(178 65) LI 1.04 TRACTATUS DE DIFFERENTIA

DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR. COMMUNITER QUIDEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUOD ALTERITATE QUADAM DIFFERT QUOCUMQUE MODO VEL A SE IPSO VEL AB ALIO.

DIFFERENTIA VERO. Cur post speciem differentiam tractet statim, superuacuum est dicere, cum illud quoque mirabile uidetur, cur non ante speciem tractaretur, sicut supra meminimus. Ante proprium uero uel acidens recte differentia ponitur, quia eis naturaliter prior est, cum ipsam quoque speciem quam complet, naturaliter praecedat, qua etiam, specie scilicet, illa duo naturaliter sunt posteriora. (66)

Et nota quod licet de substantiali differentia hic tantum intendatur, tamen non de ea tantum agitur sed etiam accidentales differentiae ad eius discretionem tractantur. Differentias namque hoc loco uocat formas omnes, quibus res aliqua ab alia uno tempore diuersa est uel a se ipsa mutata secundum temporis successionem.

Et sciendum quod illae tres differentiae superius distinctae, genere scilicet et specie, numero, secundum materiam, hoc est ipsius rei essentiam, accipiebantur, hae uero tres quas hic ponit, communis scilicet differentia, propria, magis propria, in formas accipiuntur. Est namque communis differentia accidens separabile, per quod res subiecta siue ab alia re diuersa est siue in se ipsa alterata. Propria uero differentia est accidens ‹inseparabile›, magis propria substantialis diferentia, id est speciffica ‹quae speciem› confert, ut haec animatio corpori adiuncta ipsum corpus animatum facit uel haec rationalitas animal rationale.

Quaeritur autem quae sit huiusmodi diuisio differentiae, quod scilicet alia communis etc. Et uidetur aequiuoce dici nomen differentiae de substantiali differentia et de accidentali et proprie substantialem differentiam significare, in qua quidem significatione frequenter et determinate sumimus. Ac secundum haec diuisio aequiuocationis quantum ad substantialem differentiam et alias duas. Poterit quoque diuisio esse uocis in modos, ac si ita dicamus: differentia, id est forma quae differre facit, uel communiter differre facit, hoc est ita quod separabiliter accidit, uel proprie, id est inseparabiliter, uel magis proprie, hoc est substantialiter, Et tunc quidem nomen differentia uniuoce sumitur, ex eo scilicet singulis formis ‹conueniens›, quod subiecta differre faciant. Et hoc magis uidetur uelle positio aduerbiorum, quae uidelicet aduerbia proprie modos appellamus.

Sic continua: genus et species dicuntur supradictis modis sed differentia istis. Et sic quidem magis proprie litera legitur, ut de subiectis agamus hoc modo: DICITUR, hoc est dici solet, quaedam subiecta esse differentia COMMUNITER, hoc est per communem differentiam, quaedam proprie etc. , ad quod sequens litera bene concordat, cum statim ea quae communiter differunt, ‹ponat› dicens ea esse quae differunt alteratione aliqua uel ab aliis uel a se ipsis. Et dicitur hoc loco idem esse alteratio quod est accidens separabile, propterea scilicet quod communem differentiam esse accidens separabile definiunt.

Sed iam profecto non omnem differentiam accipiemus, secundum quod subiectum a se mutatum est. Omnis namque motus hanc (67) differentiam facit, et sicut Socrates per sessionem praesentem quam prius non habebat, de se ipso diuersus factus est, ita etiam per cicatricem quae est inseparabile accidens, uel caecitatem, et hoc corpus a se ipso per animationem, quae est differentia substantialis. Ut igitur omnem modum differendi a se includamus sub communi differentia, alterationem hoc loco intelligimus omne accidens inseparabile, quo AB ALIO differunt, et quamlibet insuper formam, secundum quam a se ipsa res quae eam suscipit, mutata est. Iam communis differentia non solum separabilia accidentia continebit, uerum etiam quamlibet formam, secundum hoc quod rem subiectam a se ipsa alterat.

Sic lege: COMMUNITER DIFFERRE DICITUR ALTERUM AB ALTERO QUOD DIFFERT QUADAM ALTERITATE, et insuper COMMUNITER DIFFERRE DICITUR quodcumque DIFFERT ALTERITATE non tantum ab altero sed QUOCUMQUE MODO differat. Quod statim determinat dicens: VEL A SE IPSO VEL AB ALIO, id est siue ita quod a se differunt siue ab altero subiecto, communis differentia secundum utrumque dicitur.

DIFFERT ENIM SOCRATES PLATONE ALTERITATE ET IPSE A SE VEL PUERO VEL IAM VIRO VEL FACIENTE ALIQUID VEL QUIESCENTE, ET SEMPER IN ALIQUO MODO HABENDI ALTERITATIBUS.

DIFFERT ENIM. In partibus ostendit, quod alterum subiectum per huiusmodi differentiam ab altero differt et a se ipso. Et ipse a se ipso differt scilicet uel eo existente puero, hoc est per pueritiam quam modo habet, qui prius erat infans, et per uirilem aetatem quam prius non habebat, uel per hoc quod facit aliquid a quo prius quiescebat, uel quiescit ab eo quod prius faciebat.

ET SEMPER DIFFERT uidelicet SOCRATES A SE IN ALTERITATIBUS uel mutationibus, id est per alterationes HABENDI se ALIQUO MODO quo prius se Socrates non habebat.

Nota autem quod hoc loco quidam non solum differentiam appellant praesentem formam, uerum etiam praeteritam, ut pueritiam quoque Socratis praeteritam differentiam eius dicunt, per quam a se differre dicitur, in eo scilicet, quod eam habuit quam modo non habet. Nos uero illud quod omnino non est, nec differentiam esse nec formam nec aliquid esse concedimus.

PROPRIE AUTEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO INSEPARABILI ACCIDENTI ALTERO DIFFERT. INSEPARABILE VERO ACCIDENS EST UT NASI CURVITAS, CAECITAS OCULORUM, CICATRIX CUM EX VULNERE OBCALLUERIT.

PROPRIE AUTEM. Ostensis, quid sit differre communiter, prosequitur, quid sit differre proprie uel magis proprie.

CICATRIX AUTEM. Dupliciter nomen cicatricis hic accipe, pro accidenti scilicet, cum dicitur: 'cicatrix inseparabile accidens est' et pro subiecto, quando subicitur, 'cum occalluerit', qualitas quippe non occallet sed fundamentum.

MAGIS PROPRIE DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO SPECIFICA DIFFERENTIA DISTITERIT, QUEMADMODUM HOMO AB EQUO SPECIFICA DIFFERENTIA DIFFERT RATIONALI QUALITATE.

RATIONALI QUALITATE, id est qualitate faciente ipsum hominem rationalem, quae est scilicet rationalitas, quae bene specifica dicitur, quia in substantiam subiectam, materiam promouet et speciem esse facit, id est rem speciei, quae homo est.

UNIVERSALITER ERGO OMNIS DIFFERENTIA ALTERATUM FACIT CUILIBET ADUENIENS; SED EA QUAE EST COMMUNITER ET PROPRIE ALTERATUM FACIT, ILLA AUTEM QUAE EST MAGIS PROPRIE ALIUD.

UNIVERSALITER ERGO. Postquam differentias ab inuicem segregauit ostendens quae communes sint, quae propriae, quae magis propriae, rursus omnibus illud quod commune habent in eo quod differentiae sunt assignat, facere scilicet alteratum, id est quocumque (68) modo diuersum, illud cui insunt sed tamen diuersis modis. Quos modos statim distinguit dicens has ita facere diuersum, quod aliud faciunt, illas uero minime. Sic infert a partibus: Quandoquidem tam communis differentia quam propria ‹quam› magis propria alterat, id est diuersificat, ergo omnis differentia.

ALTERATUM SOLUM, hoc est non etiam aliud substantialiter. Est autem 'aliud esse' idem quod 'differe specie'. Unde Socrates a Platone alius personaliter dicitur sed non aliud substantialiter, cum humanitatis natura non discrepet.

DIFFERENTIARUM ENIM ALIAE QUIDEM ALTERATUM FACIUNT, ALIAE VERO ALIUD; ILLAE QUIDEM QUAE FACIUNT ALIUD, SPECIFICAE VOCANTUR.

DIFFERENTIARUM ERGO. Quandoquidem communes et propriae differentiae faciunt alteratum solum, magis uero propriae etiam aliud genus, quaedam differentiae faciunt hoc, quaedam illud. A partibus.

ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, SIMPLICITER DIFFERENTIAE.

ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, solum scilicet, faciunt, dicuntur simplices DIFFERENTIAE, hoc est non etiam in substantiam speciei promouentes.

