Missale mixtum/5
FERIA QUINTA IN CENA DOMINI. Ad missam. Sapientie Salomonis ( Cap. I, II, III).
R\. Deo gratias.
Fili. Deus mortem non fecit: nec letatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia et sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum. Et non est in illis medicamentum exterminii: nec inferorum regnum in terra viventium. Justicia enim immortalis est: injusticia enim mortis est acquisitio. (0406B)Impii autem verbis et manibus accerserunt illam: estimantes illam amicam defluxerunt. Et sponsionem posuerunt super illam: quoniam digni sunt quia sunt ex parte illius. Dixerunt apud se cogitationes non recte: exiguum et cum tedio tempus vite nostre: et non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Venite ergo et fruamur bonis que sunt: et utamur creatura: tanquam in juventute celeriter. Circumveniamus ergo justum: quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris: et improperat nobis peccata legis: et diffamat in nos peccata discipline nostre. Promittit scientiam Dei se habere: et filium Dei se nominat. Factus est nobis in contradictione cogitationum nostrarum: gravis est nobis: etiam ad videndum. Quoniam dissimilis (0406C)est aliis et vita ejus: et immutate sunt vie ejus: tanquam nugaces estimati sumus ab illo: et abstinet se a viis nostris: tanquam ab immunditiis. Et profert novissima justorum: et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus si sermones ejus veri sunt: et tentemus que ventura sunt illi: et sciemus que erunt novissima illius. Si enim verus est filius Dei: suscipiet illum: et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum: (0407A)et sciemus reverentiam illius: et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus eum: erit enim respectus ex sermonibus illius. Hec cogitaverunt et erraverunt: excecavit enim illos malicia ipsorum: et nescierunt sacramenta Dei. Nec mercedem speraverunt justicie: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quoniam Deus creavit hominem inestimabilem: et ad imaginem sue similitudinis fecit illum. Qui confidunt in illum: intelligunt veritatem: 158 et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis illius: impii autem secundum quod cogitaverunt: correptionem habebunt. Qui neglexerunt justum: et a Domino recesserunt. Mulieres eorum insensate sunt: et nequissimi illorum filii: maledicta creatura eorum. Ex (0407B)iniquis autem omnes filii qui nascuntur: testes sunt nequicie adversus parentes in interrogatione sua. Placens Deo factus est dilectus: et vivens inter peccatores translatus est. Populi autem videntes: et non intelligentes nec ponentes in precordiis suis talia. Quoniam misericordia Dei et gratia in sanctos illius: et respectus in electos ipsius. R\. Amen.
Lectio Libri Hieremie Prophete ( Cap. XI. XII).
R\. Deo gratias
Hec dicit Dominus. Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sancte auferent a te malicias tuas: in quibus gloriata es? Olivam. Uberem. Pulchram. Fructiferam. Speciosam vocabit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea: et combusta sunt fructeta (0407C)ejus. Et Dominus exercituum qui plantavit te: et locutus est super te malum pro malis domus Israel: et domus Juda: que fecerunt sibi ad invitandum me: libantes Baalam. Tu autem Domine demonstrasti mihi: et ego cognovi. Nunc ostendisti mihi studia eorum: et salvam fecisti a persequentibus animam meam. Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam: et nunc cognovi quia super me cogitaverunt consilia. Dixerunt: venite mittamus lignum in panem ejus: et eradamus eum de terra viventium: et nomen ejus non memorabitur amplius. Tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et corda. Videam ultionem tuam ex eis. Tibi enim revelavi causam meam. Propterea hec dicit Dominus ad viros qui querunt animam tuam: et dicunt: non (0407D)prophetabis in nomine Domini: et non morieris in manibus nostris. Propterea hec dicit Dominus exercituum. Ecce ego visitabo super eos: et juvenes eorum morientur gladio: et filii et filie illorum morientur in fame: et reliquie non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros illos et annum (0408A)visitationis ejus. Justus quidem tu es Domine: si disputem tecum. Veruntamen juste loquar ad te. Quare via impiorum prospera facta est: bene est omnibus qui prevaricantur: et inique agunt? Plantasti eos et radicem miserunt: proficiunt et faciunt fructum. Prope es tu ori eorum: et longe a renibus eorum. Et tu Domine nosti me: et vidisti me: et probasti cor meum. Congrega eos quasi gregem ad victimam: et sanctifica eos in die occisionis. Usquequo lugebit terra: et herba omnis regionis siccabitur: propter maliciam habitantium in ea? Consumptum est animal: et volucre: quoniam dixerunt: non videbit novissima nostra. Si cum peditibus currens laborasti: quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis secura non (0408B)fueris: quid facies in superbia Jordanis? Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te: clamaverunt post te plena voce. Ne credas eis cum locuti fuerint tibi bonum. Reliqui domum meam. Dimisi hereditatem meam. Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem suam: ideo odivi eam. Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid avis distincta per totum? Venite congregamini omnes bestie terre: properate ad devorandum. Peccatum Juda scriptum est in stilo ferreo: in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam: conculcaverunt partem meam: dederunt portionem (0408C)meam desiderabilem in desertum solitudinis. Posuerunt eam in dissipationem luxitque super me. Desolatione desolata est omnis terra: quia nullus qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores: quia gladius Domini devorabit ab extremo terre usque ad extremum ejus. Non est pax universe carni dicit Dominus omnipotens.
R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
159 Psallendo. Dominus regit me: et nihil mihi deerit: in loco pascue ibi me conlocavit. V\ Superaquam refectionis educavit me: animam meam ibi convertit. V\. Deduxit me super semitam justicie propter nomen suum. V\. Nam etsi ambulavero in medio umbre (0408D)mortis: non timebo mala: quoniam tu mecum es. V\. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt V\. Parasti in conspectu meo mensam: adversus eos qui tribulant me. V\. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians: quam preclarus est. V\ Et misericordia tua subsequatur me: omnibus (0409A)diebus vite mee. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
Dicat Presbyter. Silentium facite.
Sequentia Epistole beati Pauli Apostoli ad Corinthios (I, Cap. XI).
R\. Deo gratias.
Fratres. Convenientibus ergo vobis in unum jam non est Dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam presumit ad manducandum. Et alius quidem esurit: alius quidem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum: et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis. et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos: in hoc non laudo. Ego enim accepi a Domino: quod et tradidi vobis. Quoniam Dominus Jesus in qua (0409B)nocte tradebatur accepit panem et gratias agens: fregit et dixit. Accipite et manducate: hoc est corpus meum: quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens. Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc: et calicem istum biberitis: mortem Domini annunciabitis: donec veniat in claritatem de celis. Itaque quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne: reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se homo: et sic de pane illo edat: et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit Indigne: judicium sibi manducat et bibit: non dijudicans corpus Domini. (0409C)Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles: et dormiunt multi. Quodsi nosmetipsos judicaremus: non utique judicaremur. Dum judicamur autem a Domino corripimur: ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque fratres mei dum convenitis ad manducandum: invicem exspectate. Siquis esurit: domi manducet: ut non in judicium conveniatis. Cetera autem cum venero: disponam vobis.
R\. Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam ( Ca. XXII).
In diebus illis: Venit dies pasche: in quo oportebat immolari pascha. Et misit Jesus duos ex discipulis suis: Petrum et Johannem: dicens eis. Euntes parate nobis pascha: ut manducemus. Et illi dixerunt (0409D)ei. Ubi vis paremus? Dixit autem ad eos. Ecce introeuntibus vobis in civitatem: occurret vobis homo amphoram aque portans. sequimini eum in domum qua introierit. Et ingressi januam: dicite patrifamilias domus. Dicit tibi Magister. Tempus meum in proximo est: apud te facio pascha. Ubi est ergo (0410A)diversorium: ubi pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse vobis ostendet cenaculum grande stratum: ibi parate nobis. Euntes autem discipuli: venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis Jesus: et paraverunt pascha. Vespere autem facto discubuit Jesus et duodecim Apostoli cum eo: et ait illis. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico autem vobis: quia ex hoc non manducabo illud: donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit et dixit. Accipite et dividite inter vos. Dico autem vobis: quod non bibam de generatione vitis usque in diem illum: quo illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Acceptoque pane gratias agens dedit eis dicens. Hoc est corpus meum: quod pro vobis tradetur: (0410B)hoc facite in meam commemorationem. Similiter postquam cenavit accipiens calicem: 160 gratias egit et dedit illis dicens. Hic est calix novum testamentum in sanguine meo: qui pro vobis: et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sciens vero quoniam venit hora ejus: ut transiret de hoc mundo ad patrem. Cum dilexisset suos: qui erant in hoc mundo: usque in finem dilexit eos. Et cum sciret quia omnia dedit ei pater in manus: et quia a Deo exivit: et ad Deum vadit: surgit a cena: et ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum precinxit se. Deinde misit aquam in pelvim: et cepit lavare pedes discipulorum: et extergere linteo quo erat precinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum: et dicit ei Petrus. Domine tu mihi lavas pedes? Respondit (0410C)Jesus; et dixit ei. Quod ergo facio: tu nescis modo: scies autem postea. Dicit ei Petrus. Non lavabis mihi pedes in eternum. Respondit ei Jesus. Si non lavero te: non habebis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus. Domine non tantum pedes: sed manus et caput. Dicit ei Jesus. Qui lotus est: non indiget lavari: sed est mundus totus. Et vos mundi estis: sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum: accepit vestimenta sua. Et cum recubuisset iterum dixit eis. Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me Magister et Domine: et benedicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister vester: et (0410D)vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis: ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis. Amen amen dico vobis non est servus major Domino suo: neque Apostolus major eo qui misit eum. Si hec scitis beati eritis: si feceritis ea. Non de omnibus vobis dico. Ego enim scio (0411A)quos elegerim: sed ut impleatur scriptura. Qui manducat mecum panem: levabit contra me calcaneum suum. Amodo dico vobis: antequam fiat: ut credatis cum factum fuerit: quia ego sum. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa: et filius quidem hominis secundum quod deffinitum est vadit. Ve autem homini illi: per quem filius hominis tradetur: bonum erat ei: si natus non fuisset homo ille. Amen amen dico vobis: quia unus ex vobis tradet me. Et contristati sunt discipuli. Aspiciebant autem ad invicem hesitantes de quo diceret. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu quem diligebat valde. Innuit ergo huic Simon Petrus: et dicit ei. Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu dicit ei. Domine: quis est? (0411B)Respondit Jesus: Ille est: cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem: dedit Jude Simonis Scariothis. Et post bucellam: introivit in ullum Sathanas. Et dicit ei Jesus. Quod facis: fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium: ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant: quia loculos habebat Judas: eo quod diceret ei Jesus: eme ea que opus sunt nobis ad diem festum: aut ut egenis aliquid daret. Respondit autem Judas qui tradidit eum dicens. Nunquid ego sum Rabbi? Dixit ei Jesus. Tu dixisti. Et cum accepisset bucellam: exivit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset: surrexit Jesus a cena cum discipulis suis: et hymno dicto exierunt in montem Oliveti: et ait illis Jesus. Omnes vos scandalum patiemini hac nocte in me. Scriptum (0411C)est enim. Percutiam pastorem: et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero: precedam vos in Galileam. Respondit Petrus: et ait illi. Etsi omnes scandalizati fuerint in te: ego autem numquam scandalizabor. Nam paratus sum et in custodiam: et in mortem ire: et animam meam pro te ponere. Respondit ei Jesus. Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi quoniam hac nocte antequam gallus cantet: ter me negabis. At ille abundantius loquebatur dicens. Etiam si oportuerit me mori tecum: non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Jesus cum eis in villam que dicitur Gethsemani: et dixit discipulis suis. Sedete hic donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei: (0411D)cepit contristari et mestus esse. Tunc ait illis: Tristis est 161 anima mea usque ad mortem. Sustinete hic: et vigilate. Ipse vero discessit ab eis: quantum lapidis jactus. Et ponens genua sua: procidit in faciem super terram: orans et dicens. Pater: omnia possibilia tibi sunt: si vis transfer calicem hunc a me. Verumtamen non sicut ego volo: sed sicut tu vis. Et venit ad discipulos suos: et invenit eos dormientes. Et ait Petro. Simon dormis? Sic non potuisti una hora vigilare mecum? Vigilate et orate: ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus: caro autem infirma. Iterum secundo abiit: et oravit dicens. Pater mi: si non potest calix iste (0412A)transire nisi bibam illum: fiat voluntas tua. Exsurgens ab oratione venit ad discipulos suos: et invenit eos dormientes pre tristicia. Erant autem oculi eorum gravati: et nesciebant quid ei responderent. Et relictis illis: iterum abiit tertio. et oravit. Sublevatisque oculis in celum dixit. Pater venit hora: clarifica filium tuum: ut filius tuus clarificet te. Apparuit autem illi Angelus de celo: confortans eum: Et factus est sudor ejus: sicut gutte sanguinis defluentis in terram. Tunc venit ad discipulos suos: et dixit illis. Dormite jam et requiescite: ecce appropinquavit hora: et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. Et egressus est cum eis trans torrentem Cedron: ubi erat hortus in quem introivit ipse (0412B)et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas qui tradebat eum ipsum locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo: cum accepisset cohortem: venit illuc et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus: missi a principibus Sacerdotum et senioribus populi. Dedit autem eis signum dicens. Quem osculatus fuero: ipse est tenete eum: et ducite. Jesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum: dixit eis. Quem queritis? Responderunt. Jesum Nazarenum. Dicit illis. Ego sum. Stabat autem et Judas qui eum tradebat cum illis. Ut ergo dixit: ego sum. abierunt retrorsum: et ceciderunt in terram. Iterum interrogavit eos dicens: Quem queritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus. Dixi vobis: ego sum. Cum autem dixisset: (0412C)ego sum: accessit ad eum Judas et dixit. Ave Rabbi: et osculatus est eum. Jesus autem dixit ei. Ad quid venisti amice? Juda osculo filium hominis tradis? Si me queritis: sinite hos abire: ut adimpleretur sermo quem dixit. Quia quos dedisti mihi: neminem ex ipsis perdidi. Simon itaque Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit servum principis Sacerdotum: et amputavit auriculam ejus dextram. Dixit ergo Jesus Petro. Remitte gladium tuum in vaginam. Omnis enim qui gladio fuerit operatus: gladio peribit. An putas: quia non possum rogare patrem meum: et exhibebit mihi modo plusquam duodecim millia legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripture? quia sic oportet fieri. Et contingens auriculam servi Dominus: sanavit eam. Ait autem his (0412D)qui ad eum venerant. Quasi ad latronem venistis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Quotidie eram apud vos in templo docens: et non tenuistis me. Sed hec est hora vestra et potestas tenebrarum. Hoc totum factum est: ut complerentur scripture prophetarum. Cohors igitur et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum: et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer Cayphe: qui erat Pontifex anni illius. Erat autem Cayphas qui consilium dederat Judeis: quia expedit unum hominem mori pro populo. Tunc discipuli omnes relinquentes Jesum: fugerunt. Adolescens (0413A)autem quidam sequebatur illum: amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. At ille relicta sindone: nudus fugit. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus: et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat Pontifici: et introivit cum Jesu in atrium Pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit autem discipulus ille alius: qui erat notus Pontifici: et dixit ostiarie: et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Negavit ille dicens. Non sum. 162 Stabant autem servi et ministri ad prunas: quoniam frigus erat: et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans: et calefaciens se. Princeps igitur Sacerdotum: interrogavit Jesum de discipulis suis: et de doctrina ejus. Respondit Jesus. Ego palam locutus (0413B)sum mundo: ego semper docui in sinagoga et in templo: in quo omnes Judei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt: quid locutus sum eis. Ecce sciunt hi que dixerim ego. Hec autem cum dixisset: unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu: dicens. Sic respondes Pontifici? Respondit illi Jesus. Si male locutus sum: testimonium perhibe de malo. Si autem bene: quid me cedis? Misit ergo illum vinctum: ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus autem sequebatur a longe: usque in atrium principis Sacerdotum. Et ingressus intus: sedebat cum ministris: ut videret finem rei. Summi vero Sacerdotes et omne consilium: querebant adversus Jesum testimonium: ut eum morti traderent: nec (0413C)inveniebant. Multi falsum testimonium dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. Novissime autem venerunt duo falsi testes: et dixerunt. Nos audivimus eum dicentem. Ego dissolvam templum manufactum: et per triduum non manufactum edificabo. Et non erat conveniens testimonium illorum. Exurgens autem summus Sacerdos in medio: dixit ad Jesum. Non respondes quicquam ad ea: que tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat: et nihil respondit. Dixitque ei summus Sacerdos. Adjuro te per Deum vivum: ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei? Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei: et venientem (0413D)in nubibus celi. Tunc summus Sacerdos scindens vestimenta sua: ait. Quid adhuc desideramus testes? Ecce nunc audisti blasphemiam: Quid vobis videtur? At illi dixerunt. Reus est mortis. Tunc expuerunt in faciem ejus: et colaphis eum cederunt. Et velantes faciem: alapis eum cedebant: et dicebant. Prophetiza nobis Christe: quis est: qui te percussit? Et (0414A)multa alia blasphemantes dicebant in eum. Erat autem Petrus in atrio deorsum. Qui adstabant autem: dixerunt ei. Et tu ex discipulis ejus es: nam et loquela tua manifestum te facit. Iterum negavit ille cum juramento dicens. Nec vidi eum. Et intervallo facto quasi hore unius: dicit unus ex servis principis Sacerdotum: cognatus illius cujus absciderat Petrus auriculam. Nonne ego te vidi in horto cum illo? Tunc Petrus cepit detestari: et jurare: quia non novisset hominem. Et statim gallus cantavit. Conversus autem Jesus: respexit Petrum. Et quia dixerat ei: priusquam gallus cantet: ter me negabis. Egressus foras Petrus: flevit amare. Et recordatus est verbi Domini: quod locutus fuerat ad eum. R\. Amen.
