Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Decimaoctaua

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Decimaoctaua Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Decimaseptima Pars Secunda 

¶ Sequitur modus predicandi contra quinque argumenta laicorum quibus probare videntur sparsim quod deus non permittat tantam potestatem diabolo & maleficis circa huiusmodi maleficia inferenda.
SIt denique predicator prouidus super certa argumenta laicorum vel etiam peritorum quorundam qui intantum maleficas esse negant quod licet malitiam & potentiam demonis ad inferendum ex suo desiderio huiusmodi mala concedant diuinam tamen permissionem sibi condescendentem negant. Nec volunt quod deus talia fieri permittat. & licet modum arguendi non habeant & in tenebris sicut ceci palpitant. iam vnum iam alterum medium tangendo. opus tamen est eorum assertiones ad quinque argumenta reducere. Ex quibus vtique omnes eorum cauillationes procedere possunt. Et primo quod deus non permittat diabolo sub tanta potestate seuire in homines.
UTrum ad maleficialem effectum a demone per maleficam procurandum semper habet concurrere diuina permissio. Et arguitur quinque argumentis quod deus non permittit. vnde etiam maleficium nihil est in mundo. Et primum sumitur ex parte dei. Secundum ex parte diaboli. Tercium ex parte malefice. Quartum ex parte morbi. Quintum ex parte predicatorum & iudicum qui talia contra eas predicant & iudicant qui vtique nunquam securi essent. Primo sic. Deus punire potest hominem propter peccata. & punit gladio fame & mortalitate. Item diuersis alijs infirmitatibus varijs & innumeris quibus humana conditio subiacet. vnde quia opus ei non est adiungere alias punitiones ideo non permittit. Secundo sic. Ex parte diaboli si vera essent que predicantur quod videlicet vim generatiuam impedire possunt. vt videlicet mulier non concipiat. vel si concipiat quod aborsum faciat. vel si non aborsum quod etiam post partum natos interficiunt. vtique sic perimere possent totum mundum. Et iterum posset dici quod opera diaboli essent fortiora operibus dei. scilicet sacramento matrimonij quod est opus dei. Tercio ex parte hominis. Nam videmus si maleficium debet esse aliquid in mundo tunc aliqui homines plus alijs maleficiuntur. De quo si queritur vtique dicitur hoc esse propter punitione peccatorum. sed hoc est falsum. ergo & illud quod maleficia sint in mundo. Falsitas autem probatur ex eo. quia tunc maiores peccatores amplius punirentur. hoc est falsum cum minus puniantur quam alij interdum iusti. quod etiam cernitur in pueris innocentibus qui asseruntur maleficiati. Quarto potest addi & aliud argumentum ex parte dei. hoc quod quis impedire posset & non impedit sed fieri permittit. vtique iudicatur ex sua voluntate processisse. Sed deus cum sit summe bonus non potest velle malum. ergo non potest permittere vt fiat malum quod ipse impedire potest. Item ex parte morbi defectus & infirmitates qui dicuntur maleficiales similes etiam sunt defectibus & infirmitatibus naturalibus. id est qui ex defectu nature procedunt. quod enim aliquis claudicat. excecatur vel rationem perdit vel etiam moritur ex defectu nature contingere possunt. vnde non possunt secure maleficis ascribi. Ultimo ex parte iudicum & predicatorum qui cum talia aduersus maleficas predicant & practicant vtique propter ingens odium a maleficis contra eos conceptum nunquam essent securi. Sed contra argumenta sumantur ex questione prima super tercium principale prime partis tractatus. & proponantur illa que sunt magis ad populum quomodo videlicet permittit mala fieri licet non velit malum fieri. permittit autem propter admirabilem perfectionem vniuersi que considerantur in hoc quod bona commendantur eminentius & magis placent & sunt