There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IAVA, vulgò Java, ins. perampla Asiae, in mari Indico, & una ex insulis Sindae, Ptol. teste. Ab Or. in Occid. extenditur spatio 200. leucarum. Ad Occas. habet Sumatram ins. à qua separatur freto Sundae. Ad Ort. ei adiacent aliquot minores insulae. Ad Austr. habet Oceanum australem, & ad Bor. ins. Bornei, à qua tamen distat 45. milliaribus Germanicis. In ea sunt novem regna, nempe Bantami, Iacatrae, Iaparae, Tubani, Iortani, Passarvani, Panarucani, Palimbuani, quae sunt in ora Bor. ins. & Materani, in ora Austr. cuius Rex totius ins. est potentissimus; habentque urbes cognomines. Tota is. dives est aromatum proventu & abundantiâ; hinc Compendium orbis dicta Scalig. ob omnium rerum tam facilem & uberem proventum, ideóque valde ab Europaeis frequentatur, praesertim ab Anglis & Hollandis, qui inibi habet Bataviam arcem permunitam, olim Iacatra ab A. C. 1617. Sed pars Australis ins. nondum lustrata fuit ab Europaeis, eratque aliàs una ex tribus insulis. Sindae, ut Sanson probare nititur. Dicitur etiam Iava maior, ad descrimen minoris Ins. quae ei versùs Or. adiacens Iava minor dicitur. Incolae maximam partem Mahometani sunt, & piraticâ perfidiâque infames: Immunda animalia, ut sorices, serpentes, &c. ipsis praeter terrae fructus, in quotidiano sunt esu, humana etiam carne quidam vescuntur, hodieque regna Bantami & Materani, extantiora sunt. Vide Texeiram l. 1. Maffaeum Hist. Ind. l. 5. Linschot. c. 17. & 20. &c. Maginum Georg. Marc. Paulum, l. 5. c. 10. alios.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iatur

Posterius
Iavan

In Vicipaedia:
Iava

In Victionario:

Iavae ins. urbes praecipuae.

recensere

Balambuanum, Balambuan.
Bantamum, Bantam.
Batavia, aliàs Iacatra, Batavia.
Duama, Duama.
Iapara, Japara.
Iortanum, Jortan.
Materanum, Materan.
Panarucanum, Panarucan.
Passarvanum, Passarvan.
Saraboa, Saraboy.
Sura, Sura.
Tubanum, Tuban.


IAVA, Hisp. civ. Ptol. vulgò Laca.