There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

IANUARIUS, Cos. collega Iusti, A. U. C. 1080.


IANUARIUS Mensis, à Iano dictus. Censorin. l. de Die Nat. c. 22. Ianuarius à Iano, cui attributus est, nomen traxit. Suaves autem sunt Graeci, qui sic dictum volunt qu. Αἰωνάριον Suid. Αἰωνάριος, ὁ Ἰανουάριος μὴν οὕτω Λογγίνος αὐτὸν ἑρμηνεῦσαι βιάζεται, ὡσανεὶ αἰῶνος πατέρα. Vel à Ianua. Porphyr. l. de antro Musarum: Διὸ Ἰανούαν εἰπόντες τὴν θύραν, ϗ̀ Ἰανουάριον μῆνα τὸν θυραῖον προσεῖπον. Quamvis hoc Lat. etiam nonnullis placuit. Nic. Lloyd. Mensis hic, unà cum Februario reliquis mensibus, quorum Romulus fuit auctor, à Numa Pompilio adiectus est, nomenque à Iano accepit, quòd is huius instar, respiciat & finem transacti anni & principium futuri, vide Vols. de orig. & progr. Idol. l. 2. c. 17. Ei primas assignavit Numa, vel quia pacis studiosus Iano, utpote civilis vitae & terrae colendae auctori, plus quàm Marti detulit: vel quôd, cum post brumam Sol ad nos cursum reflectens quasi de novo cursum suum incipiat, optimum iudicaverit, idem anni, quod Solis, esse principium: Iuxtà Ovid. Fast. l. 1. v. 163.

Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis,
   Principium capiunt Phoebus & annus idem.

In tutela Iunonis erat, habuitque ex constitutione Numae dies 29. ex ordinatione autem C. Iulii Caesaris 31. quorum sui festi fuerint, vide infrà. Apud Athenienses mensis hic Γαμηλιὼν dictus itidemque Iunoni Pronubae seu Coniugali sacer fuit: à voce γάμος, nuptiae, quae eo mense celebrari solebant. Apud Hebraeos ei mensis Tebeth respondit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 5. Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10. Godwyn. de Rit. Hebr. l. 3. c. 1. &c.

Festa mense Ianuario apud Rom. olim celebrari solita.

Kalendae omnes in Iunonis tutela erant, sed Ianuarii praeter caeteras fuêre celebres: Namque iis omne genus operis in sua quisque arte inchoabant: designati Consules Consulatum inibant, ab A. U. C. 601. Amici porrò laetis precationibus faustum sibi invicem ominabantur, muneraque mittebant. Eodem die festum erat Iani: item festum dedicationis templorum Aesculapii & Iovis, in ins. Tiberina.

III. post Kal. Vota it. Votorum dies dictus est, qua de re vide infrà Vota.

IX. die, qui erat V. Iduum, celebrabantur Agonia seu Agonalia: quibus Rex sacrorum arietem immolabat.

XI. dies, Carmentalibus erat sacer, Eodem die Iuthurnae aedes dicata est, in campo Martio.

XIII. seu Idus Iovi sacra fuit, ut Idus omnes, ideoque ovis mactabatur Idulis dicta. Eadem Octav. Imp. Aug. dictus, & provinciae in formam redactae sunt, Ovid. Tibicines item habitu muliebri urbem lustrârunt, quod alii ad Idus Iunii referunt.

XV. die seu XIX. Kal. Febr. Carmentalia iterabantur. Post quae nullae amplius mensis huius feriae in Kal. annotatae sunt, sed dies omnes, usque ad IV. Kal. Febr. Comitiales fuisse dicuntur. Ovid. tamen adhuc aliquot celebritatum meminit, quas hîc subiungere visum est.

XVI. die seu XVII. Kal. Februar. festum erat dedicationis templi Concordiae, quod à Camillo positum fuisse, Plutarch. docet: À Livia, Ovid.

XXIV. die, qui est IX. Kal. Februar. Sementinae feriae celebrabantur, quae tamen non statae, verùm conceptivae, erant. His durantibus sacra in aede Telluris Cereri & Telluri fiebant.

XXVII. die seu IV. Kal. Febr. festum fuit dedicationis templi Castoris & Pollucis.

XXX. die, qui est III. Kal. Febr. festum pacis erat. Lil. Greg. Giraldus in suo Kal. Rom. XXIX. diem huius mensis Equiriis assignat, quae ad prid. Idus Martii Ioh. Rosin. refert. Diis Penatibus quoque mense hoc sacrum fuisse factum, clarum est ex Kal. vet. rustico, quod Hub. Goltzius edidit.


IANUARIUS, vulgò Rio de Janeiro, fluv. ingens Brasiliae, Ganabara Gallis. In Ocean. Brasilicum se exonerat, maximè ad Austr. regionis, ubi portu gaudet capacissimo. Hinc prov. adiacens dicitur Praefectura Ianuarii fluv. vulgò Capitania de Rio de Janeiro. Sub Lusitanius. Prope eius ostia Fanum S. Sebastiani, urbs munita est.


IANUARIUS Pomponius, vide Pomponius.