Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Quintadecima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Quintadecima Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Quartadecima Questio Sextadecima 

¶ Questione decimaquinta. Declaratur quod propter peccata maleficarum innoxij sepe maleficiantur licet etiam interdum propter peccata propria.
SEd & hoc quod diuina permissione plures innoxij damnificantur & puniuntur in premissis nocumentis propter aliena peccata maleficarum et non propter culpas proprias. Nec alicui hoc videatur inconueniens ostendit sanctus thomas secunda secunde. q. cviij. Hoc fieri iuste a deo. loquendo de penis presentis vite triplici ratione. Primo quidem quod vnus homo est res alterius. & sicut quis punitur in rebus ita et in penam alterius aliquis puniri potest. Nam filij secundum corpus sunt quedam res patris. & serui & animalia res dominorum. & sic filij puniuntur quandoque pro parentibus sicut filius natus ex adulterio dauid mortuus fuit quam citius. & animalia amalechitarum iussa sunt interfici. quamuis & in huiusmodi sit ratio mistica. vt habetur. i. q. iiij. §. paruulos. Secundo quia peccatum vnius deriuatur in alterum & hoc dupliciter. Per imitationem sicut filij imitantur peccata parentum & serui & subditi peccata dominorum vt audacius peccent vt fit in rebus male acquisitis in quibus filij succedunt. serui in latrocinijs et guerris iniustis. Unde sepius interficiuntur. & subditi prelatorum audacius peccant dum eos peccare cernunt etiam si eadem peccata non committunt vnde & iuste puniuntur. Deriuatur etiam peccatum vnius in alterum per modum meriti. vt subditorum in malum prelatum id est quod peccata subditorum merentur peccatorem prelatum secundum illud Job. Regnare facit hypocritam propter peccata populi. Deriuatur etiam peccatum & consequenter pena per aliquem consensum vel dissimulationem. Hoc est quando superiores peccata non redarguunt tunc sepissime boni cum malis puniuntur. vt dicit Augustinus in primo de ciui. dei. Exemplum vbi inter nos inquisitores vnus repperit quoddam oppidum mortalitate hominum quasi destitutum & vbi fama volabat quod quedam mulier sepulta lintheamen in quo sepulta erat successiue deglutiret & quod pestis cessare non posset nisi ex integro lintheamen deglutiendo ad ventrem consumpsisset. Habito consilio desuper scultetus cum prefecto ciuitatis sepulcrum effodientes inuenerunt quasi dimidietatem lintheaminis per os & collum. vsque in ventrem immissam & consumptam. Quo viso motus scultetus gladium extraxit & caput amputando extra foueam proiecit. sicque subito pestis cessauit. Ex quibus vtique diuina permissione peccata illius vetule super innoxios propter dissimulationem presidentium punita fuerunt. Nam prehabita inquisitione repertum fuit ipsam longo tempore vite sue sortilegam & magam fuisse. Exemplum de punitione dauid in enumeratione populi per pestem. Tercio fit diuina permissione vt humane societatis vnio commendetur ex qua vnus homo debet pro alio sollicitus esse vt non peccet & ad detestationem peccati dum. scilicet pena vnius redundat in omnes. quasi omnes sint vnum corpus. Exemplum de peccato Achor. Josue. vij. Possumus adhuc addere duos modos prout puniuntur mali interdum per bonos interdum etiam per alios malos. Nam vt Gratianus dicit. xxiij. q. v. §. vlti. Aliquando deus punit malos per legitimam potestatem gerentes ex mandato suo. & hoc dupliciter. Interdum cum merito punientium sicut puniuit peccata chananeorum per populum suum. Interdum absque merito punientium sed etiam in ipsorum penam sicut tribum beniamin puniuit. et deleuit vsque ad paucos. Aliquando punit etiam per populos suos iussu seu permissione excitatos non tamen intendentes deo obsequi sed sue satisfacere cupiditati. & ideo cum sui damnatione sicut iam punit populum suum per thurcos. & sepius ante per alienigenas etiam in veteri lege. Sed nota. quod quacunque de causa quis puniatur si non sustinet patienter penas tunc sunt flagella non ad satisfactionem sed ad vindictam tantum id est punitionem. Iuxta illud Deutro. xxxij. Ignis. scilicet pena temporalis succensus est in furore meo id est in punitione. quia alias non est in deo furor. & ardebit vsque ad inferni nouissima id est vindicta hic incipiet & ardebit vsque ad extremam damnationem. vt exponit Augus. Et habetur de penis. di. iiij. §. auctoritas. Sed si patienter ferantur ipsa flagella & sint patientes in statu gratie habent locum satisfactionis vt dicit Tho. in. iiij. Etiam si quis puniretur a iudice propter maleficium commissum vel etiam malefica & hoc secundum plus & minus secundum deuotionem patientis & qualitatem criminis. Mors autem naturalis cum sit vltimum terribilium. non tamen est satisfactoria quia per