laudabiliora dum comparantur malis. habentur ibi auctoritates. Item profunda dei diuine sapientie iusticie & bonitatis relucent. que alias essent occulta. Et breuiter pro decisione questionis possunt colligi ex his que ibi tanguntur varia documenta pro informatione populi. videlicet quod deus iuste duos casus permisit. scilicet angelorum & primorum parentum qui cum sint maiores omnibus alijs casibus. Non mirum si alij minores permittantur. Qualiter autem sunt maiores quo ad causalitatem non quo ad alias circumstantias secundum quas peccata maleficarum vt in. iij. q. tangitur. & malorum angelorum & primorum parentum peccata excedunt. & quare deus iuste permisit illos primos casus tangitur in. ij. q. ex quibus plurima colligere & dilatare potest ad suum placitum. Sed ad respondendum super argumenta. Nam ad primum cum dicitur. Deus sufficienter punit per naturales infirmitates. mortalitates. gladio & fame. Respondetur ex tribus. Primo quia deus non limitauit suam virtutem ad naturalem processum aut etiam ad influentias corporum celestium vt videlicet preter illa agere non possit ideo & preter illa sepissime egit in punitione peccaminum. mortalitates & alia inferendo preter omnem influentiam corporum. sicut in punitione peccati superbie in dauid super mortalitatem inflictam populo propter populi numerationem &c. Secundo hoc vtique congruit diuine sapientie que cum rebus omnibus sic administrat vt eas proprijs motibus agere sinat. Ideo sicut non conuenit maliciam demonis omnino impedire sed potius decet ipsam permittere vt agat quantum ad bonum vniuersi spectare potest. licet continuo etiam refrenatur per bonos angelos vt non tantum noceat quantum nocere vellet. Ita etiam non conuenit maliciam humanam refrenare super ea ad que ex libertate arbitrij potest. vt est fidem abnegare & seipsum demoni deuouere que vtique facere in potestate sunt voluntatis humane. Ex quibus etiam duobus cum deus maxime offenditur iuste permittit ea que a malefica desiderantur & propter que fidem abnegauit & ad que diaboli potentia se extendit vt est hominibus iumentis & terre frugibus posse nocere. Tercio deus iuste permittit illa mala fieri per que diabolus etiam per indirectum maxime torquetur & summam recipit displicentiam sed per illa mala que a maleficis virtute demonum fiunt per indirectum diabolus maxime torquetur dum contra suam voluntatem deus omnibus malis ad gloriam sui nominis ad fidei commendationem ad electorum purgationem & cumulum meritorum vtitur. Certum est enim quod inter omnes displicentias quas diabolus ex superbia que semper contra deum erigit. iuxta illud. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. hec precipua est qua sibi displicet quod deus omnia sua machinamenta in sui gloriam &c. conuertit. Iuste ergo deus cuncta permittit. Ad secundum superius responsum est. & oportet respondere ad duo que includuntur in argumento. scilicet quod non dicitur diabolus fortior deo nec eius factura. immo cernitur quod minime virtutis existit cum nihil possit nisi permissione diuina. vnde eius virtus potest dici minima comparando ad diuinam permissionem. licet sit maxima comparando ad virtutes corporales quas naturaliter excedit. iuxta illud sepe allegatum. Non est potestas super terram que ei valeat comparari. Job. xli. Alterum ad quod respondendum. Cur videlicet deus potius super vim generatiuam permittit maleficia fieri quam super alios actus humanos. De quibus etiam supra tactum est in materia de permissione diuina sub titulo. quomodo malefice vim generatiuam & actum venereum impedire possunt. Est enim hoc propter feditatem illius actus. Et quia originale peccatum inflictum ex culpa primorum parentum per illum actum transfunditur · & exemplificatur etiam de serpente qui primum instrumentum