Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Decima

Prima Pars - Decima Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Nona Questio Undecima 

¶ Questio. x. An malefice operantur circa homines in bestiales formas prestigiosa arte illos transmutando?
QUarto ipsa veritas declaratur. vbi etiam homines transformant in bestias. quod qualiter fiat arguitur quod non sit possibile hoc fieri. xxvi. q. v. Epi. ex concilio acquirensi. Quisquis credit posse fieri aliquam creaturam. aut melius aut deterius immutari aut transformari in aliam speciem: vel aliam in similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt: proculdubio infidelis est & pagano deterior. et vtamur argumentis sancti Tho. in. ij. sent. dist. viij. An demones possint imprimere in sensus corporales prestigijs deludendo? Ubi primo arguitur quod non. Nam illa forma bestie que videtur oportet quod sit alicubi. sed non potest esse tantum in sensu. quia sensus non habet aliquam speciem nisi a rebus acceptam. et ibi non est vera bestia per auctoritatem can. allegatam. nec iterum potest esse in re que videtur: sicut quod mulier videatur bestia. quia due forme substantiales non possunt esse in eodem simul & semel. ergo cum illa forma bestie que videtur nullibi possit esse ideo nulla prestigiosa illusio in oculo videntis fieri potest. cum visio per aliquam formam necessario habeat terminari. Preterea si dicatur quod forma illa sit in aere circumstante. hoc non potest esse. tum quia aer non est susceptiuus alicuius forme seu figure. tum etiam quia non semper vnus & idem aer circa illam personam propter fluxibilitatem manere potest precipue quando mouetur. tum etiam quia sic videretur ab omnibus talis transformatio quod tamen non fit quia demones non videntur ad minus sanctorum virorum visiones decipere. Preterea sensus visiuus seu potentia visiua est potentia passiua. sed omne passiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato. actiuum autem proportionatum sensui est duplex. Unum quasi originans actum scilicet obiectum. Aliud autem quasi deferens sicut medium. sed forma illa que videtur non potest esse obiectum sensus: neque etiam medium quasi deferens. De primo scilicet quod non potest esse obiectum. quia a nulla re sumi potest vt in precedenti argumento tactum est cum non sit in sensu a re accepta. nec in ipsa re nec etiam in ipso aere quasi in medio deferente vt prius tactum est in tercio argumento. Preterea si demon mouet vim cognitiuam interiorem aut hoc facit se obijciendo virtuti cognitiue. aut hoc facit immutando ipsam. non autem hoc facit se ei obijciendo. quia oporteret quod vel assumeret corpus: et sic non posset interius ingredi ad organum imaginationis. cum duo corpora non sint simul in eodem loco: neque in assumendo fantasma. quod etiam esse non potest. quia fantasma non est sine quantitate. Demon autem omni quantitate caret: similiter etiam non potest hoc facere immutando. quia aut immutaret alterando quod videtur non posse facere: quia omnis alteratio fit per qualitates actiuas quibus demones carent. Aut immutaret transmutando siue localiter mouendo quod videtur esse inconueniens duabus rationibus. Primo quidem quia transmutatio organi non posset fieri sine sensu doloris. Secundo quia secundum hoc demon non ostenderet homini nisi nota. cum tamen Augus. dicit. quod ostendit homini formas et notas & ignotas. ergo videtur quod demones nullo modo possunt imaginationem vel sensum hominis decipere. Sed contra Augus. xviij. de ci. dei. dicit quod transmutationes hominum in animalia bruta que dicuntur arte demonum facte non fuerunt secundum veritatem sed solum secundum apparentiam. Hoc autem fieri non posset si demones humanos sensus transmutare non possent. Preterea alludit et autoritas Augus. in li. lxxxiij. q. que etiam prius allegata fuit. serpit hoc malum demonis per omnes aditus sensuales &c. Responsio si lector voluerit super modum transmutandi inspicere inueniet in secunda parte operis. ca. vi. varios modos. Ad presens tantummodo scholastice procedendo. dicamus trium doctorum sententias concordantes in eo quod diabolus potest fantasiam hominis decipere. vt homo verum animal