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et (0414B)cum.
Lauda. Deus laudem meam ne tacueris: quia os impii et os dolosi contra me apertum est. II. Locutus fuit de me verba mendacii: verbis odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. III. Pro eo quia eos diligebam adversabantur: ego autem orabam pro eis. IV. Posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro delectione mea. V. Constitute super eum diabolum: et sathan stet a dextris ejus. VI. Cum judicatur exeat condemnatus: et oratio ejus fiat in peccatum. VII. Tu autem Domine fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua libera me.
Et statim Sacerdos Missam celebrans accipiat duas hostias: unam de qua communicet: et aliam ad reservandum (0414C)in monumento in crastinum: et accipiat vinum et aquam et offerat sicut mos est. Deinde faciat alias cerimonias que fieri solent in aliis diebus. Quibus factis inclinet se Sacerdos junctis manibus et dicat. Adjuvate me fratres in orationibus vestris: et orate pro me ad Deum.
Chorus respondeat. Adjuvet te Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Postea dicat Chorus.
163 Sacrificium. Edificavit Moyses altare sub monte ex duodecim lapidibus: et misit de filiis Israel et obtulerunt holocaustomata: et immolaverunt hostias pacificas Deo. V\. Dixit Dominus ad Moysen: ecce ego veniam ad te in columna nubis: ut audiat (0414D)populus loquentem me ad te: et credat tibi in sempiternum. Descende nunc testare populo: purifica illos hodie: et cras lavent vestimenta sua: et sint parati in diem tertium: tertia autem die descendet Dominus in monte Syna coram omni populo. Descendens Moyses ad populum purificavit illos. P. Et immolaverunt hostias.
(0415A)Missa. Diligamus et sequamur fratres charissimi justiciam sempiternam: manducare cupientes dominicam cenam. Veniente enim patrefamilias: in exteriores tenebras reprobatus conviva projicitur: et sine nuptiali veste repertus dannatur. Nemo pravis cogitationibus sordidatus adveniat: nemo sacramenta celestia simulator accipiat. Imitemur potius patientiam Salvatoris: a quo sic videmus toleratam esse fraudulentiam traditoris: ut maligna cogitantem: rerum omnium prescius Dominus Jesus Christus secum cenare permitteret: nec sanctificato pane fraudaret. Imitemur ejus humilitatem: qui discipulorum pedes humiliter lavit. Imitemur bonitatem ejus: qui neganti Petro fructuosas lachrymas donavit. Caveamus inquietos fratres corporaliter declinare: et charitatem (0415B)humilitatemque omnibus delectemur simpliciter exhibere. Sacrificium penitentie jejunantes orantesque solvamus: ut securi semper ad celeste convivium festinemus. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Alia oratio. Occurrentes Domine cum cetu totius populi: ut solenne pascha celebremus initium nos propiciatus attende: supplicantes humiliter et orantes: ut qui ab hujusmodi operibus fatigati: et corporis amictu sordentes: ad tuam sacratissimam convenimus cenam: expurgatos nos ab omni cibo malicie in novam convertas prosapiam. Ut cum tua gratia: et victu terreno; et celesti pane mereamur in tuo saturari convivio. R\. Amen. Per misericordiam tuam (0415C)Deus noster: qui es benedictus et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Pietatis tue Christe Domine rogamus clementiam: ut hec ad altare tuum nomina recitata: liber vite contineat: fiatque hoc cene tue sacrificium defunctis ad requiem: et viventibus ad salutem. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Pax nostra omnipotens Christe sincere nobis osculum pacis attribue: ut non cum Juda proditore rei: sed tue mereamur pacis haberi discipuli. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
Et Sacerdos dicat omnia alia ut in aliis diebus usque ad gratia Dei Patris omnipotentis. Et chorus respondeat. Pacem meam do vobis. Et non detur pax nec Presbyter accipiat.
(0415D)Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi Domine sancte pater omnipotens gratias agere: et Jesu Christo filio tuo. Cujus nos humanitas colligit: humilitas erigit: traditio solvit: pena redimit: crux salvificat. Sanguis emaculat: caro saginat. Qui se ipsum pro nobis hodie tradidit: et culpe nostre vincula relaxavit. Qui ad commendandam fidelibus bonitatis sue: humilitatisque magnificentiam: etiam traditoris (0416A)sui non dedignatus est pedes abluere: cujus jam manus previdebat in scelere. Sed quid mirum: si dum ministerium forme servilis voluntarie morti vicinus adimplet: posuit vestimenta sua: qui cum in forma Dei esset: semetipsum exinanivit. Quid mirum si precinxit se linteo: qui formam servi accipiens: habitu est inventus ut homo? Quid mirum si misit aquam in pelvim: unde lavaret pedes discipulorum: 164 qui in terra sanguinem suum fudit: quo immundicias dilueret peccatorum: Quid mirum si linteo quo erat precinctus: pedes quos laverat tersit: qui carne qua erat indutus evangelistarum vestigia confirmavit. Et linteo quidem ut se precingeret: posuit vestimenta que habebat: ut autem formam servi acciperet: quando semetipsum exinanivit: non (0416B)quod habebat deposuit: sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis expoliatus est vestimentis: et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus passio credentium est facta purgatio. Passurus igitur exitia: premisit obsequia. Non solum eis pro quibus subiturus venerat mortem; sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem. Tanta quippe est humane humilitatis utilitas: ut eam suo commendaret exemplo divina sublimitas. Quia homo superbus in aeternum periret; nisi illum Deus humilis inveniret. Ut qui periret superbia deceptoris: salvaretur humilitate piissimi redemptoris. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare quotidie; una voce dicentes. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Vere sanctus: vere benedictus Dominus (0416C)noster Jesus Christus filius tuus. Qui traditus ac mortuus est pro peccatis nostris: et resurrexit propter justificationem nostram. Christus Dominus ac redemptor eternus.
Post pridie. Oratio. Predicamus Domine; nec tacemus pro nostra redemptione traditum; mortuum; et sepultum; ad celos ascendisse post transitum; et ad judicandum in fine venturum. Unde petimus ut hec oblata sanctifices; et sumentium pectora propiciatus emacules.
R\. Amen,
Ad confractionem panis. Antifona. Dominus Jesus misit discipulos suos et dixit ad eos. Euntes parate nobis pascha; ut manducemus; quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam (0416D)patiar. II. Cenantibus autem illis: accepit Jesus panem et benedixit: deditque discipulis suis et dixit: accipite et comedite. P. Desiderio etc. V\. Accepit et calicem postquam cenavit: deditque discipulis suis et dixit. Accipite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum: non bibam amodo cum illud dicam vobiscum novum in (0417A)regno patris mei. P. Quia desiderio desideravi.
Ad Orationem Dominicam.
Oratio. Cogitationes et delicta nostra cernentes: non cruentas tibi Domine victimas immolamus; sed supplicibus votis tibi sempiterni Sacerdotis corpus offerimus. Memorare itaque Domine; quod pro nobis pertulerit; quia peccata nostra portavit. Indue ergo nos justicie stola: ut in cena tua sine veste nuptiali nullus accumbat; gaudiisque celestibus novi testamenti convivium floreat. Procul absit dolus; quo deceptus est malus ille discipulus. Sit in omnibus fides vera: spes certa; et charitas pura. Ut spiritualibus sacramentis non dannetur conscientia; sed per pacis charitatisque tue dulcedinem ab omnibus emundati vitiis; ad te proclamemus e terris. (0417B)Pater noster qui es in celis.
Dicat Presbiter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Benedictio. Christus Dominus qui pro salute omnium se tradi permisit; ipse vos sue gratie dono locupletet. R\. Amen. Et qui per bucellam panis suum prodidit traditorem; ipse vos sui panis perceptione sibimet faciat complacere. R\. Amen. Quique discipulorum pedes eluere dignatus est hodie; ipse vos ab omnibus delictis emaculet; et cetui discipulorum associet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen.
Ad accedentes. Antiphona. Memor esto nostri Christe in regno tuo: et dignos fac nos de resurrectione (0417C)tua. V\. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum: antequam patiar. V\. Euntes parate nobis pascha ut manducemus. P. Antequam patiar. V\. Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aque 165 portans: sequimini eum in domum in qua introierit. et ingressi januam: dicite patrifamilias domus. P. Quia desiderio. V\. Dicit tibi magister: tempus meum in proximo est: ubi est ergo diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem. P. Antequam patiar. V\. Et ipse vobis ostendet cenaculum grande stratum: ibi parate nobis. P. Antequam patiar. V\. Euntes autem discipuli venerunt in civitatem; et invenerunt sicut dixerat illis Jesus: et paraverunt pascha. P. Desiderio (0417D)desideravi. V\. Vespere autem facto discubuit Jesus et duodecim Apostoli cum eo: et ait illis. P. Desiderio desideravi. V\. Dico enim vobis; quia ex hoc non manducabo illud: donec impleatur in regno Dei. P. Desiderio. V\. Accepit panem et benedixit ac fregit: deditque discipulis suis et ait illis. P. Desiderio. (0418A)V\. Accipite et manducate: hoc est corpus meum; quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. P. Desiderio. V\. Similiter et calicem postquam cenavit dicens: accipite: et gratias egit; deditque illis dicens. P. Desiderio. V\. Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti: qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. P. Desiderio. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Desiderio.
Com. Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra in exultatione.
Dicat Presbiter.
Communio Oratio. Corpus Domini Nostri Jesu Christi quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem (0418B)potavimus: adhereat in visceribus nostris eterne omnipotens Deus: ut non veniat nobis ad judicium nec ad condennationem: sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus: et vivis et omnia regis etc.
Et postquam Sacerdos communicaverit: accipiat calicem bene mundatum: et ponat intus in calicem filiolam cum qua calix cooperitur: et reverenter accipiat corpus Christi Sacerdos: et ponat intus in calicem supradictam filiolam. Deinde accipiat aliam filiolam cum qua cooperiat calicem: et desuper ponat patenam calicis: et supra dictam patenam et calicem ponat unam implam pulcram: que quidem impla cooperiat totum calicem. Et ponat eam super humeros: et sic (0418C)honorifice deferat Eucharistiam ad monumentum cantando; Hoc corpus totus chorus humiliter et devote precedentibus cereis et incenso coram Eucharistia: et unus puer deferat esquillam pulsando. Et velum seu pallium super corpus Domini honorifice deportetur a quatuor vel a sex dominis de nobilioribus civitatis qui deferunt pallium vel velum. Et sic unus de operariis Ecclesie; qui continue ab exitu chori projiciat annovam viridem subtus pedes portantium seu deferentium corpus Domini. Et sic fiat alia die in reversione corporis Domini de monumento ad altare. Et cum perventum fuerit ad monumentum: ascendant Pontifex seu Presbyter in superpelliceis: Decanus vel ejus locum tenens Thesaurarius: vel in ejus absentia alia dignitas. Vel (0418D)antiquior Canonicus ipsius Chori.
Et posita eucharistia in monumento: Pontifex vel Presbyter debet discooperire calicem: et humiliter monstrare istis duobus dominis hostiam consecratam: et cooperto calice ut prius et positis in dicto monumento cruce et Missali mixto vel biblia et thuribulo sine prunis: (0419A)et naveta cum incensu et campanella: et incenset cum alio thuribulo monumentum reverenter: et cum summa diligentia claudatur cum duabus clavibus et cum cera rubea sigilletur cum duobus sigillis: que sigilla et claves servent dicti duo domini: et debet esse lumen semper coram sepulchro. Sepulto Domino clausoque monumento: dum Sacerdos cum Ministris revertitur ad altare: pulsetur ad vesperos cum mastratis ligneis: et reversis ad altare: ab Archidiacono clara voce dicetur. Pro hymno audiendo locis vestris accedite. Ac deinde stante Episcopo vel Sacerdote juxta cancellum altaris vadunt ad preparatorium: et acceptis duodecim cereis cum canolis argenteis fixis modicam moram facientes 166 progrediuntur sex Levites precedentes ante crucem et alii sex post crucem (0419B)properantes ad altare. Dum vero circumdatum fuerit altare ab omnibus Presbyteris: ingrediuntur Levite cum cereis a parte sinistra usque ad dextram. Venientes prius ab Archidiacono crux ponenda est super mensam altaris: deinde sex Levites pariter et stans in medio Episcopus imponit hanc Antiphonam. Quomodo ad latronem cum gladiis et fustibus venistis comprehendere me: vobiscum fui docens et non tenuistis me: unus ex vobis traditurus est me. P. Responderunt discipuli dicentes: numquid ego Domine? qui mecum ait manum mittit in parapside ille me traditurus est hodie. Psalm Deus laudem meam ne tacueris. Usque ubi dicit. Et ejiciantur de habitationibus suis. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Iterum. V\. Scrutetur fenerator. Usque ubi dicit. (0419C)Et compuncti corde morti tradidit. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Iterum. V\. Et dilexit maledictionem. Usque ubi dicit. Et tu Domine fecisti. Iterum. V\. Maledicent illi et tu benedices. Totum usque in finem. Reiteretur Antiphona. Responderunt discipuli. Si quis hic psalmus in quatuor clausis: et quinta gloria ab utrisque omnibus recitatur: et caput iterum repetitur. Et post hec dicit Episcopus vel Sacerdos orationem tantum sine patena.
Oratio. Quas tibi Domine Jesu Christe pro cruce lachrymas? que pro sanguinis effusione suspiria vel lamenta reponamus: que premia: que vota reddamus? Ecce nunc caperis pro nobis penis cruciandus indebitis. En caperis expuendus: expueris. Flagellandus: (0419D)flagellaris. Crucifigendus: crucifigeris. Deridendus: derideris. Acceto propinandus: propinaris. (0420A)Consumandus: consumaris. Mirabiliter surrecturus. Parce nobis Christe Domine: parce rogamus per admirabilem sancte passionis ac resurrectionis tue virtutem. Et sicut paradisi civem reddidisti latronem: ita per crucis tue victoriam: omnem a malo liberes mundum: atque universam redimas hominum creaturam. Ut nos quos conscientiarum obscuritas postravit in luctum: resurrectionis claritas attollat in gaudium. R\. Amen.
Alia oratio. Expia quesumus Domine nostrorum cunctas facinorum culpas: ut deposito veteris hominis indumento: per magnificentissime tue passionis exemplum: divine resurrectionis tue innovati leticia: celestibus nos sentiamus operibus inlustrari. R\. Amen. Postea dicit Diaconus. Eamus cum pace. R\. Amen.
(0420B)Ad lavandos pedes.
Post peracta hec omnia vadit Episcopus cum Presbyteris et Diaconibus vel omni clero ad atrium: et sedilia juxta consuetudinem posita: clausis ostiis et laicis omnibus foris projectis. Succingit se Episcopus linteo: et imponit albam: et presbyteri quibus pedes lavantur cantant hanc Antiphonam: Bone Magister lava me ab injusticia mea: et a peccato meo munda me. V\. Si enim ego lavi pedes vestros Magister et Dominus: exemplum enim relinquo vobis: ut quemadmodum ego facio: et vos similiter faciatis. P. Bone magister lava. Pro versibus autem littere dicantur in ordine. id est Psalmus Beati immaculati in via. totum. cum Gloria Patri. et locis competentibus Antiphona replicatur. Cui vero pedes lavantur: mox (0420C)illum Episcopus cum pedes aqua laverit osculatur: ille cui pedes lavantur similiter in caput ipsi Episcopi osculatur. Postea vero Archipresbyter succinctus linteo extergit pedes eorum: et ita ipsi alterutros sibi faciunt. Qua expleta: Abbates Presbyteri et Levite vel qui non occurrerunt aut pedibus infirmi sunt aquam manibus tantum ab Episcopo accipiunt: et ab utrisque similiter caput vel manus deosculantur. Post hec expleta: dicit Episcopus hanc orationem.