ANIMALI ENIM DIFFERENTIA ADVENIENS RATIONALIS, ALIUD FECIT ET SPECIEM ANIMALIS FECIT.

ANIMALI ENIM. In partibus ostendit differentias facientes aliud et facientes solum alteratum.

DIFFERENTIA RATIONALIS, id est differentia faciens rationale, quae est rationalitas.

ET SPECIEM ANIMALIS, id est rem speciei animalis, quae est homo.

Quaeri potest, quando rationalitas aduenire dicatur animali, utrum scilicet quando in ipso animali iam est uel quando ipsa in eo nondum est. At uero quando in ipso iam est, quomodo ei aduenit aut quomodo speciem facit, quae iam est adiuncta differentiae materiae? Si enim fit aliquid, nondum est teste Aristotele. Quod si animali aduenit, quando in ipso non est et tunc speciem eius facit, profecto tunc aduenit et agit, quando omnino non est. Extra animal enim rationalitas esse ‹non› potest. At uero neque aduentus neque actio neque ulla forma in eo quod omnino non est, esse potest. Sed fortasse si Platonicam illam teneamus sententiam, quae formas quoque ipsas in se ipsis subsistere posse concedit, facilius nos expediemus. Aristoteles enim ‹ait› Platonem uoluisse formas et materiam prius in se ab inuicem diuisas constitisse nec Deum appellasse creatorem sed opificem in eo tantum, quod formas materiae conciliasset in constitutione suorum operum. Quod si uerum est, dicemus rationalitatem quae extra animal in sua persistebat essentia, aduenisse animali, quando iam erat. Si autem magis Aristotelem sequamur, qui ea quae in subiecto sunt, absque eo in quo sunt, nullatenus posse esse concedit, ita soluemus, dicentes scilicet, nil aliud esse rationalitatem aduenire animali et hominem facere quam hominem subsistere per rationalitatem animali cohaerentem. Vel forte dicamus philsophos cum ad doctrinam loquuntur, saepe res aliter accipere quam res sese habeant, ueluti cum animalis substantiam quasi in se absque (69) inferioribus differentiis subsistentem prius attendimus eique postea differentias animo nostro coniungimus, ordinem naturalem constituendae speciei insinuamus prius quidem animalis substantiam quasi materiam supponentes, deinde formam aptantes, tandem speciem componentes. Quae ergo simul natura composuit, quasi simul non essent, ratio distinguit. Unde in sequentibus Porphyrius quaedam ex materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae constitui dicit.

ILLA VERO QUAE EST MOVENDI, ALTERATUM SOLUM A QUIESCENTE FECIT; QUARE HAEC QUIDEM ALIUD, ILLA VERO ALTERATUM SOLUM FECIT.

ILLAE VERO. Post exempla differentiarum, quae aliud faciunt, exemplificat de facientibus alteratum solum hoc est ita diuersum quod non etiam aliud sicut differentia mouendi, id est motus.

QUARE HAEC QUIDEM. Quandoquidem rationale facit ALIUD, moueri VERO ALTERATUM SOLUM. Ergo differentia alia facit aliud, alia alteratum. De partibus.

SECUNDUM IGITUR ALIUD FACIENTES, DIVISIONES FIUNT A GENERIBUS IN SPECIES ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR QUAE SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS; SECUNDUM AUTEM EAS QUAE SOLUM ALTERATUM FACIUNT, ALTERATIO SOLA CONSISTIT ET ALIQUO MODO SE HABENDI PERMUTATIONES.

SECUNDUM IGITUR. Quandoquidem differentiae facientes aliud sunt specificae, igitur secundum eas diuisiones fiunt a generibus in species, id est secundum uocabula propter eas imposita, quae in diuisione pro speciebus ponimus coniuncta generali uocabulo hoc modo: animal aliud est animal rationale, aliud est animal irrationale.

ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR, id est componuntur, secundum easdem differentias, QUAE, scilicet definitiones, SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS specificis, hoc est substantiales definitiones specierum ex his differentiis compositae. Locus a causa, qui propter naturam rerum uocabula ad diuidendum uel ad definiendum sumimus. Et attende, quod hoc loco, ubi differentias ad diuidendum et ad definiendum assumi dicit, utilitatem huius libri superius propositam nobis aperit. Ait namque illa quinque de quibus intendit, ad diuisiones quoque et definitiones esse necessaria.

ALTERATIO SOLA, hoc est non etiam diuisio generis fit uel substantialis definitio speciei.

A SUPERIORIBUS ERGO RURSUS INCHOANTI DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS QUIDEM ESSE SEPARABILES ALIAS VERO INSEPARABILES.

A SUPERIORIBUS IGITUR. Superius differentias tripliciter diuisit dicens alias communes, alias proprias, alias magis proprias, deinde dupliciter dicens alias facere alium, alias alteratum solum. Nunc etiam tertiam diuisionem annectit dicens alias separabiles, alias inseparabiles, et statim inseparablies subdiuidit dicens alias inesse per se, alias per accidens. Separabiles autem differentias separabilia accidentia uocat, inseparabiles tam proprias quam magis proprias, quia scilicet nullam manente subiecto separari contingit.

Sic continua: Quandoquidem ea quae dicta sunt, ad euidentiam differentiae dicenda fuerant, ergo haec quoque quae sequuntur. A simili. Et hoc est: Alicui RURSUS INCHOANTI A SUPERIORIBUS, id est accipienti nomen differentiae ita large, ut omnes modos enuntiatos superius includat, DICENDUM EST etc. , id est potest in syllogismo esse. A partibus secundum exempla supraposita tam de separabilibus quam (70) de inseparabilibus differentiis.

MOVERI ENIM ET QUIESCERE ET SANUM ESSE ET AEGRUM ET QUAECUMQUE HIS PROXIMA SUNT SEPARABILIA SUNT, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM VEL RATIONALE VEL IRRATIONALE INSEPARABILIA. INSEPARABILIUM AUTEM ALIAE QUIDEM SUNT PER SE ALIAE VERO PER ACCIDENS; NAM RATIONALE PER SE INEST HOMINI, ET MORTALE ET DISCIPLINAE ESSE PERCEPTIBILE, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM SECUNDUM ACCIDENS ET NON PER SE.

MOVERI ENIM. Vere quaedam sunt separabiles, quia istae. A partibus.

SANUM ESSE, id est sanitas. Et quaecumque his sunt proxima, id est similia, ut uidelicet actu quoque ipso quandoque separentur.

INSEPARABILIA. Subdiuisionem facit de inseparabilibus differentiis. Quod ait: PER SE, tale est ac si dicat: non per accidens, sicut et in Diuisionibus tres diuisiones secundum se dicuntur esse ad diferentiam earum, quae sunt secundum accidens.

NAM RATIONALE. In partibus ostendit quasdam differentias per se esse, hoc est non esse accidentales.

Quaeritur cum perceptibilitatem disciplinae substantialem differentiam Porphyrius dicat, quomodo Boethius in Diuisionibus potentiam discendi geometriam substantialem esse negat. Sed profecto aliud est perceptibilitas scientiae, aliud potentia ad discendum scientiam. Nam illa secundum naturam, scilicet simpliciter, pensatur, haec secundum exercitium discendi accipitur.

ILLAE IGITUR QUAE PER SE SUNT, IN SUBSTANTIAE RATIONE ACCIPIUNTUR ET FACIUNT ALIUD.

ILLAE IGITUR. Ostensis pluribus diuisionibus differentiarum, ne propter diuersitatem uocabulorum uiderentur membra diuisionum diuisarum ex toto esse diuersa, demonstrat illa conuenire, dicens scilicet illas differentias, quae per se sunt, esse illas quae accipiuntur in ratione ‹substantiae› et quae faciunt aliud, illas uero quae secundum accidens sunt, e contrario habere. Sic iunge: Istae suprapositae differentiae PER SE SUNT et omnes illae QUAE PER SE SUNT, id est omnia uocabula sumpta earum, QUAE PER SE SUNT, quoniam PER SE SUNT, ACCIPIUNTUR etc. ET FACIUNT ALIUD, hoc est significant rem quae substantialiter commutatur, cui adueniunt.

Et attende quod hic plene incipit exsequi proprietates uocabulorum quae differre dicuntur, ut sunt rationale, mortale, haec nomina, quibus diuisiones uel definitiones componimus. Nam etsi res ipsae, rationalitas scilicet et mortalitas, proprie differre dicantur et substantialiter uel specifice, quia id scilicet cui adueniunt, in substantiam speciei promouent, gratia tamen rerum etiam uocabula, quae secundum eas imposita sunt, differentiae dicuntur, et quaedam de differentiis quaeruntur, quae rebus tantum proprie assignantur, sicut illus quod sunt qualitates uel formae, quod aduenientes faciunt aliud; quaedam uero proprie uocibus aptantur, sicut est illud quod de pluribus praedicantur, quod diuisiones uel definitiones componunt. In quibus quidem distinguendis magna debet esse lectoris diligentia, quae scilicet de rebus proprie, quae de uocibus sint accipienda.

ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, NEC IN SUBSTANTIAE RATIONE DICUNTUR NEC FACIUNT ALIUD SED ALTERATUM.

ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, hoc est uocabula imposita secundum eas quae accidentales sunt, non in definitione substantiali (71) accipiuntur nec faciunt aliud sed alteratum, hoc est non significant facientes aliud sed facientes tantum alteratum.

ET ILLAE QUIDEM QUAE PER SE SUNT NON SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS, ILLAE VERO QUAE PER ACCIDENS (VEL SI INSEPARABILES SINT) INTENTIONEM RECIPIUNT ET REMISSIONEM.

ET ILLAE QUIDEM. Aliam differentiam ponit ‹inter› nomina sumpta a differentiis substantialibus et sumpta a caeteris, quod uidelicet ILLAE differentiae QUAE PER SE SUNT, id est uocabula earum, non comparantur, ut uidelicet dicamus MAGIS rationale uel MINUS. At uero uocabula aliarum tam separabilium quam inseparabilium RECIPIUNT INTENTIONEM ET REMISSIONEM, hoc est MAGIS ET MINUS, per quae comparantur. Nota tamen quod cum dicat Boethius super Categorias eundem calorem esse accidentalem homini et substantialem igni, cum dicitur:

Iste homo est magis calidus illo

uidetur differentia comparari, nisi forte dicatur, quod negat Porphyrius differentiam comparari circa illa tantum, quibus substantialiter, non accidentaliter conuenit. Unde etsi ignis dicatur magis calidus homine, nil obest, quia utrique calidum substantialiter non inest. Si quis inde dicat hunc ignem magis calidum illo, 'calidum' pro 'calefaciente' sumptum differentia non est. Si quis tamen diligentius consideret, sciet ex toto illum calorem qui simplici substantiae elementi substantialis inest, alium esse quam ex ipso generatur in elementario siue igne siue homine, qui, scilicet calor accidentalis, est illatus tantum ex eo qui elemento substantialis est. Sicut enim alia est dulcedo mellis, quae naturaliter quasi inest, alia gustantis quae ex naturali infertur, cum non sit naturalis, ita alius est calor elementi, alius elementarii, cum tamen idem secundum nomen a Boethio dicantur. Puto autem nec ipsum elementum per se neque eius differentiam sensu tractari posse sed sola composita eorumque accidentia sensibus subiacere.

NAM NEQUE GENUS MAGIS ET MINUS PRAEDICATUR CUIUS FUERIT GENUS, NEQUE GENERIS DIFFERENTIAE SECUNDUM QUAS DIVIDITUR.

NAM NEQUE GENUS. Vere differentiae per se non suscipiunt magis et minus, quia illae quae diuidunt genus in species, hoc est, quae constituunt definitiones specierum positae in diuisione pro speciebus. A pari. Quod autem ponit etiam de genere, per similitudinem inducit, ut scilicet quemadmodum constat genus, quia substantiale est speciei, non comparari circa ea, eadem de causa et differentiam.

IPSAE ENIM SUNT QUAE UNIUSCUIUSQUE RATIONEM COMPLENT, ESSE AUTEM UNICUIQUE UNUM ET IDEM NEQUE INTENTIONEM NEQUE REMISSIONEM SUSCIPIENS EST, AQUILUM AUTEM ESSE VEL SIMUM VEL COLORATUM ALIQUO MODO ET INTENDITUR ET REMITTITUR.

IPSAE ENIM SUNT. Vere non comparantur differentiae istae, quia ipsae sunt, quae complent, id est perficiunt, rationem uniuscuisque, id est substantialem definitionem alicuius speciei ut animalis. Est enim illud Prisciani 'unicuique subiectorum corporum', id est alicui omnium, ubi scilicet id quod generaliter dicitur, particulariter intelligitur. Merito (72) dixit COMPLENT RATIONEM. Nam ipsa definitionis compositio naturalem rei ordinem imitatur. Nam ipsa generalis nominis substantia naturaliter quasi materia praeiacens suscepta differentia in rem speciei transit. Unde res speciei, cum in materia naturaliter incipiat, nondum est completa nisi qualitate superposita. Unde et definitio, quae rei specialem constitutionem ostendit, bene a genere incipit, quod materiam significat, et differentia completur, id est perficitur, quae qualitatem designat.

ESSE AUTEM. Ostendit neque genus comparari circa speciem, id est conuenire ei cum magis et minus, neque differentiam, quia nullum substantiale alicui comparatur circa ipsum cum toto. Et hoc est: ESSE UNICUIQUE, id est quod substantiale cuicumque, UNUM ET IDEM esse conuenit, hoc est aequaliter praedicari de quibus dicitur, NEQUE INTENTIONEM etc.

Substantialia autem aliis illa uocubala dicimus, quae sententia sua in aliis ita includuntur, ut causa impositionis eorum sine corruptione rerum subiectarum deperire non possit, ut est animal, rationale, homo. Qui enim uel animal esse desinit uel rationalis uel homo, profecto corrumpitur, dum substantiam egreditur.

AQUILUM AUTEM ESSE, hoc est: haec nomina, aquilum etc. , ad comparationem ueniunt. Et nota quod propter COLORATUM quidam dicunt ALIQUO MODO apponi, quia scilicet, quando dicitur esse coloratior illo, ad specialem significationem transire uidetur coloratum, ac si dicatur: rubicundior. Nil tamen obest si coloratum etiam large acceptum comparatur. Sed quia uocabula dicebat intendi uel remitti nec quidem proprie, cum eorum essentia neque ascendendo intendatur neque descendendo remittatur, additum 'aliquo modo', secundum uidelicet significationem, quae proprie ex quantitate sua minor uel maior est.

CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR, ET CUM HAE QUIDEM SINT SEPARABILES ILLAE VERO INSEPARABILES, ET RURSUS INSEPARABILIUM CUM HAE QUIDEM SINT PER SE ILLAE VERO PER ACCIDENS, RURSUS EARUM QUAE SUNT PER SE DIFFERENTIARUM ALIAE QUIDEM SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, ALIAE VERO SECUNDUM QUAS HAEC QUAE DIVISA SUNT SPECIFICANTUR.

CUM IGITUR. Quia ad differentiam substantialem iam uenit, de qua tamen intendebat, praetermissis aliis differentiis eius naturam diligenter aperire satagit. Unde recollectis breuiter suprapositis diuisionibus differentiae transfert se continuo ad substantiales solas, quas uidelicet alterius diuisiuas, alterius ostendit esse constitutiuas. sic iunge: Istae species differentiae: communis, propria, magis propria, prius consideratae fuerunt.

IGITUR TRES. Et CUM TRES CONSIDERENTUR ET RURSUS CUM HAE QUIDEM earundem differentiarum SINT SEPARABILES etc. , RURSUS sciendum est quod EARUM DIFFERENTIARUM, QUAE PER SE SUNT, aliae sunt diuisiuae generum, aliae constitutiuae specierum. Et hoc est: ALIAE SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, hoc est ex quibus componimus definitiones specierum positas in diuisione generis pro (73) speciebus, ALIAE sunt per quas sibi copulatas diuersum uocabulum cum eis in significationem specialem transit, ut haec definitio 'animal rationale mortale' per differentiam adiunctam, quae propria esset specialis nominis, in significationem speciei redigitur. Cum autem eaedem sint differentiae diuisiuae et constitutiuae, 'aliae' tamen 'et aliae' dixit non secundum oppositionem earum sed diuersitatem respectuum, quia uidelicet alterius diuisiuae sunt, scilicet generis, alterius constitutiuae, Quod sint constitutiuae speciei, patenter ostendit, cum ait eas iunctas cum genere transire in significationem speciei. Ea namque uocabula secundum significationem suam constituere alia dicuntur, quorum sententiae in aliis includuntur, ut animal et rationale mortale hominis uocabulum secundum sensum constituunt, cum uidelicet homo id totum denotet quod illa tria.

UT CUM PER SE DIFFERENTIAE OMNES HUIUSMODI SINT ANIMALIS, ANIMATI ET SENSIBILIS, RATIONALIS ET IRRATIONALIS, MORTALIS ET IMMORTALI.