videatur. inter quas etiam vltima subtilior ceteris. que et sancti Tho. est. Et prima est domini Anthonini in prima parte summe. ti. v. c. v. §. v. declarantis quod diabolus fantasiam hominis ad decipiendum quandoque operatur: et precipue circa illusionem sensuum. et declarat naturali ratione. canonis auctoritate & experimentorum multiplicitate. Primum sic. Corpora naturaliter subduntur et obediunt nature angelice quantum ad motum localem. Angeli autem mali etiam si amiserint gratiam non tamen virtutem naturalem. vt sepius supra tactum est. Cum autem potentia fantastica siue imaginatiua sit corporalis id est affixa organo corporeo naturaliter subditur etiam malis: vt possint eam transmutare causando varias fantasias ex descensione humorum et spirituum ad principium sensitiuum procurata ab eis. hec ille. et subdit. Patet et ex hoc canone. xxvi. q. v. episcopi. Illud non est obmittendum quod quedam scelerate mulieres post sathan retro conuerse demonum illusionibus & fantasmatibus seducte credunt se et profitentur cum dyana horis nocturnis dea paganorum. vel cum herodiade & cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias. et multa terrarum spacia in tempeste noctis silentio pertransire. et infra. Qua propter sacerdotes predicare debent populo dei vt nouerint omnino hec falsa esse. et non a diuino sed a maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. siquidem ipse sathanas transformat se in diuersarum personarum species atque similitudines & mentem quam captiuam tenet in somnis deludendo per deuia queque deducit. Et quidem intellectus huius canonis in prima questione tactus est quo ad quatuor que predicanda sunt. Sed quod non valeant etiam vehi vbi hoc affectant et non impediuntur diuina virtute. sic non esset verus intellectus. quia sepissime homines inuiti et non malefici per multa terrarum spacia corporaliter transferantur. Sed quia vtroque modo potest fieri sequitur in prefata summa. et in. ca. nec mirum. eadem q. Augus. narrat quod in libris gentilium legitur de quadam maga dicta circes que socios vlixis mutauerat in bestias quod magicis prestigijs potius fingebatur quam in rerum veritate compleretur alterando fantasias hominum. Patet hoc etiam per plura exempla. Legitur enim in vitaspatrum quod quedam iuuencula quia assentire noluit cuidam iuueni de turpitudine eam sollicitanti ipse iuuenis turbatus ex hoc a quodam iudeo procurauit maleficium fieri contra illam. quo peracto: mulier conuersa est in equam. que conuersio non fuit secundum rei veritatem sed secundum ludificationem demonis immutantis fantasiam et sensum ipsius mulieris & aspicientium eam vt videretur equa que erat vera mulier: vnde ducta ad beatum Macharium non potuit diabolus ita operari quod illuderet sensus eius sicut aliorum propter suam sanctitatem. nam sibi videbatur mulier vera non equa. cuius tandem oratione liberata est ab illa illusione. dicens hoc sibi accidisse quia non vacabat diuinis nec frequentabat sacramenta vt dicebat: ideo diabolus potestatem habuerat super eam. et si alias esset honesta. Potest igitur diabolus per commotionem interiorum spirituum & humorum operari ad immutandum actum & potentiam nutritiue. sensitiue & appetitiue et cuiuscunque potentie corporalis organo vtentis. secundum beatum Tho. i. parte q. cxi. Sicut credi potest fuisse gestum super simonem magum in incantationibus suis que de eo narrantur. Sed nihil horum potest diabolus facere nisi deo permittente qui cum angelis suis bonis frequenter reprimit maliciam eius decipere nos et nocere querentis. Unde dicit Augus. loquens de maleficis. Hi sunt qui permissu dei elementa concutiunt: hominum mentes perturbant minus confidentium in deo. xxvi. q. v. nec mirum. Horum etiam operatione per maleficam artem fit quandoque vt vir non possit videre vxorem & econuerso. et hoc per immutationem fantasie representando ei talem vt rem odibilem & horribilem. Ipse etiam diabolus vigilantibus & dormientibus suggerit representationes turpium fantasie ad decipiendum & inducendum ad malum. Verum quia peccatum non consistit in imaginatione sed in voluntate. ideo ex huiusmodi fantasijs per diabolum suggestis & alterationibus varijs