Oratio. Unigenite Dei Patris Filius: qui pro mundi salute nostre humilitatis assumere dignatus es carnem: qui misericorditem hominem quem formaveras deceptum a persuasione diaboli: per humilitatis tue 167 gratiam ad paradisi iterum fecisti revocare (0420D)januam: qui discipulorum tuorum pedes non dedignasti lavare: ut nos imitando exemplum salutare: (0421A)tecum faceres conregnare. Petimus clementiam tuam omnipotens Deus: ut nostrorum deleas facinora peccatorum: quatenus abluti a delictis: mereamur sanctis effici participes in regno celorum. R\. Amem.
Deinde prostrati omnes cum Episcopo in terram plorant modicum. Et illi similiter plorantes cum eo: sicque consurgentes: postea ad cenam conveniunt. Consumptis autem omnibus escis vel potis: accedant Presbyteri et Diachones ad Episcopum et accipiant ab eo cerea incensa: et precedunt eum usque ad cellam: et ipse manu sua Presbyteris et Diachonibus vinum ad bibendum tribuit: ac post simul omnes propriis domibus revertuntur. Eadem vero nocte nullo jam lumine perlustratur nisi coram sepulchro.
(0421B)In Parasceve ad Nonam pro indulgentia.
Oratio. O Sancta Crux in qua salus nostra pependit: per te introibimus ad patrem: veniam mereamur: per te apud Christum habeamus indulgentiam et veniam. R\. Amen.
Mox autem cum Episcopus cum Presbyteris et Diachonibus decincti juxta consuetudinem ascenderint ad sedes: et Levite in ordinem suum quem supra notatum est in via sacra steterint. A Clerico incipiatur prophetia.
Lectio libri proverbiorum Salomonis (Cap. III).
Fili: si dormieris: salvus eris. Quiescis: et suavis erit somnus tuus. Ne paveas repentino terrore. et irruentes tibi potentias impiorum. Dominus erit in latere tuo: ut custodiat pedem tuum: ne capiaris a (0421C)malo. R\. Amen. Post hec ab Archidiacono dicatur. Erigite vos. Deinde salutat Episcopus dicendo. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Deinde dicat Episcopus V\. Popule meus quid feci tibi: aut in quo contristavi te: responde mihi. Quia eduxi te (0422A)de terra Egipti: parasti crucem mihi. Respondetur a clero caput similiter per singulos versos. V\. Audite que Dominus loquitur: surge et contende judicium adversus montes: et audiant colles vocem tuam. P. Quia eduxi te. V\. Audite montes judicium Domini et fortia fundamenta terra: quia judicium Domini cum populo suo et cum Israel altercabitur dicens. P. Quia eduxi te. V\. Popule meus quid feci tibi aut in quo te contristavi: aut in quo tibi molestus fui: responde mihi. quia eduxi te de terra Egyti: et de domo servitutis liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen Aaron et Mariam. P. Parasti crucem mihi. V\. Si affiget homo Deum: quia vos confixistis me et dixistis: in quo confiximus te: invaluerunt super me verba vestra: et confixistis me gens tota. P. (0422B)Parasti crucem mihi. V\. Quid dignum offeram Domino: curvabo genua Deo excelso: numquid offeram ei holocaustomata: aut vitulum anniculum numquid placari poterit Dominus in millibus arietum: aut in multis millibus hircorum pinguium. P. Parasti crucem mihi. V\. Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: fructum ventris mei pro peccato anime mee. P. Parasti crucem. V\. Indicabo tibi homo quid sit bonum: aut quid Dominus querat a te; utique facere judicium et diligere misericordiam; et sollicitum ambulare cum Deo tuo. P. Parasti crucem.
Lectio libri Esaye Prophete. ( Cap. LII, LIII).
R\. Deo gratias.
Hec dixit Dominus. Ecce intelliget servus meus: exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut (0422C)obstupuerunt super te multi: sic gloriosus erit inter viros aspectus ejus: et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas: super ipsum continebunt Reges os suum. Quia quibus non est nunciatum de eo viderunt: et qui non audierunt: (0423A)contemplati sunt. Domine quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo: et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei: nec decor. Et vidimus eum: et non erat aspectus: et desideravimus eum despectum: et novissimum virorum. Virum dolorum et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus: unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit: et dolores nostros ipse portavit. 168 Et nos putavimus eum quasi leprosum: et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras: et attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostre super eum: et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus: unusquisque in viam (0423B)suam declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrorum. Oblatus est: quia ipse voluit: et non aperuit os suum. Sicut ovis ad occisionem ducetur: et quasi agnus coram tondente se obmutescet: Et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est: generationem autem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium. Propter scelus populi mei percussi eum: et dabit impios pro sepultura sua: et divites pro morte sua. Eo quod iniquitatem non fecerit: neque dolus fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam: videbit semen longevum: et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima ejus: videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse (0423C)justus servus meus multos: et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispersi ab eis plurimos: fortium dividet spolia. Pro eo quod tradidit mortem animam suam; et cum sceleratis deputatus est. Et ipse peccata multorum tulit: et pro transgressoribus rogavit. R\. Amen. Deinde ascendet cantor cum sociis ad sedes: et dicit singularis hunc prologum voce. Pro susceptione matutina vicesimus primus in finem psalmus ipsi David. Finito dicunt hunc psalmum tacentibus omnibus in choro duo psallendo. Deus Deus meus intende in me quare me dereliquisti. V\. Longe a salute mea verba delictorum meorum. V\. Deus meus clamabo per diem: nec exaudies: et nocte: et non ad insipientiam mihi. Dicat Presbiter. Silentium (0423D)facite. V\. Ego autem sum vermis et non homo: opprobium hominum et abjectio plebis. V\. Omnes qui videbant me subsanabant me: locuti sunt labiis et moverunt caput. V\. Speravit in Domino eripiat eum: salvum faciat eum quoniam vult eum. Dicat Presbiter. Silentium facite. R\. Quoniam tu es qui eduxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris mee. V\. In te jactatus sum ex utero de ventre matris mee: Deus meus es tu ne discedas a me. V\. Quoniam tribulatio est proxima: et non est qui adjuvet. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Circumdederunt (0424A)me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. V\. Aperuerunt in me os suum sicut leo rapiens et rugiens. V\. Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. V\. Exaruit sicut testa virtus mea: et lingua mea adhesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. V\. Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. V\. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam miserunt sortem. V\. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem (0424B)meam Deus meus respice. Dicat Presbiter. Silentium facite. V\. Eripe a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. V\. Libera me Domine de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesie laudabo te Domine
Dicat Presbiter. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Chorinthios (I, Cap. V, VI).
R\. Deo gratias.
Fratres. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum: ut sitis nova conspersio sicut estis azimi. Etenim pascha nostrum immolatus est Chritus. Itaque epulemur. Non in fermento (0424C)veteri: neque in fermento malicie et nequicie: sed in azimis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in Epistola: ne commisceamini fornicariis. Non itaque fornicariis hujus mundi: aut avaris: aut rapacibus: aut idolis servientibus. Alioquin debuerat de hoc mundo exire. Nunc autem scripsi vobis: 169 non commisceri. Si is qui frater nominatus est fornicator: aut avarus: aut idolis serviens: aut maledicus: aut ebriosus: aut rapax: cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? Nam eos qui foris sunt: Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos: et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt: et si a vobis (0424D)judicabitur mundus: indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus: quanto magis secularia? Secularia igitur judicia si habueritis: contentibiles qui sunt in ecclesia: illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam: qui possit judicare inter fratrem suum: sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis: quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare (0425A)non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis: et fraudatis: et hoc fratribus. An nescitis: quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii: neque idolis servientes: neque adulteri: neque molles: neque masculorum concubitores: neque fures: neque avari: neque ebriosi: neque maledici: neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et hec quidem fuistis: sed abluti estis: sed sanctificati estis. In nomine Domini nostri Jesu Christi: et in spiritu Dei nostri. R\. Amen.
Lectio sancti evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXVII).
Mane facto cena pura: quod est ante sabbatum: concilium fecerunt summi sacerdotes et seniores populi de Jesu: ut interficerent eum. Et vinctum (0425B)eum duxerunt: et tradiderunt Pontio Pilato presidi. Tunc Judas traditor cum videret: quoniam ad judicium jam perductus est: penitentia motus: revocavit triginta argenteos summis Sacerdotibus et senioribus dicens. Peccavi: quia tradidi sanguinem justum. Cui dixerunt. Quid ad nos? tu videris. Et projecta pecunia in templo abiit: et laqueo se suspendit. Sacerdotes autem accepta pecunia illa: dixerunt. Non licet mittere illam in corbonam: quia precium sanguinis est. Sed consilio accepto emerunt agrum figuli: in sepulturam peregrinorum. Propter quod appellatus est ager ille Aceldemach: hoc est ager sanguinis: usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem. Et acceperunt triginta argenteos precium (0425C)estimati: quod estimaverunt filii Israel: et dederunt eos in agrum figuli sicut precepit mihi Dominus. Jesus autem stetit ante presidem: et interrogavit eum preses dicens. Tu es Rex Judeorum? Respondit Jesus. Tu dicis quia Rex sum. Ego ad hoc natus sum et ad hoc veni in hunc mundum: ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui de veritate est: audit vocem meam. Pilatus autem produxit foras Jesum: et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Licostratus: hebraice autem Gabatha. Erat autem preparatio pasche: hora quasi sexta. Et ait Judeis Pilatus. Ecce Rex vester. At illi clamaverunt dicentes. Tolle: crucifige eum. Ait illis Pilatus: Regem vestrum vultis ut crufigam? Responderunt principes sacerdotum. Nos non habemus Regem nisi Cesarem. Sedente autem illo pro (0425D)tribunali: misit ad eum uxor sua dicens. Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie in somnis propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis: ut peterent Barrabam: Jesum autem perderent. Respondit Pilatus: et dixit illis. Quem vultis ex duobus dimittam vobis? Illi autem dixerunt. Barrabam. Dicit illis Pilatus. Quid ergo faciemus de Jesu qui dicitur Christus? Dicunt omnes. (0426A)Crucifigatur. Dicit illis Pilatus. Quid enim mali fecit? Illi autem magis clamabant dicentes. Crucifigatur: crucifigatur. Cum vidisset autem Pilatus quia nihil proficit: sed magis tumultus fit: accepit aquam et lavit manus coram populo dicens. Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. Et respondens 170 universus populus dixit. Sanguis hujus super nos: et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barrabam: Jesum autem flagellis cesum tradidit eis: ut eum crucifigerent. Tunc milites presidis cum accepissent Jesum in pretorio: congregaverunt ad eum totam cohortem: et vestierunt eum clamidem coccineam: et purpura circumdederunt eum. Et intexentes coronam de spinis: imposuerunt super caput ejus: (0426B)et arundinem in dextera ejus. Et pedibus ejus provoluti: irridebant eum dicentes. Ave Rex Judeorum. Et conspuentes in faciem ejus: accipiebant arundinem et percutiebant caput ejus. Jesus autem portans ipse sibi crucem: pervenit in locum qui appellatur Calvarie: quod dicitur hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt. Et cum eo duos latrones hinc atque illinc: medium vero Jesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit supra crucem. Erat autem scriptum. Jesus Nazarenus Rex Judeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judeorum: quia prope civitatem erat locus ubi eum crucifixerunt. Tunc dixerunt Pilato. Noli scribere Rex Judeorum: sed quia ipse dixit Rex sum Judeorum. Respondit Pilatus. Quod scripsi scripsi. Milites ergo cum crucifixissent Jesum: acceperunt (0426C)vestimenta ejus: et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem. De tunica autem que de superiori parte non consutilis: sed per totum textilis fuit: dicunt ad alterutrum. Non scindamus eam: sed sortiamur de illa cujus sit. Ut scriptura impleretur que dicit. Diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hec fecerunt. Pretereuntes autem blasphemabant eum: moventes capita et dicentes. Vah qui destruis templum: et post triduum edificas illud. Salvum fac temetipsum: et descende de cruce. Similiter autem et unus de latronibus: qui cum illo simul crucifixi erant blasphemabat illum: dicens: Nonne tu es Christus? libera te et nos. Respondens autem alius: increpabat illum: dicens. Nec sic times (0426D)Deum: cum in eadem damnatione es? nos quidem juste: digna enim factis nostris recipimus: hic vero nihil mali fecit. Et dicebat ad Jesum. Domine memor esto mei: cum veneris in regno tuo. Dicit ei Jesus. Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. A sexta autem hora tenebre facte sunt in totam terram usque in horam nonam. Circa nonam autem horam: exclamavit Jesus voce magna dicens. Heloy: (0427A)Heloy: lamazabathani. Hoc est: Deus meus: Deus meus: quare me dereliquisti? Quidam autem ex eis qui illic adstabant: cum audirent dicebant. Heliam clamat iste. Et continuo unus cucurrit ex eis: et accepta spongia accepto plena circumdata arundine: potum dabat ei. Ut scriptura impleretur que dicit. Dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me accepto. Jesus autem exclamans voce magna: dixit. Pater: in manus tuas commendo spiritum meum: et tradidit spiritum. + Et ecce velum templi scissum est in duas partes: a sursum usque deorsum. Et terra mota est: et petre disrupte sunt: et monumenta aperta sunt. Et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt. Et exeuntes de monumentis: venerunt in civitatem sanctam Hierusalem: (0427B)et apparuerunt multis. Centurio autem: et qui cum illo custodiebant Jesum: cum vidissent terremotum: et illa omnia que facta sunt: timuerunt nimis dicentes. Vere Dei filius est iste. Judei ergo quoniam cena pura erat: ne remanerent in cruce corpora sabbato: erat enim magnus dies illius sabbati: rogaverunt Pilatum ut frangerentur crura eorum et tollerentur. Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura: et alterius similiter qui simul crucifixi erant cum illo. Ad Jesum autem cum venissent: ut viderunt eum mortuum: non fregerunt crura ejus: sed unus ex militibus lancea latus ejus pupugit: et exivit continuo sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. (0427C)Et nos credimus quia verum est: ut credentes vitam habeamus in nomine ejus.
R\. Amen.
Evangelium.
Tunc venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph: qui et 171 ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum: et petiit corpus ejus. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Et accepto corpore Jesu: involvit eum in sindone munda: et posuit eum in monumento suo novo: quod exciderat in petra. Et advolvit lapidem magnum ad ostium monumenti: et abiit. Tunc convenerunt principes Sacerdotum et pharisei ad Pilatum dicentes. Domine: recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: post tertium diem resurgam. (0427D)Jube ergo custodiri sepulchrum in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus nocte: et furentur illum: et dicant plebi quia surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. At illis Pilatus. Habetis custodes: ite: custodite sicut scitis. Illi autem euntes munierunt sepulchrum: signantes lapidem cum custodibus.
Dicat Presb. Preces. Penitentes orate: flectite genua Deo: deprecemur Dominum Deum nostrum: ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur.
Reiteretur a choro. Postea presbyter dicat. Erigite (0428A)vos: orate: flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum ut lapsis manum porrigat: et presidium quod ab eo requiritis clementer impertiat. R\. Penitentes. Erigite vos: orate flectite genua Deo: deprecemur Dominum Deum nostrum: ut reminiscentes mala que gessimus: deinceps vitemus insidias inimici: ut quos diaboli persuasione sua: ab altario Dei subtraxerat: patrona revocet effusio lachrymarum. R\. Penitentes. Erigite vos completa oratione vestra: omnes pari voce indulgentiam a Domino postulemus.
Impleta prece exclamat Archidiaconus. Indulgentia similiter et omnis clerus vel populus non plusquam trecentis vicibus.
Postea dicat preces. Tu pastor bone animam tuam (0428B)pro ovibus posuisti.
Reiteretur a choro. Tu pastor bone.
Diaconus dicat. Prosternimus preces ante faciem tuam: exaudi: placare: indulge Domine et miserere nobis. P. Tu pastor.
Archidiaconus dicat. Deprecemur Dominum: ut remissionem peccatorum et pacem nobis propicius donare dignetur. Episcopus dicat. Te precamur Domine. P. Indulgentia. V\. Procedat ab altissimo. P. Indulgentia. V\. Succurrat nobis miseris. P. Indulgentia. V\. Delicta purget omnibus. P. Indulgentia. V\. Prestetur penitentibus. P. Indulgentia. V\. Patrona sic lugentibus. P. Indulgentia. V\. Errantes fide corrigat. P. Indulgentia. V\. Lapsos peccatis erigat. P. Indulgentia. R\. Te deprecamur Domine. (0428C)P. Indulgentia.