diaboli fuit. &c. Ad tercium dicendum quod sicut intentio & appetitus diaboli maior est ad temptandum bonos quam malos. licet ex parte temptati magis temptat malos quam bonos. id est quod amplior abilitas est in malis ad recipiendum temptationem demonis quam sit in bonis. Ita etiam plus affectat ledere bonos quam malos. licet maiorem abilitatem ledendi inueniret in malis quam in bonis. Et huius est ratio. quia secundum Grego. quanto crebrius quis diabolo se subijcit tanto intolerabiliorem sibi facit vt ei reluctari non possit. Sed cum mali crebrius se subijciant diabolo eis fit temptatio magis intolerabilis & frequentior cum non habeant scutum fidei formate quo se tueantur. De quo scuto apostolus Ephe. vi. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sed ex alia parte magis & acrius impugnat bonos quam malos. Et ratio quia cum iam possideat malos non autem bonos. ideo magis conatur per tribulationem trahere ad sui dominium iustos quos non habet quam peccatores possessos. sicut aliquis princeps terrenus magis insurgit contra illum qui plus aufert de iure suo vel qui plus nocet regno quam contra illos qui non sibi contrariantur. Ad quartum quod deus permittit mala fieri non vult tamen mala fieri vltra premissa que tacta sunt predicator declarare potest per quinque signa voluntatis diuine. que sunt preceptum. prohibitio. concilium. operatio. & permissio. vide sanctum Thomam precipue in prima parte. quia ibi planius declarat. q. xix. ar. xij. Nam licet vna sit voluntas in deo que est ipse deus sicut & vna eius essentia. tamen per respectum ad eius opera indicatur & significatur nobis eius voluntas multipliciter secundum quod Psalmista dicit. Magna opera domini exquisita in omnes voluntates eius. Unde voluntas in deo distinguitur non ex parte rei sed ex parte suorum effectuum ita vt voluntas proprie dicta dicatur voluntas beneplaciti. Voluntas methaphorice dicta dicatur voluntas signi inquantum videlicet per signa & methaphora indicatur nobis deum hoc velle. A simili. Sicut paterfamilias vnam habens in se voluntatem demonstrat illam quinque modis. scilicet per se & per alium. Per se dupliciter. directe & indirecte. Directe cum aliquid operatur. & tunc est operatio. Indirecte autem quando non impedit operantem sicut & in. iiij. phisicorum dicitur. Remouens & prohibens est mouens per accidens. & quantum ad hoc dicitur signum permissio. Per alium autem declarat se paterfamilias aliquid velle tripliciter. Vel inquantum ordinat aliquem ad aliquid faciendum necessario & prohibendo contrarium. & sic sunt precepta in preceptis. & prohibitio in affirmatiuis & negatiuis preceptis. Vel inquantum ordinat aliquem persuasiue ad aliqua consiliatiue. & hoc pertinet ad consilium. & sicut voluntas humana manifestatur per hec quinque sic & ipsius dei. Quod enim preceptum prohibitio & consilium dicatur voluntas dei patet per illud Math. vi. Fiat voluntas tua sicut in celo & in terra. id est vt in terra impleamus eius precepta vitemus prohibita & impleamus pro posse consilia. Et similiter quod permissio & operatio dicatur dei voluntas patet per Augustinum. qui dicit in enche. Nihil fit nisi omnipotens deus fieri velit. vel sinendo vt fiat vel faciendo. Ad propositum cum dicitur illud quod quis impedire posset & non impedit iudicatur ex sua voluntate processisse verum est. Sed cum infertur. Deus est summe bonus. ergo non potest velle mala fieri. verum est. voluntate beneplaciti & per quatuor signa huius voluntatis quia non potest operari mala nec precipere mala nec vt non prohibeat mala & persuadeat bona supererogationis. potest autem velle permittere mala fieri. Ad aliud quomodo cernuntur infirmitates ab inuicem vt vna sit maleficialis. altera naturalis puta ex defectu nature. Respondetur quod varijs modis. Primo medicorum iudicio. xxvi. q. v. Non licet. &. q. ij. c. Illud. vbi verba Augustini ex secundo de doctrina christiana. Ad hoc genus superstitionis pertinent omnes ligature & remedia que medicorum disciplina condemnat in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis. A simili vbi medici ex circumstantijs videlicet etate complexione sana & subito quasi in ictu oculi immutata & quod non ex defectu sanguinis stomachi aut labe infirmitas acciderit. Iudicant illam non ex defectu nature. sed ab extrinseco accidisse. Et ab extrinseco vbi non ex venenosa infectione. quia sic sanguis & stomachus malis humoribus esset repletus tunc ex sufficienti diuisione iudicant effectum esse maleficialem. Item secundo cum eis existit incurabilis vt nullis medicaminibus eger potest releuari. immo potius cernunt ipsum aggrauari. Tercio quia sic subito interdum accidit quod iudicium infirmi super hoc contingit. Res gesta vni ex nobis innotuit. Nam quidam de optimatibus ciuitatis Spirensis nimis ceruicose voluntatis vxorem habuit intantum vt cum ipse libens in omnibus ei complacere studeret. tamen in cunctis fere suis affectionibus ei recalcitrabat & verbis contumeliosis semper ipsum molestare satagebat. Accidit inde vt domum ingressus quadam die cum mulier solito more contra se briganti verbis obprobriosis & ire locum dare & domum exire volebat ipsa hostium per quod exire habebat cursu veloci anticipando obseruauit & vociferando contestabatur quod nisi eam verberaret nulla probitas aut honestas sibi inesset. Ad que verba grauia ille manum non animo ledendi extendit & ipsam expansis digitis super spatulam leuiter tangendo subito ad terram collisus omnem sensum perdidit. & per plures septimanas in lecto decumbens grauissima infirmitate detentus fuit. qua in re pensari potest illam infirmitatem non ex naturali defectu sed per maleficium mulieris sibi accidisse. Plura immo quasi innumera consimilia acta sunt & multis innotuerunt. Sunt quidam qui per certam practicam experientiam rei capiunt per hunc modum. Nam plumbum liquefactum super infirmum tenent & in scutellam plenam aque infundunt & si imago aliqua condensata cernitur tunc infirmitatem ex maleficio accidisse iudicant. & quidam an talis imago opere demonum aut naturali virtute erumpat vbi interrogantur talia practicantes respondere solent. quod virtute saturni super plumbum qui alias malus existit sicut sol super aurum maleficium sua virtute ostendere solet. Sed quid de his sentiendum sit. an videlicet practica licita sit aut non. Circa tercium principale huius tractatus tractabitur canonistis enim videtur licitum vt vana vanis contundantur. licet theologis omnino contrarium videatur cum non sint facienda mala vt eueniant bona. Ad vltimum vbi diuersa queruntur. Primo cur malefice non ditantur. Secundo cur principibus eis fauentibus ad perniciem omnium inimicorum ipsorum non cooperantur. Tercio cur predicatoribus & alijs eos persequentibus non nocere valeant. Ad primum dicendum. quod ideo vt plurimum malefice non ditantur vt iuxta complacentiam demonis in contumeliam creatoris quantum possibile est pro vilissimo precio emantur. Et secundo ne in diuitijs notentur. Ad secundum cur principibus non nocent causa est manifesta. quia quantum in ipsis est hoc fit vt ipsos in amicitia retineant. Et si queritur cur eorum inimicis non noceant. Respondetur quia bonus angelus ex altera parte hoc maleficium impedit. Iuxta illud Danielis. Princeps persarum restitit mihi viginti vna diebus. Vide docto. in. ij. senten. an inter bonos angelos sit pugna & qualiter. Ad tercium dicitur quod ideo nec inquisitoribus aut alijs officialibus nocere possunt quia publica iusticia vtuntur. Exempla varia ad hoc possent adduci. sed temporis prolixitas non patitur.