homo non peccat nisi voluntate propria peccato assentiat. Secunda sententia ad idem modernorum doctorum declarantes primo quid sit prestigium et quot modis demon potest huiusmodi illusiones causare. Hic nota quod Anthonius allegat ea que in precedenti. q. ix. tacta sunt. vnde non est opus illa renouare. Tercia sententia est sancti Tho. et est responsiua super argumentum quo queritur vbi sit illa forma bestie que videtur. Aut in sensu aut in re. aut in aere circumstante. et est talis. quod illa forma bestie que videtur non est nisi in sensu primo interiori & per fortem imaginationem resultat in sensum exteriorem quodammodo. et quod ibi fit potest per demonis operationem contingere dupliciter. Uno modo vt species animalium dicamus que sunt in thesauro imaginationis reseruate fluant operatione demonum ad organa sensuum interiorum: sic etiam in somno contingit prout supra declaratum est. Et ideo quando ille species contingunt organa sensus exterioris puta visus videntur ac si essent res presentes extra: et actu sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum interiorum quibus mutatis fallitur sensus iudicium sicut patet in eo qui habet gustum corruptum cui omnia dulcia videntur amara. & parum differt a primo. Hoc autem facere possunt etiam homines virtute quarundam rerum naturalium sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus videntur serpentes. et multa experimenta huius inueniuntur. vt etiam supra tactum est.

Solutiones argumentorum.
AD argumenta patet ad primum quod textus ille sepe allegatur et male intelligitur. Nam quo ad hoc quod loquitur de transformatione in aliam speciem vel similitudinem declaratum est qualiter hoc fieri potest prestigiosa arte. Sed quo ad hoc quod dicit quod non possit fieri aliqua creatura virtute demonis. si capitur fieri pro creari: manifestum est quod non. si vero capitur fieri pro naturali productione sic certum est quod possunt facere aliquas creaturas imperfectas. quod qualiter fit declarat sanctus Tho. vbi. supra. Nam dicit quod omnes transmutationes corporalium rerum que possunt fieri per aliquas virtutes naturales ad quas pertinent semina que in elementis huius mundi inueniuntur puta in terra vel aquis sicut relinquunt sua semina serpentes et rane et his similia possunt fieri per operationes demonum huiusmodi seminibus adhibitis. sicut cum aliqua res transmutatur in serpentes vel ranas que per putrefactionem generari possunt. Ille vero transmutationes corporalium rerum que non possunt virtute nature fieri nullo modo operatione demonum secundum rei veritatem perfici possunt. sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestie. aut quod corpus mortui reuiuiscat. quod si fieri videatur apparentia est prestigiosa. aut diabolus in assumpto corpore se agitat coram hominibus. fortificantur ista. Nam albertus in li. de animalibus vbi querit An demones seu etiam dicamus malefici possint facere vera animalia. Respondit quod sic deo permittente. et hoc quo ad imperfecta animalia. sed non possunt in instanti sicut deus facere: sed motu quodam licet subito sicut patet de maleficis. Exod. vij. super isto. Vocauit pharao sapientes dicit. Demones discurrunt per mundum & colligunt diuersa semina & eorum adaptatione possunt prorumpere diuersas species. Et glo. ibidem sic dicit. Dum per incantationem demonum malefici aliquid efficere conantur discurrunt per mundum & semina subito eorum de quibus hoc agitant afferunt. et sic ex illis permittente deo nouas species rerum producunt. Hec etiam superius tacta sunt. At vbi si difficultas suboriretur. An talia facta demonum essent opera miraculosa dicenda. Responsio patuit ex precedentibus. quod etiam demones aliqua vera miracula facere possunt ad que virtus nature particularis se extendere potest. Et licet talia sint vera non tamen ad veri cognitionem ab eo fiunt. secundum quem sensum opera antichristi possunt dici signa mendacia: quia ad seductionem hominum fiunt. Patet et solutio ad aliud argumentum de subiecto forme dicamus. Bestie forma que videtur non est in aere nec in ipsa re: vt patuit. sed in ipso sensu. prout ex sententia sancti Tho. vt superius declaratum est. Ad illud