Post hec dicat Diaconus. Erigite vos.
Et Sacerdos dicit Orationem.
Unigenite fili Dei patris: cujus caro preciosa a Judeis dannatur: ab ingratis inluditur: et crucifigenda latronum corporibus comparatur. Ex cujus latere sanguis et aqua profluxit: sed sanguinem non miror ex carne: aquam vero ex eo quod intelligo non mirabor. Illa est enim utique aqua que nos quondam per Adam mortuos vivificavit regeneratos: procedens ex mortuo. Clementiam ergo tuam quesumus: ut sicuti pro amore generis non dedignatus es adsumere mortem nostram: ita et resurgens a mortuis obtinere nos facias de triumphato hoste victoriam.
(0428D)R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis cum Deo Patre et regnas cum Spiritu Sancto in secula seculorum.
R\. Amen.
Qua expleta exclamat Diachonus. Indulgentiam.
Secundam suscipiunt clerici pariter et clamantes non plusquam ducentis vicibus. CC.
Et post hec dicit preces Sacerdos. Tu pastor bone. Ut supra scriptum est. Et Diaconus dicat. R\. Peccavimus tibi Deus: recedentes a te: nobis confusio: tibi clementia et propitiatio. P. Tu pastor.
(0429A)Post hec dicat Archidiaconus. Deprecemur Dominum.
Episcopus dicat. Te deprecamur. P. Indulgentia. V\. Nos Patri reconciliet. P. Indulgentia. V\. Christi confirmet gratia. P. Indulgentia. 172 V\. Confirmet Sancto Spiritu. P. Indulgen. V\. Medelam egris conferat. P. Indulgen. V\. Captivos reddat patrie. P. Indul. V\. Vices aerum temperet. P. Indulgentia. V\. Te deprecamur Domine indulgentiam.
Post hec dicit Diachonus. Erigite vos.
Et Sacerdos legit hanc orationem.
Oratio.
Unigenite fili Dei Patris: qui celum rediturus in terris dignatus es nasci: ut nos elevares ad celos. Qui ideo in ligno crucis manus proprias extendisti: (0429B)ut nos ad lignum vite propicius revocares. De quo Adam gustare non meruit: posteaque crimen prevaricationis incurrit. Crux ergo tua Deus: vite arbor est: in eternum vivificet: quemque ex ea gustaverit. Tuam ergo clementiam petimus: ut auferantur ab oculis tuis mala nostra preterita: et bona futura nascantur. Hujus mundi lux infida negligatur: et perennitatis tue a nobis eternitas requiratur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis cum Deo Patre et regnans cum Spiritu Sancto in secula seculorum. R\. Amen. Post hec decantat hunc Psalmum cum Antiphona sua ab Episcopo imposita. Antiphona. Parce Deus quia sprevimus precepta tua: qui das post peccata indulgentiam. P. Miserere mei Deus secundum magnam. Dicto (0429C)Psalmo una cum Gloria Patri. dicit Diachonus (0430A)tertio. Indulgentia. non plusquam centum vicibus. C. Et dicat Episcopus. V\. Tu pastor bone. etc. Miserere mei Deus quia omnia potes: tu enim dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Deinde dicat Presbyter. Deprecemur Dominum. etc. Dicat Episcopus. Te precamur Domine. P. Indulgentia. V\. Restituat paradiso. P. Indul. V\. Claustra celorum reseret. P. Indul. V\. Removeat supplicium. Indul. V\. Extinguat gehenne incendia. V\. P. Indulgentia. V\. Defunctis donet requiem. P. Indulgen. V\. Locum quietis conferat. P. Indul. V\. Sanctis consortes faciat. P. Indul. Finitis precibus duo nobiles Presbyteri in superpelliceis accipiant crucem coopertam panno nigro versus S. Crucifixum: et ascendant ad sinistrum cornu altaris et cantent ambo hanc Antiphonam. Popule (0430B)meus quid feci tibi aut in quo contristavi te. Responde mihi quia eduxi te de terra Egypti in signis magnis et prodigiis excelsis: et parasti crucem Salvatori tuo. Et cum dixerit. Parasti crucem Salvatori tuo. In fine Antiphone duo Diachoni induti superpelliceis in medio chori ante altare majus incipiant et cantent. Agyos. Otheos. Agyos. Isquiros. Agyos. Athanatos. Eleyson. Ymas. Quibus finitis: chorus respondeat flexis genibus ut sequitur. Sanctus Deus: Sanctus fortis. Sanctus et immortalis miserere nobis. Finita prima statione duo supradicti Presbyteri qui crucem tenent pergant ad dextrum cornu altaris cum cruce sicut prius. Et cantent secundam Antiphonam sequentem. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis: et manna cibavi te: et introduxi in terram (0430C)satis optimam. P. Parasti crucem salvatori tuo. (0431A)Et cum perventum fuerit ad finem dicendo. Parasti crucem salvatori tuo. supradicti Diachoni ut prius cantent. Agyos. Per totum ante altare ut supradictum est. Quibus finitis chorus flexis genibus cantet. Sanctus Deus. ut prius modo et forma supradicta. Et dum chorus cantat Sanctus. duo supradicti Presbyteri cum cruce veniant ad medium altaris: et tenentes crucem cantent tertiam Antiphonam sequentem. Antiphona. Quid ultra debui facere tibi et non feci. Ego quidem plantavi vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo. Et cum dixerint Salvatori tuo. Diachoni supradicti ut prius cantent Agyos. Et chorus flexis genibus cantet. Sanctus Deus. sicut prius. Interim quod ita finietur: (0431B)paretur stratum coram altare: cum pannis sericis et aliis ornamentis ad adorandum crucem. Et finitis stationibus prout dictum est superius: Sacerdos faciens officium exuat cappam et accipiat crucem velatam de manibus duorum Presbyterorum canentium: qua suscepta accedat Sacerdos ad dextrum cornu altaris verso Crucifixo ad populum: incipiat Antiphonam. Ecce lignum crucis. Discooperiendo brachium dextrum 173 crucis. et continuo chorus respondeat. In quo salus mundi pependit: venite. Et dum chorus cantat supradictam antiphonam Sacerdos transeat ad sinistrum cornu altaris: et iterum incipiat supradictam antiphonam scilicet. Ecce lignum crucis. Elevando vocem aliquantulum altius quam prima vice: discooperiendo aliud brachium crucis. Chorus vero respondeat. In quo (0431C)salus mundi. Et populus flectat genua ad quamlibet ostensionem cujuslibet brachii crucis. Et dum chorus cantat antiphonam. S. In quo salus. Presbyter veniat ad medium altaris et incipiat tertio supradictam antiphonam. Scilicet. Ecce lignum crucis. Elevando vocem altius quam aliis vicibus: et tunc discooperiat crucem totaliter: elevando ipsam cum brachiis quantum potuerit. Et dum chorus cantat antiphonam: Presbyter (0432A)pergat cum cruce devote et honeste ad stratum et ibi cum maxima reverentia ponat eam: et statim Presbyter cum suis Ministris adorent crucem flectendo genua ter: cum summa reverentia et humilitate osculando terram: et offerant oblationem cruci: ut aliis prebeant exemplum.
Et dicat Presbyter osculando: hanc orationem.
Oratio ad Crucem. Domine Jesu Christe adoro te in crucem ascendentem: et spineam coronam portantem in capite: Deprecor te: ut ipsa crux liberet me de angelo percutiente. Domine Jesu Christe adoro te in cruce vulneratum: felle et aceto potatum. Deprecor te ut tua vulnera sint remedium anime mee. Domine Jesu Christe: in sepulchro te adoro positum. Deprecor te: ut tua mors sit vita mea. Domine (0432B)Jesu Christe adoro te venturum ad judicium: et judicaturum vivos et mortuos. Deprecor te: ut in tuo sancto adventu non intres in judicium cum me indigno et misero peccatore: sed pro tua magna clementia peccata mea dimittas mihi: qua juste judices. Qui vivis. Et chorus cantet antiphonas. Crucem tuam adoramus Domine. Cum aliis antiphonis ad hoc deputatis. Et dum Clerus et populus adorant crucem: Sacerdos cum Ministris descendat ad Sacrarium et ibi se calcient. Et presbyter accipiat casulam nigram: et Diachonus et Subdiachonus dalmaticas nigras: et veniant ad portam chori majoris precedentibus cereis et thuribulo. Et adorata cruce a Clero et populo: duo supradicti Presbyteri qui prius crucem tenuerunt: reverenter accipiant eam de stratu cum suo panno: et (0432C)pergant cum ea ante medium altaris: incipientes hanc antiphonam. Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior: in qua vita mundi pependit; in qua Christus triumphavit: et mors mortem superavit in eternum. Et per istos supradictos Presbyteros finiatur. Qua finita reverenter ponant crucem in altare: qua dimissa Sacerdos et Ministri: Clerus et populus in processionem silentio facto: precedentibus. S. alia cruce (0433A)nigra et cereis: et thuribulo cum brasis: veniant usque ad monumentum. Et cum perventum fuerit: ascendat Presbyter cum duobus dominis qui habent claves monumenti et sigilla. Et interim provideatur de brasis in thuribulo: et aperto sepulchro accipiat Presbyter de incenso quod est intus: et ponat in thuribulo et incenset statim corpus Domini. Quo facto excooperiat calicem et ostendat secrete et humiliter dictis dominis hostiam consecratam: et cooperto calice cum corpore Domini: reverenter deferat cum sua impla ut pridie portavit: Ministris videlicet Diachono et Subdiacono juvantibus: alias sustentantibus eum: ut levius et securius pergat cum corpore Domini. Et velum sericum ut supradictum est portetur a quatuor vel sex nobilibus dominis civitatis super corpus Christi: semper cruce precedente cum (0433B)cereis: et incenso et thuribulo: et projiciendo de annona viride ut dictum est. Et quidam Portionarius de antiquioribus indutus superpelliceo albo: deferat vexillum nigrum in medio processionis scilicet inter Canonicos et Portionarios: et sic ordine isto perveniatur ad altare majus. Cum perventum fuerit: Diachonus expandat corporalia sua per aram: et Sacerdos maxima cum reverentia ponat corpus Christi cum calice 174 in quo venit super aram: quo posito descendat ad gradum altaris: et ibi faciat confessionem. Qua facta ascendat ad altare et lavet manus. Deinde accipiat corpus Christi reverenter de calice: et ponat super aram ad pedem calicis: et provideat de vino et aqua ut moris est aliis diebus. Tamen videat et revideat: si forte aliqua pars hostie maneat plicata filiole corporalium: (0434A)que erat in calice. Calice collocato super aram cum vino et aqua: cooperiat eum filiola: quo facto dicat hanc Orationem.
Unigenitus filius Dei Patris: de quo ante tam innumeros annos propheta cantavit hunc versum: In medio duorum animalium cognosceris. Cognitus plane est non solum inter duos latrones pendens in ligno: vel duorum testamentorum in medio: verum etiam fuga solis: occasu diei: concussione terrarum. Tu Christe descendisti ad inferos: et sanctos sepulcra laxarunt. Pietatem ergo quesumus tuam: ut intelligere possimus quantum nobis resurgens prestabis in regno: qui nos moriens resuscitasti cum gloria de inferno. Pater noster. Cantando: et cum pervenerit ad Panem nostrum quotidianum: ostendat populo corpus (0434B)Christi in suo loco super aram. Et cum Sacerdos dixerit: Et ne nos inducas in tentationem. R\. Chorus. Sed libera nos a malo. His peractis Sacerdos accipiat corpus Christi: et faciat novem particulas: et ponat eas per ordinem in patena: ut fieri solet: et accipiat unam ex illis que dicitur regnum: et mittat illam in calice. Et deinde accipiat aliam particulam que dicitur gloria: et ponat eam super calicem: et dicat illas orationes que aliis diebus dicebantur: et finitis accipiat illam particulam et cooperiat calicem: et cooperto: accipiat alias particulas que sunt in patena per ordinem. Et deinde accipiat patenam et mundet eam super calicem cum pollice: et mundatam ponat eam sub mento: et posita sumat vinum de calice cum sua particula: que secundum quosdam consecrat vinum (0435A)in calice: communione facta lavet manus ut moris est dicendo. Quod ore sumpsimus Domine. Et non dicatur. Corpus Domini nostri Jesu Christi. Nec Placeat tibi sancta Trinitas. Et his omnibus peractis dicat Presbyter hanc Orationem.
Eruti a malo: stabiliti semper in bono: tibi adherere mereamur Deo et Domino nostro Jesu Christo. Da veniam peccatis nostris: et requiem famulis tuis omnibus fidelibus defunctis. Frange et percute omnes insidias inimicis nostris. Defende nos ab omnibus operibus malis: et confirma in cunctis bonis. Accipe jejunium vel votum nostrum: et exaudi orationem nostram in his diebus et in totis temporibus. Tribue nobis pacem et securitatem: pietatem: et sinceram charitatem: ac gratiam per misericordiam (0436A)tuam: stigmate passionis tue Deus noster filius Dei: qui vivis cum Deo Patre et regnas cum Spiritu Sancto in Trinitate unus Deus permanens in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et statim Diachonus dicat. Eamus cum pace. R\. Deo gratias.
In Vigilia gloriose Dominice Resurrectionis Sabbato hora diei nona signum sonat: et congregatis omnibus: induunt semetipsos Diachonus vel Clerici albis cum aneboladiis: et ingrediuntur processum: atque a primicerio accipiunt Diachones in ordinem suum lectiones: que in tribunal ab ipsis legende sunt. Dum vero secundum et tertium sonaverit signum: et juxta consuetudinem posita sede Pontifici in processu: atque eo sedente: accedunt Abbates Presbyteres (0437A)Diachones Clerus omnisque populus per grados suos ad Episcopum: et accipiunt ab eo ceram. Diacones vero locale accipiunt ab eo et duodecim cereos: et stantibus in locis suis ingreditur Episcopus cum Diaconibus tantum in sacrarium: et clausis ostiis vel fenestris ac velis: ut nec modicum quidem lumen a foris videatur. Offertur vero episcopo petra et esca et excussorium ignis: et cum mox ipse manu sua ignem excusserit: accenditur stuppa et inde candela: et ex ea iterum lucerna tenente eam Diachono qui post eam in choro benedicturus est: et nullo suo cereo 175 concedente. Sed precedentes Diachoni lucernam et Episcopus sequens eam ingreditur processum. Et mox posita Pontificis sella: prius accendet cereum suum: ac deinde accedit omnis Clerus ad lucernam et accendunt (0437B)cerea sua. Post hec accedens Diachonus cum lucerna ad Episcopum: det ei benedictionem Episcopus quam voluerit: ille vero osculetur Episcopo manum.
Ad benedicendum lucernam.
Oratio. Exaudi nos lumen indeficiens Domine Deus noster unici luminis lumen. Fons luminis lumen. Auctor luminum: qui creasti et illuminasti. Lumen angelorum tuorum: Sedium. Dominationum. (0438A)Principatuum. Potestatum: et omnium intelligibilium qui creasti lumen sanctorum tuorum. Sint lucerne tue anime nostre. Accendantur a te et inluminentur abs te. Luceant veritate. Ardeant veritate. Luceant et non tenebrescant. Ardeant: et non cinerescant. Benedic hoc lumen. O lumen: qui et hoc quod portamus in manibus tu creasti: tu donasti. Ac sicut per hec lumina que accendimus de hoc loco expellimus noctem: sic et tu expelle tenebras de cordibus nostris. Simus domus tua lucens de te: lucens in te. Sine defectu luceamus: et te semper colamus. In te accendamur: et non extinguamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. In nomine (0438B)Domini nostri Jesu Christi: sanctificatum permanet cum pace. R\. Deo gratias. tribus vicibus. Deinde benedicat quinque grana thuris infigenda in cereo benedicendo incipiens absolute. Veniat quesumus omnipotens Deus super hoc incensum larga tue Benedictionis + infusio: et hunc nocturnum splendorem invisibilis Regnator accende: ut non solum sacrificium quod in nocte hac litatum est archana (0439A)luminis tui ammixtione refulgeat: sed in quocumque loco hujus sanctificationis mysterio fuerit deportatum: expulsa diabolice fraudis nequicia: virtus tue majestatis assistat. Per Christum Dominum nostrum. R\. Amen. Benedictio Dei Pa + tris omnipotentis: et Fi + lii et Spiritus + Sancti: descendat et maneat super hoc lumen et incensum istud. R\. Amen.