Poterit fortassis et per opposita fieri supradicta diuisio differentiae, ut uidelicet differentias utrasque, tam uidelicet diuisiuas, quam constitutiuas respectu eiusdem accipiamus, ac si ita dicamus: differentiarum, quae per se sunt aliquorum generum, id est substantiales differentiae quoquomodo dicuntur esse eorum, aliae sunt diuisibiles eorum, aliae constitutiua specierum eorum. Non enim eiusdem generis eadem est diuisibilis et constitutiua. Secundum quod statim animali diuersas assignat differentias constitutiuas et diuisiuas dicens: UT CUM PER SE etc. Quod ait 'differentiam animati', tale est: differentia, quae est hoc nomen 'animatum'.

EA QUIDEM QUAE EST ANIMATI ET SENSIBILIS DIFFERENTIA, CONSTITUTIVA EST SUBSTANTIAE ANIMALIS (EST ENIM ANIMAL SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS), EA VERO QUAE EST MORTALIS ET IMMORTALIS DIFFERENTIA ET RATIONALIS ET IRRATIONALIS, DIVISIUAE SUNT ANIMALIS DIFFERENTIAE (PER EAS ENIM GENERA IN SPECIES DIVIDIMUS).

EA QUIDEM EST etc. , CONSTITUTIUA EST ANIMALIS, id est sententiae animalis, huius nominis, in significatione pars est. Vel SUBSTANTIAE ANIMALIS, id est substantialis definitionis animalis. Unde Boethius in sequentibus esse speciei siue substantiam definitionem eius appellat, quia scilicet substantiam monstrat. Unde et in Topicis locum a definitione a substantia uocat.

EST ENIM. Probat a causa per naturam rerum proprietatem nominum, quod uidelicet bene haec differentiarum nomina nomen animalis secundum significationem constituunt, quod scilicet res eorum rem animalem informant. Et hoc est: Est enim animal substantia animata sensibilis, hoc est substantia affecta animatione et sensibilitate.

PER EAS ENIM. Probat ab effectu, quod sunt diuisiuae, quia nos scilicet per eas diuidimus genera in species, ut expositum est.

SED HAE QUIDEM QUAE DIVISIUAE SUNT DIFFERENTIAE GENERUM, COMPLETIVAE FIUNT ET CONSTITUTIVAE SPECIERUM. DIUIDITUR ENIM ANIMAL RATIONALI ET IRRATIONALI DIFFERENTIA, ET RURSUS MORTALI ET IMMORTALI DIFFERENTIA; SED EA QUAE EST RATIONALIS DIFFERENTIA ET MORTALIS, CONSTITUTIVAE FIUNT HOMINIS, RATIONALIS VERO ET IMMORTALIS DEI, ILLAE VERO QUAE SUNT IRRATIONALIS ET MORTALIS, IRRATIONABILIUM ANIMALIUM.

SED HAE QUIDEM. Quia dixerat differentiarum alias esse diuisiuas, alias constitutiuas et de utrisque in diuersis differentiis exemplificauerat, ne ideo uideretur, quod numquam eaedem diuisiuae et constitutiuae essent, easdem utrumque habere diuersis respectibus ostendit. Sic iunge: Ostendi differentias alias diuisiuas esse, alias constitutiuas sed tamen hae eaedem, quae diuisiuae sunt generum etc.

SIC ETIAM ET SUPREMAE SUBSTANTIAE CUM DIVISIUA SIT ANIMATI ET INANIMATI DIFFERENTIA, ET SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, ANIMATA ET SENSIBILIS CONGREGATAE AD SUBSTANTIAM ANIMAL PERFECERUNT.

SIC ETIAM. Alias differentias utrumque habere ostendit, scilicet et diuisiuas (74) esse respectu supremi generis quod est substantia, et constituiuas respectu specierum eius.

ANIMATA ET SENSIBILIS. Hae scilicet differentiales uoces iunctae cum nomine substantiae perficiunt sententiam uel definitionem specierum nominis quod est animal.

QUONIAM ERGO EAEDEM ALIQUO MODO QUIDEM ACCEPTAE FIUNT CONSTITUTIVAE, ALIQUO MODO AUTEM DIVISIVAE, SPECIFICAE OMNES VOCANTUR; ET HIS MAXIME OPUS EST AD DIVISIONES GENERUM ET DEFINITIONES SED NON HIS QUAE SECUNDUM ACCIDENS INSEPARABILES SUNT NEC MAGIS HIS QUAE SUNT SEPARABILES.

QUONIAM ERGO. Istud 'ergo' ex sequentibus pendet ita: quoniam eaedem differentiae constitutiuae sunt et diuisiuae alio quidem et alio respectu, ergo omnes specificae sunt. A causa. Ut enim specificae sint, duo haec necessaria sunt, ut diuidere possint et discretionem ab alia specie facere et speciem cuius dicuntur esse, constituere.

ET HIS, scilicet differentiis, etc. Commendat huiusmodi differentias per diuisiones generum et definitiones specierum, ad quas componendas maxime sunt necessariae.

NEC MAGIS HIS, hoc est immo minus, opus est, QUAE SUNT SEPARABILES. Quanto enim magis recedunt a natura differentiarum, tanto minus sunt ‹aptae› ad officium earum complendum.

QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE. HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE.

QUAS ETIAM DETERMINANTES philosophi, id est non solum diuidentes sed etiam definientes, DICUNT: DIFFERENTIA EST etc. Haec descriptio uocum est tantum, ueluti istarum: corporeum, animatum, rationale, et est sensus: differentia est illud, in sententia cuius speciale uocabulum ABUNDAT a generali, ut homo id totum in sententia sua contineat quod animal, quippe id totum proponit quod substantia animata sensibilis. Insuper continet in sensu suo rationale et mortale, quae sunt differentiae, quas in sensu suo non continet animal atque ideo in istis differentiis HOMO ‹AB› ANIMALI ABUNDAT.

Opponitur autem quod hoc nomen 'quale' secundum hanc defintionem differentia sit corporis. Cum enim corpus in sententia sua corporeum teneat, corporeum uero quale, sicut corporeitas qualitatem, oportet, ut corpus huius quoque nominis, quod est quale, significationem teneat, in qua a nomine substantiae abundat. At uero quale differentia esse non potest, cum unam speciem ab alia non separet, atque ideo nec genus diuidat. Omnis namque substantia qualis est, id est qualitate aliqua formata. Sic ergo intellige: "qua abundat species a genere secundum causam suae inuentionis". Nam etsi corpus et corporeum quale contineat in sensu suo, nullo tamen modo propter quale fuit inuentum, sed propter corporeum.

Videntur autem definitiones differentiarum sub hac etiam expositione includi, quippe 'potens uti ratione' cum id dicat, quod rationale, in sententia huius nominis, quod est homo, nihilominus continetur. Unde differentia uidetur, cum tamen Aristoteles omnem differentiam uniuoce praedicari uelit, id est nomine et definitione substantiae. Unde ait:

Inest autem substantiis et differentiis uniuoce (75) praedicari.

Sed fortasse strictius ibi differentiam accepit, pro simplici scilicet uocabulo, quam Porphyrius hic.

Possumus etiam fortassis per illud 'qua' praemissum, cum dicitur: 'qua abundat', simplicitatem uocabuli innuere, sicut et in definitione uniuersalis, cum dicitur: 'quod praedicatur de pluribus', per illud 'quod' praemissum simplicitatem uocabuli notabamus. Videtur insuper non omni differentiae haec definitio conuenire, cum frequenter specierum nomina deficiant, pro quibus frequenter differentias poni in Diuisione Boethius dicit.

At uero nos non ‹ad› actum impositionis nominum respicimus sed magis ad naturam rerum, secundum quam imponi possunt. Et ita omnem differentiam secundum significationem suam includi in specie naturaliter dicimus atque per hoc speciem naturaliter a genere abundare, etiamsi nondum generale uel speciale uocabulum sit inuentum.

Videtur etiam supraposita definitio differentiae quibusdam generibus conuenire; homo namque a substantia uel corpore in sensu quoque huius nominis, quod est animal, abundat. Sed fortasse in descriptione differentiae substantialis nomen differentiae praeponi subintelligendum est, quod uidelicet nonnisi sumpta uocabula includit ac si ita dicamus: differentia substantialis est ea differentia, id est illud differentiale uocabulum, quod etc.

HOMO ENIM. Vere SPECIES ABUNDAT A GENERE DIFFERENTIA, quia HOMO AB ANIMALI rationali et mortali, id est cum totum habeat quod animal, insuper in istis differentiis abundat ab eo.

