There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Carmen XXVIII Carmen XXX 

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat *ante et ultima Britannia?
cinaede Romule, haec videbis et feres?  5
[es impudicus et vorax et aleo.]
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbus aut †ydoneus?

cinaede Romule, haec videbis et feres?  10
es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vostra diffututa Mentula
ducenties comesset aut trecenties?  15
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum helluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona:
secunda praeda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.  20
†hunc Galliae timet et Britanniae†
quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine urbis †opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?  25

 Carmen XXVIII Carmen XXX