quod omne passiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato conceditur. Et quando subinfertur: quod forma illa que videtur non potest esse obiectum originans actum seu eliciens eo quod a nulla re sumatur. Dicitur quod imo a re quia a specie sensibili in imaginatione reseruata quam educere potest et imaginationi seu etiam sensitiue potentie offerre potest vt supra dictum est. Ad vltimum dicendum. quod demon non immutat potentiam sensitiuam et imaginatiuam se ei obijciendo vt ostensum est: sed eam transmutando. non quidem alterando nisi quantum ad motum localem. quia non potest de se imprimere nouas species vt dictum est. immutat autem transmutando. id est localiter mouendo. et hoc iterum facit non substantiam organi diuidendo vt sic consequatur sensus doloris. sed mouendo spiritus & humores. Quod autem vlterius obijcitur. quod sequeretur quod secundum hoc demon non possit aliquid noui homini demonstrare secundum imaginatiuam visionem. Dicendum est quod nouum aliquid potest intelligi dupliciter. Uno modo totaliter nouum et secundum se et secundum sua principia. et secundum hoc demon non potest aliquid nouum homini secundum visionem imaginariam demonstrare. non enim potest facere quod cecus natus imaginetur colores vel quod surdus natus imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid nouum secundum speciem totius. puta si dicamus esse nouum in imaginatione quod aliquis imaginetur montes aureos quos nunquam vidit quia tamen vidit & aurum & montem potest naturali motu imaginari fantasmata aurei montis. et hoc modo potest demon aliquid noui imaginationi offerre.

¶ Quid de lupis interdum homines et pueros ex cunabulis rapientes & comedentes sentiendum sit: an etiam prestigiosa arte per maleficas.
INcidentalis questio de lupis interdum homines & pueros e domibus rapientes & comedentes & cum magna astucia discurrentes ita vt neque aliqua arte aut potentia ledi aut capi valeant. Dicendum est quod hoc interdum habet naturalem causam. interdum vero prestigiosam artem dum per maleficas contingunt. De primo Albertus in de animalibus dicit quod ex quinque causis prouenire potest. Aliquando propter famis augmentum. sicut & cerui aliquando et alie bestie hominibus appropinquant. Aliquando propter ferocitatem virium et hoc in regionibus frigidis. et etiam quando habent catulos. Sed quia de his nihil ad propositum: dicimus. quod demonum illusione fiunt. quando deus propter peccata punit aliquem populum. Iuxta illud Leuit. xxvi. Si non feceritis mandata mea mittam in vos bestias agri que consumant vos et pecora vestra. et Deutro. xxxij. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore &c. Per quem autem modum. An sint veri lupi vel demones in formis sic apparentibus? dicitur quod sunt veri lupi sed obsidentur a demonibus vel agitantur duplici modo. Uno modo absque maleficorum operatione sicut quadragintaduobus pueris contigit a duobus vrsis de silua exeuntibus quos iugulauerunt propter irrisionem factam heliseo prophete dicendo: ascende calue &c. Et de leone qui prophetam dei iussum non implentem occidit. iij. Reg. xiij. Et historia de episcopo vienensi: qui letanias minores instituerat ante ascensionem domini eo quod lupi ciuitates intrantes homines vorauerunt publice. Alio modo etiam maleficorum illusione. Sicut Guil. vbi supra narrat de quodam viro qui se conuerti putabat in lupum certis temporibus quibus in antris latitabat. Illuc enim certo tempore iuit et sibi interim cum fixus maneret videbatur quod lupus ipse factus circumiret pueros deuorando. et cum illud realiter solum demon quendam lupum possidens faceret putabat falso se somnians circumire: et sic tam diu dementatus fuit quousque inuentus est iacere in silua raptus. Delectatur in his demon vt paganorum errorem qui homines et vetulas in bestias mutari credebant: inducat. Unde discernitur quod ex singulari dei permissione & demonum opere talia eueniunt: et non ex naturali aliquo defectu. quando nulla arte aut potentia ledi aut capi possunt. sicut etiam Vinc. in spe. histo. li. vi. c. xl. narrat. In gallia inquit ante christi incarnationem et ante bellum punicum: lupus vigilie vagina gladium abstulit.