Quaeritur si hoc nomen rationalitas sicut rationale hoc loco differentia uocetur, cum eius quoque significationem homo teneat. Sed licet quantum ad rei naturam non sit diuersa significatio rationalis et rationalitatis, modus tamen significationis diuersus est secundum essentiam et adiacentiam, nec homo dicitur abundare in hoc nomine 'rationalitas', sicut in hoc nomine 'rationale', quia abundare non dicitur unum uocabulum in alio, nisi eundem quoque singificationis modum teneat. Si tamen quandoque et hoc nomen rationalitas differentia dicatur, in quantum rei significatio est, quae proprie differentia est, non est absurdum.

Quaeritur etiam cum gressibile dicatur quod potest ambulare, bipes uero quod tantum duos pedes naturaliter habeat atque homo utriusque differentiae sententiam teneat, utrum ipsum ambulare quoque contineat in sensu suo uel duos pedes. Quod si est, iam profecto etiam ista differentiae uidebuntur, nisi forte in eo excludantur, quod propter potentiam tantum fuit impositum. Unde causa impositionis ista quoque includit, sicut superius quale. (76)

ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST.

ANIMAL ENIM. Bene dixi quod homo abundat in istis differentiis ab animali, quia animal non eas habet in sensu suo. Ostendit ab immediatis, cum constet alterum, uel a causa. Quod autem animal, hoc nomen, non contineat has differentias in sensu suo, ostendit per naturam rerum, quia scilicet animal ipsum, id est res animalis, ex eo quod animal, non est rationale uel mortale, id est hoc quod est animal, non confert neque exigit, ut sit rationale uel ut sit mortale.

Huic autem supradictae definitioni differentiae uel huic quod nouissime dixit: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, quaestio uidetur occurrere, quomodo scilicet uerum esse possit quod dicitur. Quae quidem quaestio principium habet ex duabus propositionibus notis, quarum una est, quod contraria in eodem esse non possunt, alia uero quod aliquid ex nihilo formari non potest, secundum quod subsistat. Hae duae propositiones quaestionem mouent, quia ex antedictis alteram istarum falsam esse necessario probari uidetur. Si enim dicamus, quod species abundat a genere in differentia, oportet ipsum genus differentiam non habere. Quare nec rationale inest animali et ita nec homini nec alicui speciei animalis. Quod cum in specie differentia non sit nec alibi eam constet esse, profecto omnino non esse conuincitur. Quod si differentia non ‹sit›, species autem ex differentia constet, conuincitur aliquid ex nihilo constare, quod falsum est. Unde et aliud improbatur, ex quo hoc ostensum est, quod uidelicet species abundat a genere in differentia.

Si et hoc falsum esse concedatur, aliud uidemur inconueniens incurrere, quod uidelicet contraria sint in eodem. Si enim species non abundat a genere in differentia, oportet etiam ipsum genus differentiam continere, sicut et species eam continet, ut uidelicet quemadmodum homo sine rationalitate non subsistit, ita nec animal, et rursus quemadmodum asinus sine irrationalitate non subsistit, ita nec animal. Si autem animal neque sine rationalitate neque sine irrationalitate subsistit, oportet eidem inesse contraria, ueluti rationalitatem et irrationalitatem, quae sunt contraria.

Possunt etiam conuenienter eadem inconuenientia uideri deduci ex eo, quod nouissime dixit: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST. Si enim sic intelligatur: ANIMAL IPSUM NIL HORUM EST, hoc est ex natura sua repugnat utrique, nullo modo in animali sunt differentiae, ex quo, sicut superius, aliquid ex nihilo confici monstratur. Quod cum falsum sit, et illud ex quo hoc monstratur, falsum esse oportet, ANIMAL scilicet IPSUM NIHIL HORUM ESSE. Sed rursus hoc falsum si est, aliud incurrere uidemur inconueniens, quod scilicet contraria sint in eodem. Si enim falsum est quod ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM sit, oportet ipsum esse aliquid horum, ut uidelicet ipsum sit rationale uel ipsum sit mortale. (77) Quod si ipsum natura animalis exigente sit rationale, iam profecto esse animal est ‹esse› rationale, unde et illud, quod irrationalitatem habet, etiam rationalitatem, quae sunt contraria.

Haec autem inconuenientia Porphyrius etiam breuiter tangit et diligenter dissoluit.

NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS?

NAM UNDE. Dictum est quod species abundat a genere differentia, ut homo ab animali rationali et mortali, uel quod animal ipsum nihil horum est. Unde relinquitur quod genus differentias non habet sed tantum species habet differentias a genere, hoc est ita quod res ipsa generis, sicut ipsa substantia animalis, est inde causa quare res speciei differentiam habeat. Et uere SPECIES habet DIFFERENTIAS a genere, quia aliunde non potest habere destructa substantia generis. Ab immediatis. Et hoc est: NAM UNDE SPECIES HABEBIT DIFFERENTIAS, nisi a genere scilicet, ac si diceret: A nullo. Quippe huius naturae differentiae sunt, quod nisi generis substantiam quasi subiectam materiam habeant, inesse alicui non possunt.

NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT (NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA).

NEQUE ENIM. Supple extra: sed iterum a genere non possunt habere species differentias, quia uidelicet genus non habet eas. Quod ita ostendit: Si non habet oppositas differentias, tunc non habet differentias, scilicet inferiores. A toto. Sed non habet oppositas. Et hoc est: NEQUE ENIM. Et hanc rursus assumptionem probat ita: Si non habet opposita aliqua, non habet oppositas differentias. Et hanc iterum probat consequentiam per destructionem consequentis ibi: NAM IN EODEM SIMUL HABEBIT OPPOSITA, si scilicet differentias oppositas habeat. Conclusio est extra, haec scilicet quod genus non habet differentias.

SED, QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM, AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT.

SED QUEMADMODUM PROBANT. Solutionem ponit, per quam utrumque uitemus inconueniens, dicens scilicet quod animal ipsum POTESTATE continet DIFFERENTIAS OMNES quae SUB SE sunt, scilicit diuisibiles, ACTU VERO NULLAM. Quod ita est intelligendum: Animal ex eo quod est animal, nulli differentiarum repugnat sed tamen ex eo quod est animal, neque hanc habet neque illam. Quod autem dicit animal potestate continere differentias, tam de re ipsa, quod animal est, potest dici uel accipi quam de uocabulo animalis. De re quidem, ut iam diximus, quia ex eo quod animal est, mulli differentiarum repugnat, immo utrique aequaliter consentit. De uocabulo etiam ita, quod ipsam rem subiectam ex eo nominat, ex quo nulli differentiarum repugnat, tamen nullam in actu suae nominationis tenet, quia scilicet rem subiectam neque in eo nominat, quod rationalis est neque in eo quod irrationalis sed simpliciter in eo quod est animal.

AC SIC, scilicet per istam solutionem, utrumque uitamus inconueniens, et illud scilicet quod aliquid constet ex nihilo, et illud quod opposita eidem insint, id est contraria. (78)

Nunc autem diligenter consideremus, qualiter haec solutio supposita argumenta refellit.

Cum igitur dicimus: Si homo, hoc nomen, abundat ab animali, hoc alio nomine, in significatione differentiae, tunc animal hoc nomen nullo modo continet differentiam, nec actu scilicet nec potestate, ut expositum est, falsa est patenter consequentia ex uero antecedenti et falso consequenti coniuncta. Et tunc quidem si quis ex consequenti procedere aliquid ex nihilo constare monstret, satis irrationabiliter arguit. Ubi emin animal nec potestate etiam differentias habet sed potius eas repugnet, nullo modo in re huius nominis, quod est animal, sunt differentiae, unde nec etiam sunt, quia sine animali esse non possunt. Si autem in priori consequentia conuenientiam uel continentiam tantum actualem in consequenti remouemus satis est probabilis consequentia. Sed ex consequenti quod uerum est, nihil inconueniens ostendetur. Quamuis enim animal non notet differentias, non minus tamen in re eius permanent. Unde etiam per animalis maturam, quae subiecta est differentiae, species, hoc est res speciei, differentiam habere potest. Itaque per hoc quod 'continere' non solum actu sed etiam potestate, ut expositum est, accipimus illud inconueniens modis omnibus effugimus, quod aliquid constet ex nihilo ac similiter illud quod contraria sint in eodem. Ubi enim concedimus animal large continere differentias, siue scilicet actu siue potestate, ut expositum est, non potest hinc conuince, quod eadem res aminalis simul utrumque habeat.

DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.

DEFINIUNT AUTEM. Aliam differentiae descriptionem ponit datam a quibusdam, licet non satis commode, cum uidelicet neque omnibus differentiis conueniat neque solis uideatur inesse, Sunt enim quaedam differentiae uni soli conuenientes speciei, propter quas in sequentibus dicturus est differentiam saepe de differentibus specie praedicari. Multa quoque accidentia haec descriptio continet. Quam quidem magis secundum opinionem aliorum inducit quam secundum suam sententiam.

RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST.

RATIONALE ENIM. Vere differentia praedicatur in quale, quia rationale. A parte.

"QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL"; QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.

QUID ENIM. Supple extra: Sed potius genus praedicatur in quid, differentia uero in quale. Et utrumque ostendit in parte et in effectu naturae responsionis.

REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA, TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA.

REBUS ENIM. Duo quae dixit, ostendit, quod uidelicet bene genus respondetur in quid, differentia uero in quale, quia scilicet genus materiam rei speciei, differentia uero formam proprie significat. A causa. Animal namque ipsam rem, quae homo est, in essentia sua nominat secundum statum naturaliter priorem. Rationale uero eandem cum nominet, naturam materiae non notat sed simpliciter affectionem formae. Ut autem ostendat, quomodo genus materiam differentia uero formam significare (79) queat, assignat proprietates uocum secundum naturam et constitutionem rerum et transfert se conuenienter ad constitutionem rerum generaliter demonstrandam tam in operibus artificis, quam in operibus naturae, dicens scilicet quaedam constare ex propria materia et propria forma, quaedam constare ad similitudinem eorum. Proprie quidem materiam dicimus eam, quae tempore quoque praecessit et subiecta fictum operantis in se suscepit, sicut aes, quod ante aes fuit quam statua et attractione artificis sculptum est, ut statua fieret. Formam uero proprie dicimus eam quae ex compositione partium uenit, sicut illam quae in statua consideratur ex curuo naso uel directo, ex paruis et magnis oculis et caeteris, quae pertinent ad compositionem. Unde statua proprie ex materia et forma constare dicitur. Substantia uero hominis quae ex animali et rationalitate consistit, non ita proprie ex materia et forma componitur. Animal namque quod est homo, numquam prius tempore animal fuit quam homo nec proprie umquam dici potuit: 'Animal fit homo' nec artificis attractione homo factus est. Rationalitas quoque proprie forma non dicitur, quia secundum dispositionem partium subiecto non innascitur. Unde homo proprie ex materia et forma non constat sicut statua sed similitudinem tenet constituti ex materia et forma. Sicut enim ibi aes quod tempore quoque praecessit, per figuram quam suscepti, factum est statua, sic animalis substantia naturaliter prior homine per differentiam quam habet homo ipse, est. Et est proportio trium ad tria. Sicut enim ibi aes ut materia praeiacet, figura uero superadditur, ut adiunctione eius ipsum aes statua fiat, ita animalis substantia per differentiae informationem homo consistit. Est autem proportio similitudo habitudinum, quod uidelicet sicut res quaedam se habent ad inuicem, eodem modo res aliae se habent inter se. Sicut enim aes et figura sese habent uel inter se uel ad statuam, ita animal et rationalitas uel inter se uel ad hominem.

Sic iunge et lege: Dixi hoc nomen 'animal' praedicari de homine in quid et 'rationale' in quale, Et merito quia res ‹hominis› constat ex re animalis quasi ex materia et ex re rationalis quasi ex forma.

Quaeritur autem cur quasi ex materia et quasi ex forma dicat. Praemittit res quasdam constare proprie ex forma et materia, et hoc est: REBUS QUIBUSDAM CONSTANTIBUS EX MATERIA ET FORMA ET QUIBUSDAM HABENTIBUS CONSTITUTIONEM AD SIMILITUDINEM MATERIAE ET FORMAE, hoc est: ad similitudinem constantium proprie ex materia et forma et ad talem quidem similitudinem, quae proportio est. Verum est quod QUEMADMODUM STATUA EST EX MATERIA AERIS, hoc est consistit (80) ex aere ut materia proprie, et ex figura ut ex forma, SIC HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS, hoc est res istius nominis 'homo' quod commune est et speciale, SIMILITER CONSISTIT ex GENERE, id est ex re generis ut ex materia et ex re differentiae ut ex forma.

TOTUM AUTEM HOC, id est res istius definitionis, quae uidelicet definitio totum est ad generale uocabulum et ad nomina differentiarum ex quibus constituitur, ipsa quidem, inquam, res subiecta huic definitioni est homo, QUEMADMODUM, scilicet in constitutione statuae, res huius orationis 'aes figuratum' statua. Proprie enim hoc loco uocem 'totum' ad alias uoces, rem non ad alias res appellamus. Cum enim aes ipsum quod in statua est, idem sit penitus quod statua, quomodo pars ipsius dicetur? Omnia enim relatiua saltem in respectu conuenit opposita esse, ut uelut nullus sit eiusdem pater et filius uel dominus et seruus, sic nec eadem res alterius sit totum et pars. At uero haec definitio 'animal rationale et mortale' totum est tam compositione quam sensu ad singulas dictiones, quibus coniungitur, et singularum significationem continet, homo etiam secundum sensum ad easdem uoces per quas definitur, totum dicitur esse in sensu, cum scilicet singulorum sententias in se contineat, et cum sit homo singulorum pars quantum ad nominationem, eorundem totum dicitur secundum continentiam sensus.

Sunt autem quidam qui ut hominem, rem ipsam, possint uocare totum ad animal et ad differentias, hominem dicunt esse animal simul et differentias, non animal formatum differentiis, et similiter statuam uocant aes et figuram, non aes figuratum. Quae quidem sententia modis omnibus reprehenditur. Si homo enim sit animal simul et rationalitas et mortalitas et non aliquid eorum per se, quodmodo ipse animal conceditur uel rationalis dicitur? Quod enim aliqua plura simul, tamen nullum illorum esse potest, ut haec albedo simul et haec manus neque ipsa manus sunt neque ipsa albedo. Praeterea cum homo rationalis sit, id est affectus rationalitate, oporteret illa tria, si homo essent, animal scilicet et rationalitatem et mortalitatem, ipsa et rationalitate formari.

Amplius. Cum similiter animal rationale concedatur esse animal et rationalitas et animal risibile ‹animal› et risibilitas et uerum sit animal risibile esse animal rationale, uerum erit haec duo esse illa.

Praeterea si forma statuae in essentiam statuae transeat, ut uidelicet ipsa quoque sit pars eius in essentia, quomodo dicit Boethius in Diuisionibus aliter constare statuam ex partibus, aliter ex aere et specie? (81)

Ex his itaque conuincitur hominem non esse animal et formam sed potius animal formatum esse. Aliud est animal habens formas, aliud animal et formae, sicut aliud est habens cappam, aliud homo et cappa, uel homo coniunctus parieti quam homo et paries; haec enim duo sunt, illud unum ex eis. Cum autem homo idem penitus sit quod animal formatum atque ideo haec res homo totum esse non possit proprie, ut diximus, totum et partem hoc loco uocibus adscribimus et secundum uim uocum animal, rem ipsam materiam dicimus hominis, non hominem animalis, licet eadem sit res animalis, quod hominis materia est, et homo. Proprietas autem locutionis non seruatur, si dicamus hominem materiam animalis. Id namque proprietas constructionis sentit, quod naturam hominis substantia animalis naturaliter praecedat.

Potest autem et aliter accipi, quod de constitutionibus Porphyrius dicit ostendens quaedam ueraciter constare ex materia et forma, quaedam imaginarie, Sicut enim in rerum natura quaedam est actualis constitutio et uera, ita in animo quaedam intellectualis et imaginaria, quae uoce prolata animo audientis ingeretur, ueluti cum dicitur 'homo', cuiusdam rei formam concipio intelligibilem quasi ex quibusdam aliis intelligibilibus rebus coniunctam, quam fortasse conceptionem Plato, ut supra meminimus, communem siue specialem uocauit. Quae quidem intelligibilis constitutio ad similitudinem uerae constitutionis componi et fingi ab animo dicitur nec uera est constitutio.

Secundum hanc sententiam sic legitur: REBUS ENIM etc. Dixi, quod animal, hoc nomen, praedicatur in quid de homine, rationale in quale, et merito, quia sensus istorum in sensu hominis conueniunt sicut materia et forma, id est homo, hoc nomen, conceptionem animi generat, quae rem quandam intelligibilem concipit quasi constantem ex illis intelligibilibus rebus ad quas genus et differentiae mittunt. Et quasi aliquis quaereret, si sit praeter ueram constitutionem alia constitutio, praemittit quaedam constare ueraciter ex materia et forma, quaedam fingi ad similitudinem materiae et formae. Et sic sciendum est quod QUEMADMODUM STATUA, res ipsa scilicet, EST etc. , SIC HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS, hoc est illa conceptio animi, CONSISTIT ex GENERE ET DIFFERENTIA, id est re intelligibili concepta per genus et differentiam.

