Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina transscripta |
Malleus maleficarum (ed. II) | Bulla Summis Desiderantes |
CUm inter ruentis seculi calamitates. quas proch dolor non tam legimus quam passim experimur. vetus oriens damno sue ruine irrefragabili dissolutus ecclesiam quam nouus oriens homo christus iesus aspersione sui sanguinis fecundauit licet ab initio varijs heresum contagionibus inficere non cessat. illo tamen precipue in tempore his conatur. quando mundi vespere ad occasum declinante & malicia hominum excrescente. nouit in ira magna. vt Joh. in Apocal. testatur. se modicum tempus habere. Quare & insolitam quandam hereticam prauitatem in agro dominico succrescere fecit. heresim inquam maleficarum. a principaliori in quo vigere noscitur sexu. denotando. Que dum innumeris machinatur insultibus hoc tamen in singulis. quod cogitatu terribile. deo nimium abominabile. & omnibus christi fidelibus odibile cernitur. operibus expletur. Ex pacto enim cum inferno & federe cum morte. fetidissime seruituti. pro earum prauis explendis spurcitijs se subijciunt. Preterea ea que in quotidianis erumnis. hominibus. iumentis & terre frugibus ab eis deo permittente & virtute demonum concurrente inferuntur. Inter que mala. nos inquisitores Jacobus sprenger. vna cum charissimo ab apostolica sede in exterminium tam pestifere heresis socio deputato. licet inter diuinorum eloquiorum professores sub predicatorum ordine militantium minimi. Pio tamen ac lugubri affectu pensantes quid remedij quid ve solaminis mortalibus ipsis pro salutari anthidoto foret administrandum. huic operi pre cunctis alijs remedijs. pios submittere humeros dignum iudicauimus confisi de melliflua largitate illius. qui dat omnibus affluenter. & qui calculo sumpto de altari. forpice tangit & mundat labia imperfectorum in finem optatum cuncta perducere. Verum cum in operibus hominum nil fiat adeo vtile & licitum. cui non possit aliqua pernicies irrogari. Ingeniola etiam nostra ad acumen non perueniunt veritatis. nisi lima alterius prauitatis plurimum fuerint abrasa. Ideo qui de nouitate operis nos redarguendos estimat. ad certamen illius confidenter accedimus. Sciat tamen hoc ipsum opus nouum esse simul & antiquum. breue pariter & prolixum. antiquum certe materia & auctoritate. nouum vero partium compilatione earumque aggregatione breue propter plurimorum auctorum in breuem perstrictionem. longum nihilominus propter immensam materie multitudinem & maleficarum imperscrutabilem maliciam. Nec hoc dicimus ceterorum auctorum scriptis presumptuose derogando nostrumque opus iactanter & inaniter extollendo. cum ex nostro ingenio pauca & quasi nulla sint addita. Unde non nostrum opus. sed illorum potius censetur quorum ex dictis fere sunt singula contexta. Qua simul ex causa nec poemata condere nec sublimes theorias cepimus extendere. sed excerptorum more procedendo. Ad honorem summe trinitatis & indiuidue vnitatis. super tres partes principales. originem. progressum & finem. Maleficarum malleum tractatum nuncupando aggredimur. recollectionem operis socio. executionem vero his quibus iudicium durissimum imminet. eo quod in vindictam malorum. laudem vero bonorum constituti cernuntur a deo. cui omnis honor & gloria in secula seculorum Amen.