Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Nona

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Nona Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Octava Quaestio Decima 

[47]¶ Quaestio nona. An maleficae praestigiosa illusione operantur circa membra virilia quasi illa omnino sint a corporibus evulsa?
TErtio eadem veritas declaratur per diabolicas operationes circa membrum virile. cuius rei veritas ut magis elucescat quaeritur. An maleficae valeant membra virilia virtute daemonum vere et realiter vel solummodo praestigiosa apparitione auferre? et arguitur quod vere et realiter per argumentum a fortiori. Maiora possunt daemones ut homines occidere vel localiter transferre. ut supra patuit de Job. et Tobiae. VII. viris occisis. ergo etiam possunt membra hominis vere et realiter auferre. Praeterea. glo. super illud. ps. Immissiones per angelos malos. Deus punit per malos angelos sicut populum Israeliticum saepe punivit variis languoribus vere et realiter corporibus immissis. ergo et huiusmodi infirmitates circa membrum tale immittere potest. Si dicatur quod potest divina permissione tunc sic in praecedentibus dictum est. quod Deus amplius permittit vim generativam maleficiari propter primam corruptionem peccati quae per actum generantem in nos devenit. ergo etiam amplius permittit super membrum illius potentiae generativae ut ipsum totaliter auferat. Praeterea maior fuit conversio uxoris Loth in statuam salis. Gen. XIX. quam auferre membrum virile. sed illa fuit vera et realis et non apparens conversio. quia adhuc visibiliter ut dicitur superest illa statua. Et facta fuit per malum angelum ut coacti a bonis qui prius caecitate eos percusserant ut ostium domus invenire non possent sicut etiam aliae punitiones Sodomitarum. quia et glo. ibidem asserit ipsam etiam illo vitio infectam. ergo et ista facere possunt. Praeterea. quicumque potest inducere formam naturalem potest et illam auferre. Sed daemones formas naturales pluries induxerunt ut patet de magis pharaonis qui virtute daemonum ranas et serpentes fecerunt. Item Augus. in li. LXXXIII. q. dicit quod omnia quae visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris. Haec non absurde fieri posse creduntur. sed hoc possunt facere homines ut aliqua arte vel incisione membrum auferatur. ergo et daemones ista facere invisibiliter quod alii visibiliter possunt. sed contra Augus. XVIII. de ci. Dei. Non est credendum etiam hominis corpus daemonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse converti. ergo etiam a simili non potest auferre hoc quod ad veritatem corporis humani deservit. Item. III. de tri. dicit. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam sed soli Deo. Responsio. Nulli dubium quin maleficae quaedam mira operantur circa membra virilia ut ex visis et auditis plurimorum immo et ex ipsa publica fama constat de hoc quod per sensum visus aut tactus veritas illius membri cognoscebatur. quod qualiter fieri potest. Dicendum quod licet dupliciter fieri possit. scilicet vere et realiter ut argumenta prima tetigerunt et praestigiosa operatione. ea tamen quae a maleficis fiunt circa huiusmodi non fiunt nisi praestigiosa illusione. quae tamen illusio non habet locum in imaginatione patientis. quia imaginatio eius potest vere et realiter aestimare aliquam rem non esse praesentem licet per nullam operationem sensus exterioris scilicet visum aut tactum percipit esse praesentem. Unde potest dici vera ablatio [48]membri ex parte imaginationis patientis licet non ex parte rei. quod qualiter fit sunt plura notanda. Primo duo modi quibus ista fieri possunt. Non mirum quod diabolus sensus humanos exteriores decipere potest qui interiores de quibus supra tactum est illudere potest formas reservatas educendo ad principia sua sensitiva. decipit autem eos in sua naturali operatione. ut quod visibile est fit illi invisibile. tangibile intangibile. audibile inaudibile. et sic de aliis. Haec autem veritas ita nihil ponit ex parte rei quod omnia fiunt ex immutatione organorum destruentium ad visum auditum etc. ut sunt oculi et manus quibus immutatis iam fallitur sensus iudicium. Possumus ista ex naturalibus quibusdam demonstrare. nam sicut vinum dulce propter infectionem linguae in febricitante videtur amarum. unde gustus decipitur non ex parte rei sed ex parte humorum. Ita et ibi nulla deceptio ex parte rei quin ibi sit virga adhaerens. sed deceptio ex parte organi sensus. Iterum sicut supra dictum est de vi generativa illam impediendo per impositionem alicuius alterius corporis eiusdem coloris et apparentiae. ita et aliquod corpus planum figuratum colore carneo interponere possunt inter visum et tactum oculorum et manuum et inter ipsum verum corpus patientis ita quod suo iudicio nihil valeat videre et sentire nisi corpus planum et nullo membro interruptum. Videantur dicta sancti Tho. in. II. di. VIII. art. V. de praestigiosis illusionibus. et similiter secunda secundae. q. XCI. et in quaestionibus de malo. frequenter allegans illud Augus. in lib. LXXXIII. q. serpit hoc malum daemonis per omnes aditus sensuales. dat se figuris. accommodat se coloribus. adhaeret sonis. odoribus se subicit. infundit se saporibus. Praeterea alludit ratio quod non solum per interpositionem alicuius corporis plani non membrato talis illusio praestigiosa in vidente et tangente fiat immo et per modum quo certi spiritus seu species reservati educuntur. ad sua principia sensitiva interiora scilicet ad imaginationem et phantasiam unde contingit aliquid imaginari ac si primo eliciatur ex sensu exteriori. Nam ut in praecedenti quaestione tactum est. Daemones virtute propria possunt localiter corpora mutare. ex transmutatione autem spirituum et humorum etiam secundum naturae operationem contingunt. aliqua secundum imaginationem vel sensum videri naturaliter dico. quia et Philosophus in de som. et vigil. assignans causam apparitionis somniorum dicit. quod cum animal dormierit descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum simul descendunt motus sive impressiones relictae ex sensibilium motionibus quae in spiritibus sensibilibus conservantur. Termini fuerunt superius declarati ita quod tunc aliqua appareant ac si tunc primo a rebus exterioribus sensus immutarentur. Et quia hoc natura facere potest a fortiori diabolus formas seu species corporis plani et non membro virili organisato educere potest ad vim phantasticam et imaginativam ut inde sensus iudicent ac si in rerum veritate ita esset. Per hunc etiam modum ut patebit inferius homines videntur animalia cum tamen non sint in rerum veritate.

SEcundo notandi sunt alii modi faciliores ad intelligendum et praedicandum. Nam quia praestigium nihil aliud est secundum Isido. VIII. etymol. c. IX. quam sensuum quaedam delusio et praesertim oculorum. Unde et dicitur a praestringo quia aciem oculorum praestringit ita ut res videantur aliter esse quam sint. Et ut Alexander de Ales dicit parte. II. Praestigium proprie sumptum est illusio daemonis quae non habet causam ex parte mutationis rei sed solummodo ex parte cognoscentis qui deluditur sive quantum ad interiores sensus sive quantum ad exteriores. Unde in genere loquendo etiam de humana praestigiosa arte dicamus. Tribus modis potest fieri. Una absque daemonibus. et illa potius dicitur delusio. quia artificialiter fit agitatione hominum ostendentium vel occultantium aliquas res. sicut fit in traiectionibus per ioculatores vel per mimos. Alius modus fit etiam sine virtute daemonum utpote naturaliter virtute corporum naturalium vel etiam mineralium quae qui habent possunt secundum quandam virtutem huiusmodi rebus inditam rem ostendere vel facere apparere non sicut est. Unde Tho. prima parte. q. CXIIII. arti. IIII. et secundum alios plures. quaedam herba succensa seu accensa fumigans facit trabes apparere serpentes. Tertius modus delusionis est qui fit per daemones Deo tamen permittente. Habent enim daemones ex natura ut patuit quandam potestatem super quasdam res inferiores quas possunt exercere circa illas quando Deus sinit ut tunc etiam res appareant aliter quam sint. Pro quo notandum tertio quod daemon potest quinque modis illudere aliquem quod iudicat rem aliter quam est. Primo artificiali traiectione ut dictum est quia quicquid homo scit per artem melius ipse scire potest. Secundo modo naturali applicatione alicuius rei prout dictum est per interpositionem alicuius corporis ut alterum occultetur vel etiam ex phantasiis hominum illas perturbando. Tertio modo ut quando in assumpto corpore ostendit se esse aliquam rem quae non est. sicut Grego. in primo dialogorum. narrat de moniali quae comedit lactucam quae tamen ut ipse daemon fassus fuerat lactuca non sed [49]daemon in lactucae specie aut in ipsa lactuca erat. vel etiam contigit. Antonio in massa auri quam in deserto reperit. vel etiam quando hominem verum tegit et facit ut brutum animal videatur prout iam dicetur. Quarto modo ut quando turbat organum visus ut videatur res nubilosa quae est clara vel econverso ut vetula appareat iuvencula. Nam et post fletum apparet aliter lumen quam ante. Quinto modo ut in imaginativam potentiam operando et transmutationem specierum sensibilium per commotionem humorum ut supra tactum est faciendo ut tunc quasi recentes et novae apparitiones in ipsis potentiis sensitivis causentur. Et sic tribus ultimis modis daemon illudere potest praestigiosa arte sensus hominis. et etiam secundo modo. Unde nulla difficultas quin membrum virile occultare praestigiosa arte velit. Evidens indicium sive experimentum quod nobis in officio inquisitionis existentibus revelatum fuit infra ponetur ubi de his et aliis factis plura recitantur in secunda parte tractatus.
¶ Quomodo maleficium a defectu naturali potest discerni.
INcidentalis quaestio cum certis aliis difficultatibus. Quod si quaeritur. Petro ablatum est membrum ignorat autem an per maleficium seu alias divina permissione per daemonis potentiam sit ablatum sunt ne modi cognoscendi et discernendi inter ista? Responderi potest quod sic. Primo quod tales quibus accidunt ut plurimum sunt adulteri seu alias fornicarii. Unde dum amasiis non ad nutum serviunt seu eas relinquere volunt aliis adhaerendo tunc in vindictam talia procurant. aut alias potentiam illius membri amputant. Secundo cognoscitur per hoc quod non est durabile. Nam si non sit ex maleficio tunc non est durabile sed quandoque redibit. Sed hic iterum suboritur dubitatio an hoc sit ex natura maleficii quod non sit durabile. Respondetur quod potest esse perpetuum et durare usque ad mortem. sicut etiam de impedimento maleficiali in matrimonio. Iudicant canonistae et theologi. quod reperitur temporale et perpetuum. Nam dicit Goffre. in summa. Maleficium non potest solvi semper per illum qui fecit. vel quia est mortuus vel quia nescit delere ipsum vel quia maleficium est perditum. Unde a simili dicere possumus quod maleficium Petro illatum erit perpetuum. vel quia illa malefica quae fecit non potest eum sanare. Sunt enim maleficae in triplici genere. Nam quaedam sanant et laedunt. Quaedam laedunt sed sanari nequeunt. Quaedam tantummodo sanare videntur. id est laesiones ammovere ut inferius patebit. Sic enim nobis contigit. Nam duae maleficae mutuo rixantes dum una alteri improperaret: una dixit. Non sum tam pessima sicut tu quia quos laedo sanare scio. Vel etiam durabit ubi ante eius sanationem malefica discederet vel locum mutando vel ab hac vita discedendo. Nam et sanctus Tho. dicit. Maleficium quodlibet ita potest esse perpetuum quod non potest habere humanum remedium. quia et si habet remedium: non est tamen hoc homini notum vel licitum. licet Deus possit praestare remedium per sanctum angelum daemonem licet non maleficam cogendo. Verumtamen summum remedium contra maleficium est paenitentiae sacramentum. extra de frigid. Nam et infirmitas corporalis saepe provenit ex peccato. extra de paeni. cum infirmitas. qualiter etiam maleficia sint auferenda patebit in tertia parte tractatus et in secunda parte. capitulo. VI. tres aliae differentiae tanguntur.
Solutiones argumentorum.
PAtet ad primum. quod nulli dubium quin sicut Deo permittente occidere possunt homines. ita et membrum illud seu alia auferre possunt vere et realiter. Sed tunc daemones non operantur per maleficas. de quibus iam mentio habetur. Et per haec etiam ad secundum patet solutio. Sed ad illud quod quia Deus amplius permittit vim generativam maleficiare propter etc. ergo etiam permittitur ut illud membrum vere et realiter auferatur. non valet ut semper hoc fiat. quia non esset per modum maleficii hoc fieri. nec etiam maleficae hoc affectant dum talia operantur quod non habeant potestatem restituendi membrum quando volunt et sciunt. Ex quo patet quod non vere: sed praestigiosa arte aufertur. Ad tertium de conversione uxoris Loth dicimus vera fuit et non praestigiosa arte. nunc autem loquimur de arte praestigiosa. Ad quartum quod daemones possunt inducere aliquas formas substantiales. ergo etiam auferre. Dicitur quantum ad magos pharaonis quod fecerunt veros serpentes: et possunt daemones circa aliquas imperfectas creaturas adminiculo alicuius alterius agentis aliquos effectus producere quae non possunt circa homines de quibus Deo magis est cura. Iuxta illud. Numquid Deo cura est de bobus. Possunt tamen semper ut dictum est Deo permittente hominibus etiam nocere vere et realiter. aut etiam praestigiosa arte. et per haec etiam patet solutio ad ultimum argumentum.