naturam inoleuit in penam originalis peccati. Licet secundum Scotum etiam voluntarie & cum deuotione expectata & deo oblata in sua amaritudine possit fieri aliquo modo satisfactoria. Mors tamen violenta siue quis eam meruit siue non semper est satisfactoria si patienter sustineatur & in gratia. Et hec quidem quo ad penas propter aliorum peccata inflictas. Propter propria autem etiam deus flagellat in vita presenti & specialiter circa maleficia inferenda. Nam Thobie sexto. Super illos qui libidini deseruiunt diabolus accipit potestatem. quod etiam ex precedentibus patuit declarando maleficia circa membra & potentias generatiue potentie que deus amplius permittit maleficiari. Attamen ad predicandum populo notandum quod premissis punitionibus non obstantibus secundum quas deus pro culpis alienis siue proprijs punit hanc regulam iuris pro fundamento teneat & populo proponat que dicit Sine culpa nisi subsit causa non est aliquis puniendus. extra de regulis iuris. & hec regula locum habet in iudicio poli id est dei. & in iudicio fori id est in foro humano siue seculari siue ecclesiastico. Declara de iudicio poli. Nam cum deus duplici pena spirituali & temporali punit. In prima inuenitur quod nunquam sine culpa. In secunda inuenitur quod interdum bene sine culpa sed non sine causa. De prima spirituali pena que cum est triplex scilicet. subtractio gratie. vnde sequitur obduratio in prestitis. non fit sine culpa propria. Secunda pena damni id est priuationis glorie. hoc etiam nunquam infligitur sine culpa propria vt in adultis. vel contracta vt in paruulis in originali decedentibus. Tercia pena sensus. id est cruciatio ignis infernalis etiam patet. Unde quod dicitur Exo. xx. Ego dominus zelotes visitans peccata parentum in filios vsque in terciam & quartam generationem. intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum vt exponit Gratianus. i. q. iiij. §. quibus. vbi etiam dat alias expositiones. De secunda autem pena temporali punit deus. Primo propter culpam alterius vt supra tactum est. triplici ratione. vel etiam sine culpa aliena & propria sed non sine causa. vel etiam ex culpa propria & non aliena. quod si vis scire causas propter quas deus punit & tamen absque culpa aliena & propria. videas quinque modos quos ponit magister in iiij. di. xv. c. ij. Et recipe tres primas causas. Reliquas duas accipe pro culpis proprijs. Nam dicit quinque de causis deus hominem flagellat in vita presenti siue penas infert. Primo vt deus glorificetur. Et hoc fit quando miraculose remouetur pena siue flagellum. Exemplum de ceco nato. Jo. ix. De lazaro resuscitato. Jo. xi. Secundo si primum desit immittitur tamen vt meritum cumuletur per exercitium patientie. Ac etiam vt virtus latens intus alijs manifestetur. Exempla in Job. i. & Thob. ij. Tercio vt virtus conseruetur per humiliationem flagellorum. Exemplum in paulo qui de se dicit. ij. ad. corint. xij. Ne magnitudo reuelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis mee angelus sathane &c. qui stimulus secundum Remigium fuit quedam infirmitas corporalis. He sunt cause sine culpa. Quarto vt eterna damnatio hic inchoetur. vt. scilicet aliqualiter ostendatur quid in inferno patietur. Exemplum in herode. Act. xij. & in Antiocho. ij. Macha. ix. Quinto vt homo purificetur. vel per expulsionem culpe cum. scilicet ex flagellis conteritur. Exemplum de maria sorore aaron Numeri. xij. a lepra infecta. & israelitis prostratis in deserto. secundum Hiero. xxiij. q. iiij. quid ergo. Vel ad satisfactionem pene. Exemplum in dauid qui post remissionem adulterij commissi quo ad culpam in penam fuit expulsus de regno. vt patet in. ij. Re. quod notat Grego. de pe. dis. i. si peccatum dauid. Posset etiam dici omnem penam quam patimur procedere ex culpa nostra saltim originali cum qua nascimur quia ipsa est causa omnium causalitatum. ar. di. v. ad eius. Sed & tercia pena que & damni loquendo de illa quo ad eternam damnationem quam in futuro sustinebunt. nemo ambigat quin super omnes damnatos in penis sensibilibus cruciabuntur. Sicut enim gratie visio in patria. ita mortali culpe pena in inferno succedit. Et sicut gradus beatitudinis in patria commensurantur iuxta gradus charitatis & gratie in vita. ita & mensura suppliciorum in inferno iuxta mensuram criminum in vita. Hoc est quod Deut. xxv. dicitur. Pro mensura peccati erit & plagarum modus. Et si hoc in alijs peccatis omnibus tamen in speciali maleficis hoc conuenit quod ad Hebre. x. tangitur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcauit & sanguinem testamenti pollutum duxerit. in quo sanctificatus est. Hec sunt propria maleficarum fidem abnegantium & per diuinissimum sacramentum plurima maleficia vt iam in secunda parte patebit exercentium.