TOTUM AUTEM. Postquam ostendit significationem 'hominis', huius uocis, quantum ad rei conceptionem, ostendit aliam quantum ad nominationem dicens, quod animal rationale mortale, res uidelicet ipsa, uocatur homo, quemadmodum aes formatum statua.

DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE; RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT.

DESCRIBUNT AUTEM. Aliam descriptionem ponit differentiae substantialem secundum alios, quam ipse postea culpatus est.

DIVIDERE EA, (82) hoc est habile ad ostendendam diuersitatem eorum quae in eodem genere conueniunt. Quod in partibus ostendit dicens: RATIONALE ENIM etc.

ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA; NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT; SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.

ASSIGNANT AUTEM. Aliam supponit descriptionem dicens differentiam, secundum quam aliqua a se differunt substantialiter, id est ostendentur substantialiter differre.

NAM SECUNDUM. Bene dixi tantum per differentias differrre, ea scilicet quae sub eodem sunt genere, et non per genus, quia uidelicet in genere non differunt, id est non ostenditur generali nomine eorum differentia. A causa.

SUMUS ENIM. Vere non differunt in genere ut in animali, quia potius conueniunt. Ab oppositis. Et hoc est: SUMUS ENIM etc.

ET RATIONALES. Per rationale intellige rationale animal, quod est genus.

INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST.

INTERIUS AUTEM. Dixi superius secundum aliorum sententiam differentiam esse, quae diuidit ea quae sub eodem genere sunt. Sed haec descriptio non solum differentiis conuenit. Et hoc est: Sed illi qui perscrutantur prius ac per hoc postea speculantur naturam differentiae INTERIUS, id est perfecte, DICUNT NON ESSE differentiam quamlibet de diuidentibus ea QUAE SUB EODEM GENERE SUNT SED illud tantum QUOD AD ESSE CONDUCIT, speciem scilicet, id est illud cuius res specialem statum complet, ut 'rationale' hoc nomen, cuius res, scilicet rationalitas, propter quam conuenit, substantiam animalis rationali adiuncta animali perficit. Unde bene dixit non 'ducit' sed 'conducit', quia sola non sufficit ad constitutionem speciei sed materiam ipsam, quae genere notatur, praeiacere oportet.

ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST, id est substantialis definitionis. Ait namque Boethius:

Quid est autem esse rei? Nihil est aliud nisi definitio. Unicuique enim rei interrogatae: quid est, si quis quod est esse rei monstrare uoluerit, definitionem dicit. Ergo si quid definitionis pars fuerit, eius pars, quae unius cuiusque rei quod esse sit, designat.

Ex his autem uerbis Boethius manifeste monstrat differentiam substantialem quam dixit esse partem definitionis, uocem esse, non rem debere intelligi. Res namque pars definitionis esse non potest. Si quis autem hoc totum, quod de differentia hic dicit, generi quoque conuenire dicat, nil obest, quia hic non intendit definire differentiam substantialem, sicut superius fecit sed separare eam ab accidentalibus differentiis atque quandam descriptionem differentiae, quam secundum quosdam dederat, ostendit non solum substantialibus differentiis conuenire.

NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME, DIVIDENTES AB ALIIS,

NEQUE ENIM. Vere non omne quod diuidit ea quae sub eodem genere, est differentia substantialis, quia nauigabile non est differentia. A parte. Et hoc est: ID QUOD APTUM NATUM NAVIGARE, ac si diceret: hoc nomen nauigabile non est differentia nominis, quamuis sit PROPRIUM eius, et inde hoc (83) diceret aliquis quod si istud non est differentia, non omne quod diuidit ea quae sub genere sunt, differentia, quia scilicet istud est unum de diuidentibus. Et hoc est assignatio consequentiae, quam ponit sic dicens: ID etc.

SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST (IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE).

SED tamen APTUM NATUM AD NAVIGANDUM. Hoc nomen 'nauigabile' non est completiuum substantiae nominis, id est substantialis eius definitionis. Quod ostendit a toto dicens: NEC PARS EST aliqua EIUS. Cum enim definitio in genere incipiat, in differentia completur. Unde utrumque aeque pars est definitionis.

SED APTITUDO QUAEDAM, id est significat potentiam accidentalem, et idcirco non est talis differentia, quales sunt specificae.

ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT.

ERUNT IGITUR. Quandoquidem illae differentiae sunt specificae, quae conducunt speciem ad esse etc. , ergo illae quae FACIUNT SPECIEM ALTERAM, id est quae faciunt rem speciei aliud ab altera specie. Et quia hoc habet hoc uocabulum rationalitas, quod hoc loco differentia non dicitur, addit: ET QUAECUMQUE cum isto, quod dixi, hoc habent etiam, quod in quale praedicantur. Illatio fit a pari.

Solet quaeri de differentiis utrum accidentia dici possint. Sed cum differentias tam res quam uoces, ut supra meminimus, appellamus, prius de rebus consideremus, postea de uocabulis. Rem autem ipsam, ueluti rationalitatem, proprie differentiam dici arbitramur, et substantialem siue specificam, pro eo scilicet quod ipsa informatione sua subiectam materiam, cui inest, ab eo separet, cui non inest, et eam in substantiam speciei promouens specificet, id est rem speciei faciat, ueluti per hanc rationalitatem hoc corpus factum est animal rationale. Cum autem omnem rem Boethius dicat substantiam uel accidens atque nouem praedicamenta inter accidentia connumeret, profecto rationalitatem, cum sit qualitas, et quamlibet differentiam accidens esse oportet. At uero Porphyrius accidens esse determinat, quod et adesse et abesse potest praeter subiecti corruptionem. Rationalitas uero sicut adueniens generationem facit nouae substantiae et corruptionem antiquae, ita recedens corruptionem facit eius esse quod prius contulerat.

Sed profecto sciendum est quod accidens in designatione rerum duas habet acceptiones, unam largiorem, alteram strictiorem. Modo enim pro omni forma accipitur, cum dicitur: quicquid est, uel est substantia uel accidens, id est forma, modo pro illis tantum formis quae in substantiam speciei non promouent, non corruptionem, id est egressum a substantia, faciunt, iuxta illam accidentis descriptionem quam Porphyrius ponit. Cum autem large accidens accipitur, pro ‹omni› forma scilicet, uerum est omnem differentiam accidens esse, (84) sed ideo ‹non› possunt adesse uel abesse praeter subiecti corruptionem, quippe illa descriptio accidentis est stricte accepta.

Sunt autem qui uelint rationalitatem animali, non homini ita etiam accidens esse, ut abesse ei possit praeter corruptionem eius, in quantum est animal sed non in quantum est homo. Sic enim, inquiunt, albedo accidens est corpori et abesse sic potest, in quantum est corpus, non in quantum album corpus.

Sed hi profecto hoc ignorare uidentur, quod corruptio non quilibet motus dicitur sed tantum egressus, quando scilicet res aliqua speciei statum amittit. At uero albedo in nullam speciei substantiam promouet, et licet corpus album esse auferat, non ideo tamen corruptionem facit, sed alterationem. Praeterea si rationalitas praeter corruptionem animalis abesse possit, non simpliciter praeter corruptionem, sicut definitio accidentis quam ponit, exigit. Cum autem rationalitatem differentiam dicamus, ea autem non sit nisi haec uel illa rationalitas, oportet hanc uel illam esse differentiam. Sed profecto omnis differentia de specie uniuersaliter dicitur praedicari et destructa ea necessario destrui res. At uero haec rationalitas pluribus non inest neque propter eam homo periret. Ipse quoque Socrates, sicut hic homo est per eam, ita etiam posset esse per aliam, siue quae sit, siue numquam sit. Quod ergo dicitur differentiam de speciei uniuersaliter praedicari, hoc ad uocem uniuersalem quae differentia dicitur, referendum est, et quod res speciei non posset esse sine differentia, hoc secundum communem causam impositionis nominis uniuersalis accipiendum est, ac si ita dicamus hominem non posse esse aliquid ita, quod non sit rationalis. Si enim statum rerum consideremus atque existentiam rationalitatis, quia quodammodo rationalia sunt subiecta, uidetur aliquid posse esse hominem ita, quod non sit affectum rationalitate aliqua. Rationalitas enim nomen non est nisi existentium. Praeter autem omnes existentes uel etiam omnes quae futurae sunt uel quae fuerunt, posset contingere aliquid esse hominem, quia ‹praeter› omnes praesentes uel praeteritas uel futuras rationalitates posset contingere, ut alia esset rationalitas, per quam homo permaneret. Si autem aliquid posset esse homo ita, quod non habeat hanc uel illam siue aliquam de rationalitatibus, uidetur ita posse esse homo, ut non sit affectum rationalitate, et ita poterit esse homo, quod non sit rationale. Sed profecto cum dicitur: '‹Quicquid› potest esse homo ita, quod non habeat hanc uel illam rationalitatem, potest esse homo ita, quod sit affectum rationalitate', falsum omnino uidetur. Non enim sicut in actu existentiae contingit, ita in possibilitate naturae. Verum enim (85) est, quod quicquid non habet hanc uel illam rationalitatem, non sit affectum rationalitate, et sic de caeteris rationalitatibus quae sunt. Sed non ita uerum est quod quicquid potest esse aliquid ita, quod non habeat hanc uel illam rationalitatem, possit esse illud ita, quod sit affectum rationalitate, quippe esse affectum rationalitate, quod est communis causa impositionis huius nominis quod rationale, omnem existentiam omnium rationalitatum naturaliter excedit, et omnis causa impositionis uniuersalis nominis in se ipsa infinita est nec ullo rerum termino inclusa. Qui enim hoc nomen imposuit rebus, scilicet homo, ex eo ‹quod› homines sunt, sicut numerum rerum definitum habebat, ita nec omnem causam quae est esse hominem, certa intelligentiae meta comprehendit. Bene itaque dictum est rationale, hoc nomen, perimere hominis uocabulum, quantum scilicet ad causam suae impositionis, cum uidelicet nil queat homo existere ita, quod non sit rationale et affectum rationalitate. Sicut enim rationale infinitam naturaliter impositionis causam habet, ita etiam rationalitas et quodlibet uniuersale.

