There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen XXIX Carmen XXXI 

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
num facta impia fallacum hominum caelicolis placent?
quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis;  5
eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.  10
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

 Carmen XXIX Carmen XXXI