant, quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti, qui ait: CAPUT XXI. VERS. 10.-- Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

39. Sancti ferientibus opponunt scutum patientiae, male suadentibus jacula intorquent doctrinae. --Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent jacula doctrinae; atque ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte se erigunt; quatenus et perversa intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt: illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant. [ Rec. XII.] 40. Id exemplo sancti Pauli comprobatur. --Videamus castrorum Dei militem contra utraque praeliantem. Ait: Foris pugnae, intus timores. Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. VII, 5; XI, 26). In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adjungat: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. (Ibidem.) Sed inter tot certamina deprehensus dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam protinus adjungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cujus laboris sit, uno eodemque tempore foris adversa tolerare, intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia 90 verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera; despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere cum nihil toleras; aut tolerare, cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent, ne proximorum interiora lacerentur. Sic sancti viri fortes in acie assistunt; et illinc jaculis adversantia pectora feriunt, hinc scuto postpositos debiles tuentur, atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant; quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant. Quia igitur sancti viri sic sciunt foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint perversa corrigere, dicatur recte: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Quia enim electis dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psalm. XXX, 25), mentes carnalium, quae fluxa Deo intentione deserviunt, non immerito mulieres vocantur.

41. Ad aeterna bona tendens, non aegre fert mala temporalia.--Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Haec autem bona sollicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

IBID.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

Nec in Deum, nec in adversarios est contumeliosus. --Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba jaculantur. Quod dux bonorum recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus (I Pet. IV, 15). Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui salutem injuria persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitatis modum per verba non transeat, recte de hoc dolente dicitur:

CAPUT XXII [ Vet. XVII ].

IBID. ET VERS. 11.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis; neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Igitur audientes tres amici Job omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.

42. In amicis Job adumbrati haeretici. --In praefatione hujus operis diximus, quia amici beati Job, etsi bona ad eum intentione conveniunt, haereticorum tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. 91 Unde et illis ab eodem beato Job dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. [Rec. XIII ]. Sancta itaque Ecclesia omni hoc tempore peregrinationis suae in afflictione constituta, cum vulnera sustinet, cum membrorum suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum namque doloris ejus, etiam haeretici in contentione conveniunt, eamque quasi quibusdam jaculis, irrationabilibus verbis transfigunt.

43. Locus unde venerunt superbia. --Bene autem dicitur: Venerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa superbia est; quia nisi prius in corde intumescerent, ad pravae assertionis certamina non venirent. Ita namque malorum locus superbia, sicut est e contra humilitas locus bonorum. De quo per Salomonem dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Ephes. X, 4). Ac si aperte dicat: Si tentatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas. Qui quia locum nostrum humilitatem poenitentiae dixerit, verbis sequentibus ostendit, dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima (:IBID.). Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur. 44. Amicorum Job nomina actionem signant haereticorum. --Quorum perversa quoque actio ex ipsa suorum nominum interpretatione colligitur. Dicuntur enim, Eliphaz, Baldad, Sophar; et, sicut superius diximus, Eliphaz interpretatus dicitur, Dei contemptus. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de eo perversa sentirent. Baldad autem interpretatur, vetustas sola. Dum enim vere vinci refugiunt, et perverso studio esse victores quaerunt, novae vitae conversationem negligunt; et ex sola vetustate est quod intendunt, Sophar vero speculam dissipans. Hi etenim, qui in sancta Ecclesia siti sunt, Redemptoris sui mysteria fide vera humiliter contemplantur; sed dum haeretici cum falsis allegationibus veniunt, speculam dissipant, quia eorum mentes, quos ad se attrahunt, ab intentione rectae contemplationis inclinant. [ Vet. XVIII. Rec. XIV.] 45. Haereticorum curiositas, loquacitas, hypocrisis locis amicorum Job designata. --Bene autem loca de quibus veniunt congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur etenim Themanites, Suhites, Naamathites. Thema namque interpretatur Auster; Suhi, loquens; Naama, decor. Austrum autem ventum calidum esse quis nesciat? Haeretici igitur, quia ardentius appetunt sapere, quasi plusquam necesse est, student calere. Desidia quippe torpori frigoris et rursum inquietudo immoderatae curiositatis, intemperato concordat calori. Quia ergo amplius quam debent, calorem sapientiae percipere appetunt, ab Austro venire referuntur. Ab hoc calore immoderatae sapientiae mentes fidelium. Paulus temperare curaverat, cum dicebat: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc est quod David valles salinarum percutit (II Reg. VIII, 13), quia videlicet Redemptor noster suae districtionis examine in his qui de illo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis exstinguit. Suhi autem dicitur loquens. Calorem quippe non ut bene vivant, sed 92 ut elate loquantur, habere desiderant. A Thema igitur et Suhi, id est, a calore et loquacitate venire referuntur, quia per hoc quod Scripturarum se studiosos exhibent, solius verbis loquacitatis, non autem visceribus charitatis carent. Naama vero interpretatur decor. Quia enim docti non esse, sed videri appetunt, ex eruditionis verbis speciem bene viventium sumunt; et per calorem loquacitatis in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae perversa facile persuadeant, quo foeditatem vitae sensus callide occultant. Sed neque ipsa locorum nomina inordinata sunt narratione distincta. Prius enim Thema, postmodum Suhi, ac deinde Naama ponitur; qua prius illos inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis ostendit.

CAPUT XXIII.

IBID.-- Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.--46. Haeretici contra Ecclesiam concordant. Amici possunt vocari. Condicunt sibi haeretici, quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer sentiunt; et in quibus a veritate discrepant, sibi in falsitate concordant. Omnes autem qui nos de aeternitate erudiunt, quid aliud faciunt, nisi in peregrinationis nostrae nos afflictione consolantur? Haeretici autem, quia sanctam Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant. Nec mirum quod qui adversantium formam exprimunt, amici nominantur, cum ipsi quoque traditori dicitur: Amice, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50)? et dives, qui in inferni igne exuritur, ab Abraham filius vocatur (Luc. XVI, 25); quia etsi per nos mali corrigi negligunt, dignum tamen est ut a nobis non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate amici nominentur.

CAPUT XXIV. VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum.

47. Non cognoscunt Ecclesiam. Cur. --Haeretici quique cum sanctae Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia videlicet ipsi in imo positi sunt, et cum ejus opera respiciunt, in alto sunt sita quae cernunt; sed tamen hanc in dolore positam non cognoscunt. Ipsa quippe appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis praemium purgata pervenire. Plerumque prospera metuit, et disciplina eruditionis hilarescit. Haeretici igitur, quia pro magno praesentia appetunt, eam in vulneribus positam non cognoscunt. Hoc namque quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione non relegunt. Cum ergo haec et adversitatibus proficit, ipsi suo stupori inhaerent: quia per experimentum ignorant quae vident.

CAPUT XXV [ Vet. XIX ].

IBID.-- Scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in coelum.

48. Multas in partes scinduntur. --Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus; unde et per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris; ita haereticorum vestes sunt omnes, qui eis concorditer inhaerentes, illorum erroribus involvuntur. Habent vero haeretici hoc proprium, quod in eo gradu in quo de Ecclesia exeunt, diu stare non possunt; sed ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo pejora, in multis se partibus scindunt, atque a semetipsis plerumque longius confusionis suae altercatione dividuntur. Quia ergo hos quos suae perfidiae adjungunt, 93 adhuc in multa divisione dilaniant, dicatur recte quod amici qui veniunt vestes rumpant. Ruptis autem vestibus corpus ostenditur, quia saepe scissis sequacibus, malitia eorum cogitationis aperitur; ut discordia dolos patefaciat, quos gravis prius concordiae culpa claudebat. 49. Terrena de verbis coelestibus sapiunt. --Pulverem vero in coelum super capita spargunt. Quid per pulverem, nisi terrena intelligentia? quid per caput, nisi hoc, quod principale nostrum est, mens videlicet, designatur? Quid per coelum, nisi praeceptum supernae locutionis exprimitur? Pulverem ergo super caput in coelum spargere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Divina autem verba plus discutiunt plerumque, quam capiunt. Super capita igitur pulvorem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires enituntur. CAPUT XXVI [ Rec. XV ]. Vers. 13.--Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.

50. Per fictam humilitatem persuadere tentant superba. --In die quae videmus agnoscimus; in nocte autem, aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Unde et non amplius, quam diebus septem, omne hoc tempus transitorium consummatur. Quid est ergo, quod amici beati Job consedere ei septem diebus et septem noctibus referuntur, nisi quod haeretici, vel in his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, eique sub blandimentorum specie, dolos deceptionis parant? Et quamvis vel in his quae intelligunt, vel in his quae intelligere non possunt, elationis typo turgidi, magnos se apud semetipsos existimant, nonnunquam tamen sanctae Ecclesiae specie tenus inclinant; et dum verba molliunt, virus infundunt. In terra ergo consedere, est aliquid de imagine humilitatis ostendere; ut dum humilia exhibent, persuadeant superba quae docent. [ Vet. XX.] 51. Nobiscum in terra sedent cum de incarnatione nobiscum consentiunt. --Potest vero per terram ipsa etiam Mediatoris incarnatio designari. Unde et ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX, 24). Altare enim de terra Deo facere, est in incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo munus nostrum accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Sed sunt nonnulli haeretici qui factam Mediatoris incarnationem non denegant, sed aut de divinitate quam est aliter aestimant, aut in ipsa a nobis incarnationis qualitate discordant. Qui ergo veram nobiscum incarnationem Redemptoris perhibent, quasi cum Job in terra pariter sedent. Septem vero diebus et septem noctibus in terra consedere describuntur, quia vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur, incarnationis mysterium negare non possunt. Cum beato ergo Job in terra sedere, est veram Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere. 94

52. Mutis amici, contradicentibus fiunt adversarii. --Aliquando vero haeretici contra nos etiam suppliciis saeviunt, aliquando nos solis verbis insequuntur, aliquando quietos lacessunt, aliquando autem, si nos tacentes videant, quiescunt; et mutis amici sunt, loquentibus adversantur. Unde quia beatus Job necdum ad illos aliquid disserens dixerat, recte subjungitur: Et nemo loquebatur ei verbum. Tacentes enim adversarios habemus, si verae fidei filios praedicando generare negligimus. Si autem recta loqui incipimus, graves mox contumelias ex eorum responsione sentimus; protinus in adversitatem prosiliunt, et contra nos in vocem doloris erumpunt, quia videlicet metuunt ne corda, quae in infimis pondus stultitiae aggravat, ad altum vox recta loquentis trahat. Quia ergo, ut diximus, mutos nos adversarii diligunt, loquentes oderunt, recte apud tacentem Job dicitur: CAPUT XXVII.

IBID. Nemo loquebatur ei verbum.

53. Quandoque silere coguntur haeretici. --Nonnunquam tamen cum per torporem inertia fidelium corda considerant, erroris semina spargere loquendo non cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, ad patriam reditum quaerere, de aerumna hujus exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant, quia vident quod contra corda dolentium incassum loquentes citius obmutescant. Unde et recte cum diceretur: Nemo loquebatur ei verbum, mox causa silentii subinfertur, cum dicitur: CAPUT XXVIII.

IBID.-- Videbant enim dolorem esse vehementem.

54. Cum ex amore Dei cor dolet, prava loqui adversarius metuit. --Cum enim amoris Dei dolor vehemens corda nostra transfigit, passim prava loqui adversarius metuit, quia videt quod intentam mentem lacessens, non solum ad perversitatem trahere non valet, sed per excitatam forsitan et quos tenuerat, perdet. [ Vet. XXI. Rec. XVI.] 55. In script. bene gesta interdum significant male gerenda; ac vice versa. --Fortasse aliquos movet nos haec ita dixisse, quod quae bene ab amicis gesta sunt, male ab haereticis gerenda significent. Sed sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta, in facto causa damnationis est; in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum citius ostendemus, si unum sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non omni modo detestetur quod David, in solario deambulans, Bersabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea resquiescam (II Reg. XI, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur, lux mea Dei. Judaicus 95 autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique conjunxit: quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc, quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit; sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritaliter mandata legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat; quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui isdem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? quid Uria mundius dici potest? Sed rursus, per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille, per vitae culpam, in prophetia signat innocentiam; et iste, per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis Job gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur, dum virtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.

SENSUS MORALIS.--[ Vet. XXII]. 56. Cur diabolus aliquando a tentatione quiescat. --Igitur quia allegoriae mysteria membratim enodantes explevimus, nunc moralitatis intelligentiam raptim tangentes exsequamur. Ad obscuriora quippe disserenda mens properat; et si apertis diu involvitur, clausa, ut dignum est, pulsare praepeditur. Saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit; non ut malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Hinc est quod ad tentandum beatum virum iterum redit, ejusque cruciatus expetit, quem tamen ei superna pietas retinendo concedit, dicens:

CAPUT XXIX. VERS. 6.-- Ecce in manu tua est, tantum animam illius serva.

57. Quandoque Deus nos deserit ut custodiat. Tentatio fit salva anima, ubi negatur consensus. Delectationis tamen vulnus poenitentia curandum. --Sic quippe ille nos deserit, ut custodiat; sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo 96 statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem acceptum feriendo vulneravit, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque usque ad majora perveniens, quasi omne corpus mentis illatis tentationibus lacerando transfigit. Sed tamen ad animam feriendo non pervenit, quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, arcani propositi intentio resistit; ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationem tamen sanctae rectitudinis usque ad consensus mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae ipsa delectationum vulnera tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanat in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur, CAPUT XXX [ Rec. XVII ]. VERS. 8.-- Quia testa saniem radebat.

58. Quia testa saniem radere est se judicando fragilitatemque suam contemplando peccatum purgare. --Quid enim per testam, nisi vigor districtionis; quid per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutiones cogitationis illicitae, nosmetipsos aspere dijudicando mundamus. Potest etiam testa fragilitas mortalitatis intelligi. Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare, et putredinem miserae delectationis abstergere. Nam dum quisque considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione prava mentem cogitatio influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur. 59. Cogitationes pravae non sunt spernendae. --Neque enim parvi pendenda sunt quae, quamvis usque ad effectum non pertrahunt, tamen illicite in mente versantur. Hinc est quod quasi a vulneribus Redemptor noster saniem radere venerat, cum dicebat: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27). Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc est, quod Jerobaal cum a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, ad cujus imperium protinus haedum coxit, quem super petram posuit, et jus carnium desuper effudit; quae angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra consumpsit (Jud. VI, 11, 12, 19). Quid est enim frumentum virga caedere, nisi rectitudine judicii, a vitiorum paleis virtutum grana separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant. Qui occidi haedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum, de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas a se etiam carnales cogitationes exinanit. Quasi enim jus ex carne liquida in petram funditur, quando mens et a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen mox angelus 97 virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat. Quod ergo illic est jus in petram fundere, hoc est hic saniem testa mundare. Perfecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur tergat. [ Vet. XXIII. ] Sed saepe de ipsa victoria bellum oritur, ut cum immunda cogitatio vincitur, victoris animus elatione pulsetur. Sic ergo mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen sollicite debeat in humilitate substerni. [ Rec. XXVIII. ] Unde et cum de sancto viro diceretur, Testa saniem radebat, protinus apte subjungitur, CAPUT XXXI.

IBID.-- Sedens in sterquilinio.

60. Tentationis victor humilitatem servet. Elatio parva agentium, et magna de se sentientium. Elatio iniquorum, ubi alii peccant in quibus ipsi non peccent. --In sterquilinio quippe sedere, est vilia de se quempiam et abjecta sentire. In sterquilinio nobis sedere, est ad ea quae illicite gessimus mentis oculos poenitendo reducere; ut cum ante nos peccatorum stercora cernimus, omne quod in animo de elatione surgit inclinemus. In sterquilinio sedet, qui infirmitatem suam sollicitus respicit, et sese de bonis, quae per gratiam perceperit, non extollit. An non apud se in sterquilinio Abraham sederat, qui dicebat: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27)? Aperte enim cernimus, in quo se apud se loco posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est qua poena illi feriendi sunt qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Nam sunt nonnulli, qui cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt: in altum mentem sublevant, et praeire se caeteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsus humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt; illum videlicet imitantes, qui primus se apud se extulit, sed elevando prostravit; illum imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13). Unde et ei male conjuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium, dicit: Sedeo regina, et vidua non sum (Isai. XLVII, 8, sec. LXX.) Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum posuit. Sed eo se gravius in infimis deprimit, quo de se infima veraciter sentire contemnit. Sunt vero nonnulli qui nihil quidem virtutis agere student, sed tamen cum alios peccare conspiciunt, justos se in eorum comparatione suspicantur. Neque enim corda omnium una vel similis culpa transfigit. Hunc namque superbia illaqueat, illum forsitan ira supplantat, hunc autem avaritia cruciat, illum vero luxuria inflammat. Et plerumque contingit ut is quem superbia deprimit, alium respiciat qualiter ira succendat; et quia se ira non citius instigat, meliorem iracundo jam reputat, atque apud semetipsum quasi de justitia extollitur, quia pensare negligit vitium quo gravius tenetur. Plerumque contingit ut is quem avaritia sauciat, alium in luxuriae voragine mersum cernat; et quia se a pollutione carnali alienum respicit, 98 quibus ipse sordibus spiritalis vitii intrinsecus polluitur, non attendit; dumque in alio pensat malum quod ipse non habet, in se negligit considerare quod habet: sicque fit, ut dum ad aliena dijudicanda mens ducitur, proprii judicii lumine privetur; et eo durius contra aliena superbiat, quo sua negligentius ignorat. [ Vet. XXIV.] 61. Humilitatem qui non perdat perfectus, intuitu culpae alienae. Tentatio interdum foris et intus pulsat. --At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cum alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt; et tanto rectius illas dijudicant, quanto verius istas deplorant. Quia igitur electus quisque in infirmitatis suae consideratione se comprimit, dicatur recte, quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, continuae considerationis oculo, quibus circumseptus sit delictorum sordibus proficiens pensat. Sciendam vero est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur; sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Job vulnera, adhuc subjuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait:

CAPUT XXXII. VERS. 9.-- Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.

62. Uxor Job male suadens, est carnalis cogitatio. --Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Jeremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est (Thren. I, 20). Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domï mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos (Psal. XXXIV, 5). Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?

63. Tentationem aliter electi, aliter reprobi excipiunt. --Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant. Istorum vero, tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum jacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur; et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subjungitur: CAPUT XXXIII. [ Rec. XIX ]. VERS. 10.-- Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

64. Contra aspera aut blanda quomodo resistendum. --Dignum quippe est ut sancta mens spiritali correptione comprimat, quidquid apud se carnale insolenter immurmurat; ne caro aut loquens aspera, ad impatientiam illam pertrahat, aut loquens blanda, ad libidinis fluxa dissolvat. Censura igitur virilis, illicitae cogitationis suggestionem redarguens, dissolutam turpitudinis mollitiem reprimat, dicens: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Et rursum consideratio munerum 99 cogitationis asperae impatientiam refrenet, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quisquis autem subigere vitia appetit, et ad aeterna internae retributionis culmina, verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum armis robustius accingit; et tanto minus jacula metuit, quanto contra haec venientia fortiter pectus munit. 65. Vitia se sub virtutum specie tegunt. --Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum fulciri magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt; sed cujus adversitatis sint, discussa sentiuntur. Unde et amici beati Job quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt; quia insidiantia vitia virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Nam saepe immoderata ira, justitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur; quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur: CAPUT XXXIV. VERS. 11.-- Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum.

66. Foedus adversum nos ineunt. --Vitia quippe sibi sub virtutum praetextu condicunt, quia sunt quaedam quae adversum nos inter se quadam convenientia conjunguntur, sicut superbia et ira, remissio et timor. Vicina namque est ira superbiae, remissio timori. Condicendo ergo veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cognatione sociantur. [ Vet. XXV. ] Sed si aerumnam nostrae captivitatis agnoscimus, si ex amore aeternae patriae in intimis dolemus, vitia, quae male laetis surrepunt, bene tristibus praevalere non possunt. Unde et bene subditur: CAPUT XXXV. VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non agnoverunt eum.

67. Afflictio fugat vitia. --Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae nos laetos quasi noverant, quia penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis fortiter deprehendi se conspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondit. Unde et subditur: CAPUT XXXVI.

IBID.-- Et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum, et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.

68. Nisi sub virtutum specie illudant. --Signatur enim pietas per ploratum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per 100 pulverem capitum, humilitas per sessionem. Aliquando enim pium quid hostis insidians simulat, ut ad crudelitatis terminum deducat; sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur, gehennae igne feriatur. Aliquando discretionis imaginem oculis objicit, et ad indiscretionis laqueos perducit; sicut est cum impulsu ejus pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando affectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquietudinem irrogat laborum; sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio judicari timet. Aliquando imaginem humilitatis ostentat, ut affectum utilitatis subtrahat; sicut est cum quosdam, plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant, ministrare pertimescant. 69. Compunctio contra vitia munit. --Sed haec vitia quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qui enim veraciter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Si enim nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis obmutescit. Unde et sequitur: CAPUT XXXVII. VERS. 13.-- Et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.

70. Qui vitia ad virtutis usum possunt famulari. --Si enim cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent. Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obturatur. Saepe autem si forti nos studio contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos namque ira possidet: sed hanc, dum rationi subjiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae formidini animum inclinant, hanc ad defensionem justitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene isdem beatus Job post multa certamina hostiam pro amicis immolat. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit; quia dum vitiosas quasque cogitationes subigendo in virtutes vertimus, tentationum adversa studia per intentionis hostiam, quasi ad amica corda permutamus. Haec nos in tribus voluminibus tripliciter disseruisse sufficiat. In ipso namque operis hujus exordio velut in molem nasciturae arboris, linguae radicem fiximus, ut expositionis ramos postmodum, prout singula expetunt loca, producamus.

LIBER QUARTUS.

recensere

In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit.

CAPUT PRIMUM.

PRAEFATIO.

101 Scripturae littera aliquando sibi contradicit. Scripturae sensus ab humilibus assiduitate legendi penetratur. --Qui textum considerat, et sensum sacrae locutionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit, quia nonnunquam sibi litterae verba contradicunt; sed dum a semetipsis per cotrarietatem dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mittunt. Quid enim est quod Salomon ait: Melius est comedere et bibere (Eccle. II, 24); et non longe post subjicit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3)? Cur luctum convivio praetulit, qui prius esum potumque laudavit? Si enim per electionem bonum est comedere et bibere, procul dubio esse melius debet ad domum gaudii, quam ad domum lamenti properare. Hinc est quod iterum dicit: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Et paulo post subjicit: Adolescentia enim et voluptas vana sunt (:IBID., 10). Quid est hoc quod vel prius reprehendenda praecipit, vel post praecepta reprehendit, nisi quod ipsis litterae verbis innuit, ut qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret, quam sequatur? quae nimirum veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur, legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus, et corda nescimus, sed si familiari eis locutione conjungimur, usu colloquii eorum etiam cogitationes indagamus; ita cum in sacro eloquio sola historia aspicitur, nihil aliud quam facies videtur; sed si huic assiduo usu conjungimur, ejus nimirum mentem quasi ex collocutionis familiaritate penetramus. Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in ejus verbis agnoscimus, aliud esse quod intimant, aliud quod sonant. Tanto autem quisque notitiae illius extraneus redditur, quanto in sola ejus superficie ligatur.

CAPUT II.

Imprecationes Job intelligi ad litteram sine absurditate nequeunt. --Ecce enim quod beatus Job diei suo maledixisse describitur dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo, si superficie tenus attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenitur? Quis autem nesciat, diem in quo natus est nequaquam tunc stare potuisse? Modus quippe est temporis, ut statum non habeat mansionis. Quia enim per ventura tendit ad esse, semper ex praeteritis festinat non esse. Cur ergo vir tantus malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraret? Sed fortasse aliquis dicat, quod ex eo pondus virtutis ejus aspicitur, quia tribulatione commotus, illi rei maledictum 102 irrogat quae constat quod minime subsistat. Sed hoc citius perspecta ratio destruit, quia si subsistebat res cui malediceret, perniciosum maledictum intulit: si autem non subsistebat, otiosum. Quisquis vero ejus spiritu plenus est, qui ait: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, rationem reddent de eo in die judicii (Matth. XII, 36), ita otiosa admittere, sicut etiam perniciosa formidat. Cui adhuc sententiae adjungitur: Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non sit in recordatione, et non illustret lumine: obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, sit nox illa solitaria, nec laude digna; exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Dies qui elapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur? Et cum constaret quia non subsisteret, cur optatur ut eum umbra mortis obscuret; vel quae caligo occupat, quae implicatio amaritudinis involvit; aut quis noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur fieri solitaria, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae et sensu caret, et in proprio statu non permanet? Quibus adhuc verbis subjicit:

CAPUT III.

Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.

Argumenti propositi confirmatio. Qui liberarentur homines ab originali peccato, ante institutum baptismum. --Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione conciperet? Nunquid aeterna requie abortivi perfruuntur? Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero (De cons., dist. 4, c, 5, Quod autem) apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III, 5). Quid est ergo quod in vulva se mortuum fuisse desiderat, et potuisse se quiescere ejusdem mortis beneficiis sperat, dum constet quod nequaquam eum requies vitae susciperet, si a reatu illum originalis culpae 103 nequaquam divinae cognitionis sacramenta liberassent? Qui adhuc cum quibus quiescere potuisset, adjungit dicens: Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines. Quis ignoret quod reges terrae ac consules eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuncis constipantur? Vel quam difficile hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur? Scriptura attestante, quae ait: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Qui adhuc quos in eadem requie socios habuisset, insinuat dicens: Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. Rarum valde est ut qui aurum possident, ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod tamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem possibilia omnia sunt. Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat, quod in eis sanctus vir juxta litteram nihil dicat.

CAPUT IV [ Vet. III ].

Nec David nec Jeremiae imprecationes ad litteram accipiendae. --Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta discutimus, hoc quod beati Job ore prolatum est, subtilius indagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibus sibi mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo (II Reg. I, 21)? [ Rec. IV. ] Quid est quod Jeremias, cum praedicationem suam cerneret audientium difficultate praepediri, maledicit dicens: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus (Jerem. XX, 15)? Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipiet; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isaiae X, 22, sec. LXX; Rom. IX, 27). Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam 104 acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent. [ Vet. IV. ] Sed quid est quod a Propheta maledictionis sententiam vir ille suscepit, qui nativitatem illius patri nuntiavit? Hoc nimirum tanto intrinsecus majori mysterio plenum est, quanto extrinsecus humana ratione vacuum. Nam si quid exterius rationabile fortasse sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris intellectus accenderet. Eo ergo nobis plenius aliquid intus innuit, quo foris rationabile nihil ostendit. Si enim ex matris suae utero hoc in mundo propheta affligendus prodiit, nativitatis ejus nuntius quid deliquit? Sed quid persona prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designatur? Et quid per patrem illius, nisi iste de quo nascimur mundus exprimitur? Et quis est ille vir qui nativitatem nostram patri annuntiat, nisi antiquus hostis, qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat, malorum mentes, qui ex auctoritate hujus mundi praeeminent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat; cumque nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit, et quasi natos masculos loquitur, cum corruptores veritatis per mendacium nos exstitisse gratulatur? Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, factum innocentiae corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur, Fecisti sicut vir, quid aliud quam natus masculus in mundo perhibetur? Jure itaque vir, qui masculum natum nuntiat, maledicitur, quia ipso ejus nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur. His ergo Scripturae sacrae maledictionibus discimus quid apud beatum Job in voce maledictionis inquiramus, ne quem Deus post vulnera et verba remunerat, lector verba ejus redarguere non intelligens praesumat. Quia igitur utcunque haec quae in praefatione fuerant exquirenda distinximus, verba jam historiae disserentes exsequamur.

CAPUT PRIMUM [ Rec. V ]. CAP. III. VERS. 1-3. -- Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, dicens: Pereat dies in qua natus sum.

1. HISTORICUS ET MYSTICUS SENSUS.

-- Job ex impatientia maledictum non protulit. --Non est neglecte disserendum quod dicitur, Aperuit os suum. Scriptura enim sacra ex his quae tenuiter praemittit, reverenter exspectanda indicat quae subjungit. Sicut enim clausa vascula quid intus habeant ignoramus, aperto vero ore vasculorum quid intrinsecus contineatur agnoscimus; ita sanctorum corda, quae clauso ore occulta sunt, aperto ore deteguntur; et cum cogitationes detegunt, os aperire referuntur, ut intenta mente, quasi apertis vasculis, quid intus contineant festinemus cognoscere, ac nosmetipsos eorum intimo odore recreare. Unde et sublimia praecepta Domino in monte dicturo praemittitur: Aperiens os suum dixit (Matth. V, 2); quamvis illic et hoc accipi debeat, quia tunc os suum in praeceptis aperuit, in quibus dudum aperuerat ora prophetarum. Valde autem solerter intuendum est quod dicitur, Post haec, ut nimirum rei virtus quae agitur veraciter ex tempore sentiatur. Prius enim vastitas rerum, exstinctio pignorum, 105 dolor vulnerum, persuasio conjugis, adventus amicorum describitur, qui scidisse vestes, exclamantesque flevisse, pulvere capita conspersisse, et diu considentes in terra tacuisse memorantur, ac deinde subjungitur: Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo; ut ipso videlicet narrationis ordine perpendatur quia nequaquam maledictum per impatientiam protulit, qui ad maledictionis vocem amicis adhuc tacentibus erupit. [ Vet. V. ] Si enim ira motus malediceret, audito damno substantiae, cognita morte filiorum, eum procul dubio ad maledictionem dolor excitaret. Sed quid tunc dixit audivimus. Ait namque: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job. I, 21). Rursum, si ira motus malediceret saltem percussus in corpore, vel male suasus a conjuge, maledictum inferre potuisset. Sed quid tunc respondit agnovimus. Ait namque: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? (Job. II, 10.) Post haec vero describitur, quia amici veniunt, flent, consident, tacent; moxque subjungitur hoc, quod diei suo maledixisse perhibetur. Nimis itaque incongruum est ut suspicemur eum, nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter damna rerum mortemque filiorum, inter vulnera corporis, inter verba male suadentis uxoris, magna creatori praeconia humili mente reddidisse. Patefecit ergo qua mente haec quietus dixerit, qui tot Dei laudes etiam percussus emanavit. Neque enim postmodum non percussus superbire potuit, quem et in percussione dolor humilem ostendit. Sed cum certo novimus quod maledictum sacra Scriptura prohibet, cur recte aliquando fieri dicimus quod vitari eodem sacro eloquio non ignoramus? [ Rec. VI.] 2. Maledictum aliud ex judicio, aliud ex vindicta. --Sciendum vero est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat (24, q. 3, c. 1, can. Cum sancti). Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae, ipsi primo homini peccanti prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo (Genes. III, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (Genes. XII, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli apostoli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. [ Vet. VI. ] Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt (24, q. 3, can. 12, Cum sancti), non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui enim non ait, est; sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse 106 signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.

3. Maledictio Job ex rectitudine judicis. --Igitur si subtiliter beati Job verba pensamus, non est ejus maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine judicis; non est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit. Vidit quippe amicos cum clamore flere, vidit vestes scindere, vidit pulvere capita conspersisse, vidit consideratione suae percussionis obmutescere; et vir sanctus inspexit, quia hi qui prospera temporalia requirebant, ex comparatione mentis propriae eum temporali fractum adversitate crediderant. Perspexit quod transitoria afflictione percussum desperate non flerent, nisi ipsi desperatam mentem ab spe incolumitatis internae subtraherent; et dum erumpit foras in vocem doloris, vulneratis intus ostendit virtutem medicaminis, dicens: Pereat dies in qua natus sum.

[ Rec. VII.] 4. Maledicit diei mutabilitatis, ex intuitu aeternitatis. --Quid enim debet per diem nativitatis, nisi omne hoc tempus nostrae mortalitatis intelligi? quod quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem jam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Et notandum quia non ait, Pereat dies in qua conditus: sed, Pereat dies in qua natus sum. In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat.

[ Vet. VII.] 5. Tempus mutabilitatis nostrae aliquando penitus periturum. Dies qui hic ita optatur perire ut male sit, est apostata spiritus. --Sed quia perire duobus modis dicere solemus (aliter enim perire dicimus, quando aliquid optamus ut non sit; et aliter perire dicimus, quando optamus ut male sit), hoc, quod de hoc die subditur, Obscuret eum caligo, et involvatur amaritudine, liquido ostenditur quia dies iste non ita ut non sit, sed ita perire optatur, ut male sit. Involvi enim amaritudine non potest quod omni modo perditum non est penitus. Hoc autem tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit; sed ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit (Apoc. X, 6). Nam etsi Propheta dicit, Erit tempus eorum in aeternum (Psal. LXXX, 16), quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur. Quia 107 ergo nostrae mortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit; quaerendum est quid sit quod non ita ut non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima, seu angelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, sive per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. [ Rec. VIII. ] Dum igitur dies ut pereat optatur, et paulo post involvendus amaritudine dicitur; quem credamus, quod vir sanctus diei nomine exprimere voluit, nisi apostatam spiritum, qui in vivendi essentia etiam moriendo subsistit? quem perditio vitae non subtrahit, quia in aeterno dolore positum, servando mors immortalis exstinguit: qui jam a beatitudinis gloria dejectus, adhuc optatur ut pereat, ut videlicet retrusus dignis suppliciis, etiam tentandi licentiam amittat.

[ Vet. VIII, Rec. IX]. 6. Qua ratione dies, quave nox sit. Quid ei optetur, dum ut pereat optatur. --Is nimirum diem se exhibet, quia per prospera illicit; sed in noctis tenebras desinit, quia ad adversa perducit. Diem namque ostendebat, cum diceret, In quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Genes. III, 5); sed noctem intulit, cum ad mortalitatis tenebras perduxit. Dies itaque est, illata promissio meliorum; sed nox est, exhibita ipsa experientia calamitatum. Antiquus hostis dies est per naturam bene conditus; sed nox est per meritum ad tenebras delapsus. Dies est, cum pollicendo bona, humanis aspectibus lucis se angelum simulat, Paulo attestante qui ait, Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), sed nox est, cum mentes consentientium erroris tenebris obscurat. Vir ergo sanctus in dolore proprio causam totius humani generis deflens, et nihil speciale omni modo in speciali vulnere cogitans, reducat ad animum originem culpae; et consideratione justitiae, dolorem temperet poenae. Videat humanum genus unde quo cecidit, et dicat: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Ac si aperte dicat: Pereat spes ab apostata angelo illata, qui diem se simulans, ex promissione divinitatis emicuit; sed noctem se exhibens, lucem nobis nostrae immortalitas obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit; qui quasi diem se blandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa cordis caecitate perduxit. Sequitur:

CAPUT II. VERS. 4.-- Dies ille vertatur in tenebras.

7. Vertitur in tenebras, cum quae promittit prospera, intelliguntur adversa. --Quasi lucet dies iste mentibus hominum, cum pravitatis ejus persuasio prospera creditur, et qualis sit intrinsecus non videtur. Sed cum iniquitas illius, sicut est, agnoscitur, dies falsae promissionis quasi quibusdam ante judicii nostri oculos tenebris obscuratur; quia videlicet qualis est ex merito, talis perspicitur in blandimento. In tenebras ergo dies vertitur, quando adversa intelligimus, etiam quae prospera suadendo pollicetur. In tenebras dies vertitur, quando antiquus hostis qualis est saeviens, talis a nobis perspicitur etiam sub blandimentis latens; ne fictis prosperitatibus quasi ex diei lumine illudat, et veris miseriis ad 108 peccati tenebras pertrahat. Sequitur: CAPUT III [ Vet. IX ].

IBID.-- Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine.

8. Cur humana natura reparata, non angelica. --Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam: utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse; et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est, quia caro sunt (Psal. LXXVII, 39). [ Rec. X. ] Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Quia ergo humanum genus ad lucem poenitentiae Redemptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationis lucem nulla spe veniae, nulla conversionis emendatione revocatur; dicatur recte: Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine. Ac si aperte diceretur: Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit; nec unquam lumen pristini status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. Sequitur: CAPUT IV. VERS. 5.-- Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.

9. Diabolum erroris caecitas sic obruit, ut ad poenitentiae lucem non sit resurrecturus. --Per umbram mortis, oblivio debet intelligi; quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Dicatur igitur: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; id est, sic eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. Sequitur: CAPUT V [ Vet. X ].

IBID.-- Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

10. Quid nunc patiatur, et quid passurus sit post judicium. --Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimae ordine cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Dicatur ergo: Is qui serenitatem lucis intimae perdidit, quid est quod ante extremum supplicium tolerat? Occupet eum caligo. Subjungatur etiam, quae illum poena subsequens etiam sine termino devastat: Involvatur amaritudine. Omne quippe quod involutum est finem suum quasi nusquam indicat; quia sicut non ostendit quo incipit, ita non detegit quo desistit. Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae ejus supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judicium judex venit. Unde et bene subditur: 109 CAPUT VI [ Rec. XI ]. VERS. 6.-- Noctem illam tenebrosus turbo possideat.

11. Quanta tempestate ad aeterna supplicia raptus. --Scriptum quippe est: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna supplicia, pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur, quia superba ejus caecitas districta animadversione percutitur. Sequitur: CAPUT VII.

IBID.-- Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

12. Quid diei mensis et anni nomine, in verbis Job intelligendum. --Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus; quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum; quia sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex collectione bonorum omnium, illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hunc namque annum perfectae multitudinis Isaias praedicat, dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domini (Isai. LXI, 1). Annus enim placabilis Domini praedicatur, cum futura plebs fidelium veritatis lumine illustranda praedicitur. Quid vero per dies, nisi singulae quaeque electorum mentes; quid per menses, nisi multiplicatae eorum Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, designatur? Illa ergo nox non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus; quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II, 16). [ Rec. XII. ] Idcirco namque Redemptor noster non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit, quod redemit; ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. [ Vet. XI. ] Possunt etiam dies hi qui in interna luce permanent, angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli enim quique spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus distinguuntur, ut alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates sint; pro hac ipsa distributione agminum, menses vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur: nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. Sic quippe illum perpetratae superbiae caecitas gravat, ut ultra ad illa claritatis intimae agmina superna non redeat. Nequaquam jam stantibus lucis dignitatibus admiscetur, quia tenebrarum suarum merito semper ad ima deprimitur. Qui quia ab illa patriae coelestis frequentia exsors in perpetuum permanet, recte adhuc subjungitur: CAPUT VIII. VERS. 7.-- Sit nox illa solitaria, nec laude digna.

13. Diabolus redempto homine et idolis reprobatis fit solitarius et sine laude. --Nox illa solitaria efficitur, quia distinctione perpetua a frequentia patriae supernae separatur. Quod tamen intelligi et aliter potest, ut videlicet hominem, quem sibi socium ad perditionem fecerat, 110 amittat; et solus cum suo corpore hostis pereat, dum multos quos destruxerat, Redemptoris gratia reformat. Solitaria ergo nox efficitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus hostis antiquus aeternis ignibus gehennae mancipatur. Bene autem dicitur: Nec laude digna. Cum enim humanum genus, erroris tenebris pressum, deos lapides crederet, per hoc quod idolis serviebat, quid aliud quam seductoris sui facta laudabat? Unde bene per Paulum dicitur: Scimus, quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant (I Cor. VIII, 4). Qui ergo idolorum venerationi substrati sunt, quid aliud quam noctis tenebras laudaverunt? Sed ecce jam cernimus, quia nox illa non esse laude digna cognoscitur, cum jam a redempto humano genere idolorum veneratio reprobatur; et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non itur. Sequitur: CAPUT IX. VERS. 8.-- Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.

14. A Christo ejus malitia jam destruitur; in fine mundi potentia exstinguetur. --In translatione veteri ita non dicitur; sed, Maledicat eam, qui maledixit diem, qui capturus est grandem cetum. Quibus verbis aperte ostenditur quod a sancto viro in fine mundi ventura Antichristi perditio praevidetur. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi fine simulat, cum se quasi Deum hominibus ostentat, cum claritatem sibi Divinitatis fallaciter tribuit, et se supra omne quod Deus vel dicitur, vel colitur, extollit. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem; quia ille nunc ejus malitiam destruit, qui illustratione adventus sui tunc etiam potentiam ejus fortitudinis exstinguet. Unde et bene subjungitur: Qui capturus est grandem cetum. Hujus enim ceti fortitudo in aquis capitur, quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur. 15. Electi angeli ejus doli tenebras nobis indicant. --Sed quod translatione veteri de auctore omnium dicitur, hoc translatione hac, quae ad nos ex Hebraeo est Arabicoque sermone derivata, de electis ejus angelis memoratur (Consule quae diximus l. XXXV, cap. olim 13, ad vers. 14 c. ult. l. Job.) De his namque dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei. [ Rec. XIII. ] Diem se quippe iste superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se super caeteros quasi in potentia divinitatis extollens; tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi nimirum, qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori ejus noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt: qui nunc nobis doli ejus tenebras indicant, et quam sit illius despicienda ficta claritas, demonstrant. Dicatur ergo de tenebrosa nocte, quae humanae infirmitatis oculos claudit: Maledicant ei, qui maledicunt diei, id est, illi electi spiritus erroris ejus tenebras damnando denuntient, qui magnitudinem claritatis illius jam ab exordio fictam vident. Bene autem subditur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan quippe intepretatus dicitur additamentum eorum. Quorum scilicet, nisi hominum? Recta autem additamentum eorum dicitur, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem Leviathan vocatus est, id est, additamentum hominum dictus. Eos namque in paradiso immortales reperit; sed divinitatem immortalibus 111 promittendo, quasi eis aliquid ultra quam erant se addere spopondit. Sed dum blande non habita se daturum perhibuit, callide et habita subtraxit. Unde et eumdem Leviathan ita propheta describit dicens: Super Leviathan serpentem vectem, super Leviathan serpentem tortuosum (Isai. XXVII, 1). Leviathan quippe iste in eo, quod se addere homini spopondit, tortuosis ad eum sinibus irrepsit; quia dum falso impossibilia promisit, vere et possibilia sustulit. [ Vet. XII. ] Quaerendum vero nobis est cur qui serpentem dixerat, tortuosumque illico subjungens, interposuit vectem, nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities, in vecte autem est duritia rigiditatis. Ut ergo hunc et durum signaret, et mollem; et vectem nominat, et serpentem. Durus quippe est per malitiam, mollis per blandimenta. Vectis ergo dicitur, quia usque ad necem percutit; serpens autem, quia se per insidias molliter infundit. 16. Diabolum electi angelorum in puteo abyssi clausum premunt. --Sed hunc Leviathan electi angelorum spiritus nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua: et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum (Apocal. XX, 1, 2 et seq.). Quem tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus ralaxant. Unde et illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas (:IBID., 7). Ille enim apostata angelus, quia ita conditus fuerat, ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut hunc stantium angelorum ditioni substratus sit; quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel tunc ad probationem nostram eis relaxantibus, totis se contra nos suis viribus solutus exerceat. Quia igitur hi electi spiritus superbum apostatam comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur, dicatur recte: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Quia tamen hostis callidus ad aperta bella necdum suscitatus est, quomodo quorumdam mentes nox ista nunc latenter obscuret, insinuet. Sequitur: CAPUT X [ Vet. XIII, Rec. XIV ]. VERS. 9.-- Obtenebrentur stellae caligine ejus.

17. Stellae aliquando sancti, aliquando hypocritae in Scripturis dicuntur. Hypocritarum lux obscuratur aperto errore. --In Scriptura sacra stellarum stellarum nomine aliquando sanctorum justitia, quae in hujus vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes, stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Rursum, si inter eos qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Joannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum (Apoc. XII, 4). Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. 112 Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Sunt namque nonnulli qui ante humanos oculos velut magnis operibus lucent; sed quia haec ipsa opera a mundo corde non prodeunt, capti in occultis cogitationibus, noctis hujus tenebris obscurantur; qui saepe ea quae mundo corde non faciunt, etiam opera amittunt. Quia ergo nox praevalere permittitur, quando et inter bona opera cordis intentio minime mundatur, dicatur recte: Obscurentur stellae caligine ejus; id est, contra eos qui ante humanos oculos quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat; et hoc, quod ante humana judicia sumpserant, lumen laudis deponant. Caligine quippe noctis obscurantur, cum eorum vita aperto errore confunditur; ut nimirum tales etiam foris in actione appareant, quales apud semetipsos intus divino parere judicio non formidant. Sequitur: CAPUT XI [ Vet. XIV ].

IBID. Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.

18. Christus cum bonis una est persona, et diabolus una cum reprobis. Qui prava agunt, aut recta non recto corde, mercedem aeternam frustra sperant. --In Evangelio Veritas dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Sicut autem isdem Redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum; ipse namque caput est corporis, et nos hujus capitis corpus; ita antiquus hostis una persona est cum cuncta collectione reproborum, quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praeeminet, illi autem dum ad persuasa deserviunt, velut subjunctum capiti corpus inhaerent. Quod ergo de hac nocte, id est antiquo hoste dicitur, dignum est ut ad corpus ejus, id est ad iniquos quosque, derivetur. Quia igitur Redemptor humani generis lux est, quid est quod de hac nocte dicitur: Exspectet lucem, et non videat: nisi quod sunt nonnulli qui fidem, quam operibus destruunt, tenere se sermonibus ostendunt? De quibus per Paulum dicitur: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hi nimirum aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt; et tamen quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter sanctos arbitrantur; et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti judicii securius exspectant. De quibus bene per prophetam dicitur: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18). Quibus beatus Job debitam sententiam profert, praedicentis studio; non optantis voto dicens: Exspectet lucem, et non videat. Nox quippe illa, videlicet tenebrosus hostis, in membris suis lucem exspectat, et non videt, quia vel hi qui fidem sine operibus retinent, cum pro eadem fide in extremo judicio salvari se posse confidunt, spes eorum frustrabitur, quia hanc vivendo demoliti sunt, quam confitendo tenuerunt, vel hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum a veniente judice retributionem bonorum operum sperant; quia dum haec in ostentationem faciunt laudis, jam praemium ab humano ore receperunt, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem 113 suam (Matth. VI, 2, 5). Ubi et bene subditur: Nec ortum surgentis aurorae. [ Vet. XV.) 19. Ecclesiae in judicio novissimo claritatem non videbunt. --Aurora quippe Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris ad lucem justitiae permutatur. Unde et hanc sponsus in Canticorum cantico miratur, dicens: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce, quae in districti judicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt; quia cum districtus judex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Tunc namque electorum mens in altum rapitur, ut divinitatis radiis illustretur; et quo ejus respectu perfunditur, eo ultra se gratia coruscante sublevatur. Tunc sancta Ecclesia plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae suae tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies; quia etsi jam cum restauratione corporum videre lumen in judicio inchoat, ejus tamen visum plenius in regno consummat. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia a conspectu districti judicis malorum suorum pondere ad tenebras pressi pertrahuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Hinc est quod de hac aurora per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21). Electus enim quisque in judicio per internum visum in vultu Divinitatis absconditur, dum reproborum foris caecitas districta animadversione justitiae repulsa turbatur.

20. Hypocritae justorum opera non intentionem cernentes, lucem eorum non vident. --Quod etiam ad praesens non inconvenienter accipimus, si simulatorum corda subtilius indagamus. Arrogantes namque et hypocritae bonorum facta exterius aspiciunt, eosque in factis suis laudari ab hominibus agnoscunt, eorumque celebre nomen mirantur, et quod pro bene gestis laudes suscipiant vident; sed quanto studio easdem laudes fugiant, non vident. Aperta eorum opera considerant; sed quod sola spe intima haec operentur, ignorant. Qui enim vera luce justitiae clari sunt, prius a tenebris internae intentionis immutantur, ut obscuritatem intus terrenae appetitionis plene deserant, et corda sua ad supernae lucis desideria perfecte convertant, ne cum aliis apparent lucidi, sibimetipsis sint obscuri. Arrogantes ergo quia bonorum facta considerant, et corda non pensant, imitantur unde laudari foris valeant, non unde intus ad justitiae lumen surgant: et quasi ortum surgentis aurorae videre nesciunt, quia intentionem religiosae mentis considerare contemnunt. [ Vet. XVI.] 21. Judaea Christi venientis et Ecclesiae nascentis lucem non vidit. --Potest etiam sanctus vir, gratia prophetici spiritus plenus, Judaeae perfidiam Redemptore veniente conspicere, ejusque caecitatis damna per verba haec quasi ex optantis qualitate prophetare, ut dicat: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Judaea quippe lucem exspectavit, et non vidit; quia humani generis Redemptorem venturum quidem prophetando sustinuit, sed venientem minime cognovit; et quos ad spem aperuit 114 mentis oculos, ad praesentiam lucis clausit. Quae et surgentis aurorae ortum non vidit: quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit; dumque hanc labefactari suorum mortibus credidit, ad quae fortia perveniret, ignoravit. Sed quia de infidelibus loquens, iniqui capitis membra innotuit, ad ipsum rursum iniquorum caput verba convertit, dicens:

CAPUT XII.

VERS. 10.-- Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

22. Paradisus humani generis uterus, cujus ostia serpens aperuit. --Quod unicuique hominum venter est matris, hoc universo humano generi exstitit habitatio illa summa paradisi. Ex ipsa namque proles humani generis velut ex ventre prodiit, et quasi ad incrementa corporis, sic ad augmenta propaginis foras emanavit. Ibi conceptio nostra coaluit, ubi origo hominum homo primus habitavit. Sed hujus ventris ostia serpens aperuit, quia persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Hujus ventris ostia serpens aperuit, quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit. Sanctus igitur vir in poena quam tolerat, ad culpam mentis oculos reducat. Doleat hoc, quod tenebrosa nox, id est, antiqui hostis obscura suggestio humanis mentibus intulit; doleat hoc, quod suggestioni callidae humana mens in sua deceptione consensit, et dicat: Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Nec moveat quod non conclusisse queritur, quem aperuisse paradisi januam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit; et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret; et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret. Pensat namque de quo loquitur, et perpendit quod pravo spiritui quasi lucra nobis dedisse fuerat, si damna non intulisset. Sic nos de latronibus loquimur, quia captivis suis donant vitam, si non abstulerint.

23. SENSUS MORALIS.--Libet haec ab inchoatione repetere, atque ex eo quod in usu praesentis vitae recognoscimus, moraliter retractare. [ Vet. XVII. ] Beatus Job considerans, postquam a mentis statu succubuit genus humanum, quanta in rebus prosperis fiducia sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum, quem habere in paradiso potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem, quam despicabilem cerneret, maledicendo declaravit dicens: CAPUT XIII [ Rec. XV ]. VERS. 3. Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo.

24. Dies est prosperitas, nox tribulatio. Dies peccati delectatio, nox caecitas mentis. --Quasi dies quaedam est, cum mundi hujus prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Hunc prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis (Jerem. XVII, 16). Hanc tribulationis noctem postremo incarnationis suae tempore passurum se Dominus nuntiabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei (Psal. XV, 7). Potest autem per diem, peccati delectatio, per noctem vero caecitas mentis intelligi, per quam se homo patitur in culpae perpetratione prosterni. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandiri culpa cernitur, vigore justitiae interveniente destruatur. Optat etiam perire noctem, ut quod caecata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat. 115 25. Scriptura tribus modis hominem appellat. Homo per voluntarias mentis tenebras a delectatione peccati rapitur. --Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte conceptus? Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, aliquando per culpam, aliquando per infirmitatem. Homo quippe per naturam dicitur, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Homo per culpam, sicut scriptum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6). Ac si aperte dicat: Sicut delinquentes obibitis. Unde et Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Ac si dicat: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatis? Homo per infirmitatem dicitur, sicut scriptum est: Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ac si aperte diceret, in infirmitate. Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Ante enim caecus in mente fit, et postmodum se reprobae delectationi substernit. Dicatur ergo: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo: id est, pereat delectatio, quae in culpam hominem rapuit, pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Homo enim dum blandimenta delectationis caute non perspicit, etiam in noctem nequissimae perpetrationis ruit. Solerter ergo vigilandum est, ut cum blandiri culpa inchoat, ad quantum interitum mens trahatur, agnoscat. Unde et apte subditur: CAPUT XIV. VERS. 4.-- Dies illa vertatur in tenebras.

26. Delectationis initium poenitentiae lamentis castigandum. --Dies quippe in tenebras vertitur, cum culpa in ipso delectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, cum flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Quia enim fidelis quisque cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium (Rom. II, 15); semetipsum introrsus discutiens, ante judicium vehementer examinat, ut districtus judex eo jam tranquillius veniat, quo reatum suum, quem discutere appetit, jam pro culpa punitum cernit. Unde et recte subjungitur: CAPUT XV [ Vet. XVIII, Rec. XVI ].

IBID.-- Non requirat eum Deus desuper.

27. Ut a Deo in judicio non puniatur. --Requirit Deus quae judicando discutit; non requirit quae ignoscendo in suo jam judicio impunita derelinquit. Hic itaque dies, id est, haec peccati delectatio, a Domino non requiretur, si animadversione spontanea punitur, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique a Domino judicaremur (I Cor. XI, 31). Deo ergo diem nostrum requirere, est contra mentem nostram subtiliter in judicio omne quod de culpa gratulatur indagare; in qua scilicet requisitione illum tunc severius percutit, quem sibi nunc mollius pepercisse deprehendit. Bene autem sequitur: Et non illustret lumine. In judicio namque Dominus apparens, 116 omne quod tunc redarguit, lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam judicis non revocatur. Scriptum quippe est: Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur (Ephes. V, 13). Quasi quaedam tenebrae peccata poenitentium abscondunt, de quibus per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quia ergo omne quod tegitur, velut in tenebris occultatur; in die extremi judicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Actus namque nostros, quos tunc juste punire noluerit, ipsa sibi aliquo modo sciens divina misericordia abscondit. In lumine vero ostenditur, quidquid tunc in conspectu omnium demonstratur. Hic ergo dies vertatur in tenebras, ut videlicet omne quod delinquimus, nos per poenitentiam feriamus. Hunc diem Dominus non requirat, et lumine non illustret; ut scilicet nobis culpam nostram ferientibus, ipse hanc extremi judicii animadversione non increpet. 28. Poenitens solus locum invenit, quo se Deo judici abscondat. --Ipse autem judex venturus est, qui cuncta penetret, cuncta perstringat. Qui quia ubique est, locus quo fugiatur, non est. [ Vet. XIX. ] Sed quia correctionis nostrae fletibus placatur, solus ab illo locum fugae invenit, qui post perpetratam culpam nunc se ei in poenitentia abscondit. Unde et apte adhuc de hoc delectationis die subjungitur: CAPUT XVI [ Rec. XVII ]. VERS. 5.-- Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.

29. Occulta Dei judicia, quaedam tenebrae sunt. --Diem profecto tenebrae obscurant, quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta judicia designari. In luce namque quod videmus agnoscimus; in tenebris vero aut omnino nihil cernimus, aut incerto visu caligamus. Occulta ergo judicia quasi quaedam ante oculos nostros tenebrae sunt, quia perscrutari nequaquam possunt. Unde et de Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Et quia absolvi non meremur, agnoscimus: sed praeveniente nos divina gratia, per ejus judicia occulta liberamur. Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendum nostrae delectationis gaudium, ab illo justae animadversionis radio inscrutabilia ejus judicia misericorditer occultant. Ubi et apte subjungitur: Et umbra mortis. [ Vet. XX.] 30. Umbra mortis tripliciter in Scripturis accipitur. --In Scriptura enim sacra umbra mortis aliquando oblivio mentis accipitur, aliquando imitatio diaboli, aliquando mors carnis. Umbra enim mortis, oblivio mentis accipitur; quia, ut superius diximus, sicut mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita; ita et oblivio hoc quod intercipit, agit ut non sit in memoria. Unde et recte, quia Joannes Hebraeorum populo eum, cujus obliti fuerant, Deum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 79). In umbra enim mortis sedere, est a divini amoris notitia in oblivione lassescere. Umbra mortis imitatio antiqui hostis accipitur. Ipse enim quia mortem intulit, mors vocatur, Joanne attestante, qui ait: Ut nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Per umbram igitur mortis ejus imitatio designatur; quia sicut umbra juxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis 117 ejus exprimuntur. Unde recte Isaias cum gentiles populos in antiqui hostis cerneret imitatione defecisse, eosque ad veri solis ortum resurgere, quae certo futura considerat, quasi ex praeteritis narrat, dicens: Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2). Umbra etiam mortis mors carnis accipitur; quia sicut vera mors est, qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est, qua caro separatur ab anima. Unde recte voce martyrum per Prophetam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis (Psal. XLIII, 20). Quos enim constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri.

31. Christus unica morte duplicem hominum mortem delevit. --Quid est ergo, quod beatus Job, ad obscurandum diem pravae delectationis postulat umbram mortis; nisi quod ad delenda peccata ante Dei oculos, Dei et hominum mediatorem requirit, qui solam pro nobis mortem carnis susciperet, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis deleret? Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras, quas reperit, solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret. Sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Unde et non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit. Dicatur igitur recte: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Ac si aperte diceretur: ille veniat, qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens solvat. [ Vet. XXI. ] Sed quia nullum peccatum Dominus inultum relaxat, aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse judicando, restat ut ad emendationem suam semper mens solerter invigilet. In quo ergo sibi quisque misericorditer subveniri considerat, hoc necesse est ut confitens tergat. Unde et apte subjungitur: CAPUT XVII.

IBID.-- Occupet eum caligo.

32. Mentis poenitentis salubris caligo. --Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio, caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdam dicitur: Est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Cum enim ad mentem male gesta poenitendo reducimus, gravi mox moerore confundimur, perstrepit in animo turba cogitationum, moeror conterit, anxietas devastat, in aerumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginis obscuratur. Haec namque caligo confusionis eorum mentem salubriter oppresserat; quibus Paulus dicebat: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Hunc ergo peccati diem caligo occupet, id est, blandimentum nequitiae afflictio poenitentiae digno moerore perturbet. Unde et apte subjungitur: CAPUT XVIII.

IBID.-- Involvatur amaritudine.

33. Salubris moeror de prava delectatione. --Dies enim amaritudine involvitur, cum ad cognitionem mente redeunte, peccati blandimenta 118 cruciatus poenitentiae sequuntur. Diem amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium, quae supplicia sequantur aspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Quia enim hoc quod involvitur, ex latere omnis partis operitur, involvi dies amaritudine optatur, quatenus quae mala incorrectis imminent, ex omni parte quisque conspiciat, et voluptatis suae lasciviam tristitiae lamentis tergat. 34. Quanto major esse debeat de consensu ad culpam. --Sed si diem, quam peccati delectationem diximus, tot impeti precibus audivimus, ut videlicet circumdantes fletus expient quidquid delectatus per negligentiam animus delinquit, quanta animadversione poenitentiae hujus diei nox ferienda est, videlicet ipse jam consensus ad culpam? Sicut enim minoris culpae est, cum carnaliter mens in delectatione rapitur, sed tamen delectationi suae per spiritum reluctatur; ita gravioris et plenae est nequitiae, ad peccati illecebram non solum delectatione pertrahi, sed etiam consensu famulari. Tanto igitur arctiori manu poenitentiae, mens a pollutione tergenda est, quanto se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Unde et apte subjungitur: CAPUT XIX. VERS. 6.-- Noctem illam tenebrosus turbo possideat.

35. Vis compunctionis. --Quasi enim quidam turbo tempestatis est concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque quod fecit, intelligit; dum pravitatis suae nequitiam subtiliter pensat, moerore mentem obnubilat et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poenitentiae turbine devastat. Nisi enim recognoscentem se animum iste turbo contereret, nequaquam Propheta dixisset: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8). Tharsis quippe exploratio gaudii dicitur. [ Vet. XXII. ] Sed cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nihil ei jam nisi flere libeat, nihil nisi quod se terrere possit attendat. Ponit namque ante oculos illinc districtionem justitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consuevit. Spiritus ergo vehemens Tharsis naves conterit, cum vis compunctionis valida mentes nostras huic mundo, quasi mari deditas, salubri terrore confundit. Dicat igitur: Noctem illam tenebrosus turbo possideat; id est, perpetrationem culpae, non blandimenta securae quietis foveant, sed pie desaeviens amaritudo poenitentiae irrumpat.

36. Quid sit possidere noctem, et a nocte possideri. --Sciendum vero est, quia cum peccata impunita relinquimus, a nocte possidemur; cum vero haec animadversione poenitentiae plectimus, nimirum nos noctem, quam fecimus, possidemus. Sed tunc peccatum cordis sub juris nostri possessionem reducitur, si cum incipit, reprimatur. Unde et divina voce Cain prava cogitanti dicitur: In foribus peccatum tuum aderit, sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius (Genes. IV, 7). In foribus quippe peccatum adest, cum in cogitationibus pulsat. Cujus appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta, citius prematur, et priusquam ad duritiam crescat, reluctanti mente subigatur. Ut ergo delictum suum citius animus sentiat, 119 et culpae tyrannidem sub jure suo poenitendo restringat, dicatur recte: Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Ac si aperte diceretur: Ne captiva mens culpae serviat, culpam a poenitentia liberam non relinquat. Et quia quod flendo insequimur, nequaquam nobis a venturo judice hoc objici certe speramus, bene subditur: CAPUT XX [ Rec. XVIII ].

IBID.-- Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

37. Rogandus Deus ne mala quae gessimus, in judicio nobis objiciantur. --Illuminationis nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno judice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipit, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit. Unde bene per Prophetam dicitur: Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12). Quasi enim corona anni benedicitur, cum finito laboris tempore, virtutum remuneratio confertur. Dies vero hujus anni sunt singulae quaeque virtutes; menses autem multiplicia facta virtutum. Sed ecce cum per fiduciam mens erigitur, ut speret quod veniente judice de virtutibus remuneretur, occurrunt ejus memoriae etiam mala quae gessit; et valde formidat, ne districtus judex qui venit ut virtutes remuneret, etiam ea quae illicite gesta sunt examinans, subtiliter penset; ne cum annum complet, etiam noctem numeret. Dicat itaque de hac nocte: Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Ac si districtum judicem exoret, dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te examini manifestas, sic dona quae contulisti remunera, ut mala quae commisimus non requiras. Si enim nox illa in diebus anni computatur, omne quod egimus, ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur. Et dies virtutum jam non lucent, si hos in conspectu tuo annum eratanostrae noctis tenebrosa confusio obscuret. [ Vet. XXIII.] 38. Ideo nulla impunita relinquamus. --Sed si de nocte nostra moveri tunc inquisitionem nolumus, magnopere nunc curandum est, ut nos in ejus discussione vigilemus; ne quaelibet nobis culpa impunita remaneat, ne mens perversa quod fecit, defendere audeat, et defendendo, nequitiae nequitiam adjungat. Unde et bene subditur:

CAPUT XXI [ Rec. XIX ].

VERS. 7.-- Sit nox illa solitaria, nec laude digna.

39. Nulla excusando exaggeremus. --Sunt nonnulli, qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum dum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte per quemdam dicitur: Peccasti, ne adjicias iterum (Eccli. XXI, 1). Peccatum quippe peccato adjicit, qui male gesta etiam defendit; et noctem solitariam non relinquit, qui culpae suae tenebris etiam patrocinia defensionis adjungit. Hinc est, quod primus homo de erroris sui nocte requisitus, eamdem noctem esse solitariam noluit; quia dum requisitione ad poenitentiam vocaretur, ei adminicula excusationis adjunxit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi (Genes. III, 12); scilicet excessus sui vitium in auctorem latenter intorquens, ac si diceret: Tu occasionem delinquendi praebuisti, qui mulierem dedisti. Hinc est, quod hujus erroris ramus in humano genere ex illa nunc usque radice 120 protrahitur, ut quod male agitur, adhuc etiam defendatur. Dicat ergo: Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Ac si aperte exoret, dicens: Culpa, quam fecimus, sola remaneat, ne dum laudatur et defenditur, in conspectu nos nostri judicis multiplicius astringat. Peccare quidem non debuimus; sed utinam alia non jungentes, vel ea quae fecimus sola deseramus. 40. Culpam suam veraciter insequitur, qui prosperitatem saeculi calcat. --Sed inter haec sciendum est, quia ille culpam suam veraciter insequitur, qui jam ad amorem praesentis saeculi nullo appetitu prosperitatis instigatur; qui hujus mundi blandimenta quam sint fraudulenta considerat, favoresque ejus quasi quasdam persecutiones pensat. Unde et bene subditur: CAPUT XXII [ Rec. XX ]. VERS. 8.-- Maledicant ei, qui maledicunt diei.

41. Transactas culpas punit qui seductoris insidias in ipsa suggestione deprehendit. --Ac si aperte dicat: Illi hujus noctis tenebras vere poenitendo feriant, qui jam lucem prosperitatis saeculi despicientes calcant. Si enim diem laetitiam delectationis accipimus, recte de hac nocte dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei; quia nimirum illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, qui jam ad bona fallentia nulla delectatione rapiuntur. Nam quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata alia deplorant. Si autem, ut supra dictum est, suggestionem callidam antiqui hostis accipimus, illi maledicere noctem intelligendi sunt, qui diei maledicunt; quia scilicet illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Bene autem subditur: CAPUT XXIII [ Vet. XXIV, Rec. XXI ].

IBID.-- Qui parati sunt suscitare Leviathan.

42. Diabolum contra se suscitant, qui ejus tyrannidem despiciunt. --Omnes enim, qui ea quae mundi sunt mente calcant, et ea quae Dei sunt plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia ejus malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui ejus voluntati subjecti sunt, quasi quieto ab illo jure possidentur, et superbus eorum rex quasi quadam securitate perfruitur, dum eorum cordibus inconcussa potestate dominatur. Sed cum uniuscujusque spiritus ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae igne sancti amoris accendit; cum libertatis ingenitae meminit, et teneri ab hoste servus erubescit, quia isdem hostis se considerat despici, quia vias Dei videt apprehendi, dolet contra se captum reniti, et mox zelo accenditur, mox ad certamen movetur, mox ad tentationes innumeras contra rebellantem mentem se excitat, atque in omni arte lacerationis instigat, ut tentationum jacula intorquendo confodiat cor, quod dudum quieto jure possidebat. Quasi dormiebat quippe, dum sopitus in pravo corde quiesceret: sed excitatur in provocatione certaminis, cum jus amiserit perversae dominationis. Huic ergo nocti maledicant, qui parati sunt suscitare Leviathan: id est, hi se contra peccatum fortiter judicio districtionis erigant, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Scriptum namque est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia 121 et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Quisquis enim accingi in divino servitio properat, quid aliud, quam se contra antiqui adversarii certamen parat, ut liber in certamine ictus suscipiat, qui quietus sub tyrannide in captivitate serviebat? Sed in eo ipso, quod mens contra hostem accingitur, quod alia vitia subigit, aliis reluctatur, aliquando de culpa aliquid, quod tamen non valde noceat, remanere permittitur. 43. Ob humilitatem Deus sinit ut qui multa et gravia vitia subegit, unum minimum non expugnet. --Et saepe mens, quae adversa multa et fortia superat, unum in se, et fortasse minimum, quamvis magna intentione invigilet, non expugnat. Quod divina nimirum dispensatione agitur, ne ex omni parte virtutibus splendens, in elatione sublevetur; ut dum in se parvum quid reprehensibile videt, et tamen hoc subigere non valet, nequaquam sibi, sed auctori victoriam tribuat in his quae subigere fortiter valet. Unde et bene subjungitur: CAPUT XXIV [ Rec. XXII ]. VERS. 9.-- Obtenebrentur stellae caligine ejus.

44. Sic qui stellae sunt, aliqua caligine obscurantur. --Stellae quippe hujus noctis caligine tenebrantur, quando et hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Quod ad hoc, sicut dictum est, agitur, ut mens proficiens ad virtutem justitiae suae, melius infirmitate roboretur; et inde verius in bonis luceat, unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Unde et bene cum Israelitico populo, percepta repromissionis terra, partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius (Jos. XVI, 10). Quid enim Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium significat? Et saepe magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. [ Vet. XXV. ] Sed dum inter acta sublimia, vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subigere non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus; ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit, non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem (Jud. III, 1). Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, ut sese nostra intentio sollicitam in certamine semper exerceat; et eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit, quod ex se majora non subigit.

45. Nemo in hac vita, quantalibet sanctitate fulgeat, Deum sicut est videre valet. --Hoc tamen quod dicitur: Obtenebrentur stellae caligine ejus; intelligi et aliter potest. Nox quippe illa, videlicet consensus ad culpam, quae ad nos primi parentis est excessu propagata, mentis nostrae oculum tanta obscuritate perculit, ut in hujus vitae exsilio, caecitatis suae tenebris pressus, quantalibet vi aeternitatis lumen intenderit, penetrare non possit. Post poenam namque damnati 122 peccatores nascimur, atque ad hanc vitam cum mortis nostrae merito venimus; et cum ad supernae lucis radium aciem mentis erigimus, ipsa infirmitatis nostrae obscuritate caligamus. Et quidem multi in hac infirmitate carnis tanta virtute roborati sunt, ut resplendere mundo quasi stellae potuissent. Multi in tenebris vitae praesentis, dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent; sed quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet se igne compunctionis accendant; nimirum constat quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen, sicut est, videre nequaquam possunt. Dicat ergo: Obtenebrentur stellae caligine ejus; id est, etiam illi in contemplatione sua, antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de quibus nimirum constat quod humano generi in hujus vitae caligine virtutum suarum jam radios expandant, quia etsi mente jam ad summa exsiliunt, adhuc tamen in infimis primae culpae pondere gravantur. Unde fit ut et foras exempla lucis velut astra praebeant, sed tamen intus usque ad fixae visionis certitudinem pressi noctis caligine non ascendant. Saepe autem ita mens accenditur, ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subjugata carnali cogitatione rapiatur; nec tamen Deum sicut est conspicit, quia hanc nimirum, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnationis premit. Saepe ita ut est, absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine interventu corporeae mortis attingat. Unde Paulus, cum ardenter internam lucem quaereret, sed tamen utcunque exterioris mortis damna formidaret, ait: Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4). [ Vet. XXVI. ] Sancti igitur viri videre verum mane appetunt, et, si concedatur, etiam cum corpore illud attingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exsiliant, adhuc antiqua nox gravat, et corruptibilis hujus carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, judex justus a contuitu interni sui fulgoris premit. Unde et bene subditur: CAPUT XXV [ Rec. XXIII ].

IBID.-- Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.

46. Ortus aurorae est internae veritatis claritas. --Quantalibet namque intentione adhuc peregrina mens satagat videre lucem sicut est, non valet, quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. ( Ortus vero aurorae est internae veritatis claritas, quae semper nobis debet esse nova. Quam nox procul dubio non videt, quia per culpam caeca nostra infirmitas ad illud lumen, quod supernos jam cives irradiat, in carne adhuc corruptibili posita non ascendit. Intus namque haec aurora surgit, ubi angelorum spiritibus divinitatis claritas nova semper ostenditur; et quasi semper gaudium lucis oritur, quod nunquam finitur.) Ortus vero aurorae est illa nova nativitas resurrectionis, qua sancta Ecclesia etiam carne suscitata oritur ad contemplandum lumen aeternitatis. Si enim ipsa carnis nostrae resurrectio quasi quaedam nativitas non esset, de ea Veritas non dixisset: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae (Matth. XIX, 28; Luc. XXII, 69). Esse ergo hanc ortum vidit, quam regenerationem 123 vocavit. Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt, quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc cum carne ad contemplandum aeternitatis lumen ascendunt. Unde et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Dicat ergo: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae; quia spontaneo vitio tenebrata nostra infirmitas, nisi prius per mortem poenae suae debitum solvat, claritatem lucis internae non penetrat. Sequitur: CAPUT XXVI [ Rec. XXIV ].

VERS. 10.-- Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

47. Concupiscentiae ostia consensus noster aperuit, unde innumera mala. --Sicut et superius dictum est, non conclusit, dicit aperuit; et non abstulit, irrogavit. Haec itaque nox, videlicet culpa, ostia ventris aperuit, quia concepto ad peccatum homini desideria concupiscentiae reseravit. Ostia quippe ventris sunt desideria concupiscentiae, de quibus per prophetam dicitur: Intra in cubicula tua, claude ostia tua (Isai. XXVI, 20). Cubicula quippe ingredimur, cum secreta nostrae mentis intramus. Ostia autem claudimus, cum desideria illicita coercemus. Haec itaque concupiscentiae carnalis ostia, dum consensus noster aperuit, ad innumera nos mala corruptionis pertraxit. Unde jam nunc sub mortalitatis pondere gemimus, quamvis ad hoc arbitrio nostro venerimus; quia et judicii sic justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus. Sequitur: CAPUT XXVII. VERS. 11, 12.-- Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus?

48. Quid intelligendum in verbis Job cum se optat abortivum. --Absit nos credere quod beatus Job, tanta spiritus scientia praeditus, tanta interni judicis attestatione laudatus, abortivum se optet interiisse. Sed quia, sicut etiam per remunerationem cognoscitur, intus habet testem suae fortitudinis, intus pensanda sunt ejus pondera locutionis. [ Vet. XXVII. Rec. XXV.] 49. Peccatum quatuor modis seu gradibus in corde, ac totidem in opere perficitur. --Quatuor quippe modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim, quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus, confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit; quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est; quia carnalis sensus, ad verba serpentis mox se delectationi substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit; quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri noluit culpam, quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Eisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine 124 confusione reatus aperitur; dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur.

50. Job deplorat hos quatuor in corde peccandi modos. --Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, beatus Job considerat, et humanum genus in quot peccatorum gradibus sit lapsum, deplorat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Prima enim vulva conceptionis, fuit lingua malae suggestionis. Sed peccator in vulva moreretur, si moriturum se homo in ipsa suggestione cognosceret. Qui tamen ex utero egressus est; quia postquam in peccato eum suggerens lingua concepit, foras mox etiam delectatio rapuit. Post egressionem vero exceptus est genibus; quia cum ad delectationem carnis prodiit, nimirum culpam per consensionem spiritus, subjectis cunctis sensibus, quasi suppositis genibus consummavit. Sed genibus exceptus, etiam uberibus est lactatus. In consensu enim culpae addictis spiritus sensibus, multa cassae fiduciae argumenta subsecuta sunt, quae natam in peccato animam, virulento lacte nutrierunt, et ne aspera mortis supplicia metueret, hanc blandis excusationibus foverunt. [ Vet. XXVIII. ] Unde et primus homo post culpam audacior exstitit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi (Genes. III, 12). Qui quidem per timorem semetipsum absconsurus fugerat; sed tamen requisitus innotuit quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur; timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit. 51. Deplorat ac deprecatur quatuor modos quibus homines peccant in opere. --Sed his, sicut dictum est, quatuor modis culpa, ut in corde agitur, etiam in opere perpetratur. Ait enim: Quare non in vulva mortuus sum? Vulva quippe peccantis, est hominis culpa latens, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum adhuc in tenebris abscondit. Egressus ex utero non statim perii? A vulva de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit, haec etiam in aperto committere non erubescit. Quasi enim ab occultationis suae vulva processerant, de quibus Propheta dicebat: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9). Quare exceptus genibus? Quia nimirum peccator, cum jam de iniquitate sua non confunditur, in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur. Quasi genibus peccator fovetur ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat. Cur lactatus uberibus? Quia dum prodire culpa in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit; ut eo nequaquam ad correptionem redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit, inordinate formidat. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et quibus praecipitiis mersum sit in foveam iniquitatis intendat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Egressus ex utero non statim perii? id est, postquam ad apertam 125 iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Perisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Quare exceptus genibus? id est, etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustinens foveret? Cur lactatus uberibus? id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam vel falsae spei fiducia, vel lacte miserae desperationis enutrivi? Cum enim culpa in usum venerit, ei jam animus etiam si appetat, debilius resistit; quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. [ Vet. XXIX. ] Unde fit ut enervis animus, cum solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet; quatenus venturum judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit, cum multi etiam male gesta laudibus exaggerant: unde fit ut incessanter crescat culpa, favoribus nutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Unde bene per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. I, 10). Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. An non lactantur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 24)? 52. Peccati quartus gradus difficilius corrigitur. --Sciendum quoque est, quod tres illi modi peccantium juxta descensus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus jacet, qui latet in peccato. Jam quasi extra portam educitur, cujus iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia, non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur. De quo et bene dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60). Mortui enim mortuos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid enim aliud est peccare, quam occumbere; et sepelire, quam abscondere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe mulieres illum obruerant, quae et ejus mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt. Aliquando autem, sicut et superius 126 dictum est, falsa spes mentem non intercipit, sed hanc deterior desperatio configit, quae dum omnem spem veniae funditus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit. [ Vet. XXX, Rec. XXVI]. 53. Job se in primo homine peccasse, et hujus peccati aerumnas deflet. --Consideret igitur sanctus vir, post primam culpam quanta deterius homo mala commisit; postquam paradisum perdidit, usque ad quanta hujus exsilii praerupta descendit, et dicat: Quare non in vulva mortuus sum? id est, cum serpentis suggestio peccatorem me conciperet, tunc utinam quae me mors sequeretur agnovissem, ne usque ad delectationem suggestio raperet, et morti arctius ligaret. Egressus ex utero non statim perii? Ac si dicat: Utinam ad exteriorem delectationem exiens, quod interiore lumine privabar agnovissem; et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniret. Cur exceptus genibus? Ac si dicat: Utinam minime me consensus subjectis pravitati sensibus excepisset, ne ipsa me consensio ad audaciam deterius raperet. Cur lactatus uberibus? Ac si dicat: Utinam blandiri mihi saltem post mala perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foverem. His itaque reprehensionum suarum vocibus in parente primo se peccasse redarguit. Sed si ad aerumnam hujus exsilii nequaquam homo peccando descenderet, dicat qua perfrui quiete potuisset. Sequitur:

CAPUT XXVIII. VERS. 13.-- Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.

54. Prima hominis conditio, a qua peccando cecidit. Quietum silentium hominis innocentis. --Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset; et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset; atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus, carnis morte interposita, electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. Dormiens igitur sileret, et somno suo homo requiesceret, dum ad aeternae patriae requiem ductus, quasi secessum quemdam a clamore hoc humanae infirmitatis inveniret. Post peccatum namque quasi clamans vigilat, qui contentionem carnis propriae repugnans portat. Hoc quietis silentium homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua sponte succubuit, mox de se, quod contra se perstreperet, invenit, mox in certamine infirmitatis tumultus reperit; et quamvis in pace silentii ab auctore fuerat conditus, hosti tamen sponte substratus, clamores de pugna toleravit. Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra quietem mentis, quam ante transgressionem homo non sensit; quia nimirum quod de infirmitate posset tolerare, non habuit. Postquam vero se sponte hosti subdidit, astrictus culpae suae vinculis, in quibusdam ei etiam nolens servit, et clamores in mente patitur, cum caro spiritui reluctatur. An non clamores 127 intrinsecus audiebat, qui pravae contra se legis verba tolerabat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23)? Contempletur ergo vir sanctus in quanta cordis pace requiesceret, si serpentis verba suscipere homo noluisset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem, id est, intra secretum mentis ad conditoris contemplationem secederem, nisi me extra me tentationum tumultibus consensus primi culpa prodidisset. Hujus autem quietis gaudiis cum quibus etiam sociis perfrueretur, adjungat, dicens: CAPUT XXIX [ Vet. XXXI, Rec. XXVII ]. VERS. 14.-- Cum regibus et consulibus terrae.

55. Angelici gaudii socius fuisset. Qui angeli sint reges et consules. --Ex rebus insensibilibus discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem ex coeli qualitate disponitur. Sic jumentis homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt. Nam quod jumentis homines praesint, et usu cernimus, et verbis Psalmistae docemur, qui ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi (Psal. VIII, 8). Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus, dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi (Dan. X, 13). Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II, 3). Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret, angelus ab angelo cognovisset. Quia igitur cunctorum conditor omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit, non immerito reges, angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Cum regibus ergo dormiret, quia nimirum jam cum angelis homo quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Qui bene etiam consules vocantur, quia spiritali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios jungunt. Bene consules vocantur, quia dum ipsis nuntiantibus voluntatem conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus. [ Vet. XXXII.] 56. Sancti ante Christum inferno detinebantur, nunc sine mora coelum petunt. Reges et consules sunt sancti praedicatores. --Sed quia beatus Job sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse, vel futurum esse aeternitas non habet, cui nimirum, nec praeterita transeunt, nec quae futura sunt, veniunt, quia cuncta per praesens videt, potest futuros praedicatores Ecclesiae in praesentia spiritus contemplari, qui postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui Patres, a coelestis patriae perceptione differuntur. Mox quippe ut a carnis colligatione exeunt, in coelesti sede requiescunt, Paulo attestante, qui ait: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Prius autem quam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt: 128 non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Unde juxta ejusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur, in sinu Abrahae requiescere Lazarum contemplatur (Luc. XVI, 19). Qui profecto si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat; ut suos, qui ei inhaeserant, ad coelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret. Consideret ergo vir sanctus quia si non peccasset, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod praedicatores sanctos post redemptionem necesse est cum magno labore pervenire. Et cum quibus jam nunc quiesceret, insinuet, dicens: Cum regibus et consulibus terrae [Vet. XXXIII ]. Reges quippe sunt sancti praedicatores res Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt; qui dum desideriorum in se motus temperant, super subjectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam terrae consules vocantur. Reges enim sunt, quia sibimetipsis praesident; terrae autem consules, quia exstinctis peccatoribus vitae consultum praebent. Reges sunt, quia semetipsos regere sciunt; terrae sunt consules, quia terrenas mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. An terrae consul non erat, qui dicebat: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25)? Et iterum: Beatior erit, si sic permanserit, secundum meum consilium (:IBID., 40). Bene autem subditur:

CAPUT XXX [ Rec. XXVIII. ]

IBID.-- Qui aedificant sibi solitudines.

57. Turbam tumultuantem in se gestant. Luxuriae deditus, iracundus, avarus, superbus, curis saecularibus deserviens. --Omnes enim, qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur; dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. Alius namque juri se luxuriae subdidit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit: et cum effectus non tribuitur operis, hoc crebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis perfectio quaeritur, et concussus enerviter animus, hinc inde et sollicitus et caecatus, occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit; et quid in corde, nisi jurgia, etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert et recipit, receptis autem durius respondet; et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius juri se avaritiae tradidit, et fastidiens propria, aliena concupiscit: Hic plerumque concupita adipisci non valens, diem quidem in otium, noctem vero in cogitationem versat: torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione; consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum inventionibus latius expandit; pervenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, jam se obtinuisse quod concupierat, 129 exsultat: jam quid etiam adeptae rei adjungat, excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli, pertractat. Quam quia jam quasi possidet, et quasi ad meliorem speciem adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur, pensat: exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, jam in defensione rei quam appetit, vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subjecit; et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit: jam quasi tribunali praesidet, jam sibi parere obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam aliis mala irrogat, aliis quia irrogaverint recompensat. Jam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, jam quibus obsequiis fulciatur conspicit; qui tamen haec cogitans solus repit; jam alia conculcat, alia sublevat; jam de conculcatis satisfacit odiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium vigilans videt? Quia ergo tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius jam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit: concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subjectorum petat; atque ut sufficienter jura patronatus subditis expleat, patronos quaerit quibus ipse famuletur; sed his dum familiariter jungitur, eorum procul dubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, committit propter alia quae non derelinquit. Nam saepe dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud majores personas approbat, quae jam per proprium judicium damnat. Is dum sollicite cogitat, quid patronis debeat, quid subjectis; quid sibi augeat, quid affectibus prosit, quasi tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur. [ Vet. XXXIV.] 58. Soli secum sunt qui vitia subegerunt. --At contra sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur; omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis, manu sanctae considerationis ejiciunt, et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt; et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Unde et recte dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Solitudines quippe aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, 130 et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. An non cunctos a se cogitationum tumultus expulerat, qui dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4)? A frequentia quippe terrenorum desideriorum fugerat, ad magnam videlicet solitudinem semetipsum, ubi eo tutius nihil extraneum conspiceret, quo incompetens nihil amaret. A tumultu rerum temporalium magnum quemdam secessum petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret.

59. Et vere consules sunt, quia consulere aliis non desistunt. --Bene autem hi, qui sibi solitudines construunt, etiam consules vocantur, quia sic in se solitudinem mentis aedificant, ut tamen in quo praevalent, aliis per charitatem consulere minime desistant. Hunc ergo, quem modo praetulimus consulem, paulo subtilius perpendamus, quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla, subjectis populorum cuneis, virtutum calculos spargat. Ecce ad insinuandam retributionem boni pro malo, de semetipso fatetur, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Ps. VII, 5). Ad dilectionem conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Ad formam sanctae humilitatis imprimendam, secreta cordis sui indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1). Ad imitandam zeli rectitudinem exemplo suo nos excitat, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam eos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 22). Ad aeternae nobis patriae desiderium succendendum, vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu mihi! quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5). Largitate nimirum consulatus emicuit, qui exemplo conversationis propriae, tot nobis virtutum calculos spargit. [ Vet. XXXV. ] 60. Sed iste consul an sibi etiam solitudinem aedificet, narret. Ait enim: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Fugiens elongat, quia a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine, quia perseverat in remota mentis intentione. De qua bene solitudine Domino Jeremias ait: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me (Jerem. XV, 17). Facies quippe manus Dei, est illa percussio justi judicii, qua superbientem hominem a paradiso repulit, et in hac caecitate praesentis exsilii exclusit. Comminatio vero ejus, est terror adhuc supplicii sequentis. Post faciem igitur manus adhuc nos minae terrificant, quia per experimentum judicii jam nos et poena praesentis exsilii perculit, et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis addicit. Consideret ergo vir sanctus, projectus huc, unde homo ceciderit, atque hunc post ista peccantem, quo adhuc justitia judicantis rapit; et cunctas a se desideriorum temporalium turbas ejiciat, seque in magna mentis 131 solitudine abscondat, dicens: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Ac si aperte dicat: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior, a tumultu desideriorum temporalium trepidus mentis secessum peto, quia et adhuc acrius illa quae minaris, aeterna supplicia formido. Bene ergo de regibus atque consulibus dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Quia ii qui et se bene regere, et consulere aliis sciunt, quoniam praesentari interim illi intimae quieti non possunt, hanc apud semetipsos per studium tranquillae mentis imitantur Sequitur:

CAPUT XXXI. VERS. 15.-- Cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento.

61. Principes sunt rectores Ecclesiae, aurum sapientia, argentum verbum Dei. --Quos alios principes, nisi sanctae Ecclesiae rectores vocat, quos indesinenter in loco praedicatorum praecedentium divina dispensatio subrogat? De quibus eidem Ecclesiae Psalmista ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Quid vero aurum, nisi sapientiam appellat? de qua per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit. Quae et recte auri appellatione signatur; quia sicut auro temporalia, ita sapientia bona aeterna mercantur. Si aurum sapientia non esset, nequaquam Laodiceae Ecclesiae ab angelo diceretur: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum (Apoc. III, 18). Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam, prius obedientiam praebemus. Ad quem videlicet nos contractum bene quidam sapiens excitat, dicens: Concupisti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. I, 33). Quid autem per domos, nisi conscientiae designantur? Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam (Matth. IX, 6). Ac si aperte audiat: Post exterius miraculum ad conscientiam revertere, et qualem te intrinsecus Deo debeas exhibere, perpende. Quid etiam per argentum, nisi eloquia divina figurantur? de quibus per Psalmistam dicitur: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Eloquium Domini argentum igne examinatum dicitur, quia sermo Dei si in corde figitur, tribulationibus probatur.

[ Vet. XXXVI.] 62. Si Adam non peccasset, soli nascerentur, qui nunc salvandi sunt. --Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, quaeque futura sunt colligat; et quos longe post ventura saecula gignerent, laxato mentis sinu comprehendat; et magna admiratione consideret cum quibus electis sine labore in aeternitate quiesceret, si per appetitum superbiae nemo peccasset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines, aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Quia enim si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret; sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur, eosdem electos aspiciat, atque cum eis quomodo quiescere potuisset intendat. Videat sanctos apostolos sic susceptam Ecclesiam regere, ut ei praedicationis verbo non desinant consultum praebere, eosque reges et consules appellet. Videat post hos in eorum loco rectores exsurgere, 132 qui et sapienter vivendo aurum possideant, et aliis recta praedicando, argento sacrae locutionis enitescant, eosque principes repletis conscientiarum domibus auro et argento divites memoret. Sed quia aliquando prophetico spiritui nequaquam sufficit ut ventura praevideat, nisi cordi prophetantis etiam praeterita et antiqua repraesentet, sanctus vir infra supraque oculos aperit, et non solum ventura conspicit, sed etiam transacta ad memoriam reducit. Nam protinus adjungit:

CAPUT XXXII [ Rec. XXIX ]. VERS. 16.-- Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem: vel qui concepti non viderunt lucem.

63. Sancti ante redemptionis tempus orti, sunt velut abortivi. Plures fuerunt quam quos memorat Moyses --Abortivum, quia ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Quos ergo sanctus vir alios abortivos vocat, cum quibus se quiescere potuisse considerat, nisi electos quosque, qui ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt? Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere, mortificandis voluptatibus, etiam quae scripto non acceperant praecepta servare. Tempus itaque illud, quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo patres nostros protulit, quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur (Genes. IV, 8, 24). Ibi Enoch, qui talem se exhibuit, ut ambulaturus cum Domino transferretur (Genes. V, 22, 24). Ibi Noe, qui per hoc, quod divino examini placuit, in mundo mundo superstes fuit (Genes. VII, 23). Ibi Abraham, qui dum peregrinus est in saeculo, factus est amicus Deo (Genes. XII, 1). Ibi Isaac, qui caligantibus carnis oculis, per aetatem quidem praesentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus in futuris etiam saeculis magna videndi luce radiavit (Genes. XXVII, 1). Ibi Jacob, qui iram fratris humiliter fugit, clementer edomuit; qui prole quidem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiae suae vinculis astrinxit (Genes. XXXIII, 4). Bene autem abortivum hoc absconditum dicitur, quia a mundi primordiis, dum quosdam paucos Moyse scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot justos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum, ex magna parte notitiae nostrae subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Quod et non substitisse dicitur, quia, enumeratis paucis, eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retinetur. [ Vet. XXXVII.] 64. Concepti sunt, sed lucem non viderunt, qui post legem ante Christum nati. --Recte vero additur: Vel qui concepti non viderunt lucem. Hi namque, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum incarnationis Dominicae, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Atque ipsa Lux ait: Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17). Concepti igitur non viderunt lucem, quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere ejus incarnationem. 133 In his itaque conceptus interior formam fidei edidit, sed hanc usque ad apertam visionem divinae praesentiae non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit, quam manifesta mundum Veritas illustravit.

[ Vet. XXXVIII.] 65. Job praeterita cernens et futura, ad aeterna anhelat. --Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, manu cordis cuncta labentia ad memoriam astringit; et quia angusta est omnis creatura creatori, per eumdem spiritum, qui nihil in se vel juxta se aliud, nisi semper esse habet, hoc quod erit, hoc quod praeteriit, conspicit; ac infra supraque mentis oculum tendit, et venientia velut transacta considerans, ad aeternum esse medullitus inardescit, dicens: Nunc enim dormiens silerem. Nunc enim praesentis est temporis. Et quid est stantem semper in praesenti quietem quaerere, nisi ad illud, cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare? Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Moyse mediante insinuat, dicens: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Sed ecce, quia labentia conspicit, quia semper praesens gaudium quaerit, quia venturae lucis memorat, quia electorum ejus ordines enumerans pensat: ipsam jam nobis apertius quietem hujus lucis insinuet, et quid apud illam quotidie de pravorum conversatione agitur, verbis manifestioribus demonstret. Sequitur:

CAPUT XXXIII [ Vet. XXXIX, Rec. XXX ]. VERS. 17.-- Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

66. Impii Incarnationis beneficio a gravi labore erepti. --Paulo ante jam diximus quia corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce, quam concepti minime viderunt, a tumultu suo impii cessare perhibentur, quia nimirum Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu praestolati sunt, ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante, qui ait: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI, 7). In hac itaque luce impii a tumultu cessant, dum perversorum mentes, veritate cognita, laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. An non ad cessationem vocat Lux ipsa, quae ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 28, 29, 30)? Quid enim grave mentis nostrae cervicibus imponit, qui vitari omne desiderium quod perturbat praecipit? Quid grave subjectis jubet, qui declinari laboriosa mundi hujus itinera admonet? Attestante autem Paulo apostolo, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Sed idcirco dignata est pro impiis ipsa Lux occumbere, ne impii in tenebrarum suarum tumultu remanerent. Contempletur ergo vir sanctus quod Lux per incarnationis suae mysterium ex gravi labore impios eripit, dum ab eorum cordibus desideria pravitatis tergit; contempletur quod conversi quique quietem, quam percipere in aeternitate desiderant, hic jam per tranquillitatem mentis degustant, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 134 67. Quo plus in amore Dei roboramur, eo magis deficimus a propria virtute. Lux aeterna locus noster. --Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, robore quasi fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt; et quo robustius aeterna appetunt, eo a temporalibus salubri defectione lassantur. Hinc Psalmista amoris sui robore fessus dicebat: Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). In salutare enim Dei proficiendo defecerat, quia aeternitatis lucem desiderans, a carnis jam fiducia fractus anhelabat. Hinc rursum dicit: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Qui nimirum cum diceret, Concupivit, recte subdidit, Et defecit: quia valde minor est divinitatis concupiscentia, quam non mox etiam proprius sequitur defectus. Qui enim ad appetenda aeternitatis atria accenditur, dignum profecto est ut ab hoc temporalitatis amore lassetur, ut tanto frigescat ab studio saeculi, quanto surgit ardentior in amorem Dei. Quem scilicet si perfecte arripit, mundum etiam plene derelinquit; et eo funditus temporalibus moritur, quo ad supernam vitam altius afflatu aeternitatis animatur. An non robore suo fessam se invenerat, quae dicebat: Anima mea liquefacta est, ut locutus est (Cant. V, 6)? Quia nimirum mens dum occultae locutionis aspiratione tangitur, a statu suae fortitudinis infirmata, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; et inde se apud semetipsam fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem, quam conscendit. Hinc propheta, cum visionem Dei se conspexisse diceret, adjungit, Elangui et aegrotavi per dies plurimos (Dan. VIII, 27), quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a fortitudine propria caro lassatur. [ Vet. XL. ] Hinc Jacob, qui angelum tenuit, uno mox pede claudicavit (Genes. XXXII, 25), quia qui vero amore sublimia respicit, jam in hunc mundum duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur; et necesse est ut alius marceat, quia, mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat. Beatus igitur Job alta fidelium corda respiciat, atque perpendat quem sinum intimae quietis inveniunt, dum a viribus propriis in Deum proficiendo lassantur, et dicat: Ibi requieverunt fessi robore. Ac si aperte insinuet, dicens: Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Nec movere debet quod lucem nominans, nequaquam subdidit: In hac, sed Ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Unde Psalmista cum incommutabilitatem aeternitatis aspiceret, dicens: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28), hunc electorum locum esse denuntiat, subdens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (:IBID., 29). Deus enim, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus; quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omni modo quieti non sunt. Unde et bene subditur: CAPUT XXXIV. VERS. 18.-- Et quondam vincti pariter sine molestia.

68. Vincula dura quibus hic ligantur etiam justi. --Justos enim quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis 135 ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Eo itaque ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis suae pondere gravantur, et astricti molestia vincti sunt, quia in illa adhuc libertate vitae incorruptibilis non exsurgunt. Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine desudant. An non duro molestiae vinculo ligantur, quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, et non nisi cum studio laboris eruditur? Coacta erigitur, libens jacet, ab infimis vix levatur, et tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo, superna conspicit; sed reverberata, lumen, quod se irradiaverat, refugit. An non duro molestiae vinculo ligantur, quos cum accensus spiritus ad sinum pacis intimae pleno desiderio pertrahat, fervente certamine caro perturbat? Quae etsi jam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a mentis dorso quasi captiva submurmurat: et quamvis timendo, sed tamen turpi strepitu in corde speciem pulchrae quietis foedat. Electi igitur etsi valenter omnia superant, cum securitatem pacis internae desiderant, gravis eis est molestia, adhuc habere quod vincant. Qui his exceptis, ea etiam vincula sustinent, quae gravis exterius necessitas astringit. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt: quae scilicet solvi nequeunt, nisi cum in illam immortalitatis gloriam nostra mortalitas permutatur. [ Vet. XLI. ] Replemus etenim refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat; extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus hoc motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adjumentis hoc vestium tegimus, ne frigus interimat, et quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes quid agimus, nisi corruptibilitati servimus, ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat, quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat? Unde bene per Paulum dicitur: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20). Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo, qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus justae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptioni servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Hic itaque electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptioni suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur, molestiae vinculis relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum 136 nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus aeterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I, 23). Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum videret. Haec autem vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta gaudebat Propheta, cum diceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 7). Epilogus. --Contempletur itaque vir sanctus, quod conversos peccatores lux interna recipiat, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu. Contempletur, quod sancti viri desiderii exercitatione fatigati, altius in illo intimo sinu requiescant, et dicat: Et ibi requieverunt fessi robore. Contempletur, quod cunctis simul corruptionis suae vinculis absoluti, ad illa libertatis gaudia incorrupta perveniant, et dicat: Et quondam vincti pariter sine molestia. Bene autem dicitur, Quondam vincti; quia dum illa semper praesens laetitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi praeteritum jam videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod praeterit, quasi jam fuisse pensatur. Sed omnes hi quos illuc quies interna suscipiet, hic interim quid egerint, narret. Sequitur:

CAPUT XXXV [ Rec. XXXI ].

IBID.-- Non exaudierunt vocem exactoris.

69. Diabolus exactor. Non exauditur, cum tentanti resistitur. --Quis alius debet nomine exactoris intelligi, nisi importunus ille persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit? Qui in paradiso homini peccati pecuniam commodavit; sed iniquitate crescente, hanc quotidie cum usuris exigit. De hoc exactore in Evangelio Veritas dicit, Et judex tradet te exactori (Luc. XII, 58). Hujus igitur exactoris vox est tentatio miserae suggestionis. Audimus autem vocem exactoris, cum ejus tentatione pulsamur; sed non exaudimus, si pulsanti resistimus. Audit enim, qui tentationem sentit; exaudit vero qui tentationi consentit. Dicatur itaque de justis: Non exaudierent vocem exactoris, quoniam suggestionem ejus etsi audiunt, quia tentantur; non exaudiunt, quia consentire contemnunt. [ Vet. XLII. ] Sed quia quod valde mens amat, etiam in sermone saepius replicat, beatus Job, quia internae pacis frequentiam diligens conspicit, descriptioni ejus iterum servit, dicens: CAPUT XXXVI. VERS. 19.-- Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

70. Ut hic merita, ita in coelo erunt praemia diversa. --Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum, ut quod hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Unde in Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors; quia tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non aeque laborantes in vinea (Matth. XX, 10), aeque 137 cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt; quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae. Parvum et magnum in hac luce conspexerat, qui ex voce capitis dicebat: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Parvum et magnum conspexerat, cum dicebat: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus (Psal. CXIII, 13). 71. Quis peccati servus, quis ab eo liber, et quod hic nemo ab eo liber. --Bene autem subditur: Et servus liber a domino suo. Scriptum quippe est, Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34); quia nimirum quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic domino contradicimus, cum iniquitati quae nos ceperat, reluctamur; cum consuetudini violenter resistimus, et desideria perversa calcantes contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus; cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Plerumque autem jam mens quidem quod perverse egisse se meminit, deplorat; jam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit; sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, gravi de judicio pavore terretur. Jam se perfecte convertit; sed adhuc se perfecte in securitatem non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicita trepidat, quia justus judex veniens, quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava commiserit, meminit; sed an commissa digne defleverit, nescit; ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat, metuit. Et plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, trepidat. Servus ergo hic jam fugit dominum, sed liber non est, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. Ibi ergo servus a domino liber erit, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus in dulgentia liber exsultat. 138 72. An nulla in coelo peccati memoria: qui haec beatitudini non officiat. --Sed si nulla ibi homo peccati sui memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? Aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactae nequitiae, esse se poenae debitorem nescit? Neque enim neglecte praetereundum est quod Psalmista ait: Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII, 1). Quomodo enim Dei misericordias in aeternum cantat, si se fuisse miserum ignorat? Et si miseriae transactae non meminit, unde largitati misericordiae laudes reddit? Sed rursum quaerendum est, quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine poterit, si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? Aut quomodo perfectae lucis clarescit gloria, quam reducta ad animum obumbrat culpa? Sed sciendum est quia sicut saepe nunc tristium laeti reminiscimur, ita tunc transactae nequitiae sine laesione nostrae beatitudinis recordamur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus; et quo aegros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mentem polluat, sed quae nos arctius laetitiae astringat; ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit, quid evasit. In illa itaque laetitia sic tunc sine taedio mala nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi, sine ulla cordis caligine animo tenebras videmus; quia etsi obscurum est quod mente cernimus, de judicio est hoc luminis, non de passione caecitatis. Et in aeternum ergo laudem misericordiae largitori nostro referimus, et nequaquam miseriae conscientia gravamur; quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et nunquam erit quod corda laudantium de transactis iniquitatibus polluat, et semper erit quod haec ad laudem liberatoris accendat. Quia ergo internae lucis requies sic in se magnos sublevat, ut tamen nec parvulos derelinquat, dicatur recte: Parvus et magnus ibi sunt. Quia autem sic ibi conversi peccatoris animus culpae suae memoria tangitur, ut tamen nulla ejusdem memoriae confusione deprimatur, congrue subjungitur: Et servus liber a domino suo.

LIBER QUINTUS.

recensere

Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat.

CAPUT PRIMUM.

1. Sancti hic prospera magis formidare, quam adversa.

--Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI, 25). At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant; et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigentia defendant; an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae 139 tormenta perducat. Quia ergo inter divina judicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur, sancti viri cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant; timent ne quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Cum vero taciti cogitant quod nec bona agunt, nisi ut soli Domino placeant, nec in ipsa affluentia suae prosperitatis exsultant, minus quidem de prosperis occulta contra se judicia metuunt, sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione praepediunt, aegre ferunt; et moleste praesentis vitae blandimenta tolerant, quia per haec se utcunque tardari in interno desiderio non ignorant. Plus enim in hoc mundo honor quam despectio occupat, et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda quae intus sunt, liberius relaxatur. Per illam vero animus, dum multis parere cogitur, a desiderii sui cursu retinetur. Unde fit ut sancti viri magis in hoc mundo prospera quam adversa formident. Sciunt namque quia mens dum blanda occupatione premitur, aliquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia saepe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur ignoret. Pensant autem quae sint aeterna bona quae cupiunt, et cognoscunt quam nihil sit omne quod blandum temporaliter arridet; cunctaque hujus mundi prospera mens eorum eo aegre tolerat, quo supernae felicitatis est amore sauciata, tantoque magis in praesentis dulcedinis aspernatione erigitur, quanto hanc conspicit, quia furtive sibi in aeternae gloriae despectu blanditur. Unde beatus Job cum supernam requiem contemplatus diceret: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo, illico adjungit: CAPUT II [ Rec. II ]. VERS. 20.-- Quare data est misero lux?

2. Aeterna contemplantes terrenam prosperitatem refugiunt. --In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine hujus mundi adversitas designatur. Unde et bene per Psalmistam dicitur: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII, 12). Quia enim sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut et adversitatem ejus calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sed quia haec, ut diximus, bonorum mentem etiam cum non sublevant, perturbant, sancti viri, qui se in hujus exsilii aerumna miseros cognoscunt, clarescere in ejus prosperitate refugiunt. Unde bene nunc dicitur: Quare data est misero lux? Lux enim miseris datur, quando ii qui sublimia contemplantes, esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Et cum valde defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant 140 quae sint quae in infimis tenent, et quae sint quae de sublimibus non vident; quae sint quae in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur; quia etsi vident nequaquam se ab ea funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini et in ejus dispensatione partiri. Unde bene cum dicit: Quare data est misero lux? protinus adjungit:

CAPUT III [ Vet. II, Rec. III ].

VERS. 20.-- Et vita his qui in amaritudine animae sunt.

3. Hic in amaritudine sunt electi et reprobi; quo discrimine. --In amaritudine quippe animae sunt omnes electi, quia vel punire flendo non desinunt quae deliquerunt, vel gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde per Salomonem bene dicitur: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). In amaritudine namque sunt et corda reproborum, quia ipsis etiam pravis suis desideriis affliguntur; sed eamdem amaritudinem nesciunt, quia pensare quod tolerant, sponte sua excaecati non possunt. At contra cor bonorum amaritudinem suam novit, quia aerumnam exsilii, in qua projectum laceratur, intelligit; et quam sint tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus cecidit, sentit. Sed hoc amaricatum cor ad gaudium suum quandoque reducitur, atque in ejus gaudio extraneus non miscetur; quia is qui nunc ab hoc moerore cordis foras se per desideria ejicit, seclusus tunc ab illa intima ejus solemnitate remanebit. 4. Quis mortuus mundo, et cui mundus mortuus. --Hi itaque qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt; ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut jam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat: et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim adhuc vivus mundus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus, cum et ipse saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, quem jam hoc saeculum concupiscere omnino non posset, ruptis hujus vitae vinculis liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo jam mortuum non amabat. Sed et se ipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si enim uno in loco sint mortuus et vivens; etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt; si vero utrique sint mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique exstincti sunt; quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit. Quia igitur Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo, et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis 141 omni modo non assurgunt, recte gementes dicunt: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? Vita quippe amaricatis datur, cum hujus mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur. In qua nimirum vita poena se validissimi timoris afficiunt, quia etsi ipsi mundum non tenent, adhuc tamen tales esse se metuunt, qui a mundo teneantur; quia nisi ei quantulumcunque viverent, hos ad usum suum procul dubio non amaret. Mare enim viva corpora in semetipso retinet; nam mortua extra se protinus expellit. Sequitur: CAPUT IV [ Rec. IV ]. VERS. 21.-- Qui exspectant mortem, et non venit.

5. Mori saeculo appetentes, saepe humanis ministeriis servire coguntur. Non sine suo et aliorum lucro. --Desiderant quippe mortificare se funditus, atque ab omni vita gloriae temporalis exstinguere; sed occultis saepe Dei judiciis vel praeesse in regimine, vel occupari injunctis honoribus compelluntur, atque inter haec mortificationem plenissimam indesinenter exspectant. Sed exspectata mors non venit, quia eorum usus temporali gloriae etiam nolens vivit, quam tamen pro divino timore tolerant. Et intus quidem servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ordinis; quatenus nec a perfectione per intentionem recedant, nec dispositioni conditoris per superbiam contradicant. Mira enim divinitatis pietate agitur, cum is qui perfecto corde ad contemplationem tendit, humanis ministeriis occupatur; ut et multis infirmioribus ejus mens perfecta proficiat, et quo se ipse imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen perfectior assurgat. [ Vet. III. ] Nonnunquam etenim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde majora lucra, conversis aliis, reportant; quia dum eis vacare ut appetunt non licet, rapere secum alios, quibus admiscentur, libet. Fit ergo mira dispensatione pietatis ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem surgant. 6. Desideria pia saepe Deus explere differt, ut crescant. --Nonnunquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt, ut jam perfecte, si liceat, conditoris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Unde bene sponsa in sponsi sui desiderio anhelans clamat: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni (Cant. III, 1). Abscondit se sponsus cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa, ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. Unde beatus Job cum diceret: Exspectant mortem, et non venit, ut hoc ipsum quaerentium desiderium subtilius expleret, illico adjungit: CAPUT [ Rec. V ].

IBID.-- Quasi effodientes thesaurum.

7. Crescunt, ubi finis propinquior. --Omnes namque qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito jam jamque appropinquare aestimant, eo in effossione enixius laborant. Qui igitur plene 142 mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; quia quo jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus dicit: Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem (Hebr. X, 25). Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis: sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adjunxit dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa jam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis? sed eo fodere ardentius debetis, quo jam juxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis. 8. Mortui mundo se intra se a terrenis abscondunt. --Quamvis hoc quod dicitur: Exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, intelligi et aliter potest. Quia enim perfecte mori mundo non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur, recte ii qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam (Prov. II, 4, 5). Sapientia quippe in rerum superficie non jacet; quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram sapientiam contingentes apprehendimus, si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur; si sic hanc, cor effodientes, quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa, manu sanctae discretionis ejiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. Quia autem quaesitam mortem sicut thesaurum dicit, recte subjungit: CAPUT VI. VERS. 22.-- Gaudentque vehementer, cum invenerint sepulcrum.

9. Divina contemplatio sepulcrum est in quo mens mundo mortua quiescit. --Sicut enim sepulcrum locus est quo absconditur corpus, ita divina contemplatio quoddam sepulcrum mentis est, quo absconditur anima. Quasi enim huic adhuc mundo vivimus, cum mente in eum foras vagamur; sed mortui in sepulcro abscondimur, cum mortificati exterius, in secreto internae contemplationis celamur. Sancti igitur viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum (Psal. XXX, 21). Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur; 143 ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est quod Paulus per contemplationem mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3, 4). Qui ergo mortem quaerit, gaudet dum sepulcrum invenit, quia qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit; ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat. 10. Mortui olim cum divitiis sepulti. --Si vero ad hoc quod thesaurus effodi dicitur, etiam sepulcri inventio subinfertur, hoc necesse est ut intentio nostra conspiciat, quod antiqui mortuos cum divitiis obruebant. Qui igitur thesaurum quaerit, gaudet cum sepulcrum invenerit, quia sapientiam perquirentes, cum sacrae Scripturae paginas volvimus, cum exempla praecedentium perscrutamur, quasi ex sepulcro gaudium sumimus, quia mentis divitias apud mortuos invenimus: qui quia huic mundo perfecte exstincti sunt, in occulto cum divitiis requiescunt. Sepulcro ergo dives efficitur, qui per exempla justorum in contemplationis virtute sublevatur. Sed cum requirens dicat: Quare data est misero lux? cur hoc ipsum requirere praesumat, insinuat dicens: CAPUT VII [ Rec. VI ]. VERS. 23.-- Viro, cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.

11. Ignorat recte agens utrum perseveraturus sit. --Via enim sua viro abscondita est, quia etsi jam in qua sit vitae qualitate considerat, adhuc tamen ad quem finem tendat, ignorat. Etsi jam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit, adhuc tamen si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Peccata quippe deserentes, ad justitiam tendimus; et unde venimus, novimus; sed quo perveniamus, ignoramus. Quid hesterna die fuimus, scimus; sed quid contingat crastina nos esse, nescimus. Via ergo sua viro abscondita est, quia sic pedem ponit operis, ut tamen praevidere nequeat exitum consummationis ejus. [ Vet. IV.] 12. Ignorat utrum quod rectum putat, Deus non damnet. Circumdatur tenebris. --Est autem et alia viae nostrae absconsio; quia nonnunquam ea ipsa quae recte nos agere credimus, an in districti judicis examine recta sint, ignoramus. Saepe enim, sicut et longe superius diximus, opus nostrum causa damnationis est, et provectus putatur esse virtutis. Saepe unde placari judex creditur, inde ad irascendum placidus instigatur; Salomone attestante, qui ait. Est quae videtur homini recta; novissima autem ejus ducunt ad mortem (Prov. XIV, 12). Unde sancti viri cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant, ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur, ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, dijudicare bona subtiliter nesciunt; et cum ante oculos extremi examinis regulam deducunt, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt. Et tota quidem mente interna desiderant, sed tamen de incertitudine operum trepidi, quo gradiuntur ignorant. Unde bene postquam dictum est: Quare data est misero 144 lux? adjungitur: Viro, cujus abscondita est via. Ac si dicatur: Cur hujus vitae successus accipit, qui sub qua sit aestimatione judicis iter sui operis nescit? Bene autem subditur: Et circumdedit eum Deus tenebris. Tenebris namque homo circumdatur; quia quamvis coelesti desiderio ferveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus, ignorat. Et valde metuit, ne quid sibi in judicio obviet, quod se de se nunc in desiderio boni fervoris latet. Tenebris homo circumdatur, quia ignorantiae suae caligine premitur. An tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, futura non invenit, praesentia vix cognoscit? Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat, cum dicebat: Quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; et quae in coelis sunt, quis investigabit (Sap. IX, 16)? His se tenebris Propheta circumdatum vidit, cum dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Auctor enim noster, quia nobis in hoc exsilium dejectis, lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit.

13. Hinc sanctis materia flendi. --Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit quod in interioribus lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit; omnique intentionis adnisu semetipsam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat; et mens, quae in torpore prius caeca jacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat. Unde bene sequitur: CAPUT VIII [ Rec. VII ]. VERS. 24.-- Antequam comedam, suspiro.

14. Lacrymas saepe excipit gaudium contemplationis. --Comedere namque est animae, supernae lucis contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat, quia prius gemitibus tribulationis afficitur, et postmodum contemplationis refectione satiatur. Nisi enim suspiret, non comedit; quia qui se in hoc exsilio per desideriorum coelestium lamenta non humiliat, aeternae patriae gaudia non degustat. A veritatis enim pabulo jejuni sunt, qui in hac peregrinationis inopia laetantur. Suspirat autem qui comedit, quia quos amor veritatis afficit, etiam refectio contemplationis pascit. Suspirans Propheta comedebat, cum diceret: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. XIV, 4). Luctu enim suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur, et intus quidem doloris sui gemitus tolerat; sed eo refectionis pabulum percipit, quo vis amoris per lacrymas emanat. Unde et eamdem lacrymarum vim beatus Job adhuc sequitur, subdens: CAPUT IX.

IBID.-- Et quasiinundantes aquae, sic rugitus meus.

15. Quae sanctis lugendi et trepidandi causae. --Aquae cum inundant, cum impetu veniunt; et crescentibus multipliciter voluminibus, intumescunt. Electi vero dum mentis suae oculis divina judicia opponunt, dum de occulta super se sententia trepidant, dum se ad Deum pervenire posse confidunt, sed tamen ne non perveniant metuunt, dum praeteritorum suorum recolunt, 145 quae deflent, dum quae sibi adhuc futura sunt, quia nesciunt, pertimescunt; quasi quaedam in eis aquarum more volumina colliguntur, quae in moeroris rugitus quasi in subjecta littora defluunt. Vir igitur sanctus vidit, quanta sint in lamentis poenitentiae volumina cogitationum; atque ipsas moeroris undas inundantes aquas vocavit, dicens: Et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. [Vet. V. ] Nonnunquam vero justi, sicut et paulo superius diximus, in ipsis bonis operibus positi trepidant, ac ne in eisdem occulto aliquo errore displiceant, continuis lamentis vacant. Quos cum divina subito flagella corripiunt, auctoris sui se gratiam offendisse suspicantur, quia vel infirmitatibus praepediti, vel amaritudinibus pressi, ad impendenda proximis pia opera non assurgunt. Et cor in lamentum vertitur, quia corpus a devotionis suae ministerio retardatur. Cumque se mercedem non augere considerant, etiam transacta opera displicuisse formidant. Unde bene beatus Job cum rugitum suum quasi inundantes aquas diceret, illico adjunxit: CAPUT X. VERS. 25.-- Quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar, accidit.

16. Judicia Dei quam metuenda. --Justi igitur deflent et pavent, et magnis se lamentis cruciant, quia deseri formidant; et quamvis de correptione sua gaudeant, eorum tamen trepidam mentem correptio ipsa perturbat; ne malum quod tolerant, non pia percussio disciplinae sit, sed animadversio justa vindictae. Quod bene Psalmista considerans ait: Quis novit potestatem irae tuae (Psal. LXXXIX, 11)? Potestas quippe divinae irae nostra non potest mente comprehendi, quia ejus dispensatio obscuris super nos dispositionibus, saepe unde aestimatur deserere, inde nos recipit; et unde nos recipere creditur, inde derelinquit; ut plerumque hoc fiat gratia, quod ira dicitur, et hoc aliquando ira sit, quod gratia putatur. Nonnullos enim flagella corrigunt, nonnullos ad impatientiae vesaniam perducunt; et alios prospera quia demulcent, ab insania mitigant; alios quia elevant, funditus ab omni spe conversionis eradicant. Cunctos autem vitia ad ima pertrahunt: sed tamen quidam eo ab his facilius redeunt, quo se in eis corruisse altius erubescunt. Et semper virtutes ad superna sublevant; sed nonnunquam quidam dum tumorem de virtute concipiunt, per ipsum tramitem ascensionis cadunt. Quia ergo potestas divinae irae minime cognoscitur, in cunctis necesse est ut sine cessatione timeatur. Sequitur: CAPUT XI [ Rec. VIII ]. VERS. 26.-- Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.

17. Quae cogitando, loquendo, agendo peccare soleant in potestate constituti. --Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur. Nam cum praeire se potestate caeteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, juste sibi omne aestimat licere, quod libet. Sed sancti viri cum mundi hujus potestate fulciuntur, tanto sub majore mentis disciplina se redigunt, quanto sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt. Cor namque a consideranda sua gloria reprimunt, linguam ab immoderata 146 locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. [ Vet. VI. ] Saepe enim qui in potestate sunt, ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis sibi meritum damnant. Ut enim cujuslibet facta digniora sint, necesse est ut ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione dejiciat, quam ipsos quibus forte impenditur juvet. Hinc est enim quod rex Babyloniae, dum elata mente apud se tacitus volveret, dicens: Nonne haec est Babylon, quam ego aedificavi (Dan. IV, 27)? in irrationale animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quia elatione cogitationis se super homines extulit, ipsum, quem communem cum hominibus habuit, sensum hominis amisit. Saepe vero qui in potestate sunt, ad subjectorum passim contumelias erumpunt; et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet formidine judicis verba pensantes, quia qui sine causa fratri, fatue dixerit, gehennae se ignibus addicit (Math. V, 22). Saepe ii qui in potestate sunt, dum sese a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12). Atque ut ex ipsa religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, illico adjunxit: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate (:IBID., 12). Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Sed Paulus, cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent, despecta transcendit. 18. Quomodo Job haec vitavit. --Beatus igitur Job, ut nos erudiat, qualis in potestate fuit innotescat, dicens: Nonne dissimulavi? Potestas namque cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem, et dissimulanda propter tumorem; quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat; et ut extolli non debeat, posse se nesciat. Qualis vero in ore fuerit, adjungat dicens: Nonne silui? Qualis erga illicita opera, adhuc subjiciat: Nonne quievi? Potest autem silere et quiescere, adhuc subtilius perscrutari. Silere namque est mentem a terrenorum desideriorum voce restringere. Vis enim magni clamoris est tumultus cordis. 19. Qui praesunt, occupationes temporales, ut Deo vacent, intermittere debent. --Quiescunt quoque qui bene in potestate sunt, cum terrenarum actionum strepitus pro divino amore intermittendo postponunt; ne dum ima indesinenter occupant, cor funditus a summis cadat. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat. Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11); quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Hinc etiam per Moysen dicitur ut pisces qui pennulas non habent non edantur (Lev. XI, 12, 13). Pisces namque qui habent pennulas, saltus dare super aquas solent. 147 Soli ergo in electorum corpore quasi cibus transeunt, qui in eo quod imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere mentis saltibus sciunt, ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. [ Vet. VII.] 20. Quomodo affectae circa has occupationes pravae mentes. Quomodo piae. --Pravae etenim mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt, et fugitiva haec temporalia per intentionis cursum continuis cogitationum passibus sequuntur. Piae autem mentes haec et cum desunt non quaerunt, et graviter etiam cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Quod bene illa duorum fratrum vita signatur, de quibus scriptum est: Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Genes. XXV, 27, sec. LXX). Vel sicut in alia translatione dicitur, Habitabat domi. Quid enim per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora colunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Jacob vero vir simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur, quia nimirum omnes, qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foras inhiant, a semetipsis alienatis cogitationibus recedant. Dicat igitur probatus vir, et exercitatus in prosperis: Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Ut enim supra diximus, sancti viri, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc unde exterius sublevantur calcant. Silent autem, quia nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt. Omnis namque iniquitas habet apud secreta Dei judicia voces suas. Unde scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est (Genes. XVIII, 20). Quiescunt vero, cum non solum nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, verum etiam curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt.

21. Justi cur assidue flagella patiantur. --Sed haec agentes, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Justa itaque indesinenter faciunt, sed assidue dura patiuntur, quia saepe ipsa nostra justitia, ad examen divinae justitiae deducta, injustitia est, et sordet in districtione 148 judicis quod in aestimatione fulget operantis. Unde Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, protinus adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). Qui causam mox cur non sit justificatus insinuans, ait: Qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: Idcirco in eo quod nihil mihi conscius sum justificatum me abnego, quia ab eo qui me judicat examinari me subtilius scio. [ Vet. VIII. ] Dissimulanda ergo sunt quae exterius favent, reprimenda quae interius perstrepunt, declinanda quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda, quia et ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus judex in subtili lance examinis misericorditer penset. [ Rec. IX.] 22. Si tot patiantur justi, quae iniquos manent supplicia? --Bene autem subditur: Et venit super me indignatio. Magna quippe arte doctrinae dicturus verbera praetulit recte facta; ut hinc unusquisque consideret quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei. Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV, 17, 18)? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adjunxit: Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei (II Thess. I, 4). Ac si diceret: Dum tot dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam justi Dei judicii exempla datis? quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet.

[ Vet. IX, Rec. X.] 23. Amicorum Job intentio pia fuit, sed incauta locutio. Quid ipsis agendum erat. --Prima igitur beati Job locutione terminata, vicissim se amici, qui consolaturi venerant pie ejus increpationi subjiciunt; dumque ad contentionis verba prosiliunt, eam pro qua venerant causam pietatis amittunt. Qui quidem non prava hoc intentione faciunt; sed quamvis affectum percusso exhibeant, percussum tamen nonnisi pro iniquitate crediderunt; dumque intentionem bonam nequaquam locutio cauta subsequitur, ipsa pietatis propositio in transgressionis vitium vertitur. Pensandum namque fuerat, cui et quando loquerentur. Justus quippe erat, ad quem venerant, et divinis verberibus cinctus. Ex anteacta ergo ejus vita debuerant ea quae intelligere non valebant illius verba perpendere; et ex flagellis praesentibus non illum redarguere, sed de sua vita formidare; seque flagellato justo, non quasi ratiocinando erigere, sed flendo sociare; ut nequaquam se eorum scientia per verba ostenderet, sed loqui recte linguam consolantium magister dolor erudiret. Qui etsi qua forsitan diversa sentirent, dignum profecto erat ut haec humiliter dicerent, ne percusso vulnera per immoderata verba cumularent.

24. Deterioribus saepe displicent dicta vel facta meliorum. --Saepe enim, quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum: sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, 149 quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae infirmi idcirco dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit (II Reg. VI, 7). [ Vet. X. ] Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata a bobus calcitrantibus inclinatur; quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc, quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc, manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt; dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam, qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites isdem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur; quia praesumptores quique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent. Amici igitur Job, dum contra eum quasi in Dei defensionem prosiliunt, divini praecepti regulam superbientes excedunt. 25. Si aliquid in his displicet, non est reticendum, sed magna humilitate promendum. --Cum vero quaedam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet, reticendum est, sed cum magna humilitate proferendum; quatenus intentio pie sentientis eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditur humilitatis. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promenda quae dicimus, ne et quae recte intendimus, haec elate proferendo non recta faciamus. Paulus auditoribus suis multa humiliter dixerat; sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat, dicens: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis (Hebr. XIII, 22). Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac gementibus, humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 31). Eisdem rursum per Epistolam dicit: Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis (Ephes. IV, 1). Hinc ergo colligat, si quando aliquid recte sentit, quanta 150 humilitate debeat magistro loqui discipulus; si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat, tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat, eis a quibus bene vivendi exempla percepit, hoc quod bene intelligit, quam humiliter dicat; si Paulus illis humili se voce subdidit, quos ad vitam ipse suscitavit. 26. Humiliter loqui nesciens consolationis regulam ignorat. --Eliphaz autem, qui primus amicorum loquitur, quamvis ad consolandum pietate veniat, humilitatem tamen locutionis deserens, regulam consolationis ignorat. Qui dum loquendi custodiam negligit, usque ad afflicti contumelias excedit, dicens: Tigris periit eo quod non haberet praedam. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum dissipati sunt (Job. IV, 11). Beatum videlicet Job nomine tigridis, quasi vitio varietatis notans, per leonis rugitum ejusdem viri terrorem, per leaenae vocem loquacitatem conjugis, per dissipatos vero dentes catulorum leonum destructam filiorum edacitatem signans. Unde et bene amicorum sensum, qui in tumida correptione se extulit, sententia divina reprehendit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XXXII, 7). [ Vet. XI.] 27. Sententias amicorum Job qua ratione Deus arguat, et Paulus commendet. --Sed quaerendum video cur Paulus illorum sententiis tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae Dominica reprehensione cassantur? Eliphaz quippe verba sunt, quae Corinthiis intulit dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III, 19; Job. V, 13). Quomodo ergo quasi prava respuimus, quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus, quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed utraque haec citius quam non sint diversa cognoscimus, si ejusdem Dominicae sententiae subtilius verba pensemus; quae nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adjunxit: Sicut servus meus Job. Liquet ergo quia quaedam in eorum dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Job fortes sententias proferunt, sed comparatae dictis fortioribus vim fortitudinis amittunt. Mira autem sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur. In semetipsis igitur magna sunt, sed quia justum virum transfigere appetunt, ejusdem magnitudinis pondus perdunt; quia et quamlibet forte, frustra jaculum mittitur, ut dura saxa feriantur; eo namque obtusum longius dissilit, quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum Job dicta licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri fortem vitam feriunt, cunctum sui acuminis mueronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Job nullo modo assumi debuerunt; et Paulus haec ex virtute pensans, in auctoritate proferat; et judex quia incaute prolata sunt, ex personae qualitate reprehendat.

28. Illae, ut quaedam habent recta et alia perversa, haereticis congruunt. --Sed quia eosdem amicos beati Job haereticorum tenere speciem superius diximus, nunc eorum verba quomodo haereticis congruant indagemus. Quaedam namque valde recta sentiunt, sed tamen inter haec ad perversa dilabuntur. Habent 151 quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent, minime persuaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt; sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit; dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona, auditores sibi attrahant; et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti, ab hac sensus sui diversitate salvantur. Unde et amici Job reconciliationis suae sacrificium ejusdem sancti viri manibus offerunt, atque ad superni judicis gratiam vel addicti revocantur. Quos bene in Evangelio illa decem leprosorum mundatio designat (Luc. XVII, 15). In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut salventur, clamant, Jesu praeceptor. Quia enim in ejus verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant; cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Sed quia in amicorum dictis praefationem expositionis paulo longius duximus, ipsa jam eorum verba subtiliter pensemus. Sequitur: CAPUT XII [ Vet. XII, Rec. XI ]. CAP. IV. VERS. 1, 2.-- Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. 29. Haereticorum verba blanda primum, post aspera. --Jam superius dicta sunt quae his vocabulorum interpretationibus exprimantur. Quia ergo festine ad indiscussa tendimus, prolata replicare devitamus. Hoc itaque est solerter intuendum, quod ii qui haereticorum speciem tenent, loqui molliter inchoant, dicentes: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Exasperare quippe haeretici auditores suos in exordio locutionis suae metuunt, ne vigilanter audiantur, eorumque valde tristitiam declinant, ut negligentiam capiant. Et pene semper blanda sunt quae proponunt; sed aspera quae prosequendo subinferunt. Unde et nunc amici Job a reverentia mansuetae locutionis incipiunt, sed usque ad jacula asperrimae invectionis erumpunt; quia et radices spinarum molles sunt, sed tamen ex ipsa sua mollitie proferunt unde pungunt. Sequitur:

CAPUT XIII. VERS. 2.-- Sed conceptum sermonem tenere quis possit?

30. Verba prava alii concipiunt et proferunt, alii concepta reprimunt, alii nec concipiunt. --Tria sunt hominum genera, quae gradatim ductis a se qualitatibus dissident. Sunt namque alii qui et ad loquendum prava concipiunt, a locutione sua nulla silentii gravitate refrenantur. Et sunt alii qui cum prava concipiunt, magno se silentii vigore restringunt. Et sunt nonnulli qui, virtutum usu roborati, usque ad eam celsitudinem provehuntur, ut ad loquendum, ne in corde quidem perversa concipiant, quae silendo 152 compescant. Eliphaz itaque ex quo sit ordine, ostenditur, qui conceptum sermonem tenere se non posse testatur. Qua in re et illud innotuit, quod se loquendo offensurum novit. Neque enim retinere verba quae non potest vellet, nisi per haec se vulnera inferre praenosceret. Boni enim viri freno consilii retinent praecipitationem verbi, et caute considerant ne relaxantes linguae lasciviam auditorum conscientiam incauta locutione transfigant. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aqua quippe dimittitur, cum linguae fluxus effrenatur. Sed dimissor aquae jurgiorum caput efficitur, quia per linguae incontinentiam, discordiae origo propinatur. Pravi igitur sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur. Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. Unde nunc Eliphaz ex suo experimento colligit, quod desperate de omnibus sentit, dicens: Sed conceptum sermonem tenere quis possit? Sequitur: CAPUT XIV [ Rec. XII ]. VERS. 3, 4.-- Ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti; vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

31. Quantus Job fuerit, cujus laudes nec silere valet qui crimen ingerere conatur. --Si ipse historiae textus aspicitur, magna est lectoris utilitas, quod ab amicis jurgantibus in beato Job pro laceratione vitiorum, virtutum praeconia proferuntur. Nunquam quippe est tam robustum vitae testimonium, quam cum ille laudanda loquitur, qui ingerere crimen conatur. Pensemus autem cujus celsitudinis iste vir fuerit, qui indoctos docens, lassos roborans, vacillantesque confirmans, inter curas domus, inter multiplicium rerum custodiam, inter affectus pignorum, inter studia tot laborum, erudiendis se caeteris impendit. Et illa quidem occupatus exercuit, sed tamen liber magisterio doctrinae militavit. Temporalia regendo disposuit; aeterna praedicando nuntiavit; vitae rectitudinem et agendo videntibus ostendit, et loquendo audientibus ingessit. [ Vet. XIII. ] Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, cum bona justorum referunt, haec in argumentum criminis inflectunt. Inde namque Eliphaz contra beatum Job occasionem objurgationis colligit, unde laudanda narravit. Nam sequitur:

CAPUT XV. VERS. 5.-- Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigitte, et conturbatus es.

32. Perversi bonorum vitam duobus modis impetunt. --Perversi quique duobus modis bonorum vitam impetunt, quia aut prava eos dicere asserunt, aut recta non servare quae dicunt. Unde et beatus Job inferius ab amicis suis de locutione reprehenditur; nunc autem recta dixisse, sed haec non servasse laceratur. Ab iniquis ergo modo bonorum locutio, modo actio reprobatur, quatenus aut reprehensa lingua taceat, aut ejusdem linguae suae adjudicata testimonio, in crimine vita succumbat. Et notandum quod prius laudes linguae inferunt, et postmodum de vitae infirmitate conqueruntur. Iniqui etenim, ne publice pravi videantur, loquuntur aliquando bona de justis, quae esse jam cognita et aliis noverunt. Sed sicut praediximus, haec ipsa protinus ad cumulum 153 reatus pertrahunt, et credendum sibi in contrariis, ex eo quod et prospera loquebantur, ostendunt; tantoque mala quasi verius insinuant, quanto et bona quasi devote laudabant. Ad usum ergo intorquent criminis voces favoris, dum justorum vitam inde post gravius vulnerant, unde hanc paulo ante specie tenus defendebant. Saepe autem eorum bona quae prius habita despiciunt, haec postmodum quasi perdita mirantur. Unde et Eliphaz sancti viri virtutes, quia amissas asserit, enumerando subjungit, dicens: CAPUT XVI [ Rec. XIII ]. VERS. 6.-- Ubi est timor tuus, fortitudo tua, et patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

33. Virtutum quatuor gradus. --Quae nimirum cuncta ei sententiae subrogat, quam praemisit, dicens: Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. Omnia ergo simul interisse asserit, in eo quod beatum Job turbatum flagello reprehendit. Sed intuendum valde est, quia quamvis inconvenienter increpat, congruenter tamen ordines virtutum narrat. Quatuor quippe gradibus vitam beati Job virtutes enumerando distinxit, dum et timori fortitudinem, et fortitudini patientiam, et patientiae perfectionem junxit. In via etenim Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi audacia fortitudinem, ita in via Dei audacia debilitatem parit; et sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, Salomone attestante, qui ait: In timore Domini fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26). Timori quippe Domini inesse fiducia fortitudinis dicitur, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori eorumdem temporalium veracius per formidinem subdit. Quae in timore Domini constituta, non invenit extra quod metuat, quia dum recto metu conditori omnium jungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur. Fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur, unde et mox post fortitudinem patientia subrogatur. Tanto enim se unusquisque ad fortitudinem profecisse verius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat. Nam minus in se convaluit, quem aliena iniquitas sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non valet, pusillanimitatis suae gladio confossus jacet. Quia vero perfectio de patientia nascitur, statim post patientiam, viarum perfectio subinfertur. [ Vet. XIV. ] Ille enim vere perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens deserit, ipse sibi testis est quod perfecte necdum proficit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet; quia inde contra adversa omnia fortis efficitur, unde sibi et semetipsum vincendo dominatur. Et quo se laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit; quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat. Sed quia Eliphaz invehendo corripuit, nunc aliqua velut exhortando subjungit, dicens: CAPUT XVII [ Rec. XIV ]. VERS. 7.-- Recordare, obsecro, quis unquam innocens perit? aut quando recti deleti sunt? 154 34. Saepe innocentes hic perire et deleri, rectos. --Sive haeretici, quorum amicos beati Job tenere speciem diximus, sive perversi quilibet, quam inordinate redarguunt, tam reprehensibiliter exhortantur. Ait namque: Quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Saepe quippe hic et innocentes pereunt, et recti funditus delentur; sed tamen ad aeternam gloriam pereundo servantur. Si enim nullus innocens periret, Propheta non diceret: Justus periit, et nemo est qui recogitet (Isai. LVII, 1). Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de justo Sapientia dixisset: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Si justos animadversio nulla percuteret, Petrus minime praenuntiaret, dicens: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei (I Pet. IV, 17). Illi ergo veraciter recti sunt, qui amore supernae patriae ad cuncta praesentis vitae adversa praeparantur. Nam qui pro aeternis bonis mala hic perpeti metuunt, videlicet recti non sunt. Sed Eliphaz vel deleri rectos, vel innocentes hic perire non aestimat, quia saepe hi qui non spe coelestis gloriae, sed pro terrena Deo retributione deserviunt, ipsi sibimet fingunt quod quaerunt; et docere praesumentes, cum terrenam securitatem praedicant, cunctis suis laboribus ostendunt quid amant. Sequitur:

CAPUT XVIII [ Vet. et Rec. XV ]. VERS. 8, 9.-- Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.

35. Dolores seminant ac metunt. Cur malos Deus aliquando toleret, aliquando statim feriat. --Dolores seminare, est fraudulenta dicere; dolores autem metere, est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant, qui perversa agunt; dolores metunt, cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Sed cum protinus subinfertur quia qui dolores seminant et metunt, flante Deo pereunt, et irae ejus spiritu consumuntur, hoc loco doloris messio, non jam poena, sed adhuc perfectio iniquitatis ostenditur, quia ex divinae irae spiritu, ejusdem messionis poena subrogatur. Seminant ergo hic dolores et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et in ipsa iniquitate prosperantur; sicut de iniquo per Psalmistam dicitur: Polluuntur viae ejus in omni tempore; auferuntur judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur (Psal. X, 5, sec. Heb.). De quo paulo post subditur: Sub lingua ejus labor et dolor (:IBID., 7). Dolores itaque seminat, cum perversa agit; dolores metit, cum ex eisdem perversitatibus temporaliter excrescit. Quomodo ergo flante Deo pereunt, qui plerumque diu hic subsistere, et justis felicius, permittuntur? Hinc namque de illis iterum per Psalmistam dicitur: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5). Hinc Jeremias ait: Quare via impiorum prosperatur (Jerem. XII, 1). Quia enim, sicut scriptum est, Dominus patiens redditor est (Eccli. V, 4), saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat; nonnunquam vero concite percutit, qui pusillanimitati innocentium consolando concurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu praevalere iniquos patitur, ut justorum mundius vita purgetur. Aliquando vero injustos celeriter trucidat, eorumque interitu innocentium corda confirmat. Si enim nunc omnes male agentes percuteret, extremum jam judicium quibus exhiberet? Si autem nullum omnino percuteret, quis Deum res humanas curare credidisset? Nonnunquam ergo 155 iniquos ferit, ut ostendat quia inulta mala non deserit. Nonnunquam vero iniquos diu tolerat, ut considerantibus insinuet, ad quod eos judicium reservet. 36. Iniquos deleri quo sensu falsum, quo verum. --Haec itaque sententia deletionis iniquorum, si non cum fine praesentis saeculi de cunctis generaliter dicitur, ex magna parte procul dubio veritatis virtute evacuatur. Sed tunc vera erit, cum jam iniquitatis dilatio non erit. Quae hoc fortasse modo intelligi rectius potest, quoniam nec innocens perit, nec rectus deletur; quia etsi carne hic atteritur, in conspectu aeterni judicis vera salute reparatur. Et qui seminant dolores et metunt, flante Deo pereunt; quia quanto hic altius perverse agendo proficiunt, tanto durius subsequenti damnatione feriuntur. Sed cum eidem sententiae praemittitur, Recordare, videlicet patet quia transacta res ad mentem reducitur, non autem futura nuntiatur. Tunc ergo Eliphaz verius diceret, si haec de iniquis generaliter fieri extrema animadversione credidisset. 37. Flare Deus apte dicitur, cum vindictam retribuit. Tunc qui in se tranquillus, pereuntibus videtur turbulentus. --Sed hoc quod flare Deus dicitur, urget ut subtilius discernatur. Nos quippe cum flamus, aerem ab exterioribus introrsus trahimus, et introrsus tractum hunc exterius reddimus. Flare ergo Deus in vindictae retributione dicitur, quia ab exterioribus causis introrsus judicii consilium concipit, et ab interno consilio extrorsus sententiam emittit. Quasi flante Deo, ab exterioribus aliquid introrsus trahitur, quando foras mala nostra conspicit, et intus judicium disponit. Et rursum, quasi flante Deo, ab interioribus spiritus extrorsus emittitur, quando ab interno conceptu consilii, exterius judicium damnationis infertur. Bene itaque dicitur quod qui dolores seminant, flante Deo pereunt; quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Vel certe cum flare Deus dicitur, quia et statim irae ejus spiritus subinfertur, appellatione flatus illius potest ipsa ejus animadversio designari. Nos quippe cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur; non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens quippe reproba, quia adversum suis actibus judicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius suo reatu ipsa turbatur. Sed postquam quasi clementer admonuit, aperte increpationis verba subjungit, dicens: CAPUT XIX. VERS. 10.-- Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

38. Dura in Job Eliphaz verba. --Quid enim rugitum leonis appellat, nisi, ut paulo ante praemisimus, severitatem viri? quid vocem leaenae, nisi loquacitatem conjugis? quid dentes catulorum leonum, nisi edacitatem prolis? Quia enim filii convivantes exstincti sunt, dentium expressione signantur. Quae cuncta dum contrita Eliphaz rigidus exsultat, quasi jure damnata denuntiat. Cujus adhuc duritiam increpationis ingeminat, cum subjungit: CAPUT XX [ Vet. et Rect. XVI ]. VERS. 11.-- Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et 156 catuli leonum dissipati sunt.

39. Tigris varia ac rapax hypocritas apte significat. --Quem enim nomine tigridis, nisi beatum Job nota varietatis signat, vel aspersum maculis simulationis? Omnis namque simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit; quia dum virtutes quasdam per hypocrisin assumit, et occulte semetipsum vitiis subjicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, et superductae simulationis, quasi visionis corium, ex admistione sua varium ostendunt; ut plerumque sit mirum cur homo, qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Sed nimirum omnis hypocrita tigris est, quia dum mundus color de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe enim dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Saepe dum virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur. Saepe largitate, castitate, pietate ex pulchra visione induitur, sed interfusa obscuritate superbiae notatur. Sicque fit ut intermistis vitiis dum mundam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Quae videlicet tigris rapit praedam, quia humani sibi favoris usurpat gloriam. Qui enim rapta laude extollitur, quasi praeda satiatur. Bene autem hypocritarum laus praeda dicitur. Praeda quippe est, cum aliena violenter auferuntur. Omnis autem hypocrita, quia vitam justitiae simulans, justorum sibi laudem arripit, alienum profecto est quod tollit. Eliphaz itaque, quia beatum Job incolumitatis suae tempore laudanda egisse cognovit, percussione subsequente, haec illum tenuisse per hypocrisin credidit, dicens: Tigris periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicat: Varietas tuae simulationis exstincta est, quia et adulatio laudis ablata est; et jam tua hypocrisis praedam non habet, quia percussa divinitus, humanis favoribus caret. 40. Myrmicoleon eos adumbrat qui timidi in fortiores, audaces in parvos sunt. --Translatione autem Septuaginta interpretum nequaquam tigris dicitur, sed, Myrmicoleon periit, eo quod non haberet praedam. Myrmicoleon quippe parvum valde est animal, formicis adversum, quod se sub pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit, interfectasque consumit. Myrmicoleon autem Latine dicitur, vel formicarum leo, vel certe expressius formica pariter et leo. Recte autem formica et leo nominatur, quia sive volatilibus, seu quibuslibet aliis minutis animalibus formica est, ipsis autem formicis leo. Has enim quasi leo devorat, sed ab illis quasi formica devoratur. Cum igitur Eliphaz dicit: Myrmicoleon periit, quid in beato Job sub myrmicoleontis nomine, nisi pavorem et audaciam reprehendit? Ac si ei aperte dicat: Non injuste percussus es, quia contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. Ac si aperte dicat: Contra astutos te formido pressit, contra simplices temeritas inflavit. Sed praedam jam myrmicoleon non habet, quia timida tua elatio dum verberibus premitur, ab aliena laesione 157 prohibetur. Sed quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, urget necessario, ut haec eadem Eliphaz verba quomodo etiam typice sentienda sint intimemus. CAPUT XXI [ Rec. XVII ]. VERS. 10.-- Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

SENSUS ALLEGORICUS.--41. Eadem re in Scripturis figurantur diversa. --Quia natura uniuscujusque rei ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum signat. Hinc enim de Domino dicitur: Vicit leo de tribu Juda, radix David (Apoc. V, 5). Hinc de diabolo scriptum est: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8). Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim quod contra adversa audax est, leaena Ecclesia dicitur; sicut ejusdem beati Job vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Judaeam indicans, ait: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena (Job. XXVIII, 8). Aliquando vero leaenae nomine hujus mundi civitas, id est Babylonia, exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis efferatur, quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni sociata, perversae persuasionis ejus semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam, malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus, Babyloniam faciunt, et tamen iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut enim Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum quique singuli memorantur, ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur.

[ Vet. XVII.] 42. Sancti tentationes metuunt; haeretici de sua sanctitate securi contemnunt. --Sed sancti viri quandiu in hac vita sunt, semetipsos sollicita circumspectione custodiunt, ne leo circuiens insidiando subripiat, id est, antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat; ne leaenae vox auribus obstrepat, id est, ne Babyloniae gloria sensum ab amore patriae coelestis avertat; ne catulorum leonum dentes mordeant, id est, ne reproborum persuasio in corde convalescat. At contra haeretici jam quasi de sanctitate securi sunt, quia vitae suae meritis cuncta se superasse suspicantur. Unde et nunc dicitur: Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Ac si aperte diceretur: Nos ideo nullis flagellis atterimur, quia et virtutem antiqui hostis, et cupiditatem terrenae gloriae, et persuasiones reproborum omnium vitae meritis superando calcamus. Unde adhuc subditur:

CAPUT XXII. VERS. 11.-- Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt.

43. Satan et leo recte vocatur, et tigris et myrmicoleon. Haeretici quasi de victo Satana gloriantur. --Hunc vocabulo tigridis repetit quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus objicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere 158 vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, jure tigris vocatur, quae apud Septuaginta interpretes, ut praefati sumus, myrmicoleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit; quia nimirum apostata angelus in terram de coelis projectus, justorum mentes, quae bonorum sibi operum refectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet; cumque eas per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. Recte autem myrmicoleon, id est, leo et formica dicitur, Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica, quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim ejus suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant. Haeretici igitur, quia de sanctitatis praesumptione superbiunt, quasi exsultantes dicunt: Myrmicoleon, vel certe tigris, periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicant: Vetustus adversarius in nobis praedam non habet, quia quantum ad nostra studia jam victus jacet. Idcirco autem myrmicoleontis appellatione vel tigridis repetitur, qui jam contrito leonis rugitu fuerat designatus, quia quidquid per gaudium dicitur, saepe replicatur. Voces quippe ingeminat animus cum exsultat. Unde et veraci laetitia Psalmista crebro repetit hoc, quod se exauditum esse cognovit, dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit (Psal. VI, 9, 10). [ Vet. XVIII.] 44. Sancti de domitis vitiis cum timore gaudent. Hypocritae vel uno superato se perfectos putant. --Sed sancti viri cum de quibusdam se vitiis ereptos hilarescunt, magno se metu etiam in ipsa exsultatione concutiunt; quia etsi jam de cujuslibet procella tempestatis erepti sunt, esse se tamen adhuc in incerti maris dubiis fluctibus sciunt: et sic spe exsultant, ut pavore trepident; sic pavore trepidant, ut spei fiducia exsultent. Unde per eumdem Psalmistam dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). At contra, qui de specie sanctitatis intumescunt, cum unum quodlibet vitium superant, mox mentem in superbiam erigunt, et quasi de vitae suae perfectione gloriantur; et pro eo quod fortasse semel a periculo tempestatis erepti sunt, jam quia in mari navigent, obliviscuntur: magnos se in omnibus aestimant, et vicisse se antiquum adversarium funditus putant; infra se cunctos respiciunt, quia se per sapientiam transcendere omnes arbitrantur. Unde subditur:

CAPUT XXIII [ Rec. XVIII ]. VERS. 12.-- Porro ad me dictum est verbum absconditum.

45. Haeretici novum et occultam doctrinam affectant, cur. --Verbum absconditum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quamdam praedicationis suae reverentiam obducant. Unde et latenter praedicant, quatenus eorum praedicatio tanto sancta, quanto et occulta videatur. Communem autem scientiam habere refugiunt, ne caeteris aequales aestimentur; et quaedam nova semper exquirunt, quae dum alii nesciunt, apud imperitorum 159 mentes ipsi de scientiae singularitate gloriantur. Quam, ut diximus, occultam insinuant, quia scilicet ut miram ostendere valeant, hanc se latenter percepisse confirmant. Unde apud Salomonem haereticorum speciem mulier tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Unde hic quoque subditur: Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Furtive susurrii venas percipiunt, quia socialis scientiae gratiam deserentes, ad hanc nequaquam per ostium ingrediuntur, Domino attestante, qui ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X, 1, 2). Venas itaque divini susurrii furtive suscipit, qui ad percipiendam virtutis ejus notitiam, deserto publicae praedicationis ostio, pravae intelligentiae rimas quaerit. Quia vero fur et latro, qui intrat aliunde, et tenebras diligit, et claritatem luminis perhorrescit, recte subjungitur: CAPUT XXIV [ Vet. XIX ]. VERS. 13.-- In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines.

46. Ut alta esse ostendant quae docent, ea se vix capere declarant. Modo de sapientiae singularitate extolluntur. --Saepe haeretici dum altiora dicere conantur, ipsi sibi testes sunt quia quae proferunt, vera non sunt. In nocturna quippe visione dubie cernitur. Rimas ergo susurrii in pavore nocturnae visionis se percepisse asserunt, quia ut quae docent alta aliis ostendant, vix ea se capere posse denuntiant. Sed hinc colligendum est quomodo audientibus certa esse poterunt, quae ipsi dubie viderunt. Miro ergo ordine cum alta loquentes profluunt, in patefactione stultitiae, ipsis suae altitudinis vocibus ligantur. Quantum vero de singularitate sapientiae elevantur, ostenditur cum protinus subdit: Quando solet sopor occupare homines. Ac si aperte ab haereticis diceretur: Cum homines inferius dormiunt, nos ad percipienda superna vigilamus, quia ea nobis nota sunt, ad quae videlicet cognoscenda caeterorum hominum corda torpentia non assurgunt. Ac si apertius dicant: In quibus intelligentia nostra se erigit, reliquorum hominum sensus dormit. Nonnunquam vero cum hoc despici ab auditore conspiciunt, semetipsos simulant timere quod dicunt. Unde subditur: CAPUT XXV. VERS. 14.-- Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.

47. Modo pavidos se simulant. --Quia enim de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quae fingunt; et cum minoris laboris sit audire quam dicere, ad ea proferenda audaces sunt, quae scilicet astruunt quia ipsi vix audire potuerunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXVI. VERS. 15, 16.-- Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae; stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.

48. Modo fingunt in se incomprehensibilia novisse. --Ut incomprehensibilia se cognovisse indicent, non stetisse, sed transisse coram se spiritum narrant; et vultum se vidisse incognitum simulant, ut esse se ei cognitos qui ab humana mente cognosci non valet ostendant. Ubi adhuc subditur: CAPUT XXVII. VERS. 16.-- Imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.

49. Deum intueri spiritaliter nequeunt, neque tamen semper errant. Quaedam vera et sublimia loquuntur. --Saepe haeretici Deum sibi imaginaliter fingunt quem intueri spiritaliter nequeunt; ejusque 160 vocem quasi aurae lenis audire se perhibent, quia ad secreta illius cognoscenda, quasi esse se caeteris familiariores gaudent. Non enim ea docent quae Deus publice loquitur, sed quae eorum auri quasi latenter aspirantur. Haec igitur diximus, ut quid sub haereticorum specie in Eliphaz sermonibus sentiendum sit intimenius. Sed qui amici beati Job tanti viri amici non essent, nisi manifeste aliquid ex veritate didicissent, quia quamvis in sententiis correptionis errant, in veritatis tamen cognitione non in toto titubant: haec eadem paulo superius verba replicemus, ut subtilius discernamus quomodo ea quae de perceptione veritatis dicuntur, a recte sentientibus proferri veraciter possint. [ Vet. XX. ] Nonnunquam vero haeretici vera quaedam et sublimia loquuntur, non quod haec divinitus ipsi percipiunt, sed quod ex sanctae Ecclesiae contentione didicerunt; neque haec ad profectum conscientiae, sed ad scientiae ostentationem trahunt. Unde fit plerumque ut alta sciendo dicant, sed vivendo quae dicunt nesciant. Sive igitur ex haereticorum specie, videlicet non vitam scientiae, sed verba tenentium, seu certe ex persona amicorum beati Job, qui de cognitione veritatis potuerunt procul dubio percipiendo experiri, quod studuerunt docendo eloqui, haec eadem quae transcurrimus, subtilius dicta disseramus; ut dum sollicite Eliphaz sermo discutitur, quantae scientiae fuerit, demonstretur; quamvis in eadem scientia humilitatem non tenuit, qui commune bonum sibi specialiter arrogavit. Ait namque: CAPUT XXVIII [ Rec. XIX ]. VERS. 12.-- Porro ad me dictum est verbum absconditum.

ALLEGORICUS SENSUS.--50. Verbum absconditum, Dei Filius, vel Spiritus sancti locutio. Haec a paucis percipitur. Sentiri potest, non exprimi. --Verbum quippe absconditum, invisibilis Filius vocatur, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum. Quod ipse quoque absconditum insinuat, dum subjungit: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii credentibus manifestatur. Potest etiam per verbum absconditum, allocutio intimae aspirationis intelligi; de qua Joannes dicit: Unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Quae nimirum aspiratio humanam mentem contingendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei jam, nisi quae superna sunt, libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Absconditum ergo verbum audire, est locutionem sancti Spiritus corde concipere. Quae profecto sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde et Veritatis voce de hac abscondita locutione dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere (Joan. XIV, 16). Sicut enim isdem Paraclitus post Mediatoris ascensum, alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est; ita omnem, quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Et quoniam valde in 161 humano genere pauci sunt, qui a desideriorum temporalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur, verbum hoc absconditum dicitur, quia illud a quibusdam procul dubio in corde percipitur, quod a maxima hominum parte nescitur. Vel certe haec ipsa afflatio sancti Spiritus absconditum verbum est, quia sentiri potest, sed strepitu locutionis exprimi non potest. Cum igitur divina aspiratio sine strepitu mentem sublevat, verbum absconditum auditur, quia sermo Spiritus in aure cordis silenter sonat. Unde et subditur:

CAPUT XXIX [ Rec. XX ].

IBID.-- Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus.

51. Mentem quaerit a visibilibus abstractam. Quam variis modis eam alloquatur. --Venas susurrii superni auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens et raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat. Et occultatur ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit. Notandum vero quod non ait: Quasi furtive suscepit auris mea susurrium ejus; sed venas susurrii ejus. Susurrium quippe occulti verbi, est haec ipsa locutio aspirationis internae. Venae autem susurrii dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad mentem ducitur. Quasi enim venas susurrii sui aperit, cum nobis Deus latenter insinuat, quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim nos amore, aliquando terrore compungit; aliquando praesentia quam nulla sint ostendit, et ad aeterna diligenda desiderium erigit; aliquando prius aeterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando nostra nobis mala aperit, et ad hoc nos usque, ut alienis etiam malis doleamus, extendit. Aliquando mala aliena nostris obtutibus objicit, et compunctos mirabiliter a nostra pravitate nos corrigit. Venas itaque divini susurrii furtive audire, est occultos divinae aspirationis modos tenuiter et latenter agnoscere. 52. Susurrat nobis Deus, quia non se plene manifestum facit. Per creata opera velut per quasdam rimas se admirandum praebet. --Quamvis adhuc vel susurrium, vel venas susurrii intelligere aliter valemus. Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Nos igitur quousque carnis corruptione premimur, nullo modo claritatem divinae potentiae, sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet hoc quod de ejus aeternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Cum ergo se nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia etsi se plene non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam jam susurrat, sed loquitur, cum ejus nobis species certa revelatur. Hinc est enim quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 26). Hinc Joannes ait: Videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hinc Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Nunc autem divinum susurrium tot ad nos venas habet, quot creatis operibus ipsa divinitas praesidet. Dum enim quae sunt cuncta creata cernimus, in creatoris admiratione sublevamur. Nam sicut aqua leniter fluens, rimata per venas quaeritur, ut augeatur, tantoque se vastius fundit, quanto venas apertiores invenerit; ita nos dum studiose divinitatis 162 notitiam ex creaturae ejus consideratione colligimus, quasi susurrii illius ad nos venas aperimus; quia per hoc quod factum cernimus, virtutem factoris admiramur; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quemdam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit, in quo semetipsum utcunque indicat, dum quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumus, non ejus vocem, sed vix susurrium audimus. Plene enim quia perpendere neque ipsa quae sunt creata sufficimus, recte dicitur: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Projecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati, vix susurrii venas apprehendimus, quia ipse quoque mira ejus opera raptim tenuiterque pensamus. [ Vet. XXI ] Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto ejus rectitudinem repressa formidat. Unde et recte subjungitur: CAPUT XXX [ Rec. XXI ]. VERS. 13.-- In horrore visionis nocturnae.

53. Mens eo amplius de suis factis trepidat, quo altius in Deum elevatur. Hinc Deum magis metuit et diligit. --Horror nocturnae visionis, est pavor occultae contemplationis. Humana etenim mens quo altius elevata, quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat; quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse quod super se intermicat conspicit; sicque fit ut illuminata plus metuat, quia magis aspicit a veritatis regula per quanta discordat; eamque gravi formidine suus ipse profectus quatit, quae prius quasi securius nihil videbat. Quamvis quantalibet virtute profecerit, non jam manifestum aliquid de aeternitate comprehendit, sed adhuc sub cujusdam caligine imaginationis conspicit. Unde et haec eadem, nocturna visio dicitur. In nocte quippe, sicut et superius diximus, dubie; in die autem constanter videmus. Quia igitur ad contemplandum interni solis radium, nubes sese nostrae corruptionis interserit, nec ad infirmos nostrae mentis oculos illud, sicut est, incommutabile lumen erumpit; adhuc Deum quasi in nocturna visione cernimus, cum procul dubio sub incerta contemplatione caligamus. Sed quamvis extremum de illo aliquid mens conceperit, in consideratione tamen ejus magnitudinis inhorrescit, et magis metuit, quia ipsis contemplationis ejus vestigiis se imparem sentit, atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cujus miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incerta visione gustavit. Sed quia ad hujus sublevationis culmen minime pertingitur, nisi prius desideriorum carnalium importune perstrepens turba reprimatur, recte subjungitur: CAPUT XXXI [ Rec. XXII ].

IBID.-- Quando solet sopor occupare homines.

54. Ad contemplationem non pervenitur nisi sopitis carnalibus desideriis. Somnus tribus modis accipitur. --Quisquis ea quae mundi sunt agere appetit, quasi vigilat; quisquis vero internam quietem quaerens, hujus mundi strepitum fugit, velut obdormiscit. Sed prius sciendum est quia in Scriptura sacra figurate positus tribus modis somnus accipitur. Aliquando enim somno mors carnis, aliquando torpor negligentiae, aliquando vero exprimitur, calcatis terrenis desideriis, quies vitae. Somni namque vel dormitionis nomine carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: Nolo vos ignorare fratres de dormientibus. Et paulo post: Ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 12). Somno 163 rursum torpor negligentiae designatur, sicut ab eodem Paulo dicitur: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Et rursum: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Somno quoque calcatis carnis desideriis quies vitae figuratur, sicut sponsae voce in canticorum Cantico dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2); quia videlicet sancta mens quo se ab strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Jacob in itinere dormientem figuratur (Genes. XXVIII, 11), qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam coelo inhaerentem, innixum scalae Dominum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit. In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere: quos primis hominibus seductor aperuit, qui dixit: Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Genes. III, 5, 6). Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit; deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari, vel quanto amore auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. 55. Ad contemplationem non sufficit a mundi actionibus quiescere, nisi et virtutes exerceantur. --Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, qui in lapide caput ponit; quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat, qui intentamente, quae principale est [ Graece, τὸ ἡγεμονικὸν] hominis, imitationem sui redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt; quia caput in lapide tenere contemnunt. [ Vet. XXII. ] Sunt namque nonnulli qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius in se immundae cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus (Thren. I, 7). Praecepto etenim legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt; ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub 164 discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Agit haec, et ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc per Prophetam Dominus admonens dicit: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Quia igitur nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, recte nunc verbi absconditi et divini susurrii tempus exprimitur, cum dicitur: in horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, quia nimirum mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur. Sed humanus animus quadam suae contemplationis machina sublevatus, quo super se altiora conspicit, eo in semetipso terribilius contremiscit. Unde et apte subditur: CAPUT XXXII [ Rec. XXIII ]. VERS. 14.-- Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.

56. Quo altius Dei rectitudinem contemplamur, eo de nostra magis formidamus. --Quid per ossa, nisi fortia acta signantur? De quibus et per Prophetam dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum (Psal. XXXIII, 21). Et saepe ea quae agunt homines, esse alicujus momenti aestimant, quia districtionis intimae quam sit subtile judicium ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo modo praesumptionis suae securitate liquefiunt; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna ejus examine, quem conspiciunt, pensant. Hinc est etenim quod is qui fortia operando profecerat, per spiritum sublevatus clamabat: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi (Psalm. XXXIV, 10)? Ac si diceret: Carnes meae verba non habent, quia infirma mea apud te funditus silent; ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque, quae esse in me fortia credidi, tua consideratione contremiscunt. Hinc est quod Manue, viso angelo pertimescens, dicit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum (Jud. XIII, 22). Quem uxor protinus consolatur, dicens: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset (:IBID., 23). Quid est autem quod ad visionem angeli vir fit timidus, et mulier audax, nisi quod nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit? Inde namque spes ad majora audenda sese erigit, unde turbatur spiritus, quia ea quae superna sunt, prior videt. [ Vet. XXIII. ] Quia igitur cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit, recte nunc dicitur: Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Ac si aperte diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me fortem credidi, ante conspectum judicis inde titubavi. Districtionem quippe divinae justitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus jure pertimescimus, quae nos fortia egisse putabamus. Ducta namque ad internam regulam nostra rectitudo, si 165 districtum judicium invenit, multis tortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Unde bene Paulus cum et virtutum ossa habere se cerneret, et tamen sub districto examine haec eadem ejus ossa trepidarent, ait: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque me ipsum judico; nihil enim mihi conscius sum (I Cor. IV, 3). Sed quia auditis venis divini susurrii, haec eadem ejus ossa contremuerunt, illico adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: recta egisse me recolo, et tamen de meritis non praesumo, quia ad ejus examen vita nostra ducitur, sub quo nostrae fortitudinis et ossa turbantur. 57. Contemplationis gratia non est diuturna. --Sed cum mens in contemplatione suspenditur, cum carnis angustias superans, per speculationis vim de libertate aliquid intimae securitatis rimatur, stare diu super semetipsam non potest; quia etsi hanc spiritus ad summa evehit, caro tamen ipso adhuc corruptionis suae pondere deorsum premit. Unde et subditur: CAPUT XXXIII. VERS. 15.-- Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

58. Invisibilia quidem cognoscimus, sed raptim. --Nobis praesentibus spiritus transit, quando invisibilia cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimae diu mens figitur, quia ad semetipsam ipsa immensitate luminis reverberata revocatur. Cumque internam dulcedinem degustat, amore aestuat, ire super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suae tenebras fracta relabitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Non ergo stat, sed transit spiritus, quia supernam lucem nostra nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et mox infirmantibus abscondit. Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae stimulum sentit: Corpus quippe, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae. [ Rec. XXIV.] 59. Nemo hic ita perfectus, cui non nascatur semper quod resecetur. --Pili etenim carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Bene autem per Moysen dicitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae (Num. VIII, 7). Levita quippe assumptus vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fruticantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vitae nascitur quod toleretur. Unde et ipsi Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum ut recidantur, quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam possunt. Semper enim caro superflua generat quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat. Sed tamen haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis 166 alta penetramus. Unde recte nunc dicitur: Cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

[ Vet. XXIV.] 60. Haec sollicitius resecat mens contemplationi dedita, sicque Spiritum pene figit, nec tamen diu tenet. --Humana etenim mens in contemplationis arce sublevata, tanto semetipsam durius de superfluis cruciat, quanto nimis subtile conspicit esse quod amat; et cum pulchrum intuetur hoc quod super se appetit, districte judicat quidquid in se infirmum prius tranquille tolerabat. Transeunte ergo spiritu pili pertimescunt, quia ante compunctionis vim cogitationes superfluae fugiunt, ut nihil fluxum, nihil jam remissum libeat, quia afflatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammat. Cumque hoc, quod in corde illicitum nascitur, continua districtione resecatur, fit plerumque ut vegetata mens paulo latius radio suae speculationis inhaereat, et pene figat spiritum qui transibat. Nec tamen haec ipsa contemplationis mora Divinitatis vim plene aperit, quia ejus immensitas humanas vires auctas sublevatasque transcendit. Unde et bene subditur:

CAPUT XXXIV [ Rec. XXV ]. VERS. 16.-- Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.

61. Homo per peccatum totus carnalis factus, non cogitat sine imaginibus corporum. Qui sine his animam suam, ac deinde Deum percipiat. --Quidam namque non dicimus, nisi de eo utique, quem exprimere aut nolumus, aut non valemus. Sed qua mente hoc loco dicitur quidam, videlicet exponitur, cum protinus subinfertur: Cujus non agnoscebam vultum. Humana quippe anima, primorum hominum vitio a paradisi gaudiis expulsa, lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit; tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto foras deformiter sparsa; unde fit ut nulla noverit nisi ea quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit. Homo enim, qui si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritalis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit. Corpus quippe est coeli, terrae, aquarum, animalium, cunctarumque rerum visibilium, quas indesinenter intuetur, in quibus dum totam se delectata mens projicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit; et quia jam erigere ad summa se non valet, in his infirma libenter jacet. Cum vero miris conatibus ab his exsurgere nititur, magnum valde est, si ad cognitionem suam, repressa corporali specie, anima perducatur; ut semetipsam sine corporea imagine cogitet, et cogitando se, viam sibi usque ad considerandam aeternitatis substantiam paret. [ Vet. XXV.] 62. Anima humana quantum a divina substantia distet. Si necdum quid Deus sit, certe quid non sit percipit. --Hoc autem modo quasi quamdam scalam sibi exhibet semetipsam, per quam ab exterioribus ascendendo in se transeat, et a se in auctorem tendat. Cum enim corporeas imagines deserit, in semetipsam mens veniens, non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate agnoscitur, quae carnis loco retinetur. Quae dum obliviscitur scita, cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristia, addicitur post laeta: ipsa sui diversitate indicat quantum a substantia aeternae incommutabilitatis distat, quae semper, ut est, idem est: ubique praesens, ubique invisisibilis, ubique tota, ubique incomprehensibilis per inhiantem mentem sine aspectu 167 cernitur, sine dubio auditur, sine motu suscipitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. Hanc nimirum substantiam cum animus cogitat assuetus rebus corporalibus, diversarum imaginum phantasmata sustinet. Quae dum ab intentionis suae oculis abigit manu discretionis, postponens ei omnia, jam hanc aliquatenus conspicit. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Quia ergo ad insueta mens rapitur, cum divinitatis essentiam rimatur, recte nunc dicitur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.

63. Stare solius Dei est. --Bene autem dictum est stetit. Omnis quippe creatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura eo ipso, quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio universitatis speciem impleat, transeundo tardatur. Nam etsi coelum ac terra post in aeternum permanent ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius mutanda perseverant. Stare ergo, solius creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua, ne transeant, retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hunc nobis ad nos veniens, creatus, natus, mortuus, sepultus, resurgens, atque ad coelestia rediens, quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco innuit, cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit (Matth. IX, 27; XX, 30; Marc. VIII, 22; Luc. XVIII, 35; Joan. IX, 1). Per humanitatis quippe dispensationem transire habuit; per divinitatis vero potentiam, quia ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat. Bene ergo, postquam dictum est: Cum spiritus me praesente transiret, subditur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum. Ac si aperte diceretur: Eum quem per transitum sensi, non transire deprehendi. Ipse est ergo qui transit, ipse qui stat. Transit enim, quia teneri cognitus non valet; stat autem, quia in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet. Quia ergo raptim is qui semper idem est cernitur, simul Deus est transiens et stans videtur. Vel certe stare ejus est nulla mutatione variari, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Et sicut hunc Jacobus insinuat, dicens: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Quia vero quisquis jam aliquid de contemplatione aeternitatis apprehendit, hanc per coaeternam ejus speciem conspicit, recte subjungitur: CAPUT XXXV.

IBID.-- Imago coram oculis meis.

64. Quidquid de patre percipimus, per filium videmus. --Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum (Genes. I, 27). Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). 168 Et sicut Paulus ait: Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae ejus (Heb. I, 3). Cum ergo aeternitas ejus cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago ejus mentis nostrae oculis antefertur; quia cum vere in Patrem intendimus, hunc quantum accipimus, per suam imaginem, id est, per Filium videmus; et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit conamur. Unde et haec eadem Veritas in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV 6). Bene autem subditur: CAPUT XXXVI [ Rec. XXVI ].

IBID.-- Et vocem quasi aurae lenis audivi.

65. Spiritus Sancti vox et aura lenis et spiritus vehemens. --Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio sancti Spiritus designatur, qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur? Qui tamen super apostolos veniens, per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Factusque est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit. 66. Aura lenis quia se quantumlibet sanctis hic modicum aperit. In contemplatione quidquid mens perfecte valet conspicere, non est Deus. --Vox ergo Dei quasi aurae lenis auditur, quia in hac adhuc vita positis contemplatoribus suis, nequaquam se Divinitas sicut est insinuat, sed lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam tenuiter demonstrat. Quod bene ipsa legis acceptione signatur, cum dicitur, quia Moyses ascendit, et Dominus in monte descendit (Exod. XXIV, 1). [ Vet. XXVI. ] Mons quippe est ipsa nostra contemplatio, in quam nos ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit; si tamen dici in illo vel parum, vel aliquid potest, qui unus semper et idem permanens, intelligi partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Quia vero et in magna contemplatione sublevati, subtile quid de aeternitatis cognitione pertingimus, sacrae historiae verbis ostenditur, cum de cognitione Dei propheta nobilis Elias edocetur. Cui cum transiturum ante eum se Dominus promitteret, dicens: Ecce Dominus transit, spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conterens petras ante Dominum; illico adjunxit: Non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis (III Reg. XIX, 11, 12). Spiritus quippe ante Dominum evertit montes, et petras 169 conterit; quia pavor, qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur, esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur; quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae (:IBID.). Post aurae tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare; ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione Divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur (Exod., XXXIII, 9) quia ii, qui adventum Divinitatis utcunque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt. Quia igitur humana mens quantalibet se virtute tetenderit, vix de intimis extrema cognoscit, recte nunc dicitur: Et vocem quasi aurae lenis audivi. Sed quoniam cum de se saltem parum nobis divina cognitio exbibet, infirmitatis nostrae ignorantiam perfecte docet, qui vocem aurae lenis audivit, dicat quae ex ipsa hac auditione didicerit. Sequitur: CAPUT XXXVII [ Rec. XXVII ]. VERS. 17.-- Nunquid homo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir?

67. Justitia humana divinae comparata, injustitia est. Qui compescendae de Dei flagellis querelae. --Humana justitia divinae justitiae comparata, injustitia est: quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Quid ergo Eliphaz raptus in contemplatione cognovit, nisi quod justificari homo Dei comparatione non possit? Recta namque credimus quae exterius operamur, sed cum minime interna cognoscimus, quasi in solis radio positi caligamus. Cum vero illa utcunque percipimus, ista non utcunque judicamus, quia tanto quisque subtilius de tenebris judicat, quanto ei verius claritas lucis constat. Qui enim lucem videt, scit quid de tenebris aestimet. Nam qui candorem lucis ignorat, et obscura pro lucidis approbat. Bene autem subditur: 170 Aut factore suo purior erit vir? Quisquis de percussione murmurat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Puriorem se ergo vir factore suo existimat, si contra flagellum querelam parat; eumque sibi procul dubio postponit, cujus judicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere non audeat judicem culpae, hunc humiliter cogitet auctorem naturae, quia qui mire ex nihilo hominem fecit, factum impie non affligit. Quod tunc Eliphaz didicit, cum vocem quasi aurae lenis audivit. In consideratione namque divinae magnitudinis discitur quam humiliter in sua animadversione timeatur. Et qui superna degustat, inferiora aequanimiter tolerat, quia plene intus conspicit, quanti aestimet quod foris agit. Male enim se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis ignorat; et saepe lignum rectum creditur, si ad regulam non ducatur; sed cum regulae jungitur, per quantam tortitudinem tumescit invenitur, quia nimirum rectitudo abcidens increpat, quod oculus deceptus approbabat. Eliphaz itaque quia superna conspexit, districtum judicium de inferioribus exerit; et quamvis beatum Job non recte redarguit, in comparatione tamen creatoris omnium, creaturae modum recte describit dicens: [CAPUT XXXVIII [ Vet. XXVII, Rec. XXVIII ]. VERS. 18, 19. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea?

68. Natura angelica cur mutabilis, et unde fiat immutabilis. Angelorum lapsus homines admonet de sua infirmitate diffidere. Tinea, concupiscentia. --Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent; et eo majoris apud Deum meriti fierent; quo mutabilitatis suae motum voluntatis statione fixissent. Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. Atque ejusdem protinus documentum mutabilitatis adjungitur, cum de apostatis spiritibus subinfertur: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans 171 ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Et rursum: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam (II Cor. V, 1). Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat, cum dicebat: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam vero vestis animae caro est; sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. Quasi enim quadam sua tinea vestis nostra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur; qua temeritate se homines in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant unde ab intima novitate veterascant? [ Vet. XXVIII.] 69. Angeli doctores sunt, qui quamlibet sancti, non sunt sine culpa. Tinea sine sonitu damnum faciens, iniquos exhibet damna sua non attendentes. --Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. VII, 1). Qui quantalibet virtute fulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis vitae gradiuntur, quia eorum nimirum gressus tangitur aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc domum luteam Paulus habitare contempserat, cum dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20, 21). Dicat ergo: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagio transire nequeunt, qui aeterna nuntiantes, sese contra temporalia accingunt, quae detrimenta illi sustinent qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudent? Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles, quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur; ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola coelestia aspectat, subita carnali delectatione perculsus, a semetipso scissus jaceat, et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnunquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi hujus iniquitate feriuntur, quos contra eum sancta intentio erigit quibus ictibus illi penetrantur, quos ante ejus jacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternit? Qui bene velut tinea consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit; ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate 172 vitam. Sed haec se indesinenter amittere nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, dum ignorant. Unde et bene subditur:

CAPUT XXXIX. VERS. 20.-- De mane usque ad vesperam succidentur.

70. Reprobi nec in extremo tempore mentem perversam mutant. --A mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perpetratione vulneratur. Omni namque tempore reprobi per augmentum malitiae contra se ictus ingeminant, quibus succisi in profundum ruant. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 25). Dies quippe dimidiare, est tempus vitae male in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Sequitur: CAPUT XL.

IBID.-- Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.

71. Scire negligunt quae eos supplicia, quae justos praemia maneant. --Nullus videlicet eorum qui a mane usque ad vesperam succidentur. Nullus intelligit vel eorum qui pereunt, vel eorum qui perditos pereuntium mores imitantur. Unde alias scriptum est: Justus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo, et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat (Isai. VI, 57). Iniqui ergo dum sola temporalia appetunt, et quae bona electis in aeternum maneant scire contemnunt; dum justorum afflictionem conspiciunt, sed quae sit afflictionis retributio non agnoscunt actionis suae pedem in profundum porrigunt, quia a luce intelligentiae sponte sua oculos claudunt. Stultis enim voluptatibus decepti, dum quae vident, temporaliter diligunt, a semetipsis alienati non vident ubi in aeternum ruunt. Potest etiam mane prosperitas, vespere hujus mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad vesperum reprobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exsurgunt. Quos de mane usque ad vesperam nequaquam culpa succideret, si vel prospera fomentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent. [ Vet. XXIX. ] 72. Qui prosperis vel adversis bene utantur. --Sed quia nequaquam sic humani generis multitudo deseritur, ut cuncta ad interitum tendere permittatur, sunt nonnulli qui praesentis vitae oblectamentum despiciunt, etiam cum adsunt, transitoria esse considerant, atque haec ex amore aeternitatis calcant. Cumque in hoc primo gradu judicii gressum ponunt, vegetiores ad altiora perveniunt, ut cuncta temporalia non solum quia citius sunt amittenda, despiciant, sed his inhaerere non appetant, etiam si aeterna esse potuissent; et a pulchre conditis amorem subtrahunt, quia in ipsum auctorem pulchritudinis cordis passibus tendunt. Et sunt nonnulli qui bona vitae praesentis diligunt, sed tamen haec nullatenus assequuntur: qui rebus temporalibus totis desideriis inhiant, mundi gloriam quaerunt, sed adipisci nequaquam possunt. Hos, ut ita dixerim, cor ad mundum 173 pertrahit, mundus ad cor repellit. Nam saepe contingit ut ipsis suis adversitatibus fracti ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, quam sint inania quae quaerebant, seseque pro tam stulto desiderio protinus ad lamentum vertant; et tanto valentius aeterna desiderent, quanto se stultius laborasse pro temporalibus dolent. Unde bene descriptis reprobis subditur:

CAPUT XLI [ Rec. XXIX ]. Vers. 21.--Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex iis.

73. Quos mundus despicit, Deus eligit. --Quos alios reliquos, nisi hujus mundi despectos accipimus? Quos dum praesens saeculum ad nullius gloriae usum eligit, quasi minimos indignosque derelinquit. Sed mundi reliquos auferre Dominus dicitur, quia despectos hujus saeculi eligere dignatur, Paulo attestante qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26, 27). Quod bene in libris Regum Aegyptio puero in via lassescente signatur, quem Amalecita aegrotum in itinere deserit, David vero invenit, cibo reficit, ducem sui itineris facit; Amalecitam persequitur, epulantem reperit, et funditus exstinguit (I Reg. XXX, 13). Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo currere nequaquam valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is, quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suas mentes Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit et exstinguit, quia ipsis Christus praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit. Quia igitur plerumque quos mundus relinquit, Dominus eligit, recte nunc dicitur: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis. Sequitur: CAPUT XLII.

IBID.-- Morientur, et non in sapientia.

74. Scripturae mos, ut ubi quid interponit peregrinum, mox ad tractatum argumentum redeat. --Quid est quod superius reproborum interitum protulit, dicens: Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt; et de electis Dei illico adjunxit: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis; et hoc protinus, quod eisdem electis non conveniat, subdit dicens: Morientur, et non in sapientia? Si enim a reprobis divinitus auferuntur, quo pacto mori non in sapientia dicuntur? Sed nimirum sacrae Scripturae consuetudo est, ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeat. Nam postquam dixit: Et quia nullus est qui intelligat, in aeternum peribunt, electorum mox sortem subintulit, dicens: Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. Et rursum sententiae suae oculum in eum, quem praedixerat, interitum reproborum mittens, subito adjunxit: Morientur, 174 et non in sapientia. Ac si diceret: Hi quos dixi quia non intelligentes in aeternum peribunt, procul dubio non in sapientia morientur. Sed hunc esse nonnunquam morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam hujus rei similitudinem proferamus. Paulus namque apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis, te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Qui ad infirmitatem ejus corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (:IBID., 23). Statimque subjungit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur (:IBID., 24). Quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit, hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine perquirenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, in aliis laterent, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Sicut ergo per hanc sententiam Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam loquens de Timothei infirmitate subjunxit; sed ad illud rediit, quod superius intermittendo narravit; ita hoc loco Eliphaz cum de electis diceret: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis, illico adjungens: Morientur, et non in sapientia, ad illud protinus recurrit, quod superius de reprobis protulit, dicens: Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. [ Vet. XXX. ] 75. Moriuntur reprobi et electi, hi in sapientia, illi in insipientia. --Idcirco autem reprobi electos despiciunt, quod ad vitam invisibilem per visibilem mortem tendunt. De quibus bene nunc dicitur: Morientur, et non in sapientia. Ac si aperte diceretur: Mortem quidem et sapientiam pariter fugiunt; sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem laqueos non evadunt. Et quia quandoque morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem quae procul dubio ventura est metuunt, et vitam simul et sapientiam perdunt. At contra justi in sapientia moriuntur, quia mortem quam devitare funditus nequeunt, cum pro veritate imminet, differre contemnunt; eamque dum aequanimiter ferunt, poenam propaginis vertunt in instrumentum virtutis, ut inde debeat vita recipi, unde per primae culpae meritum cogitur finiri. Sed quia haec Eliphaz contra iniquos veraciter protulit, beatum Job reprehensibilem aestimans, de fastu se sapientiae inflavit. Unde et post praedicamenta tantae rectitudinis, irrisionis verba subjungit, dicens:

CAPUT XLIII [ Rec. XXX ]. CAP. V. VERS. 1.-- Voca ergo si est qui tibi respondeat. 76. Vocare Deum quid sit, quid Dei respondere. --Omnipotens enim Deus saepe ejus precem 175 in perturbatione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere; respondere vero Dei, est effectum precibus praebere. Ait ergo: Voca, si est qui tibi respondeat. Ac si aperte dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subjungit: CAPUT XLIV.

IBID.-- Et ad aliquem sanctorum convertere.

77. Ac si despiciens dicat: Sanctos quoque invenire in afflictione adjutores non vales, quos habere socios in hilaritate noluisti. Qui post irrisionem protinus sententiam subdit, dicens: CAPUT XLV. VERS. 2.-- Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

78. Vera dicit Eliphaz, sed non vere in Job. Irae quanta culpa, quot mala. --Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Job injuste promeretur, cum scriptum sit, Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18); sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat. [ Vet. XXXI. ] Quanta ergo sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10); quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes (Prov. XV, 1, sec. LXX); quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram justitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20); quia dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat. Per iram gratiae vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24, 25). Et idem: Quis poterit habitare cum homine, cujus spiritus facilis est ad irascendum? (Prov. XVIII, 14.) Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata (Prov. XV, 18). Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, pejores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, juxta vetustam translationem scriptum est: Super quem 176 requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cujus recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. 79. Imago irati optimis coloribus expressa. --Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat; seque ipsum retinere animus non valet, quia, factus est potestatis alienae; et eo furor membra foras in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis jaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo, quasi ex judicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma teneatur. Nonnunquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae gravius exasperant oriuntur; atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat et clamosas tacita voces format; verba sibi, quibus exasperetur objicit, et quasi in causae examine posita durius exaperata respondet; quod Salomon breviter insinuat, dicens: Praestolatio impiorum furor (Prov. XI, 23). Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausae irae flamma consumat. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam. [ Vet. XXXII. ] 80. Gradus quatuor quibus ad iram sumus affecti. --Sciendum vero est quo nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris, sui diutius ignem 177 servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat, dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus?

81. Irae compescendae duo modi. --Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur; eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter aecingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari; ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse. [ Vet. XXXIII. ] 82. Ira alia ex impatientia, alia ex zelo. Prima oculum excaecat, altera ita turbat, ut ad clarius videndum disponat. --Sed inter haec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Eccle. VII, 4). De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat; quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, 178 ut altiora in commotione non videat, quae pene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.

83. Cavendum ne ira menti ex zelo commotae dominetur. --Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit; et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat; ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: Virum stultum interficit iracundia. Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat, quia illa sub ratione restringitur, haec vero irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur. CAPUT XLVI [ Rec. XXXI ].

IBID.-- Et parvulum occidit invidia.

84. Invidus eo cui invidet, se minorem testatur. --Invidere enim non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cujus invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Hinc est quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit (Genes. IV, 5-7); quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cujus Deus hostiam accepit: et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Hinc Esau ad persecutionem fratris exarsit (Genes. XXV, 34; XXVII, 41), quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei, 179 quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Joseph fratres sui Ismaelitis transeuntibus vendiderunt (Genes. XXXVII, 27, 28), quia cognito revelationis mysterio, ne se melior fieret, ejus provectibus obviare conati sunt. Hinc Saul David subditum, lanceam intorquendo, persequitur (I Reg. XVIII, 11), quia quem magnis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus itaque est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. [ Vet. XXXIV. ] 85. In invidia serpens antiquus totum virus suum concutit ac vomit. Invidi descriptio. --Sed inter haec sciendum est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur; ut quo alii ad meliora properant, eo ipse deterius ruat; qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera; et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur; quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona, 180 intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium, sanitas, cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.

86. Invidiae imminutio et mors, inchoatus aut perfectus amor aeternitatis. --Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat; quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis et plena mors est ejus, perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab ejus rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit; quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in amore coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur; quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam oculus mentis; qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia, quoniam hujus pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.