Et mox cum tota cera accensa fuerit precedunt Clerici vel Levite lucernam: et lucerna. Episcopum atque Presbyteros. Et vadunt per bubata ad chorum: dumque ascenderint juxta tribunal ab Episcopo imponitur Antiphona. Lumen verum illuminans omnem hominem in hunc mundum venientem. V\. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbre mortis: lux orta est eis. P. (0439B)Inluminans. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Lumen ve. Cumque venerit Episcopus cum Presbyteris Diachonibus et Clero psallendo ad altare: ponitur lucerna a Diachono in stillo: dicanturque a Clero hi versus. Populus qui sedebat. Stantes in locum ubi solent sacrificium canere: cui suscipitur a Clero qui in choro sinistro juxta vestibulum adstant. Lumen verum. Qua expleta. caput supradicte Antiphone replicatur. Lumen verum. Et statim egrediuntur Clerici et psallendo veniunt ad chorum. Dum hec Antiphona secundo fuerit replicata: accedet Episcopus vel Sacerdos ad altare et dicat sequentem orationem. Ad cereum benedicendum.
Oratio. Offerimus tibi Domine cerei hujus rutilantis speciem: Divino igne succensam: per quem (0439C)multimodam materiam nutu tuo produci jussisti: (0440A)atque his eum indignis manibus nostris oblatum incendimus: precantes bonitatem tuam: ut emissione Spiritus Sancti: qui quondam in similitudinem ignis: divisionemque linguarum in Apostolorum tuorum corda perspicuus fulgensque apparuit: eum bene + dicere et sancti + ficare digneris. Et sicut hic cereus exuberans larga visione noctis hujus jugulat cecitatem: et devotissime plebis tue resplendet obtutibus: ita et nos Domini nostri Jesu Christi Filii tui splendore repleti: internis mentibus fulgeamus: et peccatorum cecitate detersa: lux in nobis sempiterne fidei perseveret.
R\. Amen.
176 Ad benedicendos Diachones.
Oratio. Prima tibi et principalia Deus Pater (0440B)omnipotens hec luminum munera in exordio venerande hujus noctis offerimus: et ob honorem Dominice Resurrectionis lucernam et cereum claritatis aptavimus: quam unigenitus filius tuus Dominus noster Jesus Christus adventus sui faciat mysteriis inluminatam. Per quem te Deus supplices exoramus: ut hoc sanctum luminis munus libens accipias: pervigilem in nos devotionem flagrantia spiritali succendas. Simulque omnipotens Deus commendamus pio dilectionis affectu sanctos fratres nostros et Condiachones. A. et A. tue majestatis laudes inenarrabiles narrare cupientibus. Ut eis scientie ac sapientie de tuis thesauris accomodes plenitudinem. Ut quicquid itaque mente conceperunt: aut sensu excogitaverunt: vel certe meditationibus crebris memoriter (0440C)tenuerunt: oblivionis caligine depulsa: titubationisque (0441A)formidine calcata: dicant voce canora: et oratione depromant luculentissima. Nihil quesumus in eis humanitatis operetur fragilitas: sed totum eis subministret tue clementie largitas. Dona eis post pallores genuum rubicundam sinceritatem: lingue volubilitatem: lacertorum firmissimam soliditatem. Ut in omnibus tuorum beneficiorum adjutorium sentientes: benedictionem lucerne cereique immurmurent: ac depromant maximam laudem. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster: qui es benedictus et vivis. etc.
Dicat Presbiter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et. In nomine Domini nostri Jesu Christi: votum vestrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Post hec vadit Episcopus post altare: et sedet in (0441B)sella. Presbyteri vero juxta eum stantes: ac deinde Diachonus ante vestibulum juxta cancellos adstant: in ordinem suum: silentium admonent septies. Post hec accedent Diachones: et benedicent lucernam hac benedictione.
Benedictio lucerne. Dignum et justum est: vere dignum et sanctum est: nos tibi semper gratias agere laudesque referre. Domine sancte Pater omnipotens et Christe Deus: Quo mihi tribuas: ut in tuis laudibus semper resonent fauces mee: qui erigis a terra inopem: et ab stercore exaltas pauperem. Da directum et benesonantem in ore meo ministrari sermonem. Omnipotentem Deum substantie vitalis exordium: creature universalis auctorem Dominum: Salvatorem (0441C)opificem: vocalis Ecclesie personet canora laudatio: ut ipsi rependat lingua mysterium: de cujus imperio sumpsit officium. Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus: ne nuptialis habitaculi respuat habere consortes: quos sub veterum umbraculo peccatorum invenerit dormientes. Quid dignius? Quidve sublimius? Quam ut tibi vigilet in spe eternitatis resuscitata mortalitas: cui totum ex origine: totum debet ex munere: vel quod formatur ex nihilo: vel quod reparatur ex perdito. Tu vas quod pronum culpa dederat in ruinam: figuli miserantis affectu de favillis cineribusque collectum spiritu vivificantem salvasti: ut faceres ex adoptione liberos: quos retineri videras ex prevaricatione captivos. Tu novelle (0441D)vitis germina fecunda plantasti: ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum. Nunc de cibo sumitur: vita non labitur. Solvit gratia: quos vinxit (0442A)inlecebra. De arbore creata nox criminis: sed de ligno genita lux salutis. Vetuisti opera manuum tuarum clemens operator: interfici perpetue mortis excidio. Paradisi januam quam piaculum letale dannaverat: dextra mysterii celestis aperuit. Id perfecte judicans esse pietatis: ut quibus ad vitam fueras largitus introitum: tribueres et regressum. Mortificantur ex lapsu: qui vivificantur ex precio. Redempti clementius: quam creasti. Namque ibi Deus operatus ut faceret: hic passus est ut prodesset. Induit carnem: sed non exuit majestatem: nostram substantiam expetens: sed propriam non relinquens. Cum corpore editus: sed intemerato 177 pudore conceptus. Temporalis ex virgine: sed coeternus ex patre. Humilians divina: ut possit elevare (0442B)terrestria. Cui tanti fuit salvatio: ut ne nos perderemus celum: ille pateretur infernum. Suscepit mors: quem tenere non potuit. Amplificata successu: sed evacuata spolio. Exultavit in raptu: sed occidit in tropheo. In se refusa defecit extremitas: postquam vite appetere tentavit auctorem: et dum ambit inlicita: perdidit adquisita. Adest nox lumine donata: perpetuo Dominicis sanctificata victoriis. Que recidivum mundi sortita natalem: debellata funeris regione: triumphos Christi resurgentis excepit. Que transgressionis maculas fluenta lavacri salutaris abstersit. Que veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi. In qua mercedem sanguinis presentat unda baptismatis: et dum vetus culpa decidit: novus homo consurgit.
(0442C)Oratio que ante Altare dicitur.
Deus qui filios Israel educis ex Egypto; palpabiles Egypti tenebras relinquendo. Deus qui duce luminis gratia: pondus horrende noctis exterminas: Deus qui precedente Angelo tuo in columna nubis in diem: eoque in columna ignis in noctem posteriora servantem: curam nostre salutis exequeris: teque nobis in eo prestas in quo lucere nos lumine scientie tue jubes. Fac nos divinitatis tue fieri consortes: et larga tua pietate ex invisibilibus bonis visibilia bona concede: que nos et offerri doceant: et tuam in omnibus compleri faciant voluntatem.
R\. Amen.
Hec quinque grana incensi a Diachono infiguntur cereo in modum crucis. Post hanc explicitam accedet (0442D)Diachonus ipse et de ipsa lucerna accendit cereum. Post hec a Diachonibus tribus vicibus silentium datur. Deinde accedent Diachoni ad cereum: qui ad dexteram (0443A)cornu altaris adstat: benedicent eum benedictione hac. Sicque alii duo cerei cum eo accenduntur: unus juxta cornu altaris a parte sinistra: et alius post altare astantes.
Benedictio cerei.
Equum et justum est: vere Domine satis dignum et pulcrum est: in quantum nos munere tuo illustras: tibi semper gratias agere: apud quem est fons vite: in cujus lumine videbimus lumen. Previa tot tantisque virtutibus circa tue majestatis resplendens altaria serenat lux cerei. Premittunt judicia ignea miracula secura lympharum. Nunciatur ex lumine: quod nascatur ex fonte. Patescunt actu: quo fuerant figurata mysterio. Instar columne veteris fomes iste perfulget: aquis populum docet (0443B)esse salvandum: per quas et liberatio tribuatur ad salutem: et regeneratio donetur ad requiem. Ascendat (0444A)Domine in conspectu glorie tue obsecratio devota famulorum. Visitentur benedictionis dono: que sacro dedicantur obsequio. Non hic tureis adoletur flamma virgultis: nec in sabeicis proscinduntur ligna: nemoribusque suavitatem cinnamomi orantes exhalant. Sed cera famulatur ex lumine: que non polluitur ex parente. Cujus natura de flore: cujus ortus ex virgine. Cui illa dat genitrix nativitatis originem: que corruptionis nescit errorem. Pharus cum etiam niveo adoperta sub tegmine: flammarum exequitur incremento. Neque hoc sine celestis agitur operatione virtutis: quod favet ignibus res nutrita gurgitibus. Agnoscunt cuncta te Dominum: tibique se sciunt debere quod nata sunt. Dedisti pie opifex creature sensum: que suum possit (0444B)intelligere et honorare factorem. Intende propicius Domine ad hujus cerei devotissimam servitutem: (0445A)ut qui flammam gignere cernitur: usuale tue benedictionis serenatus ex lumine: cunctis sit expedibilis ad salutem. Resolvit gravium fomenta languorum. Asperitates casuum remedii tranquillitate confringat. Omnia votis largiantur humanis: qui de tuis benedictionibus sumpsere officium. Tribue etiam Domine sancte Pater omnipotens Deus: ut diei hujus solennia sacre paschalis: in qua redemptoris nostri gloria predicatur et gratia: cum antistite nostro A. cum gloriosis Principibus: cum Presbyteris Diaconibus Clero atque omni fideli populo: sub multorum 178 celebrare curriculo mereamur annorum. R\. Amen. Presta per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum: cum quo tibi est una et coequalis essentia in unitate Spiritus Sancti: in secula seculorum. (0445B)R\. Amen. Amen amen amen ad te descendat. R\. Amen. Pax in celo. R\. Amen. Pax in terra. R\. Amen. Pax et plenitudo tua Domine super nos descendat. R\. Amen. Pax Regibus ot potestatibus fidelibus seculi hujus. R\. Amen. Pax Ecclesie tue catholicae: que est in hunc locum constituta: et per universum orbem terrarum in pace diffusa.
R\. Amen.
Deinde dicat Episcopus orationem ante Altare.
Oratio. Expectati temporis dilectissimi fratres festa solemnitas: et annuum per secula sacre resurrectionis archanum votive noctis advenit. Hoc illud (0446A)est quod in perennem memoriam consecratum credentibus populis altissima de celis gratia spiritalis attribuit. Hilares vigilias gloriosis laudibus perferamus: diemque vincentes qua funalibus crebris Ecclesia sancta resplendens coruscat: in lumine preconia Dominice passionis indefessis precibus celebremus. Intendentes auditu lectionibus sanctis: ac sedulis obsecrationibus patientiam non negantes. Ut ille regalis solii habitator altissimus a sede arcis etheree populo suo: qui solennia redditurus ad hec festa convenit: per Spiritum suum Sanctum clementer inlapsum placabilis ac propiciatus adspiret.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
(0446B)R\. Amen.
Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Deinde dicatur prophetia. Lectio libri Genesis ( Cap. I, II) .
R\. Deo gratias.
In principio creavit Deus celum et terram. Terra autem erat inanis et vacua: et tenebre erant super faciem abyssi: et spiritus Domini ferebatur super aquas. Dixitque Deus. Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem diem: et tenebras noctem. (0447A)Factumque est vespere et mane dies primus. Dixit quoque Deus. Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum: divisitque aquas que erant sub firmamento: ab his que erant super firmamentum. et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum celum. Et factum est vespere et mane dies secundus. Dixit vero Deus. Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum: et appareat arida. Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam terram; congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum: et ait. Germinet terra herbam virentem et facientem semen: et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. Cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem: (0447B)et afferentem semen juxta genus suum: lignumque faciens fructum et habens unumquodque semen secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum: factumque est vespere et mane dies tertius. Dixit autem Deus. Fiant luminaria in firmamento celi: et dividant diem ac noctem: ut sint in signa et tempora et dies et annos: ut luceant in firmamento celi et inluminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria. Luminare majus ut preesset diei: et luminare minus ut preesset nocti: et stellas. Et posuit eas in firmamento celi: ut lucerent super terram: et preessent diei ac nocti: et dividerent lucem a tenebris. Et vidit Deus quod esset bonum: et factum est vespere et mane dies quartus. Dixit etiam Deus. Producant aque (0447C)reptile anime viventis: et volatile super terram: sub firmamento celi. Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem: quam produxerant aque in species suas: et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum: benedixitque eis dicens. Crescite et multiplicamini: et replete aquas maris. Avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus. Dixit quoque Deus. Producat 179 terra animam viventem in genere suo: jumenta et reptilia: et bestias terre juxta species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terre juxta species suas: et jumenta et omne reptile in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum: et ait. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem (0447D)nostram: ut presit piscibus maris et volatilibus celi: et bestiis universe terre: omnique reptili quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem Dei creavit (0448A)illum: masculum et feminam creavit eos. Benedixit que illis Deus: et ait. Crescite et multiplicamini et replete terram: et subjicite eam: et dominamini piscibus maris et volatilibus celi: et universis animantibus que moventur super terram. Dixitque Deus. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram: et universa ligna que habent in semetpsis sementem generis sui: ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terre: omnique volucri celi et universis que moventur in terra: et in quibus est anima vivens: ut habeant ad vescendum Et factum est ita. Viditque Deus cuncta que fecit: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane dies sextus. Igitur perfecti sunt celi et terra: et omnis ornatus eorum. Complevitque Deus (0448B)die septimo opus suum quod fecerat. Et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Et benedixit Deus diei septimo: et sanctificavit illum. Quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro solennitate paschali. Flectamus genua. Levate
Oratio. Pro solennitate paschali flexis genibus: te Pater omnipotens obsecramus: ut mors unigeniti tui Domini nostri: qui vitam omni contulit mundo: toti gratiam conferat populo christiano. Resurrectio quoque ejus nos ad celestia sublevet: et a corruptione vitae hujus ereptos immortalitati eterne consociet.
R\. Amen:
(0448C)Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Genesis (Cap. V-VIII).
R\. Deo gratias.
In diebus illis. Noe cum quingentorum esset annorum: genuit Sem. Cham. et Japhet. Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filios procreassent: videntes filii Dei filias hominum: quod essent pulcre: acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Dixitque Deus. Non permanebit spiritus meus in homine in eternum: quia caro est. Eruntque dies vite illius: centum viginti annorum. Videns autem Deus quod multa malicia hominum esset in terra: penituit eum quod hominem (0448D)fecisset in terra. Dixitque Deus ad Noe. Finis universe carnis venit coram me. Fac tibi arcam de lignis levigatis: et ingredere in ea tu et filii tui: et uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum: et ex (0449A)cunctis animantibus universe carnis. Te enim vidi justum coram me in generatione hac: ut salvetur semen super faciem universe terre. Adhuc enim et post dies septem: ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre. Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus. Factumque est diluvium: et delevit omnem substantiam: que erat super terram. Adduxit vero Deus spiritum super terram: et imminute sunt aque et prohibite sunt pluvie de celo: requievitque arca die septimo. Aperiens Noe fenestram arce quam fecerat: dimisit corvum. Qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aque super terram. Emisit quoque columbam post eum: ut videret si jam (0449B)cessassent aque super faciem terre. Que cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus: reversa est ad eum in arcam. Extenditque manum: et apprehensam intulit in arcam. Expectatis autem ultra septem diebus aliis: rursum dimisit columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vesperum: portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. 180 Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram. Et aperiens tectum arce aspexit: viditque quod exciccasset superficies terre. Locutus est autem Dominus ad Noe dicens. Egredere de arca tu et uxor tua: et filii tui et uxores filiorum tuorum tecum: cunctaque animantia que sunt apud te ex omni carne. Egressus ergo Noe: fecit ut dixerat ei Deus. Edificavitque altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et (0449C)volucribus mundis: obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro his qui variis necessitatibus detenti: pasche interesse non possunt. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Deprecamur te Pater eterne omnipotens Deus pro his: qui diversis necessitatibus detenti: solennitate paschali interesse non meruerunt. Ut quia gaudio presentium sunt exsortes: mereantur sanctorum meritis adesse participes. Ut sicut passio unigeniti filii tui Domini nostri pro multorum salute occurrit: ita et hec celebritas annue festivitatis: et presentibus tribuat gloriam: et absentibus conferat (0449D)veniam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Genesis ( Cap. XXII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Loquutus est Dominus ad Abraam dicens. Abraam Abraam. At ille respondit. Adsum: Ait illi. Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac: et vade in terram visionis: atque offeres (0450A)eum ibi in holocaustum super unum montium: quem monstravero tibi. Igitur Abraam de nocte consurgens stravit asinum suum: ducens secum duos juvenes: et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum: abiit ad locum quem preceperat ei Deus. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul. Dixitque ad pueros suos. Exspectate hic cum asino: ego et puer vadam illuc usque properantes. Postquam adoraverimus: revertemur ad vos: Tulit quoque ligna holocausti: et imposuit super Isaac filium suum. Ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul: dixit Isaac patri suo: Pater mi? At ille respondit. Quid vis fili? Ecce inquit ignis et ligna: ubi est victima holocausti? Dixit autem Abraam. Deus providebit (0450B)sibi victimam holocausti fili mi. Pergebant ergo pariter: veneruntque ad locum: quem ostenderat ei Deus. In quo edificavit altare: et desuper ligna composuit. Cumque conligasset Isaac filium suum: posuit eum in altare super struem lignorum. Extenditque manum et arripuit gladium: ut immolaret filium suum. Et ecce angelus Domini de celo clamavit dicens. Abraam Abraam. Qui respondit, Adsum. Dixitque ei. Non extendas manum tuam super puerum: neque facias illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Deum: et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Levavitque Abraam oculos: viditque post tergum arietem inter vepres: herentem cornibus suis. Quem adsumens: obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius: (0450C)Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: in monte Dominus videbit. Vocavit autem Dominus Abraam secundo de celo dicens. Per memetipsum juravi dicit Dominus: quia fecisti rem hanc: et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: benedicam tibi: et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi: et velut arenam que est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre: quia obedisti voci mee. Reversus est Abraam ad pueros suos: abierunque Bersabe simul: et habitavit ibi.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro Sacerdotibus ac ministris. Flectamus genua. Levate.
(0450D)Oratio. Sacerdotes tuos Domine indue justiciam: et ministri tui letentur. Illos doctrinis et vite exemplis munifica: hos sanctitatis cultu officiique locupleta: ut dum utrique a te augmenta virtutum perceperunt: sine offensione tuis 181 altaribus famulentur. R\. Chorus. Amen. Dicat Presbiter. Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
(0451A)Lectio libri Exodi ( Cap. XII).
R\. Deo gratias.
In illis diebus. Loquutus est Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti dicens. Mensis iste vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cetum filiorum Israel: et dicetis eis. Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus: ut sufficere possit ad vescendum agnum: adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus: juxta numerum animarum que sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula: masculus anniculus. Juxta quem ritum tolletis et hedum: et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus. Immolabitque eum (0451B)universa multitudo filiorum Israel ad vesperum. Et sument de sanguine: ac ponent super utrumque postem: et insuper liminaribus domorum: in quibus comedent illum. Et edent nocte illa carnes assas igni: et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid: nec coctum aqua: sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis: nec remanebit ex eo quicquam usque mane. Siquid residui fuerit: igni comburestis. Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis: et calciamenta habebetis in pedibus: tenentes baculos in manibus: et comedetis festinanter. Pascha enim Domini est.
R\. Amen.
Postea dicat Diachonus. Pro unitate fidei catholice. (0451C)Flectamus genua: levate.
Oratio. Ecclesia tua Christe que dilatata per universam terram diffusa est: omnis tua gratia in unitatis gremio colligatur. Et quamvis semetipsam in gentium varietate diffundat: fidei tamen divisionem non sentiat. Dissolve heresis scismata: que subvertere cupiunt fidem: que nituntur corrumpere veritatem. Ut sicut tu in celis atque in terra unus atque idem dignosceris Dominus: ita tibi in unitate fidei serviat cunctarum gentium populus.
R\. Amen.
Lecto libri Exodi ( Cap. XIV).
R\. Deo gratias.
Quinta progenie ascenderunt filii Israel de terra Egypti. Dixitque Dominus ad Moysen. Quid clamas (0451D)ad me? Dic filiis Israel ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam: et extende manum super mare: et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio maris per siccum. Ego autem indurabo cor Egyptiorum: et persequentur vos. Et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu ejus: in curribus et in (0452A)equitibus ejus. Et scient Egyptii: quia ego sum Dominus: cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque equitibus ejus. Tollensque Angelus Domini qui precedebat castra Israel: abiit post eos. Et cum eo pariter columna nubis: priora dimittens post tergum. Stetitque inter castra Egyptiorum: et castra Israel. Et erat nubes tenebrosa: et inluminans noctem: ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moyses manum super mare: abstulit illud Dominus flante vento vehementi: et urente tota nocte: et evertit in siccum. Divisaque est aqua: et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci. Erat enim aqua quasi murus: ad dexteram eorum et levam. Persequentesque Egyptii: ingressi sunt post eos (0452B)omnis equitatus Pharaonis: currus ejus et equites per medium maris. Itaque advenerat vigilia matutina: et ecce respiciens Dominus super castra Egyptiorum: per columnam ignis et nubis: interfecit exercitum eorum: et subvertit rotas curruum: ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Egyptii Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Moysen. Extende manum super mare: et revertantur aque super Egyptios: super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare: 182 reversum est primo diluculo ad priorem locum. Fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque: et involuit eos Dominus in mediis fluctibus. Reverseque sunt aque: et operuerunt currus et equites cuncti exercitus (0452C)Pharaonis: qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium maris sicci: et aque eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Egyptiorum: et viderunt Egyptios mortuos super littus maris. Et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos. Timuitque populus Dominum: et crediderunt Domino et Moysi servo ejus. Tunc cantavit Moyses canticum hoc Deo: et dixit.
Tractus. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est. V\. Equum et ascensorem projecit in mare. P. Gloriose. V\. Adjutor et protector mihi fuit Dominus in salutem. P. Gloriose. V\. Hic Deus (0452D)meus et honorificabo eum: Deus patris mei et exaltabo eum. P. Gloriose enim hono.
Prosequatur prophetia ab Acolito. Sumpsit Maria soror Aaron prophetissa timpanum in manu sua: et exierunt cum ea universe mulieres cum timpanis et choris. Preibat autem eas Maria dicens. Canticum. (0453A)Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est. Diachonus dicat. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Pro virginibus flectentes genua te Pater omnipotens Deus postulamus: ut hanc illustrem portionem Christi tui: in qua maxime gaudet catholica Ecclesia: ampliori fecunditate enutrias: ut quanto plus numerosior et incorruptorum numerus exstat: tanto gaudium matris Ecclesie augeatur. R\. Amen.
Lectio Libri Esaye Prophete ( Cap. II).
R\. Deo gratias.
Verbum Domini quod vidit Esayas filius Amos Propheta super Judam et Hierusalem. Et erit in novissimis diebus preparatus mons: domus Domini in vertice montium: et elevabitur super colles. Et (0453B)fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi et dicent. Venite ascendamus ad montem Domini: et ad domum Dei Jacob. Et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis ejus. Quia de Syon exibit lex: et verbum Domini de Hierusalem. Et judicabit gentes: et arguet populos multos. Et conflabunt gladios suos in vomeres: et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium: nec exercebuntur ultra ad prelium. Et nune ingredimini in petris: et abscondite vos in terra: a facie timoris Domini: et a gloria majestatis ejus. Cum surrexerit confringere terram: et incurvabitur altitudo virorum: et exaltabitur Dominus in die illa. Illa etiam die Domini projiciet homo idola argenti sui: et simulacra auri sui: que fecerat sibi: ut adoraret vana (0453C)et nociva. Dominus autem ad judicium veniet cum senioribus populi sui: et principibus ejus. In die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria: et fructus terre sublimis: et exultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit omnis qui relictus fuerit in Syon: et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur: omnis qui scriptus est in Hierusalem. Si abluerit Dominus sordem filiorum Syon: et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus: spiritus judicii et spiritus ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Syon: et ubi invocatus est nubem per diem: et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem. Super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu: et (0453D)in securitatem et abscontionem a turbine et pluvia. Tunc cantavit Esayas propheta canticum hoc Deo. Et dixit. R\. Amen.
(0454A)Canticum. Cantabo nunc dilecto meo canticum dilecte vinee me. Vinea facta est dilecto in cornu et in loco uberi. V\. Et maceria circumdedi: et circumfodi et plantavi vineam Soreth: et edificavi turrim in medio ejus. R\. Et torcular fodi in ea et sustinui ut faceret uvas: fecit autem spinas. V\. Et nunc homo Juda: et qui habitatis Hierusalem judicate inter me et vineam mea. V\. Vinea enim Domini Sabooth 183 domus est Israel: et domus Juda novellum dilectum. V\. Sustinui ut faceret judicium: fecit autem iniquitatem: et non justiciam sed clamorem.
Dicat Diachonus. Pro his qui elemosynas faciunt. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Deprecamur te Domine pro his qui misericordie (0454B)fructibus egentium subsidia conferunt: ut mereantur ex hac terrena dispensatione celestem percipere remunerationem. Et quicquid in usibus indigentium conferunt: proficiat illis ad fructum celestium premiorum. R\. Amen.
Lectio libri Ezechielis Prophete ( Cap. XXXVII).
R\. Deo gratias.
Facta est super me manus Domini: et eduxit me in spiritu Dominus. Et dimisit me in medio campi: qui erat plenus ossibus: et circumduxit me per ea in giro. Erant autem multa valde super faciem campi: siccaque vehementer. Et dixit ad me. Fili hominis: putasne vivent ossa ista? Et dixi. Domine Deus tu nosti. Et dixit ad me. Vaticinare de ossibus his: et dices eis. Ossa arida audite verbum Dei. Hec dicit Dominus (0454C)Deus ossibus his. Ecce ego intromittam in vobis spiritum: et vivetis: et dabo super vos nervos: et subcrescere faciam super vos carnes: et subextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum et vivetis: et scietis quia ego sum Dominus. Et prophetavi sicut preceperat mihi. Factus est autem somnus prophetante me: et ecce commotio. Et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad juncturam suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt: et extensa est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. Et dixit ad me. Vaticinare ad spiritum: vaticinare fili hominis: et dices ad spiritum. Hec dicit Dominus Deus. A quatuor ventis venit spiritus: et insufla super interfectos istos: et revivescant. Et prophetavi (0454D)sicut preceperat mihi. Et ingressus in ea spiritus: et vixerunt. Steteruntque super pedes suos exercitus grandes nimis valde: et dixit ad me. Fili (0455A)hominis ossa hec universa domus Israel est. Ipsi dicunt. Aruerunt ossa nostra: et periit spes nostra: et abscisi sumus. Propterea vaticinare: et dices ad eos. Hec dicit Dominus Deus. Ecce ego aperiam tumulos vestros: et educam vos de sepulcris vestris populus meus: et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego sum Dominus. Cum aperuero sepulcra vestra: et eduxero vos de tumulis vestris populus meus: et dedero spiritum meum in vobis et dixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestrum.
R\. Amen.
Dicat Diaconus. Pro peregrinantibus et navigantibus. Flectamus genua. Levate
Oratio. Concede Pater omnipotens cunctos peregrinantes (0455B)patrie fieri reduces. Et quoscumque turbulenti maris pervenit fluctus: ad tranquillitatis revoca portum. Mereantur in hac solennitate utrique: et terre exilium: et maris evadere exitium. Ut commune hujus leticie votum: cunctis generale sit gaudium. R\. Amen.
Lectio libri Abacuc prophete (Cap. I).
R\. Deo gratias.
Visio quam vidit Abacuc propheta. Usque quo Domine clamo: ut non exaudies? vociferabor ad te vim patiens: et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem: videre predam et injusticiam contra me? Et factum est judicium: et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex: et non pervenit (0455C)usque ad finem judicium: quia impius prevalet adversus justum. Propterea egredietur judicium preversum. Aspicite in gentibus et videte: et admiramini et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris: quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce ego suscitabo Caldeos: gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terre: ut possideant tabernacula non sua. Quia lapis de pariete clamabit: et lignum quod inter juncturas edificiorum est respondebit. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus: et preparat urbem in iniquitate. Numquid non hec a Domino sunt exercituum? laborabunt enim populi in multo igni: et gentes in vacuum et 184 deficient. Quia replebitur terra ut cognoscant gloriam Domini: quasi aque operientis mare. Quid prodest sculptile: (0455D)quia sculpsit illud fractor suus: et conflavit illud imaginem falsam? Quia speravit in figmento fictor ejus: ut faceret simulacra muta. Ve qui dicit ligno expergiscere: surge lapidi jacenti. Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento: et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis (0456A)terra. Tunc cantavit Abacuc propheta canticum hoc Deo: et dixit.
Canticum. Domine audivi auditum tuum et timui: consideravi opera tua et expavi. V\. In medio duorum animalium cognosceris: dum appropinquaverint anni: innotesceris. V\. Deus a Libano veniet: et sanctus a monte opaco et condenso. V\. Operuit celos virtus ejus: et laudis ejus plena est terra.
Dicat Diachonus. Pro Egrotis. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Miserere Domine his: quos corporalis egritudinis valitudo involvit. Sana cunctos in nobis mentis corporisque languores: atque omnibus indulgens: solitam impertire medelam. Ut tibi cuncti in salute ministerium expleant fidei: tibique referant laudes: (0456B)qui solus et peccata cordis emundas: et languorem corporum sanas. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in secula seculorum.
R\. Amen.
Lectio libri Jone Prophete ( Cap. I, IIII)
R\. Deo gratias.
Factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi dicens. Surge: vade contra Ninnivem civitatem grandem: et predica in ea: quia ascendit malicia ejus coram me. Et surrexit Jonas ut fugeret in Tharsis a facie Domini. Et descendit Joppem: et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum ejus. Et descendit in ea ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mari: (0456C)et facta est tempestas magna in mari: et navis periclitabatur. Conterriti sunt naute: et clamaverunt viri ad Dominum suum: et miserunt vasa que erant in navi in mare: ut alleviaretur ab eis. Et Jonas descendit ad interiora navis: et dormiebat sopore gravi. Et accessit ad eum gubernator: et dixit ei. Quid tu sopore dormieris? Surge invoca Deum tuum: si forte cogitet Deus de nobis: et non pereamus. Et dixit vir ad collegam suum. Venite et mittamus sortes: et sciamus: quare malum hoc sit nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Jonam. Et dixerunt ad eum. Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis? Quod est opus tuum: que terra tua: quis vel ex quo populo es tu? Et dixit ad eos. Hebreus ego sum: et Dominum Deum celi ego timeo: qui fecit mare et (0456D)aridam. Et timuerunt viri timore magno: et dixerunt ad eum. Quid hoc fecisti? Cognoverunt ergo viri quod a facie Domini fugerat: quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum. Quid faciemus tibi: et cessabit mare a nobis? Quia mare ibat et intumescebat. Et dixit ad eos. Tollite me: et mittite in mari: et cessabit mare a vobis. Scio enim ego quoniam propter me (0457A)tempestas hec grandis super vos est. Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam: et non valuerunt: quia mare ibat et intumescebat super eos. Et clamaverunt viri ad Dominum: et dixerunt. Quesumus Domine: ne pereamus in animam viri istius: et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine sicut voluisti fecisti. Et tulerunt Jonam: et miserunt in mari: et stetit mare a fervore suo et timuerunt viri timore magno: et immolaverunt hostias Domino: et voverunt vota. Et preparavit Dominus piscem grandem: ut deglutiret Jonam. Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus: et tribus noctibus. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis: et evomuit in aridam. Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo dicens: Surge et vade ad (0457B)Ninnivem civitatem magnam: et predica in ea predicationem: quam ego loquor ad te. Et surrexit Jonas: et abiit in Ninnivem juxta verbum Domini. Et Ninnive erat civitas magna: 185 itinere trium dierum. Et cepit Jonas introire civitatem: itinere diei unius: et clamavit: et dixit. Adhuc quadraginta dies: et Ninnive subvertetur. Et crediderunt viri Ninnivite in Deum: et predicaverunt jejunium. Et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. Et pervenit nuncius ad Regem Ninnive: et surrexit de solio suo: et abjecit vestimentum suum a se: et indutus est sacco. Et sedit in cinere: et clamavit dicens. In Ninnive ex ore Regis et principum ejus: dicens. Homines et jumenta: et boves et pecora non gustent quicquam: nec pascantur: et aquam non bibant. Et (0457C)operiantur saccis homines et jumenta: et clament ad Deum in fortitudine. Et convertatur vir a via sua mala: et ab iniquitate que est in manibus eorum. Quis scit si convertatur: et ignoscat Deus: et revertatur a furore ire sue: et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum: quia conversi sunt a via sua mala. Et misertus est Dominus super maliciam: quam locutus fuerat: ut faceret eis: et non fecit. Et afflictus est Jonas afflictione magna: et iratus est. Et oravit ad Dominum: et dixit. Obsecro Domine: numquid non hoc verbum est meum: cum adhuc essem in terra mea? Propter quod preocupavi: ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es: patiens et multe miserationis: ignoscens super maliciam. (0457D)Et nunc Domine queso: tolle animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita. Et dixit Dominus. Putasne bene irasceris tu? Et egressus est Jonas de civitate: et sedit contra orientem civitatis. Et fecit sibimet umbraculum: et sedebat subter illud in umbra donec videret: quid acciderit civitati. Et preparavit Dominus Deus hederam: et ascendit super caput Jone: ut esset umbra super caput ejus: et protegeret eum: laboraverat enim: et letatus est Jonas super hederam leticia magna. Et preparavit Dominus Deus vermem ascensu diluculi in crastinum: (0458A)et percussit hederam: et exaruit. Et cum ortus fuisset Sol: precepit Dominus vento calido et urenti: et percussit Sol super caput Jone: et estuabat. Et petivit anime sue ut moreretur: et dixit. Melius est mihi mori: quam vivere. Et dixit Dominus ad Jonam. Putasne bene irasceris tu super hederam? Et dixit. Bene irascor ego usque ad mortem. Et dixit ei Dominus. Tu doles super hederam in qua non laborasti: neque fecisti ut cresceret: que sub una nocte nata est: et una nocte periit. Et ego non parcam Ninnive civitati magne: in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum: qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam: et jumenta multa? Sed parcam et misereboreis: quia magnum est nomen meum.
R\. Amen.
(0458B)Dicat Diaconus. Pro penitentibus. Flectamus genua. Levate.
Oratio. Cunctorum penitentium Pater omnipotens suscipe fletus: et quos hactenus diabolus variis viciorum sordibus inquinavit: respectu pietatis tue purifica. Tribue cunctis preterita peccata deflere: et futura non admittere. Ab illis misericordia tua preveniente mundentur: ab istis tua custodiente gratia liberentur.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster: qui vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. Amen.
Lectio libri Danielis Prophete ( Cap. III).
(0458C)R\. Deo gratias.
In illis diebus. Nabuchodonosor Rex fecit statuam auream: altitudine cubitorum sexaginta: latitudine cubitorum sex. Et statuit eam in campo Duran provincie Babylonis. Itaque Nabuchodonosor Rex misit ad congregandos Satrapes: et magistratus et judices: duces et tirannos et perfectos: omnesque principes regionum: ut convenirent ad dedicationem statue: quam erexerat Nabuchodonosor Rex. Tunc congregati sunt Satrape: magistratus: et judices: et tiranni et optimates: qui erant in potestatibus constituti: et universi principes regionum: ut convenirent ad dedicationem statue: quam erexerat Nabuchodonosor Rex. Stabant autem in conspectu statue quam posuerat Nabuchodonosor Rex: et preco clamabat (0458D)valenter. Vobis dicitur populis tribus 186 et linguis: in hora qua audieritis sonitum tube et fistule et cithare: sambuce: et psalterii: et simphonie: et universi generis musicorum: cadentes adorate statuam auream: quam constituit Nabuchodonosor Rex. Si quis autem non prostratus adoraverit: eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Post hec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tube: fistule: et cithare: sambuce: et psalterii: et simphonie: et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi et tribus et lingue adoraverunt statuam (0459A)auream: quam constituit Nabuchodonosor Rex. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldei: accusaverunt Judeos. Dixeruntque Nabuchodonosor Regi. Rex in eternum vive. Tu Rex posuisti decretum: ut omnis homo qui audierit sonitum tube: fistule: et cithare: sambuce et psalterij et simphonie et omnis generis musicorum: prosternat se et adoret statuam auream. Siquis autem non procidens adoraverit: mittatur in fornacem ignis ardentis. Sunt autem viri Judei quos constituisti super opera regionis Babylonie: Sidrac: Misac: et Abdenago. Viri isti contempserunt Rex decretum tuum: deos tuos non colunt: et statuam auream quam erexisti non adorant. Tunc Nabuchodonosor Rex in furore et in ira precepit: ut adducerent Sidrac: Misac: (0459B)et Abdenago. Qui confestim adducti sunt in conspectum Regis. Pronunciansque Nabuchodonosor Rex: ait eis. Vere Sidrac: Misac: et Abdenago: Deos meos non colitis? et statuam auream quam constitui: non adoratis? Nunc ergo si estis parati: quacumque hora audieritis sonitum tube: fistule: cithare: sambuce: psalterij: et simphonie: et omnis generis musicorum: prosternite vos et adorate statuam auream quam feci. Quodsi non adoraveritis: eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea? Respondentes Sidrac: Misac: et Abdenago dixerunt Regi. Nabuchodonosor Rex non oportet nos de hac re respondere tibi. Ecce enim Deus noster quem colimus: poterit eripere nos de camino ignis ardentis: (0459C)et de manibus tuis o Rex liberare. Quod si noluerit: notum sit tibi Rex: quia Deos tuos non colimus: et statuam auream quam erexisti non adoramus. Tunc Nabuchodonosor Rex repletus est furore: et aspectus faciei ejus immutatus est super Sidrac: Misac: et Abdenago. Et precepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Et viris fortissimis de exercitu suo jussit: ut legatis pedibus Sidrac: Misac: et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem. Et confestim viri illi vincti cum brachiis suis et tiaris: et calciamentis et vestibus: missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: nam jussio Regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos qui miserant (0459D)Sidrac: Misac: et Abdenago: interfecit flamma ignis. Viri autem ii id est tres: Sidrac: Misac: et Abdenago: ceciderunt in medio camino ignis ardentis. Et non cessabant qui miserant eos succendere fornacem: napta: stuppa: pice: et malleolis. Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit: et incendit quos reperit juxta fornacem de Caldeis. Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem. Et excussit (0460A)flammam ignis de fornace: et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Et non tetigit eos omnino ignis: neque contristavit: nec quicquam molestie intulit. Tunc ii tres quasi ex uno ore laudabant: et glorificabant et benedicebant Dominum de fornace dicentes
Benedictio. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis et superexaltatus in secula amen. V\. Benedicite omnia opera Domini Dominum: hymnum dicite et superexaltate eum in secula amen. V\. Benedicite Sacerdotes Domini Dominum: hymnum dicite et superexaltate eum in secula. V\. Benedicite sancti et humiles corde Dominum: hymnum dicite. P. Et. V\. Benedicite Anania: Azaria: et Misael Dominum. P. Hymnum.
(0460B)Prosequitur prophetia.
Tunc Nabuchodonosor Rex obstupuit et surrexit propere: et ait optimatibus suis. Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes dixerunt Regi. Vere Rex. Respondit 187 et ait. Ecce ego video quatuor solutos et ambulantes in medio ignis: et nihil corruptionis in eis est: et species quarti similis filio Dei. Tunc accessit Nabuchodonosor Rex ad ostium fornacis ignis ardentis et ait. Sidrac: Misac: et Abdenago servi Dei excelsi: egredimini et venite. Statimque egressi sunt Sidrac: Misac: et Abdenago de medio ignis. Et congregati Satrape: magistratus: et judices: et potestates Regis: contemplabantur viros illos: quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum: et capillus (0460C)capitis eorum non esset adustus: et sarabela eorum non fuissent imminuta: et odor ignis non transisset per eos. Et erumpens Nabuchodonosor ait. Benedictus Deus eorum: Sidrac videlicet: Misac: et Abdenago: qui misit Angelum suum: et eruit servos suos: qui crediderunt in eo: et verbum Regis immutaverunt. Et tradiderunt corpora sua ne servirent: et ne adorarent Deum: excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus et tribus et lingue quecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrac: Misac: et Abdenago dispereat: et domus ejus vastetur. Neque enim est Deus alius: qui possit ita salvare. Tunc Rex promovit Sidrac: Misac: et Abdenago in provincia Babylonis. (0460D)Nabuchodonosor Rex: omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra: pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi predicare signa ejus: quia magna sunt: et mirabilia ejus: quia fortia. Et regnum ejus regnum sempiternum: et potestas ejus in generatione et generationem.
R\. Amen. Diachonus dicat. Pro pace populi et Regum. Flectamus genua. Levate.
(0461A)Oratio. Pro Regibus seculi hujus atque principibus tibi Pater flectentes genua: obsecramus ut tribuas illis moderamen justicie: amorem pacis: virtutem pietatis: studium bene regende plebis. Ut in correptione et rectitudine eorum: pax simul et requies fidelium proveniat populorum.
R\. Amen.
Psallendo. Sicut cervus sitiens desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus. V\. Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei. P. Ita desiderat.
Et prophetiis et orationibus cum tractibus dictis: ordinata processione in choro duo Cantores induti cappis albis: cereos in manibus tenentes: incipiant litaniam (0461B)in medio Cruciarij Ecclesie dicendo. Kyrieleyson. Christeleison. Kyrieleison. Christe audi nos. Christe exaudi nos. Christe defende nos. Christe parce peccatis nostris. Pater de celis Deus. Miserere nobis. Fili redemptor mundi Deus. Miserere. Spiritus Sancte Deus. Miserere. Sancta Trinitas unus Deus. Miserere. Sancte Sanctorum Deus. Miserere. Sancta Maria. Ora pro nobis. Sancta Dei genitrix. ora. Sancta Virgo virginum. ora.
Hic exeat Subdiachonus cum cruce hoc ordine. Ceroferarij cum cereis pergant coram cruce: et cereus (0461C)paschalis coram cereis et serpens coram cereo: et sic procedant ad fontem ordinatim: et sic stent processionaliter: et cantent litaniam usque ad propicius esto. Sancte Michael. Ora pro nobis. Sancte Gabriel. ora. Sancte Raphael. ora. Sancte Cherubin. ora. (0462A)Sancte Seraphin. ora. Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei. Orate pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines. Orate pro nobis. Sancte Joannes Baptista. ora. Omnes sancti Patriarche et Prophete. Orate pro nobis. Sancte Petre. ora. Sancte Paule. ora. Sancte Andrea. ora. Sancte Jacobe. ora. Sancte Joannes. ora. Sancte Thoma. ora. Sancte Jacobe. ora. (0462B)Sancte Philippe. ora. Sancte Bartholomee. ora. Sancte Mathee. ora. Sancte Simon. ora. Sancte Thadee. ora. Sancte Mathia. ora. Sancte Barnaba. ora. Sancte Luca. ora. Sancte Marce. ora. 188 Omnes sancti Apostoli et Evangeliste. orate. Omnes sancti Discipuli Domini. orate. Omnes sancti Innocentes. orate. Sancte Stephane. ora. Sancte Line. ora. Sancte Laurenti. ora. (0462C)Sancte. Sancte. Sancte Vincenti. ora. Sancte Clemens. ora. (0462D)Eugeni. ora. Sancte Sebastiane. ora. Sancte Fabiane. ora. Sancte Christophore. ora. (0462D)Genesi. ora. (0463A)Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. (0463B)Romane. ora. Sancte Blasi. ora. (0463B)Zoyle. ora. Sancte Antonine. ora. (0463C)Saturnine. ora. Sancte Georgi. ora. (0463C)Juste et Pastor. ora. Sancte Germane. ora. (0463C)Fernande. ora. Omnes sancti Martyres. orate. Sancte Silvester. ora. Sancte Hylari. ora. Sancte Martine. ora. Sancte Augustine. ora. Sancte Hieronyme. ora. (0463B)Sancte Ambrosi. ora. Sancte Gregori. ora. Sancte Leander. ora. Sancte Isidore. ora. Sancte Illefonse. ora. Sancte Iuliane. ora. Sancte Nicolae. ora. Sancte Benedicte. ora. Sancte Egidi. ora. Sancte Francisce. ora. Sancte Dominice. ora. Sancte Antoni. ora. (0464A)Sancta. Sancta. Sancta. Sancta. Sancte Bernarde. ora. Omnes sancti Confessores. orate. Sancta Maria Magdalena. ora. Sancta Anna. ora. Sancta Felicitas. ora. Sancta Perpetua. ora. Sancta Agnes. ora. Sancta Cecilia. ora. (0463C)Cristina. ora. (0463C)Justa. ora. Sancta Rufina. ora. (0463C)Leocadia. ora. Sancta Eulalia. ora. Sancta Marina. ora. (0463C)Columba. ora. (0464B)Sancte. Sancta. Sancta Barbara. ora. Sancta Lucia. ora. Sancta Agatha. ora. Sancta Eufemia. ora. (0463C)Fides. Fides virgo et martyr Agennensis, de qua Tamaius, in Martyrologio Hispano, et Baronius, (0463D)Fides. ora. (0463D)Quiteria. ora. Omnes sancte virgines. orate. Omnes sancti et sancte Dei. orate.
Hic sileant omnes: et Sacerdos accedat ad fontem: et incipiat benedictionem hoc ordine. Insufflet in aqua tribus vicibus et dicat hunc exorcismum. Exorcizo te creatura aque: per Deum Patrem omnipotentem: (0465A)rerumque omnium conditorem: qui te pro generatione humani generis et per officium nostre humilitatis consecrare precepit: et per lesum Christum Dominum nostrum Dei et hominis filium: qui super te pedibus ambulavit: et se pro nostra salute in te a Johanne baptizari ostendit: et Spiritum Sanctum qui super eum in specie columbe in Jordane apparuit: ut, excluso a te omni malo spiritus nequicie: his qui in te vel ex te perfusi a nobis: et in nomine trine majestatis baptizati fuerint: percepta divina gratia: in numero fidelium mereantur adscribi. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Benedictio. Deus qui solus habes immortalitatem: (0465B)eamque ne solus possideres: nobis quoque renovata per Jesum nativitate tribuisti: cum humano generi post admissam transgressionem: pristine originis dignitatem reformare in melius: per baptismatis (0466A)tinctionem voluisti. Adsiste quesumus ad invocationem nominis tui. R\. Amen. Sancti + fica fontem hunc sancti + ficator generis humani. R\. Amen. Fiat locus iste dignus: in quem Spiritus sanctus influat. R\. Amen. Sepeliatur hic ille Adam vetus: resurgat novus. R\. Amen. Moriatur hic omne quod carnis est: resurgat omne quod est spiritus. R\. Amen. Exuantur sordidissimis vitiis et discisis criminibus amictus: ut splendoris et immortalitatis tue indumenta sumantur. R\. Amen. Quicumque in Christo baptizantur: induant Christum. R\. Amen. Quicumque hic renunciant diabolo: da eis triumphare de mundo. R\. Amen. Quicumque in hoc loco confessus fuerit: tu eum recognoscas 189 in regno. R\. Amen. Sic in hunc fontem extinguantur (0466B)crimina: ne resurgant. R\. Amen. Sic invalescant aque istius beneficia: ut eterni ignis extinguantur incendia. R\. Amen. Mittant fontes altaribus tuis: quos altaria regnis tuis emittant. R\. Amen. Totus (0467A)hic horror mortis intercidat. R\. Amen. Quicumque hic se sibi negaverit: te lucrifaciat. R\. Amen. Quicumque hic tuus esse ceperit: tuus esse non desinat. R\. Amen. Ut per ministerium nostrum tibi consecratus: eternis ad te virtutibus: eternis premiis consecretur. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Oratio. Te deprecamur Domine Sancte Pater eterne omnipotens Deus: qui intonas super aquas: ut exultent deserta Jordanis. Et vox tua preparet cedros: ut hanc aquam benedicas ad gratiam. Et perfusi famuli tui nova restituantur infantia: ut (0467B)remissis sordibus delictorum: participes fiant vite eterne et regni celorum. R\. Amen. Et antequam Chrisma et oleum ponantur in fonte: omnes qui causa devotionis voluerint accipere aquam benedictam de fonte ad aspergendum in domibus suis: sumant secundum decretum Alexandri Pape. Deinde effundet chrisma et oleum super vasculum in modum crucis et dicat. (0468A)Signo te sacratissime fons unctione sacri chrismatis: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti regnantis Dei in secula seculorum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum R\. Et cum spiritu.
Oratio. Abjecti et humiles licet vitiorum labe sordentes: te Pater Domine glorie: te Deum omnipotentem deprecamur: pro tua miseratione adesto benignus. Tu libens adspirator: ut has simplices aquas tua sanctificatione bene+dicas: et ex tuis sedibus Angelum tuum sanctum dirigas: qui eas sancti+ficet: ut qui in tuo et in Jesu Christo filio tuo et Spiritu Sancto in Trinitatis nomine in hac fluenta descenderint: in quo sanctificato oleo chrisme mixto et aque benedictione perpetuitatis confirmati: a cunctis (0468B)mundi vitiis repurgentur: et in hoc lavacro sancto remissionem peccatorum suscipiant: et salutem consequantur eternam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Et benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat super istum fontem. Et peracta benedictione fontis: baptizentur (0469A)infantes si ibi sunt. Quo facto: supradicti duo Cantores incipiant et cantent tractum. Cantemus Domino gloriose. Tunc Chorus redeat cum Processione ut fuerat: et sacerdos cum Cruce et Ministris accedant ad Altare majus: et Processio in suo ordine vadat ad Chorum canendo Tractum. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. V\. Adjutor et protector factus est mihi in salutem. V\. Hic Deus meus et honorificabo eum: Deus patris mei: et exaltabo eum. Et cum perventum fuerit ad Chorum: supradicti Cantores incipiunt ut sequitur. Propicius esto. Parce nobis Domine. Ab omni malo. Libera nos Domine. (0469B)Ab insidiis diaboli. Libera. A periculo mortis. Libera. Ab omni mala voluntate. Libera. A dannatione perpetua. Libera. A morte subitanea et eterna. Libera. A fulgure et tempestate. Libera. Per Passionem et sanctam Crucem tuam. Libera. Per admirabilem Ascensionem tuam. Libera. Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti. Libera. In die judicii. Libera. Peccatores. Te rogamus audi nos. Ut pacem nobis dones. Te rogamus, Ut Ecclesiam tuam regere et defensare digneris. Te rogamus. Ut fontem istum benedicere et consecrare digneris. Te rogamus. (0469C)Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Parce nobis Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Exaudi nos Domine. (0470A)Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Miserere nobis.
Et interim quo Litania perficitur: Sacerdos cum Ministris cruce et cereis et cereo paschali et serpente eo ordine quo prius ascenderunt: sic descendent ad sacrarium. Et deponat Sacerdos cum ministris ornamenta quadragesimalia: et accipiant ornamenta 190 alba et veniant ad altare isto ordine. Cruce remanente in sacrario. In primis precedant duo Ceroferarii cum cereis accensis. Scilicet cereo paschali et tribus lucernis que sunt in serpente. Et cum pervenerint ad altare majus: Sacerdos faciat confessionem ut moris est. Et facta confessione Sacerdos solenniter dicat hymnum Gloria in excelsis Deo. Et statim pulsentur omnes campane tam majores quam minores. Et discooperiantur altaria frontalibus nigris: (0470B)et retabula aurea: et omnia appareant solenniter. Et finito hymno angelorum Diachonus dicat. Pro competentibus. Flectamus genua. Levate.
Et Sacerdos dicat.
Oratio. Concede Domine omnes qui nunc fide meruerunt cognoscere veritatem: salutaris lavacri percipere innovationem. Sicque eos a cunctis peccatorum sordibus baptismi unda purificet: ut ultra eos pravi operis inquinamenta non maculent.
R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster.
Dicat Diaconus. Silentium facite.
Sequentia Epistole Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. VI) .
R\. Deo gratias.
Fratres: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato: (0470C)ut gratia abundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato: quomodo adhuc vivimus in illo? An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu: in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum: in morte. Ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris: ita et nos in novitate vite ambulemus. Si enim complantati salvi facti sumus similitudini mortis ejus: (0471A)simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est: ut destruatur corpus peccati: ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est: justificatus est a peccato. Si enim mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum illo. Scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuum est peccato: mortuum est semel. Quod autem vivit: vivit Deo. Ita et vos extimate vos mortuos quidem esse peccato: viventes autem Deo: in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.
Lauda. Dicant qui redempti sunt a Domino in eternum et in seculum seculi. V\. Populus qui sedebat (0471B)in tenebris vidit lucem magnam.
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum ( Cap. XXVIII).
Vespere autem Sabbati que lucescit in prima Sabbati: venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim descendit de celo: et accedens revolvit lapidem: et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus sicut nix. Pre timore autem ejus: exterriti sunt custodes: et facti sunt velut mortui. Respondensque Angelus: dixit mulieribus. Nolite timere vos. Scio enim quod Jesum qui crucifixus est queritis: non est hic: surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum: ubi positus erat. Et cito euntes discipulis dicite (0471C)quod surrexit: et ecce precedet vos in Galileam: ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis. Et exierunt mulieres cito de monumento: cum timore et gaudio magno: currentes nunciare discipulis suis. Et ecce Jesus occurrit illis dicens. Avete. Illi autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus: et adoraverunt eum. Tunc ait illis Jesus. Nolite timere. Ite dicite fratribus meis: ut eant in Galileam: ibi me videbunt. Que cum abiissent: ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem: et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia que facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto: pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes. Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt: et furati sunt eum vobis dormientibus. (0471D)Et si hoc auditum fuerit a preside: nos suadebimus ei: et securos vos faciemus. At illi accepta (0472A)pecunia: fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Judeos: usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galileam: ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis dicens. Data est 191 mihi omnis potestas in celo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem seculi. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
Lauda. Alleluia. V\. Ego sum primus et ego novissimus: (0472B)et fui mortuus: et ecce sum vivens in secula seculorum. P. Alleluia.
Sacrificium. Alleluia. Angelus Domini descendit de celo: et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia. V\. Alleluia. Erat respectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida quasi nix: et dixit mulieribus nolite timere. P. Et accedens.
Missa. Istam istam noctem qui tenebris fidebat aspiciat: istius cernat splendoris decorem: qui carceris minabatur horrorem. Mundum illuminat lux ista: non diabolum. Libet Christe ergastulis tua virtute confractis spoliatis insultare custodibus: et servientis tiranni contemptam irridere jactantiam. Dulcior semper captivis est restituta libertas. Quis tuam exhausit Judee vigilans sepulturam: soporem passus (0472C)es: an timorem? Fraude deceptus es: an virtute? Non tuam inertiam miser accuses. Non fuisti negligens: sed crudelis. Adhuc certe cecitatem tuam pertinax excusares: si depositum tuum vel inferna servassent. Agnosce infelix: agnosce quid feceris. Corpus illud morientis affectum habuit: non defectum. Visceribus illis non infirmitas fuit clausa: sed pietas. Quod pependit ex homine est: quod resurrexit ex numine. Nihil dubites: nihil mireris. Hospitium Domino suo terra esse potuit: non sepulcrum. Mea tunc cum illis manibus delicta figebas: meam necem tuamque salutem: cum osculandis si liceret corporaliter plantis clavis transverberantibus consuebas. Tuum facinus celum tremuit: Sol expavit: (0472D)tellus ingemuit: et testantia factoris sui potentiam (terribile quoddam) montium prerupta sonuerunt. (0473A)Inferi vim pleni Deo corporaliter non tulerunt. Clamabant elementa de vivo: tartara de defuncto. Oportuit talia fieri miracula credituris: talia dari signa salvandis. Ut opera suum correcta nossent artificem: in quo se homo perditum: nisi fuisset inventus nesciret. R\. Amen
Alia Oratio. Esurientes corpus tuum Domine: ac sanguinem sitientes: ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas deprecamur. Quia nostra virtus et salus fit: si tamen non quod indigni sumus: irascaris. Sed facis vinci gaudio metum: et cedere exultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium: qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret. Ut si firmus est: habeat custodiam. (0473B)Si infirmus est: medicinam. Sit igitur quesumus apud te Domine placitum: sit cunctis donare quod cupiunt: ut digneris parcere quod presumunt. Quis non optet illa carne: animam suam tangere: pascere: confortare: in qua se per gratiam credat esse transfusum? Que corruptionem non vidit: et vim mortis passione mortis absorbuit. Quis non ambiat propter te sumere de tuo: quod te videat propter nos assumpsisse de nostro. Indita hac ex pietate fiducia: ut quod in defunctis dignatum est vivificare mortuum: in reis dignetur purificare corruptum. R\. Amen.
Post nomina. Oratio. Christe redemptio nostra qui olim noctem istam tue resurrectionis inluminasti potentia: precamur: ut in hac qua ipse vivus resurrexisti (0473C)a mortuis: et expiationem criminum vivis: et requiem jubeas prestare defunctis. R\. Amen. Quia tu es vita vivorum etc.
Ad pacem. Oratio. Deus qui Neophitos tuos: majori animarum quam vestium nitore vestisti: ut plus acciperent quam habere se noverant: presta ut sicut donum tuum eorum intellectum exuperat: ita ultra etatem fides cum intelligentia placitis tibi operibus convalescat. Nobis quoque per mortem Jesu Christi Filii tui 192 pacis dona largire: et veniam culparum attribue. R\. Amen. Quia tu es vera pax nostra etc.
Inlatio. Dignum et justum est sancte Pater omnipotens (0474A)eterne Deus: pietatem tuam omni quidem tempore: sed in hac nocte, vel die, profusius exultantibus animis conlaudare. Nox enim ista non tenebrarum sed luminis mater est: in qua exortus est in eternum diei resurrectio nostra: Dominus Jesus Christus. Ille verus agnus qui abstulit peccata mundi. Qui non in figura veteri: alio offerente mactatus est: sed in corpore veritatis adveniens: adimplevit figuras carnalium sacrificiorum: approbavit et prophetias miraculorum celestium. Sed vivam et veram hostiam novissimis seculorum temporibus idem Sacerdos et sacer agnus exhibuit. Elevatisque in cruce manibus: sacrificium vespertinum pependit in ligno: et beneficium matutinum surgens prebuit e sepulcro. Unde venerandi sacra imitatione mysterii: in eternam (0474B)modo vitam filii lucis oriuntur: quos matutino partui per gratiam spiritalem hac nocte progenerat mater Ecclesia. Sine corruptione concipiens: et cum gaudio pariens. Exprimens in se utique formam Virginis genitricis absque ullo humane contagionis fecunda conceptu. In cujus magnitudine resurget Christo: mors occidit delictorum: et exorta est vita credentium. Propter quod ei celestia atque terrestria cantant canticum novum cum omni exercitu Angelorum: et cum Cherubin ac Seraphin: sine cessatione sic dicunt. R\. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Post Sanctus. Oratio. Vere Sanctus et verus Jesus filius Dei: qui ascendit patibulum crucis: ut omnes vires suas mors in sua perderet morte. Descendit ad inferos: ut hominem veteri errore deceptum: et (0474C)regno peccati servientem victor abstraheret: serasque portarum potenti manu confringeret: et secuturis sue resurrectionis gloriam demonstraret. Ipse Dominus ac redemptor eternus.
Dicat Presbyter.
Post pridie. Oratio. Habentes ante oculos omnipotens Pater sancte tante passionis triumphos: supplices exoramus: ut pascha hoc quod nobis Dominus noster Jesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit: atque complevit: fiat nobis in protectionem salutis et vite. Ut sanctificatus his solennitatibus populus: Altaribus tuis oblationis sue munera placitura consignet. Fiat nobis Eucharistia pura atque (0475A)legitima in nomine unigeniti tui. Ut cum nostris fuerit percepta pectoribus: fidem nutriat: mentem sanctificet atque confirmet. R\. Amen.
Ad confractionem panis. Antiphona. Hic est panis verus Dei qui de celo descendit: et vitam tribuit mundo: qui manducaverit ex eo: permanet in eternum: et panis quem ego dabo: caro mea est pro mundi vita. Qui credit in me: non esuriet: neque sitiet unquam: ecce disponam vobis sicut disposuit mihi Pater regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno alleluia.
Ad Orationem Dominicam.
Oratio. Oremus. Excellentissimam in hac nocte tue resurrectionis celebrantes solennitatem: in qua (0475B)ipse nobis dies novo de tumulo surgens: veternosam antique noctis caliginem celestem convertisti in claritatem: te quibus possumus lachrymosis rugitibus imploramus: ut qui nos redemisti precio tui sanguinis: instituta a te precepta acceptes nostre orationis. Sit indulgentia criminum: concedatur etiam et celestis glorie summa virtutum. Memento Domine quod terra sumus: et accipe contritionem nostri spiritus. Ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur: ad celos castigatione spiritali jejuniis sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus: ex tuo sit ut surgamus: quia te jubente dicimus. Pater noster qui es in celis. Hic Presbyter accipiat particulam que dicitur regnum: et ponat eam reverenter super calicem. Et dicat alta voce. Vicit Leo de tribu Juda (0475C)radix David alleluja. Dicatur tribus vicibus. Et chorus respondeat qualibet vice. Qui sedes super Cherubin radix David 193 alleluja. Deinde mittat Presbyter particulam in calicem et dicat. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum.
Benedictio. Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis: sua vos redemptione et passione conservet a malis. R\. Amen. Detque vobis sue dulcedinis sapientia renovari: qui se amaro permisit fellis poculo propinari. R\. Amen. Ut cujus laudes (0476A)Ecclesia cuncta celebravit ovando: ejus conservari mereamur magno crucis vexillo. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri: qui est benedictus et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Ad accedendum. Gaudete populi et letamini: Angelus sedit super lapidem Domini: ipse vobis evangelizavit. Christus surrexit a mortuis Salvator mundi: et explevit omnia suavitate: gaudete populi et letamini. V\. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus sicut nix: et dixit. P. Christus surrexit a mortuis. V\. Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno: currentes nunciare discipulis ejus quia resurrexit. P. Christus. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in (0476B)secula seculorum amen. P. Gaudete populi et letamini. Communio. Refecti Christi corpore et sanguine: te laudamus Domine alleluja. alleluja: alleluja.
Oratio. Corpus Domini nostri Jesu Christi quod accepimus: et sanctus sanguis ejus quem potavimus: adhereat visceribus nostris: eterne omnipotens Deus: ut non veniat nobis ad judicium nec ad condennationem: sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam eternam. R\, Amen
Expleta Missa post hec ad Vesperas dicuntur he laudes. Dicant qui redempti sunt a Domino in eternum: quos redemit de manu inimici in eternum et in seculum seculi. V\. Populus qui sedebat in tenebris (0476C)et umbra mortis: vinctus in mendicitate et ferro. P. Quos redemit. V\. Quia contrivit portas ereas: et vectes ferreos confregit. P. Quos redemit. Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja: Ego sum primus et ego novissimus: et fui mortuus. P. Et ecce sum vivens in secula seculorum: alleluja. V\. Dignus es Domine Deus noster accipere librum: et solvere signacula ejus: quoniam occisus es: et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu: et lingua. P. Et ecce. (0477A)V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in secula seculorum amen. P. Et ecce. Iterum dicat. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Lauda. Alleluja: Angelus Domini descendit de celo. P. Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluja: alleluja. Lauda II. Alleluja. Erat aspectus ejus sicut fulgur: et vestimenta ejus candida quasi nix: et dixit mulieribus: nolite timere. P. Et accedens. V\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Et accedens. Capitula. Excellentissimam in hac nocte. Require retro in Missa. fol. CXCII. Benedictio. Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis, ut supra. Lauda. Alleluja. Locutus est Angelus Domini mulieribus dicens. P. Scio quia crucifixum queritis: surrexit (0477B)sicut dixit: venite et videte ubi positus erat Dominus. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Scio quia. R\. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in secula seculorum amen. P. Scio quia.
Oratio. Dominus noster Jesus Christus Filius tuus: qui solus verbo virtutis cuncta moderans: et omnia crucis stigmata portans: vectes ferreos comminuit: portarumque erearum claustra perfregit: tartari profunda descendit: sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritate resplenduit: et Sol justicie de tumulo: corpore suscitato procedens radiis suis tenebras nostras mirabiliter inlustravit. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in secula seculorum. R\. (0477C)Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu. Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi: votum nostrum sit acceptum cum pace. R\. Deo gratias.
Benedictio Agni in illaria Pasche.
Domine Jesu Christe: qui per Moysen famulum (0478A)tuum et typicam prefigurationem ob tui ostensionem sanctum pascha in agni assi atque imaculati immolatione renibus accinctis baculisque in manibus 194 cum lactucis agrestibus: populum tuum celebrare jussisti: quique etiam per Samuelem vatem formidante populo tuo applicandum te in agnum lactentem piam ac sinceram tibi orationis hostiam offerri precepisti. Offerimus etiam et nos indigni famuli tui. A. post sacra solennia hujus diei paschalis hanc creaturam agni: quam nobis exactis jejuniorum diebus preparandis paulisper corporibus indulgere jussisti. Precamur ut eum per nos famulos tuos ac ministros ore sancto tuo benedicas: et dextera tua sanctifices amen. Sicque illum nobis percipere jubeas: ut baculos spei habentes in manibus: renibus accinctis (0478B)turpibus rebus renovati: in novitate vite sic amaritudines seculi pretereuntis omittamus: ne retro respicientes a tramite justicie recedamus amen. Sicque vitam presentem tuis actibus finiamus: ut te pretectorem ac defensorem nostrum semper in oculis habeamus amen. Ut ad terram beatam quam illis promisisti per figuram: nobis reserasti per gratiam: te duce cum operum bonorum fructu exultantes perveniamus. Amen. Deinde dicit. Deo gratias tribus vicibus. Et post hec dicit. In nomine Domini nostri Jesu Christi: sanctificatus hic agnus permaneat.