Manifestum autem ex suprapositis duabus acceptionibus huius nominis accidens - quando enim nomen rerum rationalitas est - et quodammodo dici accidens large, scilicet secundum hoc quod forma est, et quodammodo non dici, secundum hoc scilicet quod non potest adesse et abesse praeter corruptionem, quod nos diligentius in definitione accidentis ostendemus.

Nunc autem uisa natura uocabulorum inspiciamus, quae etiam differentias appellamus, et utrum accidentia ipsa quoque dici possint, inspiciamus.

Nam accidens uocum quoque nomen est, sicut et rerum. Et tribus modis in designatione uocum nomen accidentis uidetur accipi. Quandoque enim ita large sumitur, quod includit tam substantiua nomina quarumlibet formarum quam sumpta nomina accidentalium formarum, ut hoc nomen rationalitas, albedo siue album, hoc nomen cursus siue currens uel currit. Strictius uero sumitur in designatione sumptorum tantum ab accidentalibus formis, secundum quod negamus accidentia in quid praedicari. Strictissime uero a Porphyrio sumitur in ea descriptione, ubi propria quoque ab eis separat in tractatu accidentis, dicens scilicet accidens esse quod neque est genus neque species neque differentia neque proprium, semper est autem in subiecto subsistens. Cum autem his tribus modis accidens in designatione uocum accipiatur, nullus eorum diferentialibus uocibus aptari potest. Unde bene Aristoteles hoc nomen 'rationale' in subiecto esse negat, cum scilicet neque sit formae nomen (86) substantialis neque ‹ab› accidentali forma sumptum. Sed quid dicemus de hoc rationali, utrum scilicet sit accidentale uel potius substantiale? At uero accidentale eadem causa quam rationale esse non potest. Si uero substantiale sit, quaerendum: cui. Sed profecto de nullo in substantia praedicari uidetur.

Si quis autem hoc rationale ita huic homini uelit esse substantiale, sicut rationale homini et de eo quoque dici ut de subiecto, id est praedicari in substantia, sicut rationale de homine ut de subiecto praedicari Aristoteles dixit, non potest hoc stare. Ait namque ipse Aristoteles:

Simpliciter, id est uniuersaliter, quae sunt indiuidua, de nullo subiecto dicuntur.

Praeterea nil est substantiale indiuiduo praeter speciem uel quod speciei est substantiale. Substantiale enim uocabulum unum alteri esse non potest, nisi sui sensu notatio in sententia alterius includatur. At uero hic homo non dicitur hoc rationale uel hoc mortale sed hoc animal rationale mortale, ut uidelicet 'hoc' nomen potius ad animal quam ad rationale referatur. Unde hoc rationale nullo modo huic homini substantiale concedimus nec substantialem differentiam, quod auctoritas superius descripsit dicens: "qua abundat species a genere". Nec etiam sumptum esse a re quae differentia est, annuimus, si uim uocis bene attendamus. Aliud namque sonat formatum hac rationalitate, quod uim habet nominis sumpti ab hac rationalitate, aliud hoc formatum rationalitate, id est hoc rationale. Ibi enim descriptio pronominis ad qualitatem applicatur, hic ad ipsum quale. Si quis tamen et in hoc nomine 'hoc rationale' id uelit intelligere, quod in 'formatum hac rationalitate', ut iam proprie sit sumptum ab hac rationalitate, satis permittimus. Sed nec tum substantiale erit huic homini, quippe hic homo hanc rationalitatem non notat sed simpliciter rationale continet nec descriptionem innuit qualitatis sed substantiae hominis. Non enim dicitur animal formatum hac rationalitate sed animal formatum rationalitate. Non est autem mirabile, ‹quod› si hoc rationale de hoc homine praedicatur, neque in substantia dicatur neque secundum accidens. Plura enim sut praedicamenta, quae neutrum, ueluti si dicatur:

Hoc animal est rationale uel homo

uel:

Hoc animal rationale est animal mortale uel non-equus.

Si quis autem quaerat utrum hoc animal uel hoc corpus uel haec substantia de hoc homine ut de subiecto dicantur, licet sint indiuidua, in Categoriis definiendum expectet.

Illud non uidetur praetermittendum utrum omnium praedicamentorum species differentias habeant. Quod si concedimus, inconuenientia incurrere uidemur. Cum enim rationalitas hominis sit differentia, (87) si ipsa quoque differentiam habeat qua ab alia qualitate separatur, et rursus ipsa differentia rationalitatis simili ratione habere differentiam conueniat, in infinitum ratio procedit, ut numquam scilicet interea rerum differentiarum terminus occurrat.

Amplius cum omnes differentias qualitates esse auctoritas astruat atque in libro Diuisionum dictum sit omne genus in natura duabus speciebus comprehendi, oportet sub qualitate esse naturaliter duas species quae eam sufficienter diuidunt. Quae quidem species cum differentias habeant, quas et qualitates esse conuenit, restat quaestio de differentiis ipsarum, quomodo sub ipsis speciebus quarum sunt differentiae, contineantur. Cum enim species ipsae qualitatem sufficienter diuidant, nulla qualitas est quae sub aliqua illarum non cadat.

Ponamus itaque primas species qualitatis duas a et b, et uideamus de differentia illius speciei quae est a, utrum qualitates contineat, quae tantum sunt sub a uel tantum sub b uel partim sub a partim sub b. Quodsi sub a prorsus contineantur, id est omnis qualitas quae est a, informet aliquam suae differentiae, profecto et res ipsas differentiae se ipsis ‹‹in›› infinitum informari contingit. Quodsi res differentiae a sub b et b sub a ponantur, oportet utramque speciem altera naturaliter priorem esse et posteriorem. Cum b enim prior sit naturaliter differentia a tamquam sua species et ipsa rursus differentia sit prior a naturaliter, cui esse confert, oportet b quoque esse priorem a naturaiter et simili ratione a rursus esse priorem b. Si uero res, quas continet huius speciei differentia quae est a, partim sub a ponamus partim sub b aut differentias qualitatis sub aliis praedicamentis ponamus, solitum de infinitate inconueniens incurrimus.

Dicimus itaque solas species substantiae ex differentiis constare, ipsas autem differentias siue res caeterorum praedicamentorum in ipsis essentiis non superuenientibus aliis differentiis esse diuersas. Si enim rationalitas formam haberet quae eius essentiam conficeret, cur non ipsa quoque homini substantialis esset, ad cuius substantiam conficiendam ipsa quoque esset necessaria? At uero diuersorum generum, ut qualitatis et substantiae, eaedem teste Aristotele differentiae esse non possunt. Quod autem dicitur omnis species habere differentiam, ad manerias specierum referendum est, non ad singulas species, quippe et subalternae hoc habent et specialissimae. Quod Aristoteles diuersorum generum, ut animalis et scientiae, diuersas esse differentias dicit, negatiue accipiendum est, hoc ‹est› non esse easdem, quod quidem suo loco conuenientius ostendemus.