IANUARUM Potestates, apud Tertullian. Ianitores sunt, quibus Cancellorum Potestates, h. e. Cancellarios iungit, quorum illi οἱ ἐπὶ θυρῶν, isti οἱ ἐπὶ κιγκλίδων, Graecis dicti sunt. Apud Vett. enim solidis foribus, praecipuè in prima ianua, praeponebantur cancellatae ac reticulatae, uti docet Scholiast. Aristoph. ad illud, Κλεὶς πηκτὰ δωμάτων. Πρὸς τὰς ἔμπροθεν τῶν θυρῶν ἱσταμὲνας κιγκλίδας, πηκτὰς τὰς θύρας εἶπε διὰ τὸ δι' ὅλου ἀσφαλίζειν ϗ̀ ἀπικλείειν τὰς ὄψεις. Hinc diversa illa ministeria &c. Vide Salmas. ad Solin. p. 927. & hîc passim, ubi de Cancellis, Ianua, Transenna &c.

Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Ianuarius

Posterius
Ianvilla

In Vicipaedia:

In Victionario: