Pars I |
Epistola
recensereIn qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat.
CAPUT PRIMUM. Opus subsequens quando inchoatum, qua occasione, quibus hortatoribus, quidve rogitantibus.
1 Reverendissimo et sanctissimo fratri Leandro coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent, et te illuc injuncta pro causis fidei Visigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli, et postquam coelesti sum desiderio afflatus saeculari habitu contegi melius putavi (Joan. Diac., l. I, c. 27). Aperiebatur enim mihi jam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo devinxerat, ne 2 exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo jam non specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii, et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex hujus vitae naufragio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit, repente me, sub praetextu ecclesiastici ordinis, in causarum saecularium pelago reperi; et quietem monasterii, quia habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod 3 si inulte liceat, iterum fugiendo deflectatur. Postque hoc nolenti mihi atque renitenti, cum grave esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis injunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi jam tempora, malis crebrescentibus, termino propinquante turbata sunt; ipsi nos, qui internis mysteriis deservire credimur, curis exterioribus implicamur: sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me, ignorante me, actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei, germana vincti charitate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fune restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi portus sinum, terreni actus volumina fluctusque fugiebam; et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita, mucrone suae occupationis exstinxerat; inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus, etiam cogente te, placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Job exponere importuna me petitione compellerent; et prout veritas vires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem; adhuc aliquid gravius adjungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem; et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem.
CAPUT II.
Qua animi demissione, qua in Deum fiducia. Idem opus qua ratione retractatum, absolutum ac divisum. Quos rimetur sensus. --Mox vero, ut in obscuro hoc opere, atque ante nos hactenus indiscusso, ad tanta me pertrahi ac talia cognovi, solo auditus pondere victus, fateor, lassatusque succubui. Sed repente inter formidinem devotionemque deprehensus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem, cunctatione postposita, illico certus attendi, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus charitas imperabat. Fore quippe idoneum me ad ista desperavi: sed ipsa mei desperatione robustior, ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21); qui immensos brutosque asinae ruditus, per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui veritatem suam, cum voluerit, etiam per ora jumentorum narrat (Num. XXII, 28)? Hujus ergo robore considerationis accinctus, ariditatem meam ad indagandum fontem tantae profunditatis excitavi. Et quamvis eorum, quibus exponere compellebar, longe me vita transcenderet, injuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Unde mox eisdem coram positis fratribus, priora libri sub oculis dixi; et quia tempus paulo vacantius reperi, posteriora tractando 4 dictavi. Cumque mihi spatia largiora suppeterent, multa augens, pauca subtrahens, atque ita ut inventa sunt, nonnulla derelinquens, ea quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui, quia et cum postrema dictarem, quo stylo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut et ea quae locutus sum, studiosa emendatione transcurrens, quasi ad similitudinem dictatus erigerem; et ea quae dictaveram, non longe a colloquentis sermone discreparent; quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamvis tertiam hujus operis partem ut colloquendo protuli, pene ita dereliqui, quia cum me fratres ad alia pertrahunt, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus nimirum multa jubentibus, dum parere modo per expositionis ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum volui, opus hoc per triginta et quinque volumina extensum, in sex Codicibus explevi. Unde et in eo saepe quasi postponere ordinem expositionis invenior, et paulo diutius contemplationis latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit, rimetur; et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente sese in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse juxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat; et cum subjunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat.
CAPUT III.
Quo ordine singulos sensus explicet. Allegorico interdum necessario inhaerendum. --Sciendum vero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus, et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quasi superducto aedificium colore vestimus. Vel certe quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt? Quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum ori offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando vero exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus: aliquando autem intelligi juxta litteram nequeunt; quia superficie tenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim dicitur: Sub quo curvantur qui portant orbem (Job. IX, 13). Et de tanto viro quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur, ut 5 mundi molem subvehi giganteo sudore suspicetur? Qui rursum pressus percussionibus dicit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea (Job. VII, 15). Et quis rectum sapiens credat virum tanti praeconii, quem videlicet constat ab interno judice praemia pro patientiae virtute recipere, decrevisse inter verbera suspendio vitam finire? Aliquando etiam, ne fortasse intelligi juxta litteram debeant, ipsa se verba litterae impugnant. Ait namque: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job. III, 2). Et paulo post subjicit: Occupet eam caligo, et involvatur amaritudine (:IBID., 5). Atque in ejusdem noctis maledictione subjungit: Sit nox illa solitaria (Ib., 7). Qui nimirum nativitatis dies, ipso impulsu temporis evolutus, stare non poterat. [ Vet. et Rec. IV. ] Quo igitur pacto hunc involvi caligine optabat? Elapsus quippe, jam non erat; et tamen si in rerum natura subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo quod nullo modo de die insensibili dicitur, qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus conjuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam exoptat? Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium conjunctione separari. Qui rursum dicit: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam (Job. VII, 19)? Et tamen paulo superius dixerat: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt (Job. VI, 7). Quis autem nesciat salivam facilius posse glutiri quam cibum? Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est valde quo ordine glutire posse salivam negat. Atque iterum dicit: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Job. VII, 20)? vel certe: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae (Job. XIII, 26)? Et tamen alia responsione subjungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job. XXVII, 6). Quo igitur pacto a corde suo minime in omni vita reprehenditur, qui peccasse se publica voce testatur? Neque enim simul unquam conveniunt culpa operis, et irreprehensibilitas cordis. Sed nimirum verba litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri.
CAPUT IV.
Aliquando litterali sensui inhaerendum. --Aliquando autem qui verba accipere historiae juxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque vir dicit: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Job. XXXI, 16 et seq.). Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflectimus, cuncta ejus misericordiae facta vacuamus. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est 6 fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet. Ut ergo uniuscujusque loci opportunitas postulat, ita se per studium expositionis ordo immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat.
CAPUT V.
Gregorius aegritudine laborans opus sequens perfecit. Artem loquendi neglexit. Quibus utatur Scripturae versionibus. --Quam videlicet expositionem recensendam tuae beatitudini, non quia velut dignam debui, sed quia te petente memini promisisse, transmisi. In qua quidquid tua sanctitas tepidum incultumque repererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, affecta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum jam curricula devolvuntur, quod crebris viscerum doloribus crucior, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassesco, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelo. Interque haec dum sollicitus penso quia, Scriptura teste, Omnis filius qui a Deo recipitur, flagellatur (Hebr. XII, 6), quo malis praesentibus durius deprimor, eo de aeterna certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc divinae providentiae consilium fuit, ut percussum Job percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem. [ Vet. et Rec. V. ] Sed tamen recte considerantibus liquet, quia adversitate non modica laboris mei studiis in hoc molestia corporalis obsistit, quod carnis virtus cum locutionis ministerium exhibere vix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est officium corporis, nisi organum cordis? Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant; nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet. Quanto itaque gravius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componat? Quaeso autem ut hujus operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras, quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur (Deut. XVI, 21). Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant, servare despexi. Nam sicut hujus quoque epistolae tenor enuntiat, non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque et praepositionum casus servare contemno, quia indignum (Dist. 38, c. Indignum) vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque enim haec ab ulus interpretibus, in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Novam vero translationem dissero; sed cum probationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo; ut quia sedes apostolica, cui Deo auctore praesideo, utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.
Praefatio
recensereIn qua quae toto opere edisserenda sunt paucis perstringit.
CAPUT PRIMUM. 7 1.
Quis scriptor libri Job. --Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati Job scriptor habeatur. Et alii quidem Moysen, alii unum quemlibet ex prophetis scriptorem hujus operis fuisse suspicantur. Quia enim in libro Geneseos (Genes. XXXVI, 33.) Jobab de stirpe Esau descendisse, et Bale filio Beor in regnum successisse describitur, hunc beatum Job longe ante Moysi tempora exstitisse crediderunt, morem profecto sacri eloquii nescientes, quia in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet ad alia subtilius enumeranda properare. Unde et illic Jobab, priusquam reges in Israel existerent, fuisse memoratur. Nequaquam ergo exstitisse ante legem cognoscitur, qui Israeliticorum judicum tempore fuisse signatur. Quod dum quidam minus caute considerant, Moysen gestorum illius quasi longe antepositi scriptorem putant; ut videlicet is qui potuit ad eruditionem nostram legis praecepta edere, ipse credatur etiam ex gentilis viri historia, virtutis ad nos exempla mandasse. Nonnulli vero, ut dictum est, scriptorem hujus operis unum quemlibet ex prophetis arbitrantur: asserentes quod nullus tam mystica Dei verba cognoscere potuit, nisi cujus mentem prophetiae spiritus ad superna sublevavit. 2. Auctor Spiritus sanctus. --Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos ejus facta transmisit. Si magni cujusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem scire sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint indagare. Cum ergo rem cognoscimus, ejusque rei Spiritum sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamur?
[ Vet. II. ] 3. Quo inspirante Job sua certamina descripsit. --Arbitrari tamen verius possumus, quod idem beatus Job, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, etiam consummatae suae victoriae gesta narravit. Nec movere debet quod in eodem libro dicitur, Dixit Job; vel, haec atque illa pertulit Job. Moris 8 enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim quod Moyses ait: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. XII, 3). Hinc Joannes dicit: Discipulus ille, quem diligebat Jesus (Joan. XIX, 26). Hinc Lucas ait: Quod ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas et alius (Luc. XXIV, 13); quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tanquam de aliis proferunt. Ergo sanctus Spiritus per Moysen locutus est de Moyse; sanctus Spiritus per Joannem locutus est de Joanne. Paulus quoque quia non ex se ipso loqueretur, insinuat dicens: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Hinc est quod angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur: angelus videlicet, propter hoc, quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur. Hinc David ait: Attendite popule meus legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei (Psal. LXXVII, 1). Non enim lex David, aut populus David, sed personam ejus, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cujus inspiratione replebatur. Hoc quotidie fieri in Ecclesia cernimus, si vigilanter intuemur. Nam stans in medio populi lector clamat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Et quod ipse Deus sit, vere profecto non dicit; nec tamen per hoc quod dicit, veritatis regulam deserit; quia cui ministerium lectione exhibet, ejus dominium voce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sancto Spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt; et sic de se sententias, quasi de aliis proferunt. Unde et beatus Job sancto Spiritu afflatus, potuit sua gesta, quae erant videlicet supernae aspirationis dona, quasi non sua scribere: quia eo alterius erant quae loquebatur, quo homo loquebatur quae Dei sunt; et eo alter quae erant illius loquebatur, quo Spiritus sanctus loquebatur quae hominis sunt.
CAPUT II [ Vet. III ]. 9 4.
Praecepta homini data. --Sed jam debemus ista postponere, et ad consideranda sacrae historiae gesta properare. Omnis homo eo ipso quo homo est, suum intelligere debet auctorem; cujus voluntati tanto magis serviat, quanto se quia de se ipso nihil sit pensat; ecce autem conditi Deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta, praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adjunguntur exempla, ipsa quoque imitari exempla declinamus, quae edidisse nobis positos sub lege conspicimus. Quia enim Deus aperte quibusdam sub lege positis locutus est, quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus, quibus haec specialiter locutus non est. Unde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur; ut quia obedire homo legi sub lege positus despicit, ejus saltem comparatione evigilet, qui sine lege legaliter vixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti vero etiam sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt, ut quia conditionis nostrae ordinem servare noluimus, praeceptis admoneremur; et quia praeceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur; nec, ut dictum est, eorum exemplis, quos lex astringeret, sed quos lex a peccato nulla cohiberet. 5. Praecepta contemnenti addita exempla Job hominis gentilis. --Circumscripsit nos divina providentia, circumvenit excusationem nostram; undique conclusus est aditus tergiversationis humanae. Homo gentilis, homo sine lege, ad medium adducitur, ut eorum qui sub lege sunt pravitas confundatur. Quod bene per prophetam ac breviter dicendo ostenditur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). In Sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum - in mari autem, vita gentilium. Erubesce ergo, Sidon, ait mare, quia ex vita gentilium redarguitur vita sub lege positorum, atque ex actione saecularium confunditur actio religiosorum: dum illi etiam promittendo non servant quae in praeceptis audiunt; et isti vivendo ea custodiunt, in quibus nequaquam mandatis legalibus astringuntur [ Vet. IV ]. Qua vero auctoritate liber iste sit praeditus, ipsa sacrarum paginarum soliditas attestatur, dum per Ezechielem prophetam dicitur (Ezech. XIV, 14), quod tres solummodo viri liberentur, Noe scilicet, Daniel et Job. Nec immerito inter Hebraeorum vitas, in auctoritatis reverentiam vita justi gentilis adducitur, quia Redemptor noster, sicut ad redemptionem Judaeorum et gentilium venit, ita se Judaeorum et gentilium prophetari vocibus voluit; ut per utrumque populum diceretur, qui pro utroque populo quandoque pateretur. 6. Ejus virtus, quo magis fragraret, flagellis attrita. --Vir itaque iste summis viribus fultus, sibi notus erat et Deo: qui si non flagellaretur, a nobis nullatenus agnosceretur. Virtus quippe etiam per quietem se exercuit, sed virtutis opinio commota per flagella fragravit. Et qui quietus in se ipso quod erat continuit, commotus ad notitiam omnium odorem suae fortitudinis aspersit. Sicut enim unguenta latius redolere nesciunt nisi commota, et sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt; ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tanquam granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc, et transibit (Matth. XVII, 19). Granum quippe 10 sinapis nisi conteratur, nequaquam vis virtutis ejus agnoscitur. Nam non contritum lene est: si vero conteratur, inardescit, et quod in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque vir sanctus, cum non pulsatur, despicabilis ac lenis aspicitur: si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne, quod calidum sapit, ostentat; atque in fervorem virtutis vertitur, quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur; quodque in se per tranquillitatis tempora libens operuerat, exagitatus tribulationibus coactus innotescit. Unde bene per prophetam dicitur: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Ps. XLI, 9). Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur; in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur.
CAPUT III [ Vet. V ]. 7. Virtutes Job recensentur. --Sed subtilius perscrutandum est cur tot flagella pertulit, qui tantam virtutum custodiam sine reprehensione servavit. Humilitatem quippe habuit, quia et ipse testatur: Si contempsi judicium subire cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me (Job. XXXI, 13). Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job. XXXI, 32). Disciplinae vigorem tenuit, sicut ipse indicat dicens: Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo (Job. XXIX, 9). Mansuetudinem in vigore custodivit, sicut ipse fatetur, dicens: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator (:IBID., 25). Eleemosynarum largitatem amplexus est, sicut ipse insinuat dicens: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea (Job. XXXI, 17). Cum igitur omnia virtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat quia servire Deo inter dona noverat: sed dignum fuerat ut districtio severitatis inquireret utrum devotus Deo et inter flagella permaneret. Poena quippe interrogat, si quietus quis veraciter amat. Quem hostis quidem ut deficeret petiit, sed ut proficeret accepit. Fieri Dominus benigne permisit quod diabolus inique postulavit. Nam cum idcirco illum expetisset hostis ut consumeret, tentando egit ut ejus merita augeret. Scriptum quippe est: In omnibus his non peccavit Job labiis suis (Job. I, 22). Et quidem quaedam verba responsionum illius imperitis lectoribus aspera resonant, quia sanctorum dicta pie intelligere, sicut dicuntur, ignorant; et quia animum dolentis et justi in semetipsis assumere nesciunt, ideo doloris verba bene interpretari non possunt. Mentem quippe patientis bene pensare novit condescensio passionis. 8. Ab imperitorum criminationibus Dei judicio absolvitur. --Credunt ergo beatum Job in suis sermonibus deliquisse, minus caute intuentes, quia si beati Job responsa redarguunt, falsam etiam de eo Domini sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a Domino dicitur: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram: vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo (Vers. 8)? Cui a diabolo mox respondetur: Nunquid gratis Job colit Deum? Nonne tu vallasti eum cunctamque familiam ejus? Sed mitte manum tuam, et tange eum, si non in faciem benedixerit tibi (Vers. 10). Hostis itaque in beato Job vires suas exercuit, sed tamen certamen contra 11 Deum assumpsit. Inter Deum itaque et diabolum beatus Job in medio materia certaminis fuit. [ Vet. VI ]. Quisquis ergo sanctum virum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud, quam Deum, qui pro illo proposuerat, perdidisse reprehendit? Ipse quippe in se tentati causam suscipere voluit, qui eum et ante flagella praetulit, et praeferens tentari per flagella permisit. Si ergo excessisse Job dicitur, laudator illius succubuisse perhibetur, quamvis eum nullatenus deliquisse etiam dona testantur. Quis enim nesciat quod culpis non praemia, sed poenae debeantur? Qui ergo duplicia recipere quae amiserat meruit, ex remuneratione edocuit quia nequaquam vitium sed virtus fuit omne quod dixit. Assertioni quoque huic adhuc adjungitur, quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In gravibus namque peccatis quis positus (Causa 3, q. 7, c. In gravibus), dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se, qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si vero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narravit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis vulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem venientibus, et ad increpationem prorumpentibus, de vita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium verba feriebant. Hi namque, qui ad consolandum venerant, dum quasi ejus injustitiae exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem revocat, non se per jactantiam elevat; sed quasi collapsum inter verba et vulnera ad spem animum reformat. Gravi enim desperationis telo mens percutitur, cum supernae irae tribulationibus premitur, et foris linguarum opprobriis urgetur. Beatus igitur Job tot dolorum jaculatione confossus, dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciae ex anteacta vita confirmando revocavit. Nequaquam ergo in arrogantiae vitium cecidit, quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora praeconiorum suorum verba pugnavit; ut dum bona quae fecerat diceret, nequaquam de bono quod quaesierat desperaret. CAPUT IV [ Vet. VII ]. 9. Omnia Satanae machinamenta contra Job erecta. --Sed jam nunc ipsum ordinem tentationis ejus exsequamur. Inimicus saeviens, et sancti viri validissimum pectus debellare contendens, cunctas contra eum tentationum machinas erexit; abstulit substantiam, interfecit filios, percussit corpus, instigavit uxorem, amicos ad consolationem adduxit; sed in asperitatem increpationis excitavit: alium quoque amicum durius increpantem, in extrema et acriori invectione servavit, ut saltem crebrius feriendo cor attingeret, quod novo vulnere semper iteraret. Quia enim in saeculo potentem vidit, damnis substantiae eum moveri credidit, quem non concussum ex filiorum morte pulsavit. Videns autem quia ad augmentum divinae laudis etiam ex vulnere crevit orbitatis, petiit feriendam salutem corporis. Intuens etiam quia per dolorem corporis pervenire nequiverit ad passionem mentis, instigavit uxorem. Civitatem quippe, quam expugnare appetiit, nimis munitam vidit; et idcirco exterius tot plagas inferens, quasi foras exercitum admovit; animum vero uxoris in verbis malae persuasionis 12 accendens, quasi intus civium corda corrupit. Ex bellis enim exterioribus discimus quid de interioribus sentiamus. Inimicus namque saeviens, et urbem circumfusis exercitibus vallans, si ejus munimina invicta conspexerit, ad alia se pugnandi argumenta convertit, ut intus etiam quorumdam civium corda corrumpat; quatenus cum extrinsecus impugnatores admoverit, internos quoque habeat adjutores, atque increscente belli foras certamine, de quorum intus fide confiditur, eorum perfidia urbs destituta capiatur. 10. Foris bellum, virulenta intus consilia adhibuit. --Itaque exterius quasi ariete constituto, murum civitatis istius tot ictibus perculit, quot vicibus adversa nuntiavit. Intus autem quasi civium corda corrupit, dum fortia urbis hujus munimina persuasione destruere conjugis studuit. Foras itaque admovit impetum belli, intus venena consilii: ut tanto citius urbem caperet, quanto eam exterius interiusque turbaret. [ Vet. VIII. ] Quia autem nonnunquam plus conturbant verba quam vulnera, amicorum, ut dictum est, se linguis armavit. Qui quidem quia seniores erant, de eorum verbis minus fortasse doleri poterat. Heliu junior subrogatur, ut sanctum pectus tanto acriori vulnere percuteret, quanto contra illud ictus brachii vilioris excitaret. Ecce ad feriendum invictissimum robur inimicus saeviens, quot tentationum jacula invenit; ecce quot obsidionum machinamenta circumposuit; ecce quot percussionum tela transmisit: sed in his omnibus mansit mens imperterrita, stetit civitas inconcussa.
CAPUT V. 11.
Patientia Job in adversis. --Student hostes, cum contra faciem veniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius venientes hostes contra faciem aspectat. [ Rec. V. ] Igitur Job, in hujus certaminis bello deprehensus, suscepit damna, quasi hostes contra faciem; sustinuit verba consolantium, quasi hostes ex latere: sed in his omnibus circumacto gravitatis suae clypeo, ubique munitus astitit, undique venientibus gladiis vigilanter obviavit: amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam aequanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in conjuge male suadentem sapienter docet. Super haec amici in asperam correptionem prosiliunt; et pro sedando dolore venientes, vim doloris adjungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto viro vertuntur in augmenta virtutum. Per vulnera quippe probatur ejus patientia; per verba vero exercetur ejus sapientia. Ubique fortiter occurrit, quia et flagella robore, et verba ratione superavit. Amici vero ejus, qui ad consolationem quidem veniunt, sed usque ad verba increpationis excedunt, ignorantia magis credendi sunt, quam malitia deliquisse. Neque enim tantum virum amicos iniquos habuisse credendum est: sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur.
[ Vet. IX. ] 12. Varia percussionum genera. --Percussionum quippe diversa sunt genera. Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua 13 plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jer. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me, super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (:IBID., 15). Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). Verba enim salvantis indicant, quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus apostolus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem quae evenit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita, nec pro futura iniquitate percutitur; sed ut sola divinae virtutis potentia, ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2)? respondit Dominus dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei (:IBID. 3)? In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur; et cum nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur. Unde idem beatus Job praefertur prius voce judicis, et post manui committitur tentatoris: quem post flagellum Deus dum remunerans familiarius alloquitur, aperte quantum de verbere creverit indicatur. Amici ergo beati Job, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt: et dum Deum justum in percussione sua conantur asserere, beatum Job compulsi sunt de injustitia reprobare; nescientes videlicet quod idcirco flagellatus fuerat, ut pro flagello ejus divinae gloriae laus cresceret, non autem ut per flagella peccata quae nequaquam commiserat emendaret. Unde et ad veniam citius redeunt, quia ignorantia potius quam malitia peccaverunt. Quorum superbiam divina justitia eo vehementer humiliat, quo nequaquam illos ad suam gratiam, nisi per eum quem despexerant, reformat. Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi super quem se extulit supponatur.
CAPUT VI [ Vet. X ]. 13.
Sancti omnes quasi stellae, noctem vitae praesentis illuminant. --Sed libet inter haec mira divinae dispensationis opera cernere quomodo ad illuminandam noctem vitae praesentis astra quaeque suis vicibus in coeli faciem veniant, quousque in finem noctis Redemptor humani generis, quasi verus lucifer, surgat. Nocturnum namque spatium, dum decedentium succedentiumque stellarum cursibus illustratur, magno coeli decore peragitur. Ut ergo noctis nostrae tenebras suo tempore editus, vicissimque permutatus stellarum radius tangeret, ad ostendendam innocentiam, venit Abel; ad docendam 14 actionis munditiam, venit Enoch; ad insinuandam longanimitatem spei et operis, venit Noe; ad manifestandam obedientiam, venit Abraham; ad demonstrandam conjugalis vitae castimoniam, venit Isaac; ad insinuandam laboris tolerantiam, venit Jacob; ad rependendam pro malo bonae retributionis gratiam, venit Joseph; ad ostendendam mansuetudinem, venit Moyses; ad informandam contra adversa fiduciam, venit Josue; ad ostendendam inter flagella patientiam, venit Job. Ecce quam fulgentes stellas in coelo cernimus, ut inoffenso pede operis iter nostrae noctis ambulemus. Nam cognitioni hominum divina dispensatio quot justos exhibuit, quasi tot astra super peccantium tenebras coelum misit, quousque verus lucifer surgeret, qui aeternum nobis mane nuntians, stellis caeteris clarius ex divinitate radiaret. 14. Cuncti Christum praenuntiarunt, maxime Job. --Quem electi omnes dum bene vivendo praeeunt, et rebus et vocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim justus fuit, qui non ejus per figuram nuntius exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent, et quod prodesse omnibus scirent. Unde et sine cessatione promitti debuit quod et sine aestimatione dabatur percipi, et sine fine retineri; ut simul omnia saecula dicerent quid in redemptione communi saeculorum finis exhiberet. Unde et necesse fuit ut etiam beatus Job, qui tanta incarnationis ejus mysteria protulit, eum quem voce diceret ex conversatione signaret; et per ea quae pertulit, quae passurus esset ostenderet; tantoque verius passionis illius sacramenta praediceret, quanto haec non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetaret. [ Vet. XI. ] Sed quia Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit; de ipso enim dicitur, Qui est caput omnium nostrum (Ephes. IV, 15); et de Ecclesia ejus scriptum est: Corpus Christi, quod est Ecclesia (Colos. I, 24); quisquis eum in semetipso significat, modo hunc ex capite, modo ex corpore designat, ut non solum vocem capitis, sed etiam corporis teneat. Unde et Isaias propheta ejusdem Domini verba exprimens, ait: Quasi sponso posuit mihi mitram, et quasi sponsam ornavit me ornamento (Isaiae LXI, 10). Quia igitur ipse in capite sponsus, ipse est in corpore sponsa, necesse est ut cum nonnunquam aliquid de capite dicitur, sensim ac subito etiam ad vocem corporis derivetur; et rursum cum de corpore aliquid dicitur, repente ad vocem capitis ascendatur. [ Vet. XII. ] Beatus ergo Job venturi cum suo corpore typum Redemptoris insinuat; uxor vero ejus, quae eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis juxta sunt, eo per vitam durius premunt; quia dum quasi fideles vitari non possunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. 15. Amici Job haereticos adumbrant. --Amici vero ejus, qui dum consulunt invehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Job quasi pro Domino loquuntur, sed tamen a Domino non approbantur; quia videlicet omnes haeretici Deum, dum defendere 15 nituntur, offendunt. Unde eis aperte et ab eodem sancto viro dicitur: Disputare cum Deo cupio: prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job XIII, 3 et 4). Constat ergo eos haereticorum typum errando gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. [ Rec. VII. ] Omnis vero haereticus in eo quod Deum defendere cernitur, veritati illius adversatur, Psalmista attestante, qui ait: Ut destruas inimicum et defensorem (Psalm. VIII, 3). Inimicus quippe et defensor est, qui Deum quo praedicat impugnat.
CAPUT VII. 16.
Nominibus suis Job Christum, amici ejus haereticos significant. --Nam quia beatus Job venturi Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Job quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur. Amici quoque ejus ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. [ Vet. XIII. ] In tribus itaque amicorum Job nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent: sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.
CAPUT VIII. 17.
In amicorum Job reconciliatione haereticorum conversio figuratur. --Quia vero nonnunquam haeretici divinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus Job exorare praecipitur, quia haereticorum sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur; ut ejus meritis remedium salutis inveniant, quam verborum jaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata; quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur (Apoc. I, 11). Hinc per Salomonem de Sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid 16 prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae non nisi redeundo junguntur. 18. Illorum mactanda superbia, ut Ecclesiae hoc sacrificio restituantur. --Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere; ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae unitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Job, id est, revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant; qui ut universali Ecclesiae conjungantur, humilitate interveniente interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant. CAPUT IX. 19. Superbus, licet recte sentiens, increpandus. Qua ratione non indiget sacrificio. --Per Heliu autem, qui rectis quidem sensibus loquitur, sed ad stulta elationis verba derivatur, persona uniuscujusque arrogantis exprimitur. Multi namque intra sanctam Ecclesiam positi, recta quae sapiunt recte proferre contemnunt. Unde et divinae increpationis verbis arguitur, nec tamen pro illo sacrificium offertur; quia fidelis quidem est, sed tamen arrogans: per veritatem credulitatis intus est, sed per tumoris sui obstaculum acceptabilis non est. Hinc ergo increpatio redarguit, sed sacrificium non reducit; quia in ea quidem fide est in qua esse debuit, sed superna hunc justitia increpans pro superfluis repellit. Unde et bene Heliu Latino sermone dicitur, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Arrogantes enim viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis Deum elate vivendo refugiunt, eum tamen veraciter credendo confitentur. Quid est enim, Deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta professione monstrare? vel quid est, Deum Dominum dicere, nisi hunc et Deum per divinitatem credere, et Dominum ex incarnatione perhibere?
CAPUT X. [ Vet. XIV. ] 20.
Job duplicia recipiens quid praesignet. Sanctorum ante resurrectionem una beatitudo; post duplex. --Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus vulnerum, post certamina pugnasque verborum, duplici remuneratione sublevatur; quia nimirum sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit. Hinc enim scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Duplicia et postmodum recipiet: quia finito labore praesentis temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde Joannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus 17 adhuc modicum, donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 11). Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur. 21. Afflictio hic certa; quantum duratura sit, incertum. --Recte autem afflictio quidem beati Job dicitur sed quantitas temporis in ejus afflictione reticetur; quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, 18 quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Per hoc ergo, quod beati Job passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.
In longum praefationis verba protraximus, ut quasi totum breviter perstringendo loqueremur. Sed quia ad loquendi initium, diu loquendo, pervenimus, debemus prius historiae radicem figere, ut valeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu satiare.