Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Secunda - Quaestio Prima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Secunda Pars - Prima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Pars Prima Capitulum Primum 

[69]¶ Incipit secunda pars huius operis.
SEcunda pars principalis huius operis. Quia est de modo procedendi qui a maleficis pro maleficiis inferendis observatur. Et per decem et octo capitula distinguitur cum duabus dumtaxat difficultatibus quarum una in principio super remedia praeservativa ut videlicet quis maleficiari non possit. altera in fine super remedia amoventia maleficia. et per quae maleficiati curari possunt. cum secundum Philosophum in. IIII. physicorum removens et prohibens coincidunt. et sunt causae per accidens. Ideo ut per haec totale fundamentum huius horrendae haeresis habeatur. Circa duo principaliter insistendum erit. Primo circa introitum earum et professionem sacrilegam. Secundo circa progressum in modo operandi et horrendam observantiam. Tertio impedimenta salubria contra earum maleficia et remedia praeservativa. Et quia in morali iam laboramus materia. Unde argumentis variis et declarationibus ubique insistere opus non est. cum ea quae per capitula sequentur sint per praecedentes quaestiones sufficienter discussa. IDeo precamur in deo lectorem ne demonstrationem in omnibus quaerat ubi accommodata sufficit probabilitas ea deducendo quae constant aut visus vel auditus propria experientia aut fide dignorum relatibus esse vera. Circa primum autem duo principaliter tangentur. Primo diversi modi ipsius daemonis innoxios alliciendi. Secundo diversi modi ipsam haeresim profitendi. Circa secundum vero sex per ordinem tangentur quo ad modum procedendi et curandi. Quia primo de his quae a maleficis pro se et suis corporibus practicantur. Secundo de his quae erga alios homines operantur. Tertio de his quae erga bestias. Et quarto de his quibus terrae frugibus nocent. Quinto de maleficio tantummodo virorum quibus videlicet maleficiis tantummodo viri et non mulieres insistunt. Sexto de quaestione super maleficia amovenda. et quibus modis curantur maleficiati. Est ergo prima quaestio per decem et octo capitula distincta. cum totidem modis in suis ritibus variantur et multiplicantur.
VTrum quis possit per bonos angelos ita beneficiari. quod a maleficis per quoscumque infra scriptos modos non valeat maleficiari. Et videtur quod non. Eo quod per praecedentia declaratum est etiam innoxios et innocentes et iustos pluries a daemonibus affligi. ut Job et plures pueri innocentes qui cernuntur maleficiati cum multis aliis iustis licet non aequaliter ut peccatores. eo quod non in perditionem suarum animarum quamvis bonis fortunae et corporum affligantur. In contrarium est maleficarum fassio quod videlicet non omnes laedere valeant. sed tantummodo illos quos cernunt ex informatione daemonum divino auxilio destitutos. Responsio. Tria sunt genera hominum beneficiata a Deo quibus illud pessimum genus suis maleficiis nocere non potest. Et primi sunt qui publicam contra eos iustitiam exercent. aut officio aliquo publico adversus eos insistunt. Secundi qui de ritibus ecclesiae servatis et veneratis ut per aquae benedictae aspersionem. per salis consecrati sumptionem. per candelarum in die purificationis. et frondium in die Palmarum consecratorum usum licitum. cum ad hoc talia ecclesia exorcisat ut vires daemonis imminuant se muniunt. de quibus modis patebit. Tertii sunt qui per sanctos angelos variis et infinitis modis beneficiantur. De primis ratio datur et per varia acta et gesta comprobatur. quia enim omnis potestas a Deo est et gladium portat. Iuxta Apostolum. In vindictam malorum et retributionem bonorum non mirum quod tunc angelica potestate daemones arcentur: quando iustitia in vindictam illius horrendi criminis exercetur. Notant ad idem doctores. quod quia potestas daemonis quinque modis impeditur: in toto vel in parte. Primo per terminum suae potestati a Deo impositum. sicut de Job primo et secundo tangitur. Et de illo de quo in formicario Nider legitur qui iudici fassus fuerat. quod dum quidam ipsum invocasset ut inimicum suum vita privaret aut in corpore laederet: vel ictu fulminis interimeret. cum vocassem daemonem ait ut eius auxilio talia perpetrarem. Respondit mihi: quod neutrum facere posset. habet inquit fidem bonam et diligenter se signo crucis munit. idcirco non in corpore sed in undecima parte fructuum suorum in campo si libet ei nocere possum. Secundo impeditur per impedimentum exterius adhibitum ut in asina Balaam. Nume. XXII. Tertio per miraculum impossibilitatis exterius factum. Et sunt qui ex singulari privilegio beneficiantur. De quo tertium genus hominum qui maleficiari non possunt iam inferius patebit. Quarto per Dei iudicium singulariter disponentis per obstaculum boni angeli. ut de Asmodeo interficiente sponsos Sarae virginis: non autem Tobiam. Quinto interdum [70]Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/70[71]Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/71[72]Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/72[73]